ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

stimoniis circumquaque ambulant oculis obscuratis, ut per cos hæc probentur, ubi et ipsi reprobantur. Ideo factum est, ne sic delerentur, ut eadem secta omnino nulla esset; sed dispersa est super terras, ut portans in nos collate gratiæ prophetias ad convincendos firmius infideles, nobis ubique prodesset. Et hoc ipsum quod dico, accipite quemadmodum fuerit prophetatum: Ne occideris eos, inquit, ne quando obliviscantur legem tuam; disperge eos in virtule tua (Psal. LVIII, 12). Non sunt ergo occisi, in eo quod non sunt quæ apud eos legebantur et audiebantur obliti. Si enim Scripturas sanctas, quamvis cas non intelligant, penitus obliviscerentur, in ipso Judaico ritu occiderentur; quia cum Legis et Prophetarum nihil nossent Judæi, prodesse non possent. Ergo occisi non sunt, sed dispersi : ut quamvis in fide, unde salvi fierent, non haberent; tamen unde nos adjuvaremur, memoria retinerent, in Libris suffragatores, in cordibus nostri hostes, in codicibus testes.

CAPUT VII.-10. Totius mundi fides in Christum mirabiliter conciliata. Quanquam etiam si de Christo et Ecclesia testimonia nulla præcederent, quem non movere deberet ut crederet, repente illuxisse divinam humano generi claritatem, quando videmus relictis diis falsis, et eorum confractis usqucquaque simulacris, templis subversis, sive in usus alios commutatis, atque ab humana veternosissima consuetudine tot vanis ritibus exstirpatis, unum verum Deum ab omnibus invocari? Et hoc esse factum per unum hominem ab hominibus illusum, comprehensum, vinctum, flagellatum, expalmatum ', exprobratum, crucifixum, occisum: discipulis ejus, quos idiotas, et imperitos, et piscatores, et publicanos, per quos ejus magisterium comm:endaretur, elegit, annuntiantibus ejus resurrectionem, ascensionem, quam se vidisse dixerunt, et impleti Spiritu sancto, hoc Evangelium linguis omnibus, quas non didicerant, sonuerunt. Quos qui audierunt, partim crediderunt, partim non credentes prædicantibus ferociter restiterunt. Ita fidelibus usque ad mortem pro veritate, non mala rependendo, sed perpetiendo certantibus, nec occidendo, sed moriendo vincentibus; sie in istam religionem mutatus est mundus, sic ad hoc Evangelium corda conversa mortalium, marium et feminarum, parvulorum atque magnorum, doctorum et indoctarum, sapientium et insipientium, potentium et infirmorum, nobilium et ignobilium, excelsorum et humilium, et per omnes gentes Ecclesia

sic potiores Mss. At editi, ut eadem facta omnino nulla

essent.

* Codex Vaticanus, ut quamvis fidem.

Editi, exspoliatum. Al Mss., expalmatum; quod verbum familiare est Augustino.

diffusa sic crevit, ut etiam contra ipsam catholicam fidem nulla secta perversa, nullum genus exoriatur erroris, quod ita reperiatur christianæ veritati adversari, ut non affectet atque ambiat Christi nomine gloriari quod quidem non sineretur pullulare per terram, nisi exerceret sanam et ipsa contradictio disciplinam. Quando tantum crucifixus ille potuisset, nisi Deus hominem suscepisset, etiamsi nulla per Prophetas futura talia prædixisset? Cum vero tam magnum pietatis sacramentum habuerit antecedentes vates suos atque præcones, quorum divinis vocibus est prænuntiatum, et sic venerit quemadmodum est prænuntiatum, quis ita sit demens, ut dicat Apostolos de Christo fuisse mentitos, quem sic venisse prædicaverunt, quemadmodum eum venturum Prophetæ ante prædixerunt, qui nec de ipsis Apostolis vera futura tacuerunt? De his quippe dixerant : Non sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exivit sonus corum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. xvIII, 4 et 5). Quod certe in orbe videmus impletum, etsi in carne nondum vidimus Christum. Quis itaque nisi mirabili dementia cæcatus, aut mirabili pertinacia durus ac ferreus, nolit habere sacris Litteris fidem, quæ totius orbis prædixerunt fidem?

CAPUT VIII. 11. Ad fidei immobilem observantiam cohortatio. Vos autem, charissimi, qui hanc fidem habetis, vel qui nunc novam habere cœpistis, nutriatur et crescat in vobis. Sicut enim venerunt temporalia tanto ante prædicta, venient et sempiterna promissa. Nec vos decipiant vel vani Pagani, vel falsi Judæi, vel fallaces hæretici, nec non in ipsa Catholica mali Christiani, tanto nocentiores, quanto interiores inimici. Quia et hinc ne perturbarentur infirmi, prophetia divina non tacuit, ubi loquens in Cantico canticorum sponsus ad sponsam, id est, Christus Dominus ad Ecclesiam Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. 11, 2). Non dixit, in medio extranearum; sed, in medio filiarum. Qui habet aures audiendi, audiat: et dum sagena quæ missa est in mare, et congregat omnia genera piscium, sicut sanctum loquitur Evangelium, trahitur ad littus, id est, ad sæculi finem, secernat se apiscibus malis, corde, non corpore; mores malos mutando, non retia sancta rumpendo: ne qui nunc probati reprobis videntur esse permixti, non vitam, sed pœnam reperiant sempiternam, cum cœperit in littore separari (Matth. x11, 9, 47-50).

3

Editi, atque credentes vates suos. Castigantur auxilio manuscriptorum.

MSS., tanta prædicta; omisso, ante.

Nonnulli codices, ut qui nunc probati reprobis videntur esse permixti, non pœnam, sed vítam.

In librum de Fide et Symbolo vide lib. 1, cap. 17, Retractationum, tom. 1, col. 612, a verbis, Per idem tempus, usque ad verba col. 613, Quoniam scriptum est. M.

[merged small][merged small][ocr errors]

Symboli capita singula studiose explicantur, cum hæreticorum fidei catholicæ adversantium, et maxime Manichæorum reprehensione.

CAPUT PRIMUM. —1. Quæ causa et scopus operis præsentis. Quoniam scriptum est et apostolica disciplinæ robustissima auctoritate firmatum, Quia juslus ex fide vivit (Habac. 11, 4; Galat. m, 11); eaque fides officium a nobis exigit et cordis et lingua; ait enim Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem ( Rom. x, 10): oportet nos esse et justitiæ memores et salutis. Quandoquidem in sempiterna justitia regnaturi, a præsenti seculo maligno salvi fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes, etiam ore profiteaTaur fidem quam corde gestamus: quæ fides ne fraudulentis calliditatibus hæreticorum possit in nobis aliqua ex parte violari, pia cautaque vigilantia providendum est. Est autem catholica fides in Symbolo nota fidelibus, memoriæque mandata, quanta res `passa est brevitate sermonis : ut incipientibus atque lactentibus, eis qui in Christo renati sunt, noudum Scripturarum divinarum diligentissima et spirituali tractatione atque cognitione roboratis, paucis verbis credendum constitueretur, quod multis verbis exponendum esset proficientibus, et ad divinam doctrinam certa humilitatis atque charitatis firmitate surgentibus. Sub ipsis ergo paucis verbis in Symbolo constitutis, plerique hæretici venena sua occultare conati sunt: quibus restitit et resistit divina misericordia per spirituales viros, qui catholicam fidem, non tantum in illis verbis accipere et credere, sed etiam Domino revelante intelligere atque cognoscere meruerunt. Scriptum est enim, Nisi credideritis, non intelligetis ( Isai. vi, 9, sec. LXX ). Sed tractatio fidei ad muniendum Symbolum valet non ut ipsa pro Symbolo gratiam Dei consequentibus memoriæ mandanda et reddenda tradatur; sed ut illa quæ in Symbolo retinentur, contra hæreticorum insidias auctoritate catholica et munitiore defensione custodiat.

CAPUT II.-2. Quod nulla fuerit natura coæterna Deo, ex qua mundum fecerit. Quomodo mundus ex nihilo, si ex materia informi factus. Conati sunt enim quidam persuadere Deum Patrem non esse omnipo

tentem non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suls traditionibus hoc sentire et credere convincuntur. Cum enim dicunt esse naturam quam Deus omnipotens non creaverit, de qua tamen istum mundum fabricaverit, quem pulchre ordinatum esse concedunt; ita omnipotentem Deum negant, ut non eum credant mundum potuisse facere, nisi ad cum fabricandum alia natura, quæ jam fuerat, et quam ipse non feccrat, uteretur: carnali scilicet consuetuline videndi fabros et domorum structores et quoslibet opifices, qui nisi adjuventur parata materia, ad effectum sua artis pervenire non possunt. Ita etiam intelligunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, si mundum fabricare non posset, nisi cum aliqua non ab illo fabricata natura, tanquam materies, adjuvaret. Aut si omnipotentem Deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur necesse est ex nihilo eum fecisse quæ fecit. Non enim aliquid esse potest, cujus creator non esset, cum esset omnipotens. Quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem de limo, non utique fecit ex co quod ipse non fecerat; quia terram unde limus est, ex nihilo fecerat. Et si ipsum cœlum et terram, id est, mundum et omnia quæ in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est, Qui fecisti mundum ex materia invisa (Sap. x1, 18), vel etiam informi, sicut nonnulla exemplaria tenent; nullo modo credendum est illam ipsam materiam de qua factus est mundus, quamvis informem, quamvis invisam, quocumque modo esset, per se ipsam esse potuisse, tanquam coæternam et coævam Deo : sed quemlibet modum suum, quem habebat, ut quoquomodo esset, et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente Deo, cujus beneficio est res non solum quæcumque formata, sed etiam quæcumque formabilis. Inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum jam accepit formam, formabile autem potest accipere. Sed qui præstat rebus formam, ipse præstat etiam posse formari quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis; et ideo ipse unus est qui cuilibet rei, non solum ut pulchra si,

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Librum de Fide et Symbolo castigavimus subsidio veterum exemplarium ex bibliothecis variis Gallicanis; scilicet ex Colbertina, ex bibliotheca abbatiæ S. Victoris Parisiensis, item collegii Sorbonici, collegii Navarrici, monasterii s. Germani a Pratis, S. Remigii Remensis, S. Michaelis in periculo maris, S. Arnulphi Metensis, Laudunensis Ecclesiæ, et duorum e vaticana bibliotheca: juvantibus etiam variis lectionibus Belgicorum duorum manuscriptorum quos Theologi Lovanien. ses viderunt; necnon editionibus ante vulgatis, Frobeniana Erasmi, et Plantiniana Lovaniensium. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M. (a) Scriptus anno 325.

Editi habent, ornatum. At Mss., ordinatum. • viss. duo, qui.

sed etiam ut pulchra esse possit attribuit. Quapropter rectissime credimus omnia Deum fecisse de nihilo quia etiam si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo Dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quæcumque formala sunt. Iloc autem diximus, ne quis existimet contrarias sibi esse divinarum Scripturarum sententias, quoniam et omnia Deum fecisse de nihilo scriptum est, et mundum esse factum de informi materia.

3. Credentes itaque in Deum Patrem omnipotentem, nullam creaturam esse quæ ab omnipotente non creata sit, existimare debemus. Et quia omnia per Verbum creavit, quod Verbum et Veritas dicitur (Joan. xiv, 6), et Virtus et Sapientia Dei (I Cor. 1, 24), multisque aliis insinuatur vocabulis quinostræ fidei Jesus Christus Dominus commendatur, liberator scilicet noster et rector Filius Dei; non enim Verbum illud per quod sunt omnia condita, generare potuit nisi ille qui per ipsum condidit

omnia.

CAPUT III. · Verbum quare dictum de Filio Dei. Quod Verbum sit idipsum quod Pater. Credimus etiam in Jesum Christum Filium Dei, Patris unigenitum, id est unicum, Dominum nostrum. Quod tamen Verbum non sicut verba nostra debemus accipere, quæ voce atque ore prolata verberato acre transeunt, nec diutius manent quam sonant. Manet enim illud Verbum incommutabiliter : nam de ipso dictum est, cum de Sapientia diceretur, In se ipsa manens innovat omnia (Sap. vi, 27). Verbum autem Patris ideo dictum est, quia per ipsum innotescit Pater. Sicut ergo verbis nostris id agimus, cum verum loquimur, ut noster auimus innotescat audienti, et quidquid sccretum in corde gerimus, per signa hujusmodi ad cognitionem alterius proferatur: sic illa Sapientia, quam Deus Pater genuit, quoniam per ipsam innotescit dignis animis secretissimus Pater, Verbum ejus convenientissime nominatur.

4. Inter animum autem nostrum et verba nostra, quibus eumdem animum ostendere conamur, plurimum distat. Nos quippe non gignimus sonantia verba, sed facimus; quibus faciendis materia subjacet corpus. Plurimum autem interest inter animum et corpus. Deus vero cum Verbum genuit, id quod est ipse genuit; neque de nihilo, neque de aliqua jam facta conditaque materia; sed de seipso id quod est ipse. lloc enim et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostræ voluntatis appetitum ; non cuni mentimur, sed cum verum loquimur. Quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum nostrum, si

[blocks in formation]

fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo auditoris inferre: ut in nobis ipsi quidem maneamus, nec recedamus a nobis, et tamen tale indicium, quo fiat in altero nostra notitia, proferamus; ut, quantum facultas conceditur 1, quasi alter animus ab animo per quem se indicet proferatur ? Id facimus conantes et verbis, et ipso sono vocis, et vultu, et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id quod intus est demonstrare cupientes: quia tale aliquid proferre non possumus, et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere; unde etiam mendaciis locus patet. Deus autem Pater, qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui etiam Virtus ejus et Sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia; de quo propterea dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ( Sap. vín, 1).

[ocr errors]

3

CAPUT IV. 5. Filius Dei non factus nec minor a Patre. Creare et condere idem. Filius Dei cur factus homo. Contra Manichæorum hæresim. Totus homo susceptus a Verbo. Nativitas Christi ex femina. Contra Manichæos. Quamobrem unigenitus Filius Dei, neque factus est a Patre; quia sicut dicit evangelista, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 3): neque ex tcmpore genitus quoniam sempiterne Deus sapiens, sempiternam sccum habet sapientiam suam neque impar est Patri, id est, in aliquo minor; quia et Apostolus dicit, Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. 11, 6). Hac igitur fide catholica et illi excluduntur qui eumdem dicunt Filium esse qui Pater est; quia et hoc Verbum apud Deum esse non posset nisi apud Patrem Deum, et nulli est æqualis qui solus est. Excluduntur etiam illi qui creaturam esse dicunt Filium, quamvis non talem, quales sunt cæteræ creaturæ. Quantamcumque enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est. Nam idem est condere, quod creare : quanquam in latinæ linguæ consuetudine dicatur aliquando creare, pro eo quod est gignere; sed græca discernit. Hoc enim dicimus creaturam, quod illi xrisμx vel xtic vocant: et cum sine ambiguitate loqui volumus, non dicimus, creare; sed, condere. Ergo si creatura est Filius, quamlibet magna sit, facta est. Nos autem in eum credimus per quem facta sunt omnia, non in eum per quem facta sunt cætera: neque enim hic aliter accipere possumus omnia, nisi quæcumque sunt facta.

6. Sed quoniam Verbum caro factum est, et habitavil in nobis (Joan. 1, 14); eadem Sapientia quæ de Deo genita est, dignata est etiam in hominibus creari. Quo pertinet illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. II, 22). Viarum enim ejus principium caput est Ecclesiæ, quod est Chri

[blocks in formation]

3

[ocr errors]

sationem, ad nostram salutem et reparationem, operante Dei benignitate, ab illa incommutabili Dej Sapientia natura mutabilis nostra suscepta est, temporalium rerum salubriter pro nobis gestarum adjungimus fidem, credentes in eum Dei Filium qui natus est per Spiritum sanctum ex virgine Maria. Dono enim Dei, hoc est, sancto Spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti Dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero virginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens'. Cui temporali dispensationi multis modis insidiantur hæretici. Sed si quis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a Verbo Dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, satis contra illos munitus est. Quippe cum ista susceptio pro salute nostra sit gesta, cavendum est ne cum crediderit aliquid nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat ad salutem. Et cum homo excepta forma membrorum, quæ diversis generibus animantium diversa tributa est, non distet a pecore nisi rationali spiritu', quæ mens etiam nominatur; quomodo sana est fides qua creditur quod id nostrum susceperit Dei Sapientia quod habemus commune cum pecore, illud autem non susceperit quod illustratur luce sapientie, et quod hominis proprium est?

stus homine indutus, per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est via certa qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus, sicut dictum est primæ nostre creaturæ, Gustate, et eritis tanquam dii (Gen. III, 5). Hujus igitur humilitatis exemplum, id est, viæ qua redeundum fuit, ipse Reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, sed semetipsum evacuavit, formam servi accipiens (Philipp. 11, 6, 7) ; ut crearetur homo in principio viarum ejus, Verbum per quod facta sunt omnia. Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui post ejus et per ejus primatum in Dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum (Luc. vii, 21), sicut apostolica disciplina commendat (Hebr. n, 11). Naturalis ergo Filius de ipsa Patris substantia unicus natus est, id existens quod Pater est ; Deus de Deo, Lumen de Lumine: nos autem non lumen naturaliter sumus, sed ab illo Lumine illuminamur, ut sapientia lucere possimus. Erat enim, inquit, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Addimus itaque fidei rerum æternarum etiam temporalem dispensationem Domini nostri, quam gerere nobis et ministrare pro nostra salute dignatus est. Nam secundum id quod unigenitus est Dei Filius, non potest dici, Fuit et Erit; sed tantum, Est : quia et quod fuit, jam non est; et quod erit, nondum est. Ille ergo est incommutabilis sine conditione temporum et varietate. Nec aliunde arbitror manare illud quod famulo suo Moysi tale nomen suum insinuavit. Nam cum ab eo quæreret, si se populus ad quem mittebatur contemneret, a quo se diceret esse missum; responsum dicentis accepit, Ego sum qui sum. Deinde subjunxit, Hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. m, 14). 7. Ex quo jam spiritualibus animis patere confido, nuilam naturam Deo esse posse contrariam. Si enim ille est, et de solo Deo proprie dici potest hoc verbum (quod enim vere est, incommutabiliter manet; quoniam quod mutatur, fuit aliquid quod jam non est, et erit quod nondum est), nihil ergo habet Deus contrarium. Si enim quæreretur a nobis quid sit albo contrarium, responderemus nigrum si quæreretur quid sit calido contrarium, responderemus frigidum : s quæreretur quid sit veloci contrarium o, responderemns tardum; et quæcumque similia. Cum autem queritur quid sit contrarium ei quod est, recte respondetur quod non est.

. Sed quoniam per temporalem, ut dixi, dispen

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

9. Detestandi autem etiam illi sunt, qui Dominum nostrum Jesum Christum matrem Mariam in terris habuisse negant, cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum honoraverit, et ad curam Dei pertinere monstraverit, non solum quem suscepit, sed illum ctiam per quem suscepit, virum gerendo, nascendo de femina. Nec nos ad negandam Christi matrem cogit, quod ab co dictum est, Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea (Joan. 11, 4 ). Sed admonet potius ut intelligamus secundum Deum non eum habuisse matrem, cujus majestatis personam parabat ostendere aquam in vinum vertendo. Quod autem crucifixus est, secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quæ nondum venerat, quando dictum est, Mihi et tibi quid est? nondum venit hora mea, id est, qua te cognoscam. Tunc enim ut bomo crucifixus cognovit hominem matrem, et dilectissimo discipulo humanissime commendavit (Id. xix, 26, 27). Nec illud nos moveat, quod cum ei nuntiaretur mater ejus, et fratres, respondit, Quæ mihi mater, aut qui fratres, etc. (Matth. XII, 48)? Sed potius doceat ministerium nostrum, quo verbum Dei fratribus ministramus, parentes cum impediunt, non eos debere cognosci. Nam si propterea quisque putaverit non cum habuisse matrem in terris, quia dixit, Quæ mihi mater ? cogatur necesse est et Apostolos negare habuisse patres in terris, quo◄ niam præcepit eis dicens: Nolite vobis patrem dicere in terris; unus est enim Pater vester qui in cœlis est ( Id. xxxIII, 9).

Emmanuel sa putavit legendum, deferens. verum codices omnes habent, deserens; quo verbo signifi atur Christi nativitate detractum nihil esse virginis matris inte grilali.

10. Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium viscerum, ut propterea recusanda videatur talis Domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant. Quia et stultum Dei sapientius esse hominibus (I Cor. 1, 25), et omnia munda mundis ( Tit. 1, 15), verissime Apostolus dicit. Debent igitur intueri, qui hoc putant, solis hujus radios, quem certe non tanquam creaturam Dei laudant, sed tanquam Deum adorant (a), per cloacarum fetores et quæcumque horribilia usquequaque diffundi, et in his operari secundum naturam suam, nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum visibilis lux visibilibus sordibus sit natura conjunctior: quanto minus igitur poterat poslui Verbum Dei, non corporeum ncque visibile, de femineo corpore, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus intervenientibus habitat majestas Verbi ab humani corporis fragilitate secretius? Unde manifestum est nullo modo potuisse Verbum Dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculata est. Non enim cum regit corpus atque vivificat, sed cum ejus bona mortalia concupiscit, de corpore anima maculatur. Quod si animæ maculas illi vitare vellent, hæc mendacia potius et sacrilegia formidarent.

1

CAPUT V.-11. Passio Christi et sepultura. Resurrectio Christi. Sed parva erat pro nobis Domini nostri humilitas in nascendo: accessit etiam ut mori pro mortalibus dignaretur. Humiliavit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11, 8); ne quisquam nostrum etiamsi mortem posset non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. Credimus itaque in eum qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus. Addendum enim erat judicis nomen, propter temporum cognitionem. Sepultura vero illa cum creditur, fit recordatio novi monumenti ', quod resurrecturo ad vitæ novitatem præberet testimo nium, sicut nascituro uterus virginalis. Nam sicut in illo monumento nullus alius mortuus sepultus est (Joan. xix, 41), nec ante, nec postca; sic in illo utero nec ante, nec postea, quidquam mortale conceptum est.

12. Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consccuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum Dei vocavit (Ephes. 1, 5), quos comparticipes et cohæredes suos esse dignatus

est.

CAPUT VI. 13. Ascensus in cœlum. Credimus in cœlum ascendisse, quem beatitudinis locum etiam nobis promisit, dicens, Erunt sicut Angeli in cœlis (Matth. xx11, 30), in illa civitate, quæ est mater omnium nostrum Jerusalem æterna in cœlis (Galat. iv, 26). Solet autem quosdam offendere vel impios Gentiles vel hæreticos, quod credamus assumptum terrenum corpus in cœlum. Sed Gentiles plerumque philosophorum argumentis nobiscum agere student, ut di

Sic Lov. et nonnulli Mss. Alii vero cum Er., ad humari corporis fragilitatem.

Editi, testamenti. Verius Mss., monzmerli. (a) Manichæi.

cant terrenum aliquid in cœlo esse non posse. Nostras enim Scripturas non noverunt, nec sciant quomodo dictum sit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Non enim ita dictum est, quasi corpus vertatur in spiritum, et spiritus fiat; quia et nunc corpus nostrum quod animale dicitur, non in animam versum est et anima factum. Sed spirituale corpus intelligitur, quod ita spiritui subditum est, ut cœlesti habitationi conveniat, omni fragilitate ac labe terrena in cœlestem puritatem et stabilitatem mutata atque conversa. Hæc est immutatio, de qua item dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quam immutationem non in deterius, sed in melius ficri docet idem, cum dicit, Et nos immutabimur (I Cor. xv, 44, 51, 52). Sed ubi et quomodo sit in cœlo corpus Dominicum, curiosissimum et supervacaneum est quærere; tantummodo in cœlo esse credendum est. Non enim est fragilitatis nostræ cœlorum secreta discutere, sed est nostræ fidei de Dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.

CAPUT VII.-14. Sessio ad dexteram Patris. Credimus etiam quod sedet ad dexteram Patris. Nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse Deum Patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo occurrat; aut idipsum quod sedere Pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exsecratur Apostolus eos qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corraptibilis hominis (Rom. 1, 23). Tale enim simulacrum Deo nefas est christiano in templo collocare; multo magis in corde nefarium est, ubi vere est templum Dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur. Ad dexteram ergo intelligendum est sic dictum esse, in summa beatitudine, ubi jùstitia et pax et gaudium est: sicut ad sinistram hærdi constituuntur (Marth. xxv, 33), id est in miseria, propter iniquitates, labores atque cruciatus. Sedere ergo quod dicitur Deus, non membrorum positionem, sed judiciariam significat potestatem, qua illa majestas nunquam cáret, semper digna dignis tribuendo; quamvis in extremo judicio multo manifestius inter homines unigeniti Filii Dei judicis vivorum atque mortuoruna claritas indubitata futura sit".

CAPUT VIII.-15. Adventus ad judicium. Credimus etiam inde venturum convenientissimo tempore, et judicaturum vivos et mortuos. Sive istis nominibus justi et peccatores significentur; sive quos tunc ante mortem in terris inventurus est appellati sint vivi, mortui vero qui in ejus adventu resurrecturi sunt : hæc dispensatio temporalis, non tantum est, sicut illa generatio secundum Deum; sed etiam fuit, et erit. Nam fuit Dominus noster in terris, et nunc est in cœlo, et erit in claritate judex vivorum atque mor

Er. et tres viss., quia ita coaptandum est.
Tres Mss., propter iniquitatis labores.
fa in Mss. At in excusis, fulsura sit.
Hic editi addunt, notum reaitentibus viss.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »