ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Opus in scriptis codicibus capitulationes et sectiones non easdem sortitum est. In quibusdam centum triginta quatuor, aut centum viginti sex, vel, ut in editis, centum viginti duas; in aliis septuaginta et unam, in nonnullis quinquaginta quatuor, aut rariores habet et in quibusdam nullas.

In Enchiridion vide lib. 2, cap. 63, Retractationum, tom. 1, col. 635, a verbis, Scripsi etiam librum, usque ad verba, Tua eruditione delecter.

M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

ENCHIRIDION

AD LAURENTIUM

SIVE

DE FIDE, SPE ET CHARITATE
LIBER UNUS (a)

CAPUT PRIMUM. -1. Sapientiæ veræ donum exoptat Laurentio. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter, quamque te cupiam esse sapientem : nou ex eorum numero de qui. bus dicitur, Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. 1, 20)! sed ex corum de quibus scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. vi, 26); et quales vult Apostolus fieri, quibus dicit, Volo autem vos sapientes quidem esse in bono, simplices autem in malo (Rom. xvi, 19). [Sicut autem nemo a se ipso esse potest; ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed ab illo illustrante, de quo scriptum est, Omnis sapientia a Deo est' (Eccli. 1, 1)]. CAPUT II. Sapientia hominis, pietas. Hominis autem sapientia pietas est. Habes hoc in libro sancti Job: nam ibi legitur, quod ipsa Sapientia dixerit homini, Ecce pietas est sapientia (Job xxv, 28). Si autem quaras quam dixerit eo loco pietatem, distinctius in graco reperies (coσí¤ɛɩαv, qui est Dei cultus. Dicitur enim græce pietas et aliter, id estevsébem quo nomine significatur bonus cultus, quamvis et hoc præcipue referatur ad colendum Deum. Sed nihil est commodius illo nomine, quo evidenter Dei cultus ex

-

pressus est, cum quid esset homini sapientia diceretur. Quærisne aliquid dici brevius, qui petis a me' ut breviter magna dicantur? An hoc ipsum tibi fortasse desideras breviter aperiri, atque in sermonem colligi brevem, quonam modo sit colendus Deus?

CAPUT III. · Deum coli fide, spe et charitate. Ilie si respondero, fide, spe, charitate colendum Deuns; profecto dicturus es, brevius hoc dictum esse quam velles ac deinde petiturus ca tibi breviter explicari, quæ ad singula tria ista pertineant ; quid credendum scilicet, quid sperandum, quid amandum sit. Quod cum fecero, ibi erunt omnia illa quæ in epistola tua quærendo posuisti: cujus exemplum si est penes te, facile est ut ea revolvas et relegas'; si autem non est, commemorante me recolas.

[blocks in formation]

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Enchiridion, seu librum de Fide, spe et Charitate recognovimus ad veteres codices triginta sex; nimirum ad Romanos Vaticana bibliothecæ quatuor, ad Parisienses viginti duos, ad Ms. V. C. Antonii Faure, doctoris Theologi Facultatis Parisiensis, et ad alios infra recensitos col. 275, nota 3. Item ad lectiones variantes duorun Belgicorum a Lovaniensibus vulgatas: et demum ad editiones Am. Er. Lov. Dan. et Arn., id est Joannis Amerbachii, Desiderii Erasmi, Theologorum Lovaniensium, Lamberti Danæi et Antonii Arnaldi.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas.

1 Hac sententia, quæ uncis conti.etur, carent veteres

codices Mss.

(a) Scriptus anno 421, aut paulo p' st.

M. Ita Lov. et Arn. At Am. Er. et Dan. ac plures Mss.. quærenda.

legas.

Am. Er. Dan. et tres Mss., ut eam revolvas et re

Vetus codex Germanensis, tn religione cum fides st

tum propriumque fidei catholicæ fundamentum. Пxc omnia quæ requiris procul dubio scies, diligenter sciendo quid credi, quid sperari debeat, quid amari. Hæc enim maxime, imo vero sola in religione1 scquenda sunt. His qui contradicit, aut omnino a Christi nomine alienus est, aut hæreticus. Hæc sunt defendenda ratione, vel a sensibus corporis inchoata, vel ab intelligentia mentis inventa. Quæ autem nec corporeo sensu experti šumus, nec mente assequi valuimus aut valemus, eis sine ulla dubitatione credenda sunt testibus, a quibus ea quæ divina vocari jam meruit, Scriptura confecta est: qui ea sive per corpus, sive per animum, divinitus adjuti, vel videre, vel etiam prævidere potuerunt.

CAPUT V. Responsio ad q. 3 et ad q. 4. Cum autem initio fidei quæ per dilectionem operatur, imbuta mens fuerit, tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire, ubi est sanctis et perfectis cordibus nota ineffabilis pulchritudo, cujus plena visio est summa felicitas. Hoc est nimirum quod requiris, quid primum, quid ultimum teneatur ; inchoari fide, perfici specie. Hac etiam totius definitionis est summa. Certum vero propriumque fidei catholicæ fundamentum Christus est: Fundamentum enim aliud, ait Apostolus, nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. 1, 11). Neque hoc ideo negandum est proprium fundamentum esse fidei catholica, quia putari potest aliquibus hæreticis hoc nobiscum esse commune. Si enim diligenter quæ ad Christum pertinent cogitentur, nomine tenus invenitur Christus apud quoslibet hæreticos, qui se christianos vocari volunt; re ipsa vero non est apud eos. Quod ostendere nimis longum est; quoniam commemorandæ sunt omnes hæreses, sive quæ fuerunt, sivė quæ sunt, sive quæ potuerunt esse sub vocabulo christiano, et quam sit hoc verum per singulas quasque monstrandum. Quæ disputatio tam multorum est votuminum, ut etiam infinita videatur.

[blocks in formation]

sola, non veniat. Melius Colbertinus, in rationem, cum fides sit sola, non venut. Cui lectioni favent Regius, Carnutensis, Gemmeticensis et alii duo Mss. habentes, in ratione, cum fides sit sola, non veniat. Compendiensis vero pro, non veniat; babet, inveniat. Alter Colbertinus et unus e Vaticanis ferunt, in ratione, cum fides sit sola, conveniat. Antonius Arna dus restituendum censuit, in ratione, cum fides, sa sit sola, non conveniat. Audacior Lamb. Danaus absque auctoritate restituit, in ratione cum fide non conveniat ; rejecus verbis, sit sola.

Am. Er. et Dan., sola religione; omisso, in. ~!!
Am. Er. Dan. et quatuor Mss., quæ vel.

Sic Dan. et plerique Mss. At Am. Er. Lov. et 'Arn., poterunt.

Editi, quod manibus possit astringi. At MSS., quod manu Fossil astringi. Et ex his plures loco, astringi, habent, teneri; et quidam, portari.

[ocr errors]

SANCT. AUGUST. VI.

fendatur, operosioris uberiorisque doctrinæ est; qua ut habeatur, non brevi enchiridio manus debet impleri, sed grandi studio pectus accendi.

CAPUT VII.-2. Symbolum et oratio dominica complectuntur fidem, spem et charitatem. Nam ecce tibi est Symbolum et dominica oratio; quid brevius auditur aut legitur? quid facilius memoria commendatur? Quia enim de peccato, gravi miseria premebatur genus humanum, et divina indigebat misericordia, gratiæ Dei tempus propheta prædicens ait, Et erit ; omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel 11, 32): propter hoc oratio. Sed Apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commemorasset' testimónium, continuo subjecit, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. x 14)? propter hoc Symbolum. In his duobus tria illa intuere: fides credit, spes et charitas orant. Sed sine fide esse non possunt; ac per hoc et fides orat. Propterea quippe dictum est, Quomodo inm est. Quon vocabunt, in quem non crediderunt? non credide CAPUT VIII. · Generalis explicatio fidei, spei et charitatis, et earum nexus. Quid autem sperari potest quod non creditur? Porro aliquid etiam quod non speratur, credi potest. Quis namque fidelium pœnas non credit impiorum? nec sperat tamen, et quisquis eas imminere sibi credit ac fugaci motu animi exhor ret, rectius timere dicitur quam sperare. Que duo quidam distinguens ait:

[blocks in formation]

G

Hunc ego si potui tantum sperare dolorem. (virgil., Eneid. lib. 4, v. 419.) Denique nonnulli in arte grammatica verbi hujus utuntur exemplo ad ostendendam impropriam dictionem, et aiunt, Sperare dixit pro timerc. Est itaque fides et malarum rerum, et bonarum : quia et bona, creduntur, et mala; et hoc fide bona, non mala, Est etiam fides et præteritarum rerum, et præsentium, et futurarum. Credimus enim Christum mortuum ; quod jam præteriit; credimus sedere ad dexteram Patris ; quod nunc est: credimus venturum ad judicandum; quod futurum est. Item fides et suarum rerum est, et alienarum. Nam et se quisque credit aliquando esse cœpisse, nec fuisse utique sempiternum; et alios, atque alia nec solum de aliis hominibus multa, quæ ad religionem pertinent verum etiam

1

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

de angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur. Quæ cum ita sin propter has causas distinguenda erit fides ab spe sicut vocabulo, ita et rationabili differentia. Nam quod attinet ad non videre, sive quæ creduntur, sive quæ sperantur, fidei spcique commune est. In Epistola quippe ad Hebræos, qua teste usi sunt illustres catholicæ Regulæ defensores, fides esse dicta est Convictio rerum quæ non videntur (Hebr. x1, 1). Quamvis quando se quisque non verbis, non testibus, non denique ullis argumentis, sed præsentium rerum evidentiæ credidisse, hoc est, fidem accommodasse dicit, non ita videtur absurdus3, ut recte reprehenda tur in verbo, eique dicatur, Vidisti; ergo non credidisti: unde putari potest non esse consequens ut non videatur res quæcumque creditur. Sed melius hanc appellamus fidem, quam divina eloquia docuerunt, earum scilicet rerum quæ non videntur. De spe quoque ait Apostolus: Spes quæ videtur, non est spes : quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus ( Rom. vill, 24, 25). Cum ergo bona nobis futura esse creduntur, nihil aliud quam sperantur. Jam de amore quid dicam, sine quo fides nibil prodest? Spes vero esse sine amore non potest. Denique, ut ait Apostolus Jacobus, Et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi 11, 19): nec tamen sperant vel amant; sed potius quod speramus et amamus credendo venturum esse formidant. Propter quod apostolus Paulus fidem quæ per dilectionem operatur, approbat atque commendat (Galat. v, 6), quæ utique sine spe non potest esse. Proinde nec amor sine spe est, nec sine amore spes, nec utrumque sine fide.

CAPUT IX.-5. Quid credendum, servato Symboli ordine, deinceps explicatur. Non opus esse curiosa inquisitione rerum naturalium. Christiano sufficere si credat a summe bona Trinitate omnia creata esse, eaque bona. Cum ergo quæritur quid credendum sit quod ad religionem pertineat, non rerum natura ita rimanda est, quemadmodum ab eis quos physicos Græci vocant: nec metuendum est, ne aliquid de vi et numero elementorum, de motu atque ordine et defectibus siderum, de figura cœli, de generibus et naturis animalium, fruticum, lapidum, fontium, fluminum, montium, de spatiis locorum et temporum, de signis imminentium tempestatum, et alia sexcenta de iis rebus quas illi vel invenerunt vel invenisse se existimant, christianus ignoret ; quia nec ipsi omnia repererunt tanto excellentes ingenio, flagrantes studio, abundantes otio, et quædam humana conjectura investigantes, quædam vero historica experientia perscrutantes, et in eis quæ se invenisse gloriantur plura opinantes potius quam scientes. Satis est chri

↑ plures Mss., distinguenda erat fides ab spe. Quatuor Mss., catholicæ fidei ac regulæ. Apud Augu stinum Regula fidei solet dici Symbolum, ut infra in cap. 56. 3sic meliores Mss. Editi verò, absurdum.

Hic apud Am. Er. Lov. et Aru. additur, quemadmodum ab eisdem quod glossema non habent veteres libri.

stiano rerum creatarum causam, sive cœlestium sive terrestrium, sive visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus et verus; nullamque esse naturam quæ non aut ipse sit, aut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet, et Filium a Patre genitum, et Spiritum sanclum ab eodem Patre procedentem ', sed unum eumdemque Spiritum Patris et Filii.

CAPUT X. Contra Manichæorum hæresim de origine mali. Ab hac summe et æqualiter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, et nec summe, nec æqualiter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula: simul vero universa valde bona (Gen. 1, 31); quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo.

[ocr errors]

-

CAPUT XI. Mala cur esse sinat Deus. Malum nihil aliud nisi privatio boni. In qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis. Neque enim Deus omnipotens, quod etiam infideles fatentur, rerum cui summa potestas (Virgil., Æneid. lib. 10, 100), cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo. Quid est autem aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni? Nam sicut corporibus animalium nihil est aliud morbis et vulneribus affici, quam sanitate privari (neque enim id agitur, cum adhibetur curatio, ut mala ista quæ inerant, id est, morbi ac vulnera recedant hinc, et alibi sint; sed utique ut non sint. Non enim ulla substantia, sed carnalis substantiæ vitium est vulnus aut morbus: cum caro sit ipsa substantia, profecto aliquod bonum cui accidunt ista mala, id est privationes ejus boni quod dici tur sanitas); ita et animorum quæcumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum : quæ cum sanantur, non aliquo transferuntur; sed ea quæ ibi erant, nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.

-

CAPUT XII. 4. Creaturæ omnes bonæ, sed quia non summe bonæ, ideo corruptibiles. Naturæ igitur omnes, quoniam naturarum prorsus omnium Conditor summe bonus est, bonæ sunt: sed quia non sicut earum Conditor summe atque incommutabiliter bon sunt, ideo in eis et minui bonum et augeri potest. Sed bonum minui malum est; quamvis, quantumcumque minuatur, remaneat aliquid necesse est (si adhuc natura est) unde natura sit. Neque enim, si qualiscumque et quantulacumque natura est, consumi bonum quo natura est, nisi et ipsa consu

1 Duo ex Vaticanis Mss., et Filio procedentem. Lov. et Arn., summa. Aptius editi alii et Mss., sumume. Et sic in 1 Sent. d. 46, c. Est enim.

3 Apud Am. Er. et Lamb. Dan. additur hoc loco: De bono naturæ vitiato ipse Deus bene facit, reformando aut puniendo vitiatum; ac per hoc ergo malum nec vitium erit, quia nihil, est cum evacuatur. Ineptum glossema.

Editi, bonum est. Verbum, est, ex; unximus auctoritate manuscriptorum plurium et meliorum.

vetustissimus liber Colbertinus, bono.

Ita unus ex Vaticanis. At Mss. alii et editi, quod.

matur, potest. Merito quippe natura incorrupta laudatur porro si et incorruptibilis sit, quæ corrumpi omnino non possit, multo est procul dubio laudabilior. Cum vero corrumpitur, ideo malum est ejus corruptio, quia eam qualicumque privat bono; nam si nullo bono privat, non nocet: nocet autem; adimit igitur bonum '. Quamdiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur: ac per hoc si naturæ aliquid remanebit quod jam corrumpi nequeat, profecto natura incorruptibilis erit, et ad hoc tam magnum bonum corruptione perveniet. At si corrumpi non desinet, nec bonum habere utique desinet, quo eam possit privare corruptio. Quam si penitus totamque consumpserit, ideo nullum bonum inerit, quia natura nulla erit. Quocirca bonum consumere corruptio non potest, nisi consumendo naturam. Omnis ergo natura bonum est; magnum, si corrumpi non potest; parvum, si potest: negari tamen bonum esse, nisi stulte atque imperite prorsus non potest. Quae si corruptione consumitur, nec ipsa corruptio remanebit, nulla ubi esse possit subsistente natura '. CAPUT XIII. - Nullum malum, nisi quod et bonum sil. Ac per hoc nullum est quod dicitur malum, si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens, integrum bonum est; cui verum inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est: nec malum unquam potest esse ullum, ubi bonum est nullum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videatur, cum vitiosa natura mala esse natura dicitur, nisi malum esse quod bonum est: nec malum esse, nisi quod bonum est; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quæ mala est, natura non esset. Non igitur potest esse malum, nisi aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio Lamen ratiocinationis hujus velut inevitabiliter nos compellit hoc dicere. Et cavendum est, ne incidamus in illam propheticam sententiam, ubi legitur: Væ iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum; qui dicunt tenebras lucem, et lucem lenebras; qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai. v, 20). Et tamen Dominus ait: Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. x11, 35). Quid est autem malus homo, nisi mala natura ; quia homo natura est? Porro si homo aliquod bonum est, quia natura est, quid est malus homo, nisi malum bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia homo est, nec idco bonum quia iniquus est; sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Quisquis ergo dicit, Malum est hominem esse; aut, Bonum est iniquum esse: ipse incidit in propheticam illam sententiam, Væ iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum. Opus enim Dei cul1 Edili, nocet autem adimendo bonum. Castigantur ex veteribus libris.

Am. Er. et Lov., corruptio non perveniet. Aliquot Mss., incorruptione perveniet. Verius Arn., corruptione perveniet.

Locus ex Mss. castigatus. Nam alias Am. Er. et Lov., ubi nulla esse possil, subsistente natura: male. Nec melius Danæus correxerat, addita negante particula sic, ubi nulla esse possit, non subsistente natura.

pat, quod est homo; et vitium hominis laudat, quod est iniquitas. Omnis itaque natura, etiamsi vitiosa est, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est.

CAPUT XIV. - Bonum et malum, licet contraria, simul in eadem re esse posse. Ex bonis mala, et in bonis. Quapropter in iis contrariis quæ mala et bona vocantur, illa dialecticorum regula deficit, qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim aer simul est et tenebrosus et lucidus: nullus cibus aut potus simul dulcis et amarus: nullum corpus simul ubi album, ibi et nigrum; nullum simul ubi deforme, ibi et formosum. Et hoc in multis ac pene in omnibus contrariis reperitur, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala ' omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt': quamvis bona sine malis possint. Potest enim homo vel angelus non esse injustus; injustus autem non potest esse nisi homo vel angelus : et bonum quod homo, bonum quod angelus; malum quod injustus. Et hæc duo contraria ita simul sunt, ut si bonum non esset in quo malum esset, prorsus nec malum esse potuisset quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur; quod nisi bonum esset, nec corrumperetur; quoniam nihil est aliud corruptio, quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta sunt, et nisi in aliquibus bonis non sunt: nec erat alias unde oriretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum matura esset, profecto bona esset et aut incorruptibilis natura magnum esset bonum, aut etiam natura corruptibilis nullo modo esset nisi aliquod bonum, quod bonum corrumpendo posset ei nocere corruptio.

CAPUT XV. — Quomodo intelligendum illud, Non potest arbor bona, etc. Sed cum mala ex bonis orta esse dicimus, non putetur hoc dominicæ sententiæ refragari, qua dixit, Non potest arbor bona fructus malos facere. Non potest enim, sicut Veritas ait, colligi uva de spinis (Matth. vi, 18, 16), quia non potest nasci uva de spinis; sed ex bona terra et vites nasci posse videmus et spinas. Et eodem modo tanquam arbor mala fructus bonos, id est, opera bona non potest facere voluntas mala : sed ex bona hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala; nec fuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala, nisi ex angeli et hominis natura bona. Quod et ipse Dominus eodem loco, ubi de arbore et fructibus loquebatur, apertissime ostendit : ait enim, Aut facile arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facile arborem malam et fructum ejus malum (Id. xII, 33): satis admonens ex arbore quidem bona malos, aut ex mala bonos nasci fructus non posse; ex ipsa tamen terra cui loquebatur, utramque arborem posse. CAPUT XVI. – 5. Rerum causas nosse an pertineat

1 Editi, sed etiam mala. Abest, etiam, a plerisque Mss. PP. BB. non ferunt, malum, in textu; sed in margine vocem hanc supplendam adnotant. Apud Er. Lugd. Ven. Lov. in textu ipso legitur, nosque eorum lectionem secuti sumus. M.

ad felicitatem. Quae cum ita sint, quando nobis Maronis ille versus placet,

Felix qui potuit rerum cognoscere causas.

(Georg. lib. 2, v. 490.)

non nobis videatur ad felicitatem consequendam per-
tinere, si sciamus causas magnarum in mundo corpo-
ralium motionum, quæ abditissimis naturæ sinibus
occuluntur;

Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant,
Objicibus ru, tis, rursusque in se ipsa residant.
( 1bíd., vv. 479, 480.)

et cætera hujusmodi: sed bonarum et malarum rerum causas nosse debemus, ct id hactenus, quatenus eas homini in hac vita erroribus ærumnisque plenissima, ad eosdem errores et ærumnas evadendas nosse conceditur. Ad illam quippe felicitatem tendendum est, ubi nulla quatiamur ærumna, nullo errore fallamur. Nam si causæ corporalium motionum noscend nobis essent, nullas magis nosse quam nostræ valetudinis deberemus. Cum vero eis ignoratis, medicos quærimus, quis non videat quod de secretis cœli et terræ nos latet, quanta sit patientia nesciendum? CAPUT XVII. Error quid sit. Non omnis error noxius. Augustini error felix in bivio. Quamvis enim error quanta possumus cura cavendus sit, non solum in majoribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari; non est tamen conscquens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit : pro vero quippe approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non errans, recta ratione præponitur. In diversis autem rebus, id est, cum iste sciat alia, ille alia; et iste utiliora, ille minus utilia, vel etiam noxia: quis non in eis quæ ille scit, ei præferat nescientem? Sunt enim quædam quæ nescire quam scire sit melius. Itemque nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum. Nam nobis ipsis accidit ut in quodam bivio falleremur, et non iremus per eum locum ubi opperiens transitum nostrum Donatistarum manus armata subsederat (a): atque ita factum est ut eo quo tendebamus, per devium circuitum veniremus; cognitisque insidiis illorum, nos gratularemur errasse, atque inde gratias ageremus Dco. Quis ergo viatorem sic errantem sic non erranti latroni præponere dubitaverit? Et fortasse ideo apud illum summum poetam loquens quidam miser amator,

Ut vidi (inquit), ut perii, ut me malus abstulit error! (Virgil. Eclog. 8, v. 41.) quoniam est et error bonus, qui non solum nibil obsit, verum etiam prosit aliquid. Sed diligentius considerata veritate, cum aliud nihil sit errare, quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est; vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive falsum, sive sit verum; idque tam sit

(a) Circumcelliones armati contra Augustinum vias aliquoties obsederunt, teste Possidio in ejus Vita, cap. 12; ubi hujus etiam recordatur periculi, quod hominis ductoris errore evasit Augustinus.

in animo deforme atque indecens, quam pulchrum et decorum esse sentimus, vel in loquendo, vel in assentiendo, Est, est, Non, non (Matth. v, 37): profecto et ob hoc ipsum est vita misera ista qua vivimus, quod ei nonnunquam, ut non amittatur, error est necessarius. Absit ut talis sit illa vita, ubi est animæ nostræ ipsa veritas vita: ubi nemo fallit, fallitur nemo. Hic autem homines fallunt atque falluntur; miserioresque sunt cum mentiendo fal lunt, quam cum mentientibus credendo falluntur. Usque adeo tamen rationalis natura refugit falsitatem, et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere. Non enim sibi qui mentitur videtur errare, sed alium in errorem mittere credentem sibi. Et in ea quidem re non errat quam mendacio contegit, si novit ipse quid verum sit : sed in hoc fallitur, quod putat sibi suum non obesse mendacium; cum magis facienti quam patienti obsit omne peccatum.

aut vero

CAPUT XVIII.-6. Mendacium omne est peccatum, sed aliud alio gravius. Non mentiri qui nesciens falsum dicit, sed potius qui verum dicit quod putat falsum. Verum hic difficillima et latebrosissima gignitur quæstio, de qua jam grandem librum, cum respondendi necessitas nos urgeret, absolvimus : utrum ad officium hominis justi pertineat aliquando mentiri.Nonnulli enim eo usque progrediuntur, ut et pejerare, et de rebus ad Dei cultum pertinentibus ac de ipsa Dei piumque opus esse contendant (a). Mihi autem videnatura falsum aliquid dicere, nonnunquam bonum tur peccatum quidem esse omne mendacium, sed multum interesse quo animo et quibus de rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat ille qui consulendi, quomodo ille qui nocendi voluntate mentitur : tantum nocet qui viatorem mentiendo in diversum iter mittit, quantum is qui viam vitæ mendacio fallente depravat. Nemo sane mentiens judicandus est, qui dicit falsum quod putat verum : quoniam quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est, qui falsa incautius credita pro veris habet. Potiusque e contrario, quantum in ipso est, ille mentitur, qui dicit verum quod putat falsum. Quantum enim ad animum ejus attinet, quia non quod sentit hoc dicit, non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit: nec ullo modo liber est a mendacio, qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Non consideratis itaque rebus ipsis de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit, quoniam id verum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit, nesciens verum esse quod dicit. Ille namque non aliud habet in animo, aliud in verbo: huic vero qualecumque per se ipsum sit quod ab eo dicitur,

1 Am. Fr. Lov. et Dan., Haud vero. At Mss. et Arn., aut vero concinnius quidem, sed eodem sensu; nam a sententia præcedente vis huc usque porrigitur particulæ uegantis.

(a) Priscillianistæ redarguuntur.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »