ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

tuorum. Ita enim veniet, sicut ascendit, secundum auctoritatem quæ in Actibus Apostolorum continetur (Act. 1, 11). Ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: Hæc dicit qui est, et qui fuit, et qui venturus est (Apoc. 1, 8).

CAPUT IX.-16. Dè fide in Spiritum sanctum. Trinitatis mysterium. Similitudinibus explicatur. Professio christianæ fidei. De Spiritu sancto opinio quorumdam, quod sit ipsa deitas Patris et Filii : Sanctitas a sanciendo. Digesta itaque fideique commendata et divina' generatione Domini nostri et humana dispensatione, adjungitur confessioni nostræ, ad perficiendam fidem quæ nobis de Deo est, Spiritus sanctus, non minore natura quam Pater et Filius, sed, ut ita dicam, consubstantialis et coæternus; quia ista Trinitas unus est Deus: non ut idem sit Pater qui et Filius et Spiritus sanctus; sed ut Pater sit Pater, et Filius sit Filius, et Spiritus sanctus sit Spiritus sanclus, et hæc Trinitas unus Deus, sicut scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. vi, 4). Tamen si interrogemur de singulis, et dicatur nobis, Deus est Pater? respondebimus, Deus. Si quaeratur utrum Deus sit Filius, hoc respondebimus. Nec, si fuerit de Spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus respondere quam Deum: vehementer caventes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est, Dii estis (Psal. LXXXI, 6). Non enim sunt naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex Patre per Filium dono Spiritus sancti. Ipsa enim significatur Trinitas, cum Apostolus dicit, Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia (Rom. x1, 36). Quanquam ergo de singulis interrogati respondeamus Deum esse de quo quæritur, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum; non tamen tres deos a nobis coli quisquam existimaverit.

:

17. Nec mirum quod hæc de ineffabili natura dicuntur, cum in iis etiam rebus quas corporeis oculis cernimus, et corporeo sensu dijudicamus, tale aliquid accidat. Nam cum de fonte interrogati, non possimus dicere quod ipse sit fluvius; nec de fluvio interrogati possimus eum fontem vocare; et rursum potionem quæ de fonte vel fluvio est, nec fluvium possimus appellare nec fontem ; tamen in hac trinitate aquam nominamus, et cum de singulis quæritur, singillatim aquam respondemus. Nam si quæro utrum aqua in fonte sit, respondetur aqua; et si quæramus utrum aqua sit in fluvio, nihil aliud respondetur, et in illa potione non poterit esse alia responsio tamen eas tres aquas, sed unam dicimus. Sane cavendum est ne quisquam ineffabilem illius majestatis substantiam sicut fontem istum visibilem atque corporeum vel fluvium vel potionem cogitet. In his enim aqua illa que nunc in fonte est, exit in fluvium, nec

nec

[blocks in formation]

in se manet; et cum de fluvio vel de fonte in potionem transit, non ibi permanet, unde sumitur. Itaque fieri potest ut eadem aqua nunc ad fontis appellationem pertineat, nunc ad fluvii, nunc ad potionis : cum in illa Trinitate dixerimus non posse fieri ut Pater aliquando sit Filius, aliquando Spiritus sanclus; sicut in arbore non est radix nisi radix, nec robur est aliud quam robur, nec ramos nisi ramos possumus dicere: non enim quod dicitur radix, id potest dici robur et rami; nec lignum quod pertinet ad radicem, potest aliquo transitu nunc in radice esse, nunc in robore, nunc in ramis, sed tantummodo in radice: cum illa regula nominis mancat, ut radix lignum sit, et robur lignum, et rami lignum; nec tamen tria ligna dicantur, sed unum. Aut si hæc habent aliquam dissimilitudinem, ut possint non absurde tria ligna dici, propter firmitatis diversitatem; illud certe omnes concedunt, si ex uno fonte tria pocula impleantur, posse dici tria pocula, tres autem aquas non posse dici, sed omnino unam aquam; quanquam de singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam esse respondeas : quamvis nullus hic transitus fiat, sicut de fonte in fluvium dicebamus. Sed hæc non propter illius divinæ naturæ similitudinem, sed propter visibilium etiam unitatem corporalia exempla data sunt, ut intelligeretur fieri posse ut aliqua tria non tantum singillatim, sed etiam simul unum singulare nomen obtineant; nec quisquam miretur et absurdum putet quod Deum dicimus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, nec tamen tres deos in ista Trinitate, sed unum Deum unamque substantiam 1.

18. Et de Patre quidem ac Filio multis libris disseruerunt docti et spirituales viri, quibus quantum homines hominibus poterant, et quemadmodum non unus esset Pater et Filius, sed unum essent; et quid proprie Pater esset, et quid Filius insinuare conati sunt: quod ille genitor, hic genitus; ille non de Filio, hic de Patre; hujus ille principium, unde et caput Christi dicitur (I Cor. x1, 3), quamvis et Christus principium (Joan. Vin, 25), sed non Patris; hic vero illius imago (Coloss. 1, 15), quamvis nulla ex parte dissimilis et omnino indifferenter æqualis. Tractantur hæc latius ab eis qui non tam breviter quam nos, totius christianæ fidei professionem volunt explicare. Itaque in quantum Filius est, de Patre accepit ut sit, cum ille de Filio id non acceperit: et in quantum hominem mutabilem scilicet creaturam in melius commutandam, ineffabili misericordia, temporali dispensatione suscepit, multa de illo in Scripturis inveniuntur ita dicta, ut impias hæreticorum mentes prius volentes docere quam nosse, in errorem miserint, ut putarent cum non æqualem Patri, nec ejusdem esse substantia, qualia sunt illa, Quoniam Pater major me est ( Joan. XIV, 28); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus (I Cor. x1, 3); el, Tunc ipse

[ocr errors][merged small]

subjectus erit ei qui illi subjecit omnia(1 Cor. xv, 28); et, Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. xx, 17); et nonnulla hujusmodi: quæ omnia posita sunt, non ul naturæ atque substantiæ inæqualitatem significent, ne falsa sint illa, Ego et Pater unum sumus ( Id. x, 30); et, Qui me vidit, vidit et Patrem meum (1d. xiv, 9); et, Deus erat Verbum; non enim factus est, cum omnia per ipsum facta sint (Id. 1, 1, 3): et, Non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo; et cætera talia: sed illa posita sunt, partim propter administrationem suscepti hominis, qua dicitur, Semetipsum exinanivit (Philipp, 11, 6); non quia mutata est illa Sapientia, cum sit omnino incommutabilis ; sed quia tam humiliter hominibus innotescere voluit: partim ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de quibus hæretici calumniantur; partim propter hoc, quia Filius Patri debet quod est, hoc etiam debens utique Patri quod eidem Patri æqualis aut par est ; Pater autem nulli debet quidquid est.

19. De Spiritu sancto autem nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divinarum Scripturarum tractatoribus, ut intelligi facile possit et ejus proprium, quo proprio fit ut cum neque. Filium neque Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum; nisi quod eum donum Dei esse prædicant, ut Deum credamus non se ipso inferius donum dare. Servant tamen ut non genitum Spiritum sanctum tanquam Filium de Patre prædicent; unicus enim est Christus: neque de Filio tanquam nepotem summi Patris: nec tamen id quod est, nulli debere, sed Patri, ex quo omnia; ne duo constituamus principia sine principio, quod falsissimum est et absurdissimum, et non catholicæ fidei, sed quorumdam hæreticorum errori proprium. Ausi sunt tamen quidam ipsam communionem Patris et Filii, atque, ut ita dicam, deitatem, quam Græci ótta appellant, Spiritum sauctum credere: ut, quoniam Pater Deus et Filius Deus, ipsa deitas, qua sibi copulantur et ille gignendo Filium et ille Patri cohærendo, ei a quo est genitus æquetur. Hanc ergo deitatem, quam etiam dilectionem in se invicem amborum charitatemque volunt intelligi, Spiritum sanctum appellatum dicunt, multisque Scripturarum documentis adsunt huic opinioni suæ; sive illo quod dictum est, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5); sive aliis multis talibus testimoniis ; et eo ipso quod per Spiritum sanctum reconciliamur Deo, unde etiam cum donum Dei dicitur, satis significari volunt charitatem Dei esse Spiritum sanctum. Non enim reconciliamur illi, nisi per dilectionem, qua etiam filii 1 appellamur (I Joan. 1, 1) non jam sub timore tanquam servi, quia consummata dilectio foras mittit timorem (Id. iv, 18); et Spiritum libertatis accepimus, in quo clamamus, Abba Pater (Rom. vi, 15). Et quia reconciliati et in amicitiam revocati per charitatem (Id. v, 8-10) poterimus omnia Dei secreta cognoscere, propterea de In vulgatis additur, Dei; quod abest a Mss.

1

Spiritu sancto dicitur, Ipse vos inducet in omnem verilatem (Joan. xvi, 13). Propterea et confidentia prædicandæ veritatis, qua impleti sunt in adventu ejus Apostoli (Act. H, 4), recte charitati tribuitur; quia et diffidentia timori datur, quem consummatio charitatis excludit. Ideo etiam donum Dei dicitur (Ephes. III, 7), quia eo quod quisque novit non fruitur, nisi et id diligat. Frui autem sapientia Dei, nihil est aliud quam ei dilectione cohærere: neque quisquam in eo quod percipit permanet, nisi dilectione; et ideo Spiritus sanctus dicitur, quoniam ad permanendum sanciuntur quæcumque sanciuntur 1, nec dubium est a sauciendo sanctitatem vocari. Maxime autem illo testimonio utuntur assertores hujus sententiæ, quod scriptum cst, Quod natum est de carne, caro est ; et quod natum est de Spiritu, spiritus est (Joan. 11, 6): quoniam Deus Spiritus est (Id. iv, 24). Hic enim regenerationem nostram dicit, quæ non secundum Adam de carne est, sed secundum Christum de Spiritu sancto. Quapropter si Spiritus sancti hoc loco facta est comme moratio, cum dictum est, Quoniam Deus Spiritus est : animadvertendum dicunt, non dictum esse, Quoniam Spiritus Deus est ; sed, Quoniam Deus Spiritus est; ut ipsa deitas Patris et Filii hoc loco dicta sit Deus, quod est Spiritus sanctus. Huc accedit aliud testimonium quod dicit Joannes apostolus, Quoniam Deus dilectio est (I Joan. iv, 16). Etiam hic enim non ait, Dilectio Deus est; sed, Deus dilectio est ; ut ipsa deitas dilectio intelligatur. Et quod in illa enumeratione connexarum sibi rerum, ubi dicitur, Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei (I Cor. ш, 22, 23); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus, nulla fit commemoratio Spiritus sancti; ad hoc pertinere dicunt, quia non fere in iis quæ sibi connexa sunt numerari solet ipsa connexio. Unde in illo etiam loco Trinitatem ipsam videntur agnoscere qui legunt attentius, cum dicitur, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. x1, 56). Ex ipso, tanquam ex eo qui nulli debet quod est; per ipsum, tanquam per mediatorem ; in ipso, tanquam in eo qui continet, id est, copulatione conjungit.

20. Huic sententia contradicunt, qui arbitrantur istam communionem, quam sive deitatem sive dilectionem sive charitatem appellamus, non esse substantiam quærunt autem secundum substantiam sibi exponi Spiritum sanctum, nec intelligunt non aliter potuisse dici, Deus dilectio est, nisi esset dilectio substantia. Ducuntur quippe consuetudine rerum corporalium; quoniam si duo sibi corpora copulentur, ita ut juxta invicem collocentur, ipsa copulatio non est corpus; quandoquidem, separatis illis corporibus quæ copulata fuerant, nulla invenitur: nec tamen quasi discessisse et migrasse intelligitur, sicut illa corpora. Sed hi tales cor mundum faciant, quan

1 Editi, sanctificantu". At Mss. constanter, sanciuntur. na Mss. Edili vero: Hoc enim.... dicunt. Editi et aliquot Mss., Spiritus Dei est. lidemque panlo post, non ait, vilectio neí est. Alii codices utroque loco, Deus est: nee minus Lene.

tum possunt, ut videre valeant in Dei substantia non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiæ, et non sit substantia; sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum hæc dici possunt facile, et credi: videri autem nisi corde puro quomodo se habeant, omnino non possunt. Quapropter sive ista vera sit sententia, sive aliud aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, ut Deum dicamus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanclum; neque tres deos, sed istam Trinitatem unum Deum; neque diversos natura, sed ejusdem substantiæ; neque ut Pater aliquando sit Filius, aliquando sit Spiritus sanctus; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Nec temere de invisibilibus aliquid affirmemus tanquam scientes, sed tanquam credentes ; quoniam videri nisi muudato corde non possunt et qui ea videt in hac vita ex parte, ut dictum est, atque in ænigmate (1 Cor. xi, 12), non potest efficere ut et ille videat cui loquitur, si cordis sordibus impeditur. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Hæc fides est de Deo condi:ore et re

novatore nostro.

21. Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis imperata est, cum dictum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex lola mente tua; sed etiam in proximum; nam, Diliges, inquit, proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. x, 27): si autem ista fides congregationem societatemque hominum non teneat, in qua fraterna charitas operetur, minus fructuosa est.

-

CAPUT X. Ecclesia catholica. Remissio peccatorum. Totius hominis in melius commutatio resurrectione perficienda. Carnis resurrectio. Resurrectionis futuræ veritas confirmatur. Credimus et sanctam Ecclesiam, utique catholicam. Nam et hæretici et schismatici congregationes suas ecclesias vocant. Sed hæretici de Deo falsa sentiendo ipsam fidem violant ; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ca credant que credimus. Quapropter nec hæretici pertinent ad Ecclesiam catholicam, quæ diligit Deum; nec schismatici, quoniam diligit proximum; et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci ab illo qui nos reconciliavit sibi, delens omnia præterita, et ad vitam novam nos vocans: quam vitam donec perfeclam capiamus, sine peccatis esse non possumus : interest tamen qualia sint.

22. Nec de peccatorum differentia modo tractandum est, sed credendum omnino, nullo modo nobis ignosci ea quæ peccamus, si nos inexorabiles ad ignoscenda peccata fuerimus (Matth. vi, 15). Itaque credimus et remissionem peccatorum.

23. Et quoniam tria sunt quibus homo constat, spiritus, anima et corpus : quæ rursus duo dicuntur, quia sæpe anima simui cum spiritu nominatur; pars

Tres Mss., in sanctam Ecclesiam, etc.; et aliquanto post, in remissionem peccatorum. Sic etiam inferius, in carnis resurrectionem,

3

enim quædam ejusdem rationalis, qua carent besti, spiritus dicitur: principale nostrum spiritus est ; deinde vita qua conjungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus quoniam visibile est, ultimum nostrum est. Ilæc autem omnis creatura ' ingemiscit et parturit usque nunc (Rom.vn, 22): dedit tamen primi lias spiritus, quia credidit Deo, et bonæ jam voluntatis est. Ilic spiritus etiam vocatur mens, de quo dicit Apostolus, Mente servio legi Dei (Rom. vi, 25). Qui item alio loco dicit, Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu meo (Id. 1, 9). Anima vero cum carnalia bona adhuc appetit, caro nominatur. Pars enim ejus quædam resistit spiritui 2, non natura, sed consnetudine peccatorum. Unde dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quæ consuetudo in naturam versa est secundum generationem mortalem peccato primi hominis. Ideoque scriptum est, Et nos aliquando fuimus naturaliter filii iræ 3 (Ephes. 11, 3), id est vindictæ, per quam factum est ut serviamus legi peccati. Est autem auimæ natura perfecta, cum spiritui suo subditur, et cum sequitur sequentem Deum. Ideo animalis homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. 11, 14). Sed non tam cito anima subjugatur spiritui ad bonam operationem, quam cito spiritus Deo ad veram fidem et bonam voluntatem: sed aliquando tardius ejus impctus, quo in carnalia et temporalia defluit, refrenatur. Sed quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturæ suæ dominante spiritu, quod sibi caput est, cui ejus capiti caput est Christus, non est desperandum etiam corpus restitui naturæ propriæ: sed utique non tam cito quam anima, sicut neque anima tam cito quam spiritus; sed tempore opportuno in novissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Et ideo credimus et carnis resurrectionem; non tantum quia reparatur anima, quæ nunc propter carnales affectiones caro nominatur ; sed hæc etiam visibilis caro quæ naturaliter est caro, cujus nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones carnales accepit: hæc ergo visibilis, que proprie dieitur caro, sine dubitatione credenda est resurgere. Videtur enim Paulus apostolus cam tanquam digito ostendere, cum dicit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Cum enim dicit, hoc, in eam quasi digitum intendit. Quod autem visibile est, id potest digito ostendi : quoniam posset etiam anima corruptibilis dici; nam vitiis morum ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere immortalitatem (ld. xv, 52 et 53), cum legitur, eadem significatur visibilis caro, quia în eam identidem velut digitus intenditur. Potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum vitia, ita etiam mortalis dici. Mors quippe animæ est apostatare a Deo (Eccli. x, 14): quod primum ejus peccatum in paradiso sacris Litteris continetur.

24. Resurget igitur corpus secundum christianam

sic Mss. At editi: Hoc autem omnis creatura.

2 Quatuor robe notæ Mss., nominatur et resistit spiritui; omisso, pars ejus quædam.

Aliquot Mss., fiximus natura filii iræ.

fidem, quæ fallere non potest. Quod cui vide:ur incredibile, qualis nunc sit caro attendit, qualis autem futura sit non considerat : quia illo tempore immutationis angelicæ non jam caro erit et sanguis, sed tantum corpus. Cum enim de carne Apostolus loqueretur, Alia, inquit, caro pecorum, alia volucrum, alia piscium, alia serpentum; et corpora cœlestia, et corpora terrestria. Non enim dixit, et caro cœlestis ; dixit autem, et cœlestia et terrestria corpora. Omnis enim caro etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est: primo in istis terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro: hominis autem vel pecoris et corpus et caro est : in cœlestibus vero nulla caro, sed corpora simplicia et lucida, quæ appellat Apostolus spiritualia; nonnulli autem vocant therea. Et ideo non carnis resurrectioni contradicit illud quod ait, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; sed quale futurum sit quod nunc caro et sanguis est, prædicat (a). In qualem naturam quisquis hanc carnem converti posse non credit, gradibus ducendus est ad fidem. Si enim ab eo quæras utrum terra in aquam possit converti; propter vicinitatem non ci videtur incredibile. Rursum si quæras utrum aqua possit in aerem; neque hoc absurdum esse respondet; vicina enim sunt sibi. Et de aere si quæra(a) I Retract. cap. 17.

tur utrum in æthereum corpus, id est, cœleste possit mutari; jam ipsa vicinitas persuadet. Quod ergo per hos gradus fieri posse concedit, ut terra in corpus æthereum convertatur, cur non accedente Dei voluntate, qua corpus humanum supra aquas potuit ambulare, celerrime id fieri posse, quemadmodum dictum est, in ictu oculi, sine ullis talibus gradibus credit, sicut plerumque fumus in flammam mira celeritate convertitur? Caro enim nostra utique ex terra est : philosophi autem, quorum argumentis sæpius resur rectioni carnis resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum corpus in cœlo, quodlibet corpus in omne corpus converti et mutari posse concedunt. Qua corporis resurrectione facta, a temporis conditione liberati, æterna vita ineffabili charitate atque stabilitate sine corruptione perfruemur 1. Tunc enim fiet illud quod scriptum est : Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (I Cor. xv, 39, 40, 50-54)?

25. Hæc est fides quæ paucis verbis tenenda in Symbolo novellis christianis datur. Quæ pauca verba fidelibus nota sunt, ut credendo subjugentur Deo, subjugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant.

Aliquot Mss., corpus a temporis conditione liberalum æterna vita ineffabili charitate perfruetur.

ADMONITIO

IN LIBRUM DE FIDE ET OPERIBUS.

Ad initium anni 413 referendus est iste liber. In co enim Augustinus librum de Spiritu et Littera, qui sub anni 412 finem prodiit, a se paulo ante scriptum commemorat capite 14: Modo, ait, de hac quæstione prolixum librum edidi, qui inscribitur, de Littera et Spiritu. Propterea in Retract. 2 recensito eodem libro de Spiritu et Littera, mox in eum qui de Fide et Operibus est, retractationem subjecit in hæc verba : Intcrea missa sunt mihi a quibusdam fratribus........... scripta nonnulla : ea nimirum que refellenda hic suscepit.

Scripta vero illa eruditus Garnerius in append. ad 1 part. Oper. M. Mercatoris, pag. 117, censet non alia fuisse, quam quæ Hieronymus sive in Isaiam edidit, sive in Epistolas Pauli; et sumptas ab Hieronymo arbitratur quæstiones illas tres, quas hic Augustinus, tacito no mine, præ reverentia, inquit, tanti viri, tractat et refellit. Opinionem hanc nos confirmare non audemus. Nam quod spectat quæstionem primam, quæ est de omnibus citra discrimen admittendis ad Baptismum, ita ut adulteri ncc ipsi repellantur noti ac pertinaces, qui vitam mutare nolunt, nihil in Hieronymo consentaneum huic errori deteximus. Ad secundam vero quæstionem, qua perversum ac præposterum dicebatur, prius morum Christianorum doctrinam tradere, ac deinde baptizare; id posset facile pertrahi quod Hieronymus in Matth. cap. 28 scripsit: Ordo præcipuus jussit Apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde fidei intingerent sacramento, el post fidem ac Baptisma, quæ essent observanda præciperent. Quanquam forte pius interpres minime curabat ne Baptismo præmitteretur, sed tantum ne omnino prætermitteretur morum doctrina, tradenda certe vel post Baptismum, et baptizatis observanda. Pro tertia demum quæstione, quæ fuit de baptizatis, etiamsi mores quantumlibet improbos emendare noluerint, per fidem salvandis, profertur illud ex ejus dialogo 1 adversus Pelag.: Si Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit pœnitentiam ; quid ad nos, qui et diabolum et satellites ejus omnesque impios et prævaricatores dicimus perire perpetuo, et Christianos, si in peccato præventi fuerint, salvandos esse post pœnas? Et ex Commentariis in Isai, ult., Sicut diaboli et omnium negatorum atque impiorum, qui dixerunt in corde suo, Non est Deus (Psal. xi, 1), credimus æterna tormenta; sic peccatorum atque impiorum, et tamen christianorum, quorum opera in igne probanda atque purganda sunt, moderatam arbitramur et mixtam clementiæ sententiam judicis. Hæc tamen theologi alii, et similia si qua sunt loca, pacto explicant, ut ab illo errore, qui graviter itidem in Enchiridio, libroque de Civitate Dei 21 confutatur, defendant Hieronymum. Cui nec nos putamus tribue: da omnia argumenta quæ in presenti opere diluuntur, et

eo

quidem prætermissis ab Augustino iis Scripturæ testimoniis, quibus Hieronymus in Isaiam observat uti eos qui volunt peccatorum aliquando finiri supplicia.

Libri de Fide et Operibus meminit Augustinus in Enchiridio, cap. 67; in libro de octo Quæstionibu Dulcitii, quæst. 1, n. 2; et in epistola 205, ad Consentium, n. 18.

In librum de Fide et Operibus vide lib 2, cap.38, Retractationum, tom. 1, col. 646, a verbis, Interea missa sunt, usque ad verba, Quibusdam videtur. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE FIDE ET OPERIBUS

LIBER UNUS (a).

Refellitur error quorumdam triplex, et contra demonstratur: 1, No: omnes indiscrete admittendos ad Baptismum, sioque esse tolerandos in Ecclesia malos, ut non negligatur ecclesiastica disciplina; 2, Baptizandis non solius fidei, sed vitæ etiam christianæ tradendas esse regulas; 3, Baptizatos demum, nisi vitam malam mutariat, nunquam ad salutem æternam fide sola perventuros.

CAPUT PRIMUM. 1. Error quorumdam triplex. Omnes ad Baptismum citra discrimen admittendos sentiunt. Quibusdam videtur indiscrete omnes admittendos esse ad lavacrum regenerationis, quae est in Christo Jesu Domino nostro, etiamsi malam turpcmque vitam facinoribus et flagitiis evidentissimis notam mutare noluerint, atque in ea se perseveraturos aperta etiam professione declaraverint. Verbi gratia, si quisquam meretrici adhæret, non ei prius præcipiatur ut ab ea discedat, et tunc veniat ad Baptismum, sed etiam cum ea manens mansurumque se confidens, seu etiam profitens, admittatur et baptizetur, nec impediatur fieri membrum Christi, etiamsi membrum meretricis esse perstiterit (I Cor. vi, 15) : sed postea doceatur quam sit hoc malum, jamque baptizatus de mutandis in melius moribus instruatur. Perversum enim putant atque præposterum, prius docere quemadmodum debeat vivere christianus, et deinde baptizari. Sed censent præcedere debere Baptismi sacramentum, ut deinde sequatur vitæ morùmque doctrina : quam si tenere et custodire voluerit, utiliter fecerit; si autem noluerit, retenta fide christiana, sine qua in æternum periret, in quolibet scelere immunditiaque permanserit, salvum eum futurum tanquam per ignem, velut qui ædifica

ADMONITIO PP

verit super fundamentum quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligua, fenum, stipulam (I Cor. I, 11-15); id est, non justos castosque mores, sed iniquos et impudicos.

2. Morum doctrinam censent nonnisi post Baptismum esse tradendam. Ad hanc autem disputationem 'videntur impulsi, quod cos moverit non admitti ad Baptismum qui dimissis uxoribus alias duxerint, vel feminas que dimissis viris aliis nupserint; quia hacc non conjugia, sed adulteria esse Dominus Christus sine ulla dubitatione testatur (Matth. xix, 9). Cum enim negare non possent essc adulterium, quod Veritas adulterium esse sine ambage confirmat, eisque suffragari vellent ad accipiendum Baptismum, quos hujusmodi laqueo ita captos viderent, ut si non admitterentur ad Baptismum, sine ullo sacramento mallent vivere vel etiam mori, quam disrupto adulterii vinculo liberari: humana quadam miseratione commoti sunt ad eorum causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinorosos et flagitiosos, etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione correctos, nulla pœnitentia mutatos ad Baptismum admittendos esse censerent; existimantes cos, nisi ficret, in æternum esse perituros;, si autem fieret, etiam in illis malis perseverantes salvos per ignem futuros.

BENEDICTINORUM.

Ad emendandum librum de Fide et Operibus, usi sumus codicibus MSS. Vaticanis tribus, et tredecim Gallicanis, uno videlicet bibliothecæ Regiæ, uno Sorbonicæ, alio Augustinianorum majoris conventus Parisiensis, alio collegii Parisiensis Bernardinorum, item alio Ecclesiæ Remensis, Ecclesiæ Laudunensis, abbatiæ Corbeiensis, Rotomagensis S. Audoeni, Metensis S. Arnul hi, S. Michaelis in periculo maris, Casalis Benedicti, Divionensis S. Benigni, et Cisterciensis. Adhibuimus etiam lectiones variantes a Lovaniensibus decer, tus ex Mss. tribus Belgicis; necnon antiquiores editiones Am. Er. et Lov, id est, Joannis Amerbachii, Desiderii Erasmi, et Theologorum Lovaniensium.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M.

Unus e Vaticanis Mss., deditam.

Sic Mss. At editi, aperta etiam confessione declaraverint.

› Am. el Er., manens mansurusque confidens. Lov., ma

nens mansurumque se confitens.

(a) Scriptus circa initiumi anni 413.

Sic Er. et Mss. At Lov., noverint. Plerique Mss., sine ambiguitate.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »