ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

nibus. Sic nunc esse Judæos ambigit nemo. Sed quod ait apostolus Paulus, Gentibus loquens, Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate; sic et isti nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur (Rom. x1, 30 et 31); hoc propheta iste tanto ante prædicens, sccutus adjunxit, Et postea revertentur filii Israel, et inquirent Dominum Deum suum et David regem suum, et slupescent in Domino et in bonis ipsius in novissimis diebus. (Osee m, 4, 5). Ecce et hic per David nomen prophetatus est Christus; quoniam quando ista prophetabantur, ille David rex Israel jam olim ante dormierat : Dominus autem Jesus ex ejus semine fuerat in carne venturus; propter quod prophetico loquendi modo appellabatur David. Videtur autem apostolus Paulus hoc testimonium ita posuisse in Actibus Apostolorum, ut non nisi de illo rege David qui Saüli successit possit intelligi. Nam inter cætera, Et exinde, inquit, postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saül filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta. Et amoto illo suscitavit illis David regem, cui et testimonium perhibens dixit, Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes vo

luntates meas. Sed quoniam secutus adjungit et dicit, Ilujus Deus ex semine, secundum promissionem, adduxit Israel Salvatorem Jesum (Act. x11, 21-23); altius significavit in Domino Jesu potius esse intelligen. dum illud testimonium, qui vere fecit omnes voluntates Dei Patris, quam in illo rege David : qui licet secundum superiorem disputationem, remissis peccatis et non imputatis, propter ipsam quoque piam pœnitentiam, non immerito dici possit inventus secundum cor Dei; tamen omnes voluntates Dei quomodo fecit? Qui cum excellentissime laudaretur, quando ejus tempora et facta Scriptura narravit, notatus est tamen quod non destruxit excelsa, ubi sacrificabat populus Dei contra præceptum Dei, qui tantummodo in tabernaculo testimonii sibi sacrificari jusserat; quamvis et in eisdem excelsis eidem sacrificaretur Deo: quæ postmodum excelsa ex ipsius David semine propagatus rex Ezechias, cum testimonio magnæ suæ laudis evertit (IV Reg. xvm, 4).

4. Sicut potui, respondi inquisitionibus tuis. Si quid de istis rebus invenisti melius, sive invenire potueris, gratissi:num habebimus si nos feceris nossc. Ego enim, quod et supra de me commemoravi, magis amo discere quam docere.

ADMONITIO

IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

3000

Augustino restituendum curavimus opusculum subsequens, quod quidem a Lovaniensibus Theologis abjudicatum ipsi, et amandatum in Appendicem fuerat, præfixa illa, quam ab Erasmo mutuati sunt, censura: Libellus hic ex diversis Augustini epistolis consarcinatus est, maxime quod ad sententias altinet. Addebat Erasmus, probabile videri opus esse lugonis Victorini : quam ejus conjecturam refellit vel sola ejusdem libri scriptura in Gemmeticensi codice ante Hugonis ætatem exarata, et gerens in fronte nomen Augustini. Res etiam ac phrasis non llugonem refert, sed prorsus Augustinum; qui postremo, quod Erasmum fugiebat, in Epistola 231, ad Darium comitem, post Frobenianam editionem reperta, et in Plantiniana Lovaniensium primum vulgata, suum esse Librum contestatur his verbis, n. 4 : Misi et alios libros, quos non petisti, ne hoc tantummodo facerem quod petisti, de Fide rerum quæ non videntur, de Patientia, de Continentia, de Providentia, et unum grandem de Fide et Spe et Charitate. Is haud dubie locus præteriit etiam Bellarminum, qui Lovanienses secutus, hunc librum spuriis accensendum eo lubentius volebat, quod notatus non inveniatur in Retractationibus: libros tamen ipse nunc laudatos, de Patientia et de Continentia, quamvis nulla ibidem facta sit de illis mentio, pro genuinis habens, quia a Possidio et a Beda vulgato citantur. Hæc nimirum opuscula ex iis sunt Tractatibus popularibus, qui Augustino, sicuti ad Quodvultdeum in epistola 224, n. 2, scribit, post absoluta jam duo de librorum suorum recensione volumina, retractandi cum Epistolis restabant. Nobiscum vero consentit Bernardus Vindingus in Critico Augustiniano; et titulum qui in editis præfixus erat, de Fide rerum invisibilium, emendandum haud immerito censet; quando de fide hic agitur, non earum tantummodo rerum quæ corporeis oculis attingere nunquam licet, sed quarumdam etiam quæ iis si præsentes exhiberentur, videri possent. Opusculum post annum 399, quo leges ab Ilonorio contra idola data sunt, collocandum esse ex iis quæ 'n. 10 de idolorum subversione leguntur, nemo non agnoscet.

SANCT. AUGUST. VI.

(six.)

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE FIDE RERUM

QUAE NON VIDENTUR,
LIBER UNUS (a),

In quo demonstratur nos in christiana religione, non culpabili temeritate, sed laudabili fide credere res quas oculis

nostris non videmus.

CAPUT PRIMUM.-1. Etiam in rebus humanis multa credi quæ non cernuntur oculis. Voluntas amici bona non videtur, sed creditur. Amici etiam probati benevolentia nobis non constat sine aliqua fide. Sunt qui putant christianam religionem propterea ridendam potius quain tenendam, quia in ea, non res que videatur ostenditur, sed fides rerum quæ non videntur, hominibus imperatur. Nos ergo ad hos refellendos, qui prudenter sibi videntur nolle credere quod videre non possunt, etsi non valemus humanis aspectibus monstrare divina que credimus, tamen humanis mentibus etiam illa quæ non videntur credenda esse monstramus. Ac primum isti, quos oculis carneis sic stultitia fecit obnoxios, ut quod per eos non cernunt, non sibi existiment esse credendum, admonendi sunt quam multa non solum credant, verum etiam sciant, que talibus oculis videri non possunt. Quæ cum sint innumerabilia in ipso animo nostro, cujus invisibilis est natura, ut alia taceam, fides ipsa qua credimus, sive cogitatio qua nos vel credere aliquid, vel non credere novimus, cum prorsus aliena sit ab istorum conspectibus oculorum, quid tam nudum, tam clarum, quid tam certum est interioribus visibus animorum? Quomodo ergo credendum non est quod corporeis oculis non videmus, cum vel credere nos, vel non credere, ubi corporcos oculos adhibere non possumus, sine ulla dubitatione videamus?

2. Sed, inquiunt, ista quæ in animo sunt, cum possimus ipso animo cernere, non opus habemus per oculos corporis nosse : quæ autem dicitis vos ut credamus, nec foris ostenditis, ut ea per oculos corporis noverimus; nec intus in animo nostro sunt, ut ea cogitando videamus. Sic ista dicunt, quasi quisquam credere juberetur, si jam sibi præsentatum posset videre quod creditur. Ideo utique debemus credere nonnulla etiam temporalia, quæ non videmus, ut æterna etiam mereamur videre, quæ credimus. Sed

quisquis es, qui non vis credere nisi quod vides, ecce præsentia corpora corporeis oculis vides, præsentes voluntates et cogitationes tuas, quia in animo tuo sunt, ipso animo vides : die mihi, obsecro te; amici tui erga te voluntatem quibus oculis vides? nulla enim voluntas corporeis oculis videri potest. An vero etiam hoc vides animo tuo, quod in animo agitur alieno? Quod si non vides, quomodo amicali benevolentiæ vicem rependis, si quod non potes videre, non credis? An forte dicturus es, alterius voluntatem per ejus opera te videre? Ergo facta visurus, et verba es auditurus, de amici autem voluntate id quod videri et audiri non potest crediturus. Non enim voluntas illa color est aut figura, ut oculis ingeratur; vel sonus aut cantilena, ut auribus illabatur; aut vero tua est, ut tui cordis affectione sentiatur. Restat itaque ut nec visa, nec audita, nec apud te intus conspecta' credatur, ne tua vita deserta sine ulla amicitia relinquatur, vel impensa tibi dilectio vicissim abs te non rcpendatur. Ubi est ergo quod dicebas, te credere non debere, nisi quod videres aut extrinsecus corpore, aut intrinsecus corde? Ecce ex corde tuo, credis cordi non tuo; et quo nec carnis nec mentis dirigis aciem, accommodas fidem. Amici faciem cernis corpore luo, fidem tuam cernis animo tuo amici vero non abs te amatur fides, si non in te mutuo illa sit fides, qua credas quod in illo non vides. Quamvis homo possit et fallere fingendo benevolentiam, tegendo malitiam : aut si nocere non cogitat, tamen exspectando a te aliquam commoditatem, simulat, quia charitatem non habet.

:

3. Sed dicis, ideo te credere amico, cujus videre cor non potes, quia in tuis tentationibus eum probasti, et cujusmodi animum erga te haberet in tuis periculis, ubi te non deseruit, cognovisti. Numquid ergo, ut amicorum probetur erga nos charitas, videtur tibi nostra optanda calamitas? Nec quisquam erit ex amicis

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Emendatus est (Liber de Fide rerum quæ non videntur) ad Mss. Sorbonicos duos, ad Vaticanum enum, et ad Gemmeticensem; prætereaque ad editiones Amerbachii, Erasmi et Lovaniensium.

Comparavimus præterea cas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M.

(a) Seritus post annum 599.

1 Aliquot Mss., amicabili.

s sic hass. Editi vero, conscripta.

173

DE FIDE RERUM QUÆ NON VIDENTUR, S. AUGUSTINI LIBER UNUS.

certissinis felix, nisi fuerit adversis rebus infelix: ut videlicet explorato alterius amore non fruatur, nisi suo dolore vel timore crucietur. Et quomodo in habendis veris amicis optari ea, non potius timeri, felicitas potest, quam probare nisi infelicitas non potest? Et tamen verum est haberi posse amicum etiam in rebus prosperis, probari autem certius in rcbus adversis.

CAPUT II. Fide de rebus humanis sublata, quám horrenda confusio sequeretur. Sed utique ut cum probes, periculis tuis nec te committeres, nisi crederes: ac per hoc cum te committis ut probes, credis antequam probes. Certe enim si rebus non visis credere non debemus, quandoquidem et nondum certius probatis. amicorum cordibus credimus ; et cum ca malis nostris bona probaverimus, etiam tunc eorum erga nos benevolentiam credimus potius, quam videmus: nisi quia tanta fides est, ut non incongruenter quibusda:n oculis ejus nos judicemus videre quod credimus; cum propterea credere debeamus,quia videre non possumus.

4. Si auferatur hæc fides de rebus humanis, quis non attendat quanta earum perturbatio, et quam horrenda confusio subsequatur? Quis enim mutua charitate diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis ipsa dilectio, si quod non video, credere non debeo? Tota itaque peribit amicitia, quia non nisi mutuo amore constat. Quid enim ejus poterit ab aliquo recipere, si nihil ejus creditum fuerit exhiberi? Porro amicitia pereunte, neque connubiorum neque cognationum et affinitatum vincula in animo servabuntur; quia et in his utique amica consensio est. Nou ergo conjugem conjux vicissim diligere poterit, quando se diligi, quia ipsam dilectionem non potest videre, non credit. Nec filios habere desiderabunt, quos vicissim sibi reddituros esse non credunt. Qui si nascantur et crescant, multo minus ipsi parentes suos amabunt, quorum erga se amorem in eorum cordibus, quia est invisibilis, non videbunt; si ea quæ nou videntur, non landabili fide, sed culpabili temeritate creduntur. Quid jam de cæteris necessitudinibus dicam, fratrum, sororum, generorum atque socerorum, et qualibet consanguinitate et affinitate junctorum, si charitas incerta, voluntasque suspecta est, et filiis parentum, et parentibus filiorum, dum benevolentia non redditur debita ; quia nec deberi putatur, quando in alio que non videtur, esse non creditur? Porro si non ingeniosa, sed odiosa est ista cautela, ubi nos amari non credimus, quod amorem amantium non videmus, vicemque non rependimus, quibus eam nos debere mutuam non putamus: usque adeo res humanæ perturbantur, si quod non videmus, non credamus, ut ontuino funditus evertantur, si nullas eredamus homi

Er. Lugd. Ven. Lov. sic legunt brunc locum: Certe enim si rebus non vis credere, non debemus quandoque et nondum certius probatis amicorum cordibus credere. Morel, Elem. Crit. pgg. 367, 568, sic legendum putat: Certe enim si rebus non visis credere non debemus, quomodo et nondum certius probulis amicorum cordibus credimus? et cum ea malis nostris bona probaverimus, etiam tunc eorum erga nos benevotentiam credimus potius, quam videmus? si.

Codex Vaticanus, credituros.

a plures Mas., dum benevolentiæ non redditur debitum.

[ocr errors]

174

num voluntates, quas utique videre non possunius. Omitto dicere quam multa isti, qui nos reprehendunt, quia credimus quæ non videmus, credant famæ et historiæ, vel de locis ubi ipsi non fuerunt; nee dicant, Non credimus, quia non vidimus. Quoniam si boc dicant, coguntur fateri incertos sibi esse parentes suos: quia et hinc aliis narrantibus, nec tamen quia jam præteritum est id ostendere valentibus, crediderunt, nullum retinentes illius temporis sensum, et tamen aliis inde loquentibus adhibentes sine ulla dubitatione consensum; quod nisi fiat, incurratur necesse est adversus parentes infidelis impictas, dum quasi vitatur in his quæ videre non possumus credendi temeritas.

CAPUT III. Indicia quæ confirmant fidem. Prophetiæ de Ecclesia impletæ. Si ergo non credentibus nobis quæ videre non possumus, ipsa humana societas, concordia pereunte, non stabit : quanto magis est fides, quamvis quæ non videntur, rebus adhibenda divinis; quæ si non adhibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio violatur, ut summa miseria consequatur?

5. Sed amici hominis, inquies, erga me benevolentiam quanquam videre non possum, multis tamen indiciis indagare possum: vos autem quæ vultis ut non visa credamus, nullis indiciis potestis ostendere. Interim non parum est, quod fateris quorumdam indiciorum perspicuitate res aliquas, ctiam quæ non videntur, credi oportere etiam sic enim constat, non omnia quæ non videntur, non esse credenda ; : jacetque illud abjectum atque convictum, quod dicitur, ea quæ non videmus, non debere nos credere. Multum autem falluntur qui putant nos sine ullis de' Christo indiciis credere in Christum. Nam quæ sunt, indicia clariora, quam ea quæ nunc videmus prædicta et impleta? Proinde qui putatis nulla esse indicia cur de Christo credere debeatis quæ nom vidi-: stis, attendite quæ videtis. Ipsa vos Ecclesia ore maternæ dilectionis alloquitur: Ego, quam miramini per universum mundum fructificantem atque crescentem, qualem me conspicitis aliquando non fui. Sed, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quando Deus Abrahæ benedicebat, me promittebat per omnes enim gentes in Christi be nedictione diffundor. Semen Abrabe Christum suc-: cedentium generationum ordo testatur. Quod ut breviter colligam, Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit duodecim filios, ex quibus ortus est populus Israel. Jacob quippe ipse appellatus est Israel. In his duodecim filiis genuit Judam, unde nomen cst Judæorum, ex quibus nata est virgo Maria, quæ peperit Christum. Et ecce in Christo, id est in semine Abrahæ, benedici omnes gentes videtis et stupetis; et adhuc in eum credere timetis, in quem non credere potius timere debuistis! An credere dubi tatis vel recusatis virginis partum, cum magis credere debeatis, sic decuisse nasci hominem Deum? Et

[ocr errors]

1 Aliquot Mss., post, quæ non vidistis, addunt, mu run videtis.

koc iimque accipite per prophetam fuisse prædictum: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt romen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. vi, 14). Non ergo dubitabitis virginem parientem, si velitis credere Deum nascentem; mundi regimen non relinquentem, et ad homines in carne venientem; matri fecunditatem afferentem, integritatem non auferentem. Sic hominem nasci oportebat, etsi semper erat Deus, ex quo nascendo fieret nobis Deus. Hinc de eo rursus 9 propheta dicit: Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis præ participibus tuis. Ista unctio spiritualis cst, qua Deus unxit Deum, Pater scilicet Filium: unde appellatum a chrismate, id est, ab unctione novimus Christum. Ego sum Ecclesia de qua illi in codem psalmo dicitur, et tanquam factum quod futurum fuerat prænuntiatur: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicia varietate, id est, in sacramento sapientiæ, linguarum varietate decorata. Ibi mihi dicitur, Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui : quia concupivil rex speciem tuam; quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum filiæ Tyri in muneribus, vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Omnis gloria ejus filiæ regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietate. Adducentur regi virgines post eam, proximæ ejus adducentur tibi : adducentur in lætitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, in omni gencratione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in sæculum, et in sæculum sæculi (Psal. XLIV, 7-18).

6. Si hanc reginam non videtis, jam etiam regia prole fecundam. Si non videt impletum quod audivit esse promissum, cui dictum est, Audi, filia, et vide. Si non reliquit ritus pristinos mundi, cui dictum est, Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Si non ubique Christum Dominum confitetur, cui dictum est, Concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Si non videt civitates gentium Christo preces fundere, et munera offerre, de quo illi dictum est, Adorabunt eum filia Tyri in muneribus. Si non etiam superbia deponitur divitum, et ab Ecclesia deprecantur auxilium, cui dictum est, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Si non agnoscit filiam regis, cui dicere jussa est, Pater noster, qui es in cœlis (Matth. v1, 9); et iu sanctis suis in interiore homine renovatur de die in diem (II Cor. iv, 16), de qua dictum est, Omnis gloria ejus filiæ regis intrinsecus: quamvis et oculos extraneorum fulgentes (a) fama prædicatorum suorum in diversitate lingua

In Mss.: sic hominem nasci oportebat, si semper erat

Deus.

Aliquot Mss.: Huic Deo rursus.

Ita Mss. At editi, sacrario.

(a) Forte, fulgente.

rum velut in fimbriis aureis et vestis varietate perstringat. Si non posteaquam diffamatur in quocumque loco odore bono ejus, etiam consecrandæ virgines adducuntur ad Christum, de quo dicitur, et cui dicitur, Adducentur regi virgines post eam, proxima ejus adducentur tibi. Et ne quasi captivæ in aliquem velut carcerem viderentur adduci, Adducentur, inquit, in lætitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Si non parit filios, ex quibus habeat tanquam patres, quos constituat sibi ubique rectores, cui dicitur, Pro patribus tuis nati sunt tibi plii, constitues eos principes super omnem terram : quorum se orationibus mater et prælata et subjecta commendat ; unde subjunctum est, Memores erunt nominis tui, in omni generatione el generatione. Si non propter eorumdem patrum prædicationem, in qua nominis ejus sine intermissione meminerunt, tam magnæ in ea multitudines congregantur, eique laudem gratiæ sine fine linguis propriis confitentur, cui dicitur, Propterea populi confitebuntur tibi in sæculum, et in sæculum sæculi. CAPUT IV. Ad credenda quæ non vidimus movere debent quæ nunc impleta conspicimus. Si non ista ita demonstrantur esse perspicua, ut non inveniant oculi inimicorum in quam partem avertantur, ubi non eadem perspicuitate feriantur, ut ex ea fateri manifeste cogantur: merito fortasse dicitis quod nulla vobis ostendantur indicia, quibus visis credatis etiam ia quae non videtis. Si vero hæc quæ videtis, et longe ante prædicta sunt, et tanta manifestatione complentur; si se ipsa veritas et præcedentibus vobis et consequentibus declarat effectibus, o reliquire infidelitatis, ut credatis quæ non videtis, iis erubescite quæ videtis !

7. Me attendite, vobis dicit Ecclesia; me attendite, quam videtis, etiamsi videre nolitis. Qui enim temporibus illis in Judæa terra fideles fuerunt, ex virgine nativitatem mirabilem, ac passionem, resurrectionem, ascensionem Christi, omnia divina dicta ejus et facta præsentes præsentia didicerunt. Hæc vos non vidistis, propterea credere recusatis. Ergo hæc aspicite, in hac intendite, hæc quæ cernitis cogitate, quæ vobis non præterita narrantur, nec futura pra nuntiantur, sed præsentia demonstrantur. An vobis inane vel leve videtur, et nullum vel parvum putatis esse miraculum divinum, quod in nomine unius crucifixi universum genus currit humanum? Non vidistis quod prædictum et impletum est de humana Christi nativitate, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium: sed videtis quod prædictum et impletum est ad Abraham Dei verbum, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non vidistis quod de mirabilibus Christi prædictum est, Venite, et videto opera Domini, quæ posuit prodigia super terram (Psal. ALV, 9): sed videtis quod prædictum est, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal n, 7 et 8) In Mss., manifesta.

Non vidistis quod prædictum est et impletum de passione Christi, Foderunt manus meas el pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, el super vestem meam miserunt sortem : sed videtis quod in eodem psalmo prædictum est, et nunc apparet impletum, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. xx1, 17-19, 28, 29). Non vidistis quod de resurrectione Christi prædictum atque completum est, loquente Psalmo ex persona ejus prius de traditore et persecutoribus ejus: Egrediebantur foras, et loquebantur simul in unum; adversum me insusurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi; verbum iniquum disposuerunt adversum me. Ubi, ut ostenderet nihil eos valuisse occidendo resurrecturum, subjecit atque ait: Numquid qui dormit, non adjiciet ul resurgat? Et paulo post cum de ipso suo traditore per eamdem prophetiam prædixisset, quod in Evangelio quoque scriptum est, Qui edebat panes mcos, amphavit super me calcaneum; hoc est, conculca vit me: continuo subdidit, Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et reddam illis (Psal. xL, 7–11; Joan. xu, 18). Impletum est hoc, dormivit Christus, et evigilavit, hoc est, resurrexit: qui per eamdem prophetiam in alio psalmo ait, Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, qu niam Dominus suscipiet me (Psal. m). Verum hoc non vidistis, sed videtis ejus Ecclesiam, de qua similiter dictum et impletum est, Domine Deus meus, ad le gentes venient ab extremo terræ, el dicent, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas. Hoc certe sive velitis seu nolitis, aspicitis: ut si adhuc aliquam putatis esse vel fuisse in simulacris utilitatem; certe tamen innúmeros gentium populos relictis vel abjectis vel confractis hujusmodi vanitatibus audistis dicere, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas : si faciet homo deos, el ecce ipsi non sunt dii (Jerem. xvi, 19, 20). Nec putetis autem ad unum aliquem Dei locum gentes prædictas fuisse venturas, quoniam dictum est, Ad 1 gentes venient ab extremo terræ. Intelligite, si potestis, ad Deum Christianorum, qui summus et verus est Deus, non ambulando venire gentium populos, sed credendo. Nam res eadem ab alio prophéta sic prænuntiata est: Prævalebit, inquit, Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terræ ; et adorabunt eum unusquisque de loco suo omnes insula gentium (Sophon. n, 11). Quod ait ille, omnes gentes venient; hoc ait iste, Adorabunt eum unusquisque de loco suo. Ergo venient ad eum non recedentes de loco suo, quia credentes in eum invenient cum in corde suo. Non vidistis quod prædictum et impletum est de ascensione Christi, Exaltare super cælos, Deus: sed videtis quod continuo sequitur, Et super omnem terram gloria tua (Psal. cv, 6). sic strbonicus Ms. [etiam si adhuc.]

Ad te

Illa de Christo jam facta atque transacta omnia nou vidistis; sed ista præsentia in ejus Ecclesia videre vos non negatis. Utraque vobis prædicta monstramus utraque autem vobis impleta propterea demonstrare videnda non possumus, quia revocare in conspectum præterita non valemus.

[ocr errors]

CAPUT V. 8. Præsentium exhibitio astruit fidem præteritorum et futurorum. Sed quemadmodum voluntates amicorum quæ non videntur, creduntur per indicia quæ videntur; sic Ecclesia quae nunc videtur, omnium quæ non videntur, sed in eis litteris ubi et ipsa est prædicta monstrantur, et index est præteritorum, et prænuntia futurorum. Quia et præterita quæ jam non possunt videri, et præsentia que nec possunt videri omnia, cum praenuntiarentur, nihil horum poterat tunc videri. Cum ergo fieri prædicta cœperunt, ex illis que facta sunt usque ad ista quæ fiunt, de Christo et Ecclesia quæ prædicta sunt ordinata serie cucurrerunt ad quam seriem pertinent de die judicii, de resurrectione mortuorum, de impiorum æterna damnatione cum diabolo, et de piorum æterna remuncratione cum Christo, que similiter prædicta ventura sunt. Cur ergo res primas et novissimas quas non videmus non credamus, cum testes utrarumque res medias quas videmus habeamus, atque in propheticis libris et primas et medias et novissimas vel audiamus prænuntiatas antequam fierent, vel legamus? Nisi forte arbitrantur homines infideles a Christianis illa esse conscripta, ut ista quæ jam credebant majus haberent pondus auctoritatis, si autequam venirent, putarentur esse promissa.

CAPUT VI. 9. Judæorum codices fidei nostræ astipulantur. Judæorum secta quare non prorsus deleta. Quod si suspicantur, inimicorum nostrorum Judæorum codices perscrutentur. Ibi legant ista quæ commemoravimus, prænuntiata de Christo in quem credimus, et Ecclesia quam cernimus ab initio laborioso fidei usque ad sempiternam beatitudinem regni. Sed cum legunt, non mirentur quod ista illi quorum codices sunt, propter inimicitiarum tenebras non intelligunt. Nam eos non intellecturos ab eisdem Prophetis ante prædictum est: quod ut cætera oportebat impleri, et occulto justoque judicio Dei meritis corum pœnam debitam reddi. Ille quippe quem erucifixerunt, et cui fel et acetum dederunt, quamvis in ligno pendens, propter eos quos fuerat in lucem de tenebris educturus, dixerit Patri, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xx, 34); tamen propter carteros, quos occultioribus causis fuerat deserturus, per prophetam tanto ante prædixit, Dederunt in escam meam fel, et in sili mea polaverunt me aceto: fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 22-24). Cum causæ itaque nostræ præclarissimis te

1 Mss., quæ nunc possunt videri, omnia cum, etc. MSS. Vaticani et Gallicani, fidei quam tenenius. Et ex his quidam, ab initio laboriosæ fidei.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »