ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

tium reperietur, aut certo jam nomine appellatum, ut audacia quæ fidentiæ, pertinacia quæ perseverantiæ finitima est, superstitio quæ religioni propinqua est; aut sine ullo certo nomine: quæ omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus vitandis reponemus. Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est. Nunc de ea in quo utilitas quoque adjungitur, quod tamen honestum vocamus, dicendum videtur.

dam naturæ, quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert. Pietas, per quam sanguine conjunctis patriæque benevolens officium, et diligens tribuitur cultus. Gratia, in qua amicitiarum et officiorum, alterius memoria, et alterius remunerandi voluntas continetur. Vindicatio, per quam vis aut injuria, et omnino omne quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Observantia, per quam homines aliqua dignitate antecellentes, cultu quodam et honore dignamur. Veritas, per quam immutata ea quæ sunt aut fuerunt aut futura sunt dicuntur. Consuetudine autem jus est quod aut leviter a natura tractum' aluit, et majus fecit usus, ut religionem; et si quid eorum quæ ante diximus, a natura profectum, majus factum propter consuetudinem videmus: aut quod in morem vetustas vulgi approbatione perduxit. Quod genus pactum est, par, lex, judicatum. Pactum est quod inter aliquos convenit. Par, quod in omnes æquale est. Judicatum, de quo alicujus aut aliquorum jam sententiis constitutum est. Lege jus est, quod in eo scripto, quod populo expositum est ut observet, continetur. Fortitudo est considerata periculorum susceptio, et laborum perpessio. Ejus partes, magnificen tia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsaruin cum animi ampla quadam et splendida propositione agitatio atque administratio. Fidentia est per quam maguis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciæ certa cum spe collocavit. Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Tempe intelligit, non eam intelligit. Non ergo potest quid

rantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Ejus partes, continentia, clementia, modestia. Continentia est per quam cupiditas consilii gubernatione regitur. Clementia, per quam animi temere in odium alicujus illecti concitatique comitate retinentur ®. Modestia, per quam pudor honestus claram' et stabilem comparat auctoritatem.

2. Atque hæc omnia propter se solum, ut nihil adjungatur emolumenti, petenda sunt, Quod ut monstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet, el a brevitate præcipiendi remotum est. Propter se autem vitanda sunt, non ea modo quæ iis contraria sunt, ut fortitudini ignavia, et justitia injustitia; verum etiam illa quæ propinqua videntur et finitima esse, absunt autem longissime. Quod genus fidentia contrarium est diflidentia, et ea re vitium est: audacia, non contrarium, sed appositum ac propinquum, et tamen vitium est. Sic unicuique virtuti finitimum vi

[blocks in formation]

3. Sunt igitur multa quæ nos, cum dignitate, tum fructu quoque suo ducunt. Quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Dignitas, alicujus honesta' et cultu et honore et verecundia digna auctoritas. Anıplitudo est potentia, aut majestas, aut aliquarum copiarum magna abundantia. Amicitia, voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa quem diligit, cum ejus pari voluntate. Hic quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adjungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur, ne forte qui nos de omni amicitia dicere existimarint reprehendant *. Quanquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putent amicitiam, sunt qui propter se solum, sunt qui et propter se et propter utilitatem. Quorum quid verissime statuatur, alius locus erit considerandi.

XXXII. Utrum rem ullam alius alio magis intelligat, alque ita ejusdem rei per infinitum eat intelligentia. Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intelligit, fallitur et omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intelligit. Quisquis igitur ullam rem aliter quam est

:

quam intelligi, nisi ut est. Nos autem aliquid non ita ut est intelligimus, velut hoc ipsum nihil intelligi, quod non ita ut est intelligitur. Quare non est dubitandum esse perfectam intelligentiam, qua præstantior esse non possit; et ideo non per infinitum ire quod quæque res intelligitur, nec eam posse alium alio plus intelligere.

XXXIII. De melu.

Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam, nisi ne id quod amamus, aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum. Quare quisquis hoc ipsum non metuere amaverit atque habuerit, quis metus est ne id possit amittere? Multa enim quæ amamus et habemus, metuimus amittere; ita ea custodimus metu : non metuere autem nemo potest custodire metuendo, Item quisquis amat non metuere, atque id nondum habet, speratque se habiturum, non eum oportet metuere ne non adipiscatur. Hoc enim metu nihil aliud metuitur quam idem metus. Porro metus omnis aliquid fugit, et nulla res se ipsam fugit. Non igitur metuitur metus. Sed si quis existimat non recte dici quod,

[blocks in formation]

metus aliquid metuat, cum anima potius ipso metu
metuat; illud attendat, quod cognitu facile est, nul-
lum metum esse nisi futuri et imminentis mali. Ne-
cessc est autem ut qui metuit, aliquid fugiat. Quisquis
itaque metuere metuit, est profecto absurdissimus,
quia fugiendo habet idipsum quod fugit. Nam quoniam
non metuitur nisi ne aliquid mali accidat, metuere ne
accidat metus, nihil aliud est nisi amplecti quod re-
spuis. Quod si repugnans est, sicuti est, nullo prorsus
modo metuit, quisquis nihil aliud amat quam non me-
tuere. Et propterea nemo potest hoc solum amare, et
non habere. Utrum autem hoc solum amandum sit,
alia quæstio est. Jam quem non exanimat metus, nec
cupiditas eum vastat, nec ægritudo macerat, nec ven-
tilat gestiens et vana lætitia. Si enim cupit, quia nihil
aliud est cupiditas nisi amor rerum transeuntium, me-
fual necesse est, ne aut amittat eas cum adeptus fue-
rit, aut non adipiscatur. Non autem metuit: non ergo
cupit. Item si angitur animi dolore, necesse est etiam
metu agitetur : quoniam quorum malorum præsentium
est anxietudo, corum est et imminentium metus. Metu
autem caret: ergo et anxietudine. Item si lætetur ina-
niter, de iis rebus lætatur, quas potest amittere:
quare metual necesse est ne amittat. Sed nullo modo
metuit: nullo modo igitur lætatur inaniter.
XXXIV. Utrum non aliud amandum sit, quam metu

carere.

Si vitium est non metuere, non est amandum. Sed nemo beatissimus metuit, et nemo beatissimus in vitio est. Non est itaque vitium non metuere. At audacia vitium est. Non ergo quisquis non metuit, audax est; quanquam omnis qui audet, non metuat. Item cadaver omne non metuit. Quapropter cum commune sit non metuere beatissimo et audaci et cadaveri, sed beatissimus id habeat per tranquillitatem animi, audax per temeritatem, cadaver quia omni sensu caret ; neque non amandum est non metuere, quoniam beati esse volumus; neque solum amandum, quoniam audaces et inanimes esse nolumus.

XXXV. Quid amandum sit.

4. Quoniam quidquid non vivit non metuit, neque vita carendum quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus; amandum est sine metu vivere. Scd rursus quia vita metu carens, etiam, si intelligentia careat, non est appetenda; amandum est sine metu cum intellectu vivere. Idne solum amandum? an amor quoque ipse amandus est? Ita vero, quando sine hoc illa non amantur. Sed si propter alia quæ amanda sunt amor amatur, non recte amari dicitur 1. Nihil enim aliud est amare, quam propter se ipsam rem aliquam appetere. Num igitur propter se ipsum amor appetendus est, cum quando desit quod amatur, sit indubitata miseria? Deinde cum amor motus quidam sit, neque ullus sit motus nisi ad aliquid; cum quærimus quid amandum sit, quid sit illud ad quod moveri oporteat, quærimus. Quare si amandus est amor, non utique omnis amandus est. Est enim et

ea

1 Sic Rat. et octodecim Mss. At Er. et Lov., non rect: «mor dicitur. Lugd. et ven., amari. M.

turpis, quo animus se ipso inferiora sectatur, quæ magis proprie cupiditas dicitur, omnium scilicet malorum radix. Et ideo non amandum est, quod manenti et fruenti amori1 auferri potest. Cujus ergo rei amor amandus est, nisi ejus quæ non potest deesse dum amatur? Id autem est, quod nihil est aliud habere quam nosse'. Porro aurum et omne corpus non hoc est habere quod nosse : non itaque amandum est. Et quoniam potest aliquid amari, nec haberi, non solum ex his quæ amanda non sunt, ut pulchrum aliquod corpus, sed etiam eorum quæ amanda sunt, ut beata vita; et rursus potest aliquid haberi, nec amari, ut compedes: jure quæritur utruin possit quispiam id quod habere nihil est nisi nosse, non amare cum habeat, id est, noverit. Sed cum videamus nonnullos non ob aliud, verbi gratia, discere numeros, nisi ut eadem disciplina pecuniosi fiant, aut hominibus placeant; quam cum didicerint, ad eumdem finem referunt, quem sibi cum discerent, proposuerant; neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse: fieri potest ut habcat quisque aliquid, quod habere, hoe sit quod nosse, neque amet tamen. Quanquam bonum quod non amatur, nemo potest perfecte habere vel nosse. Quis enim potest nosse quantum sit bonum, quo non fruitur? Non autem fruitur, si non amat : nec habet igitur quod amandum est, qui non amat, etiam si amare possit, qui non habet. Nemo igitur beatam vitam novit, et miser est: quoniam si amanda est, sicuti est, hoc est eam nosse quod habere (a).

2. Quæ cum ita sint, quid est aliud beate vivere, nisi æternum aliquid cognoscendo habere? Æternum est enim, de quo solo recte fiditur, quod amanti auferri non potest : idque ipsum est quod nihil sit aliud habere quam nosse. Omnium enim rerum præstantissimum est quod æternum est: et propterea id habere non possumus, nisi ea re qua præstantiores sumus, id est mente. Quidquid autem mente habetur, noscendo habetur; nullumque bonum perfecte nosci. tur, quod non perfecte amatur. Neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest. Namque amor appetitus quidam est: et videmus etiam cæteris animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali pace et tranquillitate vacabit mente contemplari quod æternum est. Ergo etiam cæteris suis partibus amare animus debet hoe tam magnum quod mente cognoscendum est. Et quoniam id quod amatur, afficiat ex se amantem necesse est; fit ut sic amatum quod æternum est, æternitate animum afficiat. Quocirca ea demum vita beata, que æterna est. Quid vero æternum est, quod æternitate animum afficiat, nisi Deus? Amor autem rerum amandarum, charitas vel dilectio melius dicitur. Quare omnibus cogitationis viribus considerandum est saluberrimum illud præceptum, Diliges Dominum 1 Rat. et octo Mss., amatori.

Quatuor Mss. cum Eugypio, quam sicut noscendum est nosse. Et infra, Nemo igitur beatam vitam sicut noscenda est, novit. Additamentum surutum est ex 1 Retract. cap. 26.

(a) I Retract. cap. 26,

Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua (Matth. xx11, 37); et illud quod ait Dominus Jesus, Hæc est autem vita æterna, il cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xví, 3).

XXXVI. De nutrienda charitate.

1. Charitatem voco, qua1amantur ea quæ non sunt præ ipso amante contemnenda: id est, quod æternum est, et quod amare ipsum æternum potest. Deus igitur et animus quo amatur, charitas proprie dicitur purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur (a): hanc et dilectionem dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo ejus esse quam suus, tunc vere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum prompta et oblata sumentibus. Charitatis autem venenum est, spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium. Nutrimentum ejus est, imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas. Signum profectus ejus, imminutio timoris; signum perfectionis ejus, nullus timor : quia et radix est omnium malorum cupiditas (1 Tim. vi, 10); et, consummata dilectio foras mittit timorem (I Joan. iv, 18). Quisquis igitur cam nutrire vult, instet minuendis cupiditatibus. Est autem culpiditas, amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Hujus minuendæ initium est, Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Ad sapientiam enim tenditur, et nihil verius eo quod dictum est, Initium sapientiæ timor Domini (Eccli. 1, 16). Nemo est quippe qui non magis dolorem fugiat, quam appetat voluptatem quandoquidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earumdem consuetudinem verterit, domitæ et mansuetæ vocantur. Quapropter quo niam inest homini ratio, quæ cum servit cupiditati perversione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa, et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat; eo fit ut homines quos nondum delectat pulchritudo virtutis, nisi pœnis a peccando deterreantur, quæ verissime per sanctos et divinos viros prædicantur, et quod celant hominibus, Deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam feræ. Ut autem timeatur Deus, divina providentia regi universa persuadendum est; non tam rationibus, quas qui potest inire, potest jam et pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel recentibus, si qua occurrunt, vel de historia, et ea maxime quæ ipsa divina providentia procurante, sive in Vetere, sive in Novo Testamento excellentissimam auctoritatem religionis recepit. Simul autem agendum est et de pœnis peccatorum, et de præmiis recte factorum.

2. Jam vero cum aliqua non peccandi consuetudo, quod onerosum putabatur, facile esse persuaserit; incipiat gustari dulcedo pietatis, et commendari pul

Ita Mss. At editi, charitatem voco motum animi quo, etc.

* Quidam Mss., quo amuntur. (a) 1 Retract.cap. 26.

chritudo virtutis, ut charitatis libertas præe servitute timoris emineat. Tunc jam persuadendum est fidelibus præcedentibus regenerationis Sacramentis, quæ necesse est plurimum moveant, quid intersit inter duos homines, veterem et novum, exteriorem et interiorem, terrenum et cœlestem; id est, inter eum qui bona carnalia et temporalia, et eum qui spiritualia et æterna sectatur: monendumque ne peritura beneficia et transeuntia exspectentur a Deo, quibus et improbi homines abundare possunt; sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia quæ in hoc mundo bona putantur et mala, penitus contemnenda sunt. Hic præstantissimum illud et unicum exemplum Dominici hominis proponendum est, qui cum se lot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea sprevit quæ magna bona, et ea sustinuit quæ magna mala imperiti putant : quos mores et disciplinam, ne tanto minus quisquam aggredi audeat, quanto illud magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus ejus, et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum, sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum est.

3. At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebræ superate, cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus aut per aliqua facta mirabilia, aut per difficilem continentiam sive patientiam, aut per aliquam largitionem, aut nomine scientiæ vel eloquentix: in co genere est et cupiditas honoris. Contra quæ omnia proferantur ea quæ scripta sunt de laude charitatis, et de inanitate jactantia:; doceaturque quam sit pudendum eis placere velle, quos nolis imitari. Aut enim boni non sunt, et nihil magnum est a malis laudari; aut boni sunt, et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt, virtute boni sunt: virtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. Qui ergo imitatur bonos, nullius hominis appetit laudem; qui malos, non dignus est laude. Si autem placere hominibus ideo vis, ut eis prosis ad diligendum Deum; non jam hoc, sed aliud cupis. Qui autem placere cupit, necessarium adhuc habet timorem prinium, ne occulte peccando inter hypocritas a Domino computetur; deinde, si benefactis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est Deus.

4. Sed devicta ista cupiditate, cavenda superbia est. Difficile est enim ut dignetur consociari hominibus, qui eis placere jam non desiderat, et plenum se virtutibus putat. Itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod videtur habere, auferatur ab co (Matth. xxv, 29); et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores (ld. xx11, 13). Quapropter Dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientem. Is est autem qui summe diligit Deum, et proximum tanquam se ipsum. Quæ autem in hoc iti

1 Eugypius in duobus Mss., exemplum Domini proponendum est: loco scilicet ad lib. 1 Retract. cap. 49, emendate; ubi Augustinus Christum a se aliquando dictum esse hominem Dominicum non probat.

totum audiunt singuli.

nere pericula difficultatesque metuendæ sint, et quibus remediis uti oporteat, alia quæstio est.

XXXVII. De semper nalo.

Melior est semper natus, quam qui semper nascitur. Quia qui semper nascitur, nondum est natus ; et nunquam natus est aut natus erit, si semper nascitur. Aliud est enim nasci, aliud natum esse. Ac per hoc nunquam filius, si nunquam natus: filius autem quia natus, est semper filius: semper igitur natus.

XXXVIII. De conformatione animæ.

Cum aliud sit natura, aliud disciplina, aliud usus, et hæc in una anima intelligantur nulla diversitate substantiæ item cum aliud sit ingenium, aliud virLus, aliud tranquillitas, similiter unius ejusdemque substantia: et cum anima sit alterius substantiæ, quam Deus, quanquam ab illo facta; ipse autem Deus sit sacratissima illa, et multis verbo, re paucis cognita Trinitas diligentissime investigandum est, quod ait Dominus Jesus, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Joan. vi, 44); et, Nemo venit ad Pa trem, nisi per me (1d. xiv, 6); et, Ipse vos in omnem veritatem inducet (Id. xvi, 13),

XXXIX. De alimentis.

Quid est quod accipit cam rem, quam commutat? ut animal cibum. Quid est quod accipitur, et commutatur? ut idem cibus. Quid est quod accipitur, et non commutatur? ut oculis lux, et sonus auribus. Sed hæc per corpus accipit anima: quid est autem quod per se ipsam accipit, et commutat in se? ut aliam animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit. Et quid est quod per se ipsam accipit, et non commutat? ut veritatem. Quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum, Macta et manduca ( Act. x, 13); et quid in Evangelio, Et vita erat lux hominum (Joan. 1, 4).

XL. Cum animarum natura una sit, unde hominum diversæ voluntates?

Ex diversis visis diversus appetitus animarum est, ex diverso appetitu diversus adipiscendi successus, ex diverso successu diversa consuetudo, ex diversa consuetudine diversa est voluntas. Diversa autem visa ordo rerum facit: occultus quidem, sed sub divina providentia certus tamen. Non itaque ob hoc putandum est diversas esse naturas animarum, quia diversæ sunt voluntates; cum etiam unius animæ voluntas pro temporum diversitate varietur. Siquidem alio tempore dives esse cupit, alio tempore, contemptis divitiis sapiens esse desiderat : et in ipso temporalium appetitu alio tempore uni homini negotiatio, et alio tempore militia placet.

XLI. Cum omnia Deus fecerit, quare non æqualia fecerit. Quia non essent omnia, si essent æqualia: non enin essent multa rerum genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas, et deinceps usque ad ultimas ordinatas habens creaturas: et hoc est quod dicitur, omnia.

XLII. Quomodo Christus et in ulero matris fuerit et in cœlis.

Quomodo verbum hominis, quod etsi multi audiunt,

XLIII. Quare Filius Dei in homine apparuit, et Spiri

lus sanctus in columba?

Quia ille venit, ut exemplum vivendi demonstraret hominibus; iste, ut donum ipsum, quo bene vivendo pervenitur, significaret, apparuit. Utrumque autem visibiliter factum est propter carnales, ab iis quæ oculis corporeis cernuntur, ad ea quæ mente intelliguntur, sacramentorum gradibus transferendos. Nam et verba sonant et transeunt; nec tamen ea quæ verbis significantur, cum aliquid divinum atque æternum loquendo exponitur, similiter transeunt. XLIV. Quare tanto post venit Dominus Jesus Christus, et non in principio peccati hominis? Quia omne pulchrum a summa pulchritudine est, quod Deus est: temporalis autem pulchritudo rebus decedentibus succedentibusque peragitur. Habet autem decorem suum in singulis quibusque hominibus singula quæque ætas ab infantia usque ad senectutem. Sicut ergo absurdus est, qui juvenilem tantum ælatem vellet esse in homine temporibus subdito; invideret enim cæteris pulchritudinibus, quæ cæteris ætatibus suas vices atque ordinem gerunt: sic absurdus est, qui in ipso universo genere humano unam ætatem desiderat ; nam et ipsum tanquam unus homo ælates suas agit. Nec oportuit venire divinitus magistrum, cujus imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore juventutis (a). Ad hoc valet quod Apostolus dicit, sub, lege tanquam sub pædagogo parvulos custoditos (Galal. 111, 23, 24), donec veniret cui servabatur, qui per Prophetas promissus erat. Aliud enim est quod divina providentia quasi privatim cum singulis agit, aliud quod generi universo tanquam publice consulit. Nam et quieumque singuli ad certam sapientiam pervenerunt, nonnisi eadem veritate suarum singillatim ætatum opportunitate illustrati sunt : a qua veritate, ut populus sapiens fieret, ipsius generis humani opportuna ætate homo susceptus est. XLV. Adversus mathematicos.

1. Non eos appellarunt mathematicos veteres, qui nunc appellantur; sed illos qui temporum numeros motu cœli ac siderum pervestigarunt, de quibus rectissime dicitur in Scripturis sanctis: Iterum nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent æstimare sæculum; quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt (Sap. xi, 8, 9)? Mens enim humana de visibilibus judicans, potest agnoscere omnibus visibilibus se ipsam esse meliorem. Quæ tamen cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse, mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem : atque ita adhærens post ipsam, sicut dictum est, Adhesit anima mea post le (Psal. LXII, 9); beata efficitur, intrinsecus inveniens etiam omnium visibilium Creatorem atque Dominum; non quærens extrinsecus visibilia, quamvis coelestia : quae aut non inveniuntur, aut cum magno labore frustra inveniuntur, nisi ex eorum quæ foris sunt pulchritudine,

1 Duo Mss., tanquam publicis utilitatibus consulit.
(a) 11 Retract. cap. 26.

Inveniatur artifex qui intus est, et prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines operatur.

2. Adversus eos autem qui nunc appellantur mathematici, volentes actus nostros corporibus cœlestibus subdere, et nos vendere stellis, ipsumque pretium, quo vendimur, a nobis accipere, nihil verius et brevius dici potest, quam eos non respondere, nisi acceplis constellationibus. In constellationibus autem notari partes, quales trecentas sexaginta dicunt habere signiferum circulum: motum autem cœli per unam horam fieri in quindecim partibus, ut tanta mora quindecim partes oriantur, quantam tenet una hora. Quæ partes singule sexaginta minutas habere dicuntur. Minutas autem minutarum jam in constellationibus, de quibus futura prædicere se dicunt, non inveniunt; conceptus autem geminorum quoniam uno concubitu efficitur, attestantibus medicis, quorum disciplina multo est certior atque manifestior, tam parvo puncto temporis contingit, ut in duas minutas minutarum non tendatur. Unde ergo in geminis tanta diversitas actionum, et eventuum, et voluntatum, quos necesse est camdem constellationem conceptionalem babere, et amborum unam constellationem dari mathematico, tanquam unius hominis? Si autem ad genitales constellationes se tenere voluerint, ipsis geminis excluduntur, qui plerumque ita post invicem funduntur ex utero, ut hoc temporis intervallum rursus ad minutas minutarum revertatur, quas traclandas in constellationibus nunquam accipiunt, nec possunt tractare. Cum autem multa vera cos prædixisse dicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria falsitates erroresque eorum: sed non intenti, nisi in ea quæ illorum responsis provenerint, ca quæ non provenerint obliviscuntur: et ea commemorant, quæ non arte illa, que nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contingunt. Quod si peritiæ illorum volunt tribuere, dicant artificiose divinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque pro voluntate sors exit. Quod si non arte de codicibus exit sæpe versus futura prænuntians, quid mirum si etiam ex animo loquentis, non arte, sed sorte exit aliqua prædictio futurorum?

3

XLVI. De ideis.

1. Ideas Plato primus appellasse perhibetur (a): non tamen si hoc nomen antequam ipse institueret, non erat, ideo vel res ipsa non erant, quas ideas vocavit, vel a nullo erant intellecta; sed alio fortasse atque alio nomine ab aliis atque aliis nuncupatæ sunt. Licet enim cuique rei incognitæ, quæ nullum habeat usitatum nomen, quodlibet nomen imponere. Nam non est verisimile, sapientes aut nullos fuisse ante Platonem ; aut istas quas Plato, ut dictum est, ideas vocat, quæcumque res sint, non intellexisse: siquidem tanta in eis vis constituitur, ut nisi his intellectis sapiens esse nemo possit. Credibile est etiam Sic Mss. Editi vero, partes æquales, etc. Ita in Mss. At in excusis, dare mathematicos. Duo Mss., ad nativas.

Quatuor MSS., cognitæ.

(a) Lib. 7 de Civit." Dei, cap. 28.

præter Græciam fuisse in aliis gentibus sapientes : quod etiam Plato ipse non solum peregrinando sapientiæ perficiendæ gratia satis testatus est, sed etiam in libris suis commemorat. Hos ergo, si qui fuerunt, non existimandum est ideas ignorasse, quamvis alio fortasse eas nomine vocaverint. Sed de nomine hactenus dictum sit rem videamus, quæ maxime consideranda atque noscenda est, in potestate constitutis vocabulis, ut quod volet quisque, appellet rem quam cognoverit..

2. Ideas igitur latine possumus vel formas vel species dicere, ut verbum e verbo transferre videamur. Si autem rationes eas vocemus, ab interpretandi quidem proprietate discedimus; rationes enim græce Móyor appellantur, non ideæ: sed tamen quisquis hoe vocabulo uti voluerit, a re ipsa non aberrabit. Sunt namque ideæ principales formæ quædam, vel rationes rerum stabiles atque inconmutabiles, quæ ipsæ formatæ non sunt, ac per hoc æternæ ac semper eodem modo sese habentes, quæ in divina intelligentia continentur. Et cum ipsæ neque oriantur, neque intereant; secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest, et omne quod oritur et interit. Anima vero negatur eas intueri posse, nisi rationalis, ca sui parte qua excellit, id est ipsa mente atque ratione, quasi quadam facie vel oculo suo interiore atque intelligibili. Et ea quidem ipsa rationalis anima non omnis et quælibet, sed quæ sancta et pura fuerit, hæc asseritur illi visioni esse idonea: id est, quæ illum ipsum oculum quo videntur ista, sanum, et sincerum, et serenum, et similem his rebus quas videre intendit, habuerit. Quis autem religiosus et vera religione imbutus, quamvis nondum possit hæc intueri, negare tamen audeat, imo non etiam profiteatur, omnia quæ sunt, id est, quæcumque in suo genere propria quadam natura continentur, ut sint, Deo auctore esse procreata, eoque auctore omnia quæ vivunt vivere, atque universalem rerum incolumita tem, ordinemque ipsum quo ea quæ mutantur, suos temporales cursus certo moderamine celebrant, summi Dei legibus contineri et gubernari? Quo constituto atque concesso, quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse? Quod si recte dici vel credi non potest, restat ut omnia ratione sint condita. Nec eadem ratione homo, qua equus : hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur propriis sunt creata rationibus. Has autem rationes ubi arbitrandum est esse, nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quidquam positum intuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat: nam hoc opinari sacrilegum est. Quod si ha rerum omnium creandarum creatarumve rationes in divina mente continentur, neque in divina mente quidquam nisi æternum atque incommutabile potest esse; atque has rerum rationes principales appellat ideas Plato non solum sunt idea, sed ipsæ veræ sunt, quia æternæ sunt, et ejusmodi atque incommutabiles manent; quarum participatione fit ut sit quidquid est, quoquomodo est. Sed ' omnes prope Mss., abhorrebil.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »