ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

lus de columba, quemadmodum Christus de femina, illa causa est, quia non columbos liberare venerat Spiritus sanctus, sed hominibus significare innocentiam et amorem spiritualem, quod in columbæ specie visibiliter figuratum est. Dominus autem Jesus Christus, qui venerat ad homines liberandos, in quibus et mares et feminæ pertinent ad salutem, nec mares Jastidivit, quia marem suscepit; nec feminas, quia de femina natus est. Hue accedit magnum sacramentum, ut quoniam per feminam nobis mors acciderat, vita nobis per feminam nasceretur : ut de utraque natura, id est feminina et masculina, victus diabolus cruciaretur, quoniam de ambarum subversione lætabatur; cui parum fuerat ad pœnam si ambæ naturæ in nobis liberarentur, nisi etiam per ambas liberaremur. Neque hoc ita dicimus, ut Dominum Jesum Christum dicamus solum verum corpus habuisse, Spiritum sanetum autem fallaciter apparuisse oculis hominum : sed ambo illa corpora, vera corpora credimus. Sicut cnim non oportebat ut homines falleret Filius Dei, sic non decebat ut homines falleret Spiritus sanclus sed omnipotenti Deo, qui universam creaturam de nihilo fabricavit, non erat difficile verum corpus columbæ sine aliorum columborum ministerio figurare, sicut ei non fuit difficile verum corpus in utero Mariæ sine virili semine fabricare; cum natura corporea et in visceribus femine ad formandum hominem, et in ipso mundo ad formandam columbam imperio Domini voluntatique serviret. Sed stulti homines, et miseri, quod aut ipsi facere non possunt, aut in vita sua nunquam viderunt, etiam ab omnipotente Deo fieri potuisse non credunt.

1

CAPUT XXIII. - 25. Non audiendi, qui Filium Dei creaturam dicunt, quia passus est. Filium Dei sine divinitatis mutatione passum esse. Nec cós audiamus qui propterea volunt cogere ut inter creaturas Filium Dei numeremus, quia passus est. Dicunt enim : Si passus est, mutabilis est ; et si mutabilis est, creatura est, quia Dei substantia non potest immutari. Cum quibus etiam nos dicimus et Dei substantiam commutari non posse, et creaturam esse mutabilem. Sed aliud est esse creaturam, et aliud suscipere creaturam. Filius ergo unigenitus Dei, qui est Virtus et Sapientia Dei, et Verbum per quod facta sunt omnia, quia immutari non potest omnino, suscepit humanam creaturam, quam lapsam erigere, atque inveteratam renovare dignatus est. Nec in ea per passionem ipse in deterius commutatus est, sed cam potius per resurrectionem in melius commutavit. Nec propterea Ver-bum Patris, id est unicum Dei Filium, per quem faeta sunt omnia, negandum est natum el passum esse pro nobis. Et martyres enim passos dicimus et mortuos propter regna cœlorum; nec tamen in ea passione et morte animæ eorum occisa sunt. Dicit enim Dominus: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animæ autem nihil possunt facere (Matth. x, 28). Sicut ergo martyres passos et mortuos dicimus in corporibus quæ portabant, sine animarum interfectione vel morte; Fary. et Miss., creatura corporea.

sic Filium Dei passum et mortuum dicimus in homine quem portabat, sine divinitatis aliqua commutatione vel morte.

[ocr errors]

CAPUT XXIV. — 26. Non audiendi, qui negant talę corpus Domini resurrexisse, quale fuerat sepultum. Nec eos audiamus, qui negant tale corpus Domini resurrexisse, quale positum est in monumento. Si enim tale non fuisset, non ipse dixissel post resurrectionem discipulis: Palpate, et videte, quoniam spiritus ossa el carnem1 non habet, sicut me videtis habere (Lue. XXIV, 39). Sacrilegum est enim credere Dominuna nostrum, cum ipse sit Veritas, in aliquo fuisse mentitumi. Nec nos moveat quod clausis ostiis subito cu apparuisse discipulis seriptum est (Joan. xx, 26), ut propterea negemus illud fuisse corpus humanum, quia contra naturam hujus corporis videmus esse per clausa ostia intrare. Omnia enim possibilia sunt Deo (Matth. ix, 26). Nam et ambulare super aquas contra naturam hujus corporis esse manifestum est; et tamen non solum ipse Dominus ante passionem ambulavit, sed etiam Petrum ambulare fecit (Id. xIV, 25, 29). Ita ergo et post resurrectionem de corpore suo fecit quod voluit. Si enim potuit ante passionem clarificare illud sicut splendorem solis (Id. xv, 2); quare non potuit et post passionem ad quantam vellet subtilitatem in temporis momento redigere, ut per clausa ostia posset intrare?

CAPUT XXV.-27. Nec negantes corpus Christi sublatum in cœlum. Nec eos audiamus, qui negant ipsum corpus secum levasse in cœlum Dominum nostrum, et commemorant in Evangelio quod scriptum est, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit (Joan. 111, 13); et dicunt, quia corpus non descendit de cœlo, non potuisse ascendere in cœlum. Non enim intelligunt, quoniam corpus non ascendit in cœlum : Dominus enim ascendit, corpus autem non ascendit, sed levatum est in cœlum illo levante qui ascendit. Si enim quis descendat, verbi gratia, de monte nudus, cum autem descenderit, vestiat se, et vestitus iterum ascendat, recte utique dicimus, Nemo ascendit, nisi qui descendit nec vestem consideramus quam secum levavit, sed ipsum qui vestitus est, solum dicimus ascendisse.

CAPUT XXVI. — 28. Nec negantes Christum sedere ad dexteram Patris. Dextera et sinistra Dei quid sit Nec eos audiamus, qui negant ad dexteram Patris sedere Filium. Dicunt enim : Numquid Deus Pater habet latus dextrum aut sinistrum, sicuti corpora? Nec nos hoc de Deo Patre sentimus: nulla enim forma cor poris Deus definitur atque concluditur. Sed dextera Patris est beatitudo perpetua, quæ sanctis promittitur; sicut sinistra ejus rectissime dicitur miseria perpetua, quæ impiis datur: ut non in ipso Deo, sed in creaturis hoc modo, quo diximus, intelligatur dextera et sinistra. Quia et corpus Christi, quod est Ec

Parv., ossa et nervos. Sic etiam plerique Mss., et ex hit plures infra loco, sacrilegum; habent, sacrilegium. Aliquot vss., finitur.

3 Editi, datur. Flares vero Mss., promullitur.

clesia, in ipsa dextera, hoc est in ipsa beatitudine futurum est, sicut Apostolus dicit, quia et simul nos suscitavit, et simul sedere fecit in cœlestibus (Ephes. 11, 6). Quamvis enim corpus nostrum nondum ibi sit, tamen spes nostrá jam ibi est. Propterea et ipse Dominus post resurrectionem jussit discipulis quos piscantes invenit, ut in dexteram partem mitterent retia. Quod cum fecissent, ceperunt pisces, qui omnes magui erant (Joan. xx1, 6-11 ), id est, justos significabant, quibus dextera promittitur. Hoc significat, quod etiam in judicio dixit se agnos ad dexteram, hados autem ad sinistram esse positurum (Matth. xxv, 33).

[ocr errors]

CAPUT XXVII. — 29. Nec audiendi negantes judicum futurum Nec cos audiamus, qui negant diem judicii futurum, et commemorant quod in Evangelio scriptum est, eum qui credit in Christum, non judicari; qui autem non credit in illum, jam judicatum esse (Joan. m, 18). Dicunt enim: Si et ille qui credit, non veniet in judicium, et ille qui non credit, jam judicatus est; ubi sunt quos judicaturus est in die judicii? Non intelligunt sic loqui Scripturas, ut præteritum tempus pro futuro tempore insinuent: sicut supra diximus, quod Apostolus dixit de nobis, quod simul nos sedere fecit in cœlestibus, nondum factum est; sed quia certissime est futurum, ita dictum est quasi jam factum sit. Sicut et ipse Dominus discipulis dixit, Omnia quæ audivi à Patre meo, nota feci vobis (Id. xv, 15): et paulo post dicit, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. xvi, 12). Quomodo ergo dixerat, Omnia quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis, nisi quia illud quod per Spiritum sanctum certissime facturus erat, quasi jam fecisset, locutus est? Sic ergo cum audimus, Qui credit in Christum, non veniet in judicium; intelligamus quia Hon veniet ad damnationem. Dicitur enim judicium pro damnatione, sicut dicit Apostolus, Qui non manducal, manducantem non judicet (Rom. xiv, 3) : id est, non de illo male existimet. Et Dominus dicit; Nolite judicare, ne judicetur de vobis (Matth. vi, 1). Non enim tollit nobis intelligentiam judicandi, cum et propheta dicat, Si vere justitiam diligitis, recta judicate, filii hominum ( Psal. LVII, 2); et ipse Dominus dicat, Nolite judicare personaliter, sed justum judicium júdicate (Joan. vii, 24). Sed illo loco ubi vetat judicare, illud admonet, ne damnemus aliquem, cujus vel cogitatio nobis non est aperta, vel nescimus qualis postea sit futurus. Sic ergo cum dixit, ad judicium non veniet; hoc dixit, quia non veniet ad damnationem. Qui autem non credit, jam judicatus est ( Id. m, 18); hoc dixit, quia jam damnatus est præscientia Dei, qui novit quid immineat non credentibus.

CAPUT XXVIII.-30. Nec qui dicunt Spiritum promissum venisse in Paulo, aui Montano, etc. Nec eos audiamus, qui dicunt Spiritum sanctum, quem in Evangelio Dominus promisit discipulis, aut in Paulo apestolo venisse, aut in Montano et Priscilla, sicut Cataphryges dicunt, aut in nescio quo Manete vel Mavichæo, sicut Manichæi dicunt. Tam enim cæci suut

isti, ut Scripturas manifestas non intelligant, aut tam negligentes salutis suæ, ut omrino non legant. Quis enim, cum legerit, non intelligat vel in Evangelio quod post Domini resurrectionem scriptum est, dicente Domino, Ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedele hic in civitate, quousque induamini virtute ex allo (Luc. xxiv, 49 )? Et in Actibus Apestolorum, posteaquam Dominus abscessit a discipulorum oculis in cœlum, decem diebus peractis, die Pentecostes non attendunt apertissime venisse Spiritum sanctum; et cum essent illi in civitate, sicut eos ante monuerat, implevisse illos, ita ut loquerentur linguis. Nam diverse nationes quæ tunc aderant, unusquisque audientium suam linguam intelligebant (Act. u, 1-11). Sed isti homines decipiunt eos qui negligentes catholicam fidem, et ipsam fidem suam quæ in Scripturis manifesta est, nolunt discere, et quod est gravius et multum dolendum, cum in Catholica negligenter versentur, hæreticis aurem diligenter accommo¬ dant.

CAPUT XXIX.-31. Nec audiendi Donatista negantes Ecclesiam per orbem esse diffusam. Donatus ipse a suis divisus. Donatus Romæ cum Cæciliano causam dicens, nihil probat. Donatistæ Baptismum nisi ipsi dederint, inanem esse volunt. Nec eos audiamus, qui sanctam Ecclesiam, quæ una catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed in sola Africa, hoc est, in parte Donati pollere arbitrantur. Ita surdi sunt adversus prophetam dicentem, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem iuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 11, 7, 8). Et alia multa, sive in Veteris, sive in Novi Testamenti libris, quæ scripta sunt, ut apertissime declarent Ecclesiam Christi per orbem terræ esse diffusam. Quod cum eis objicimus, dicunt jam ista omnia fuisse completa, antequam esset pars Donati, sed postea totam Ecclesiam perisse, et in sola Donati parte reliquias ejus remansisse contendunt. O linguam superbam et nefariam! nec si vere sic viverent, ut vel inter se pacem postea custodirent. Nunc autem non attendunt jam in ipso Donato completum fuisse quod dictum est, In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. vn, 2). Sicut enim Christum dividere conatus est, sic ipse a suis quotidiana concisione dividitur. Ad hoc etiam pertinet illud quod Dominus dicit, Qui enim gladio percusserit, gladio morietur (Id. xxvi, 52). Gladius enim illo loco, siquidem in malo positus est, discordiosam linguam significat, qua tunc ille infelix Ecclesiam percussit, sed non occidit. Non enim dixit Dominus, Qui occiderit gladio, gladio morietur; sed, Qui gladio usus fuerit, inquit, gladio morietur. Ergo ille percussit Ecclesiam lingua litigiosa, qua nunc ipse conciditur, ut omnino dispereat atque moriatur. Et tamen illud tune

Editi, qui negligentes sunt in catholica fide. At MSS., qui negligentes catholicum fidem; vel, qui negligentes in cathoïtcum fiden.. Sic Parv. et plures Mss. At Am. Er. Lov., ducere. Editi addunt, fide: cujus loco subaudiri potest, clesia.

EC

apostolus Petrus, non superbia sua, sed quamvis carnali, tamen amore Domini fecerat. Itaque admouitus recondit gladium: iste autem nec victus hoc fecit. Siquidem cum episcopo Cæciliano causam cum diceret, audientibus episcopis Romæ, quos ipse petiverat, nihil eorum quæ intenderat potuit probare; et sic remansit in schismate, ut suo gladio moreretur. Populus autem ipsius, quando non audit Prophetas et Evangelium, in quibus apertissime scriptum est Ecclesiam Christi per omnes gentes esse diffusam, et audit schismaticos, non Dei gloriam quærentes, sed suam, satis significat servum se esse, non liberum, et aurem dexteram se habere præcisam. Petrus enim errans in amore Domini, servo, non libero, aurem dexteram præcidit. Ex quo significat, eos qui gladio schismatis feriuntur, et servos esse carnalium desideriorum, nondum eductos in libertatem Spiritus sancti, ut jam non confidant in homine; et non audire quod dextrum est, id est, Domini gloriam per catholicam Ecclesiam latissime pervagatam, sed audire sinistrum humane inflationis errorem. Sed tamen cum Dominus dicat in Evangelio, cum per omnes gentes Evangelium fuerit prædicatum, tunc finem esse futurum (Matth. xx!v, 1¦); quomodo isti dicunt quod jam cæteræ omnes gentes ceciderunt a fide, et in sola parte Donati remansit Ecclesia, cum manifestum sit, ex quo ista pars ab unitate præcisa et, nonnullas gentes postea credidisse, et adhuc esse aliquas quæ nondum crediderunt, quibus quotidie non cessatur Evangelium prædicari? Quis non miretur esse aliquem qui se christianum dici velit, et adversus Christi gloriam tanta impietate rapiatur, ut audeat dicere omnes populos gcutium, qui modo adhuc accedunt Ecclesiæ Dei, et in Dei Filium festinauter cre lunt, inaniter facere, quia non cos aliquis donatista baptizat? Sine dubio ista exscerarentur homines, et eos sine dilatione relinquerent, si Christum quærerent, si Ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem dexteram integram retincrent.

1

CAPUT XXX. – 32. Non audiendi Luciferiani, qui licet non rebaptizent, præciderunt se ab Ecclesia, quia resipiscentes ab Ariana hæresi recipiebat. Nec eos audiamus, qui quamvis neminem rebaptizent, præciderunt se tamen ab unitate, et Luciferiani magis dici quam Catholici maluerunt. In co enim quod intelligunt baptisma Christi non esse repetendum, recte faciunt. Sentiunt enim Sacramentum sancti lavacri nusquam esse, nisi ex catholica Ecclesia; sed cam formam secum habere sarmenta præcisa, quam in ipsa vite, antequam præciderentur, acceperant. Hi sunt enim de quibus Apostolus dieit: Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. I, 5). Est enim magna virtus pietatis, pax et unitas; quia unus est Deus. Hanc illi non habent, quia præcisi ab unitate sunt. Itaque, si qui ex ipsis ad Catholicam veniunt,non iterant speciem pietatis quam habent; sed accipiunt virtutem pietatis quam non habent. Nam et amputatos ramos denuo posse inseri, si non permanUnus Vaticanis Mss., non cessat.

serint in incredulitate, apertissime Apotolus docet (Rom. xi, 23). Quod cum Luciferiani intelligunt, et non rebaptizant, non improbamus : sed quod etiam ipsi præcidi a radice voluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? Et ideo maxime, quia hoc cis displicuit in Ecclesia catholica, quod vere catholicæ sanctitatis est. Nusquam enim tam vigere debent viscera misericordiæ, quam in catholica Ecclesia, ut tanquara vera mater nec peccantibus filiis superbe insultet, nec correctis difficile ignoscat. Non enim sine causa inter omnes Apostolos hujus Ecclesia catholicæ personam sustinet Petrus huic enim Ecclesiæ claves regni cœlorum datæ sunt, cum Petro datæ sunt (Mattḥ, xvi, 19). Et cum ei dicitur, ad omnes dicitur, Amas me? Pasce oves meas (Joan. xx1, 17). Debet ergo Ecclesia catholica correctis et pictate firmatis filiis libenter ignoscere; cum ipsi Petro personam ejus gestanti, et cum in mari titubasset (Matth. xiv, 30), et cum Dominum carnaliter a passione revocasset (ld. xvi, 22), et cum aurem servi gladio præcidisset, et cum ipsum Dominum ter negasset (Id. xxvi, 51, 70-74), et cum in simulationem postea superstitiosam lapsus esset (Galat. 11, 12), videamus veniam esse concessam, eumque correctum atque firmatum usque ad dominicæ passionis gloriam pervenisse. Itaque post persecutionem quæ per Arianos hæreticos facia erat, posteaquam pax, quam quidem Catholica in Domino tenet, etiam a principibus sæculi reddita est, episcopi qui perfidiæ Arianorum in illa persecutione consenserant, multi correcti redire in Catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive. quod se credidisse simulaverant. Ilos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis per galli cantum admonitum, aut tanquam eumdem post pravam simulationem Pauli voce correctum. Ilanc illi matris charitatem superbe accipientes, et impie reprehendentes, quia Petro post galli cantum surgeati non gratulati sunt (Matth. XXVI, 75), cum Lucifero, qui mane oriebatur, cadere meruerunt (Isai. XIV, 1?).

CAPUT XXXI. 33. Nec audiendi Cathari negantes Ecclesiam posse omnia peccata dimittere, et vetantes viduas nubere. Nec eos audiamus, qui negant Ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere. Itaque miseri, dum in Petro petram non intelligunt, et nolunt credere datas Ecclesiae claves regni cœlorum, ipsi eas de manibus amiserunt. Isti sunt qui viduas, si nupserint, tanquam adulteras damnant, et super doctrinam apostolicam se prædicant esse mundiores (1 Tim. v, 14). Qui nomen suum si vellent agnoscere, mundanos se potius, quam mundos vocarent. Nolentes enim, si peccaverint, corrigi, nihil aliud elegerunt, nisi cum hoc mundo damnari. Nam quibus veniam peccatorum negant, non cos aliquā sanitate custodiunt, sed agris subtrahunt medicinain; et viduas suas uri cogunt, quas nubere non permittunt. Non enim prudentiores habendi sut, 1 Nonnulli codices, perturbatione. Duo Mss., sanctitate.

[ocr errors]

quam Paulus apostolus, qui maluit eas nubere, quam uri (1 Cor. vII, 9).

[ocr errors]

CAPUT XXXJI. 3. Nec qui resurrectionem carnis negant. Nec eos audiamus, qui caruis resurrectionem futuram negant, et commemorant quod ait apostolus Paulus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt ; non intelligentes quod ipse dicit Apostolus, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum enim hoc factum fuerit, jam non erit caro et sanguis, sed cœleste corpus (a). Quod et Dominus promittit, cutn dicit, Neque nubent, neque uxores ducent, sed erunt æquales Angelis Dei (Mauh. xx11, 30). Non enim jam hominibus, sed Deo vivent, cum æquales Angelis facti fuerint. Immutabitur ergo caro et sanguis, et fiet corpus cœleste et angelicum. Et mortui enim resurgent incorrupti, et nos immutabimur (1 Cor. xv, 5053) ut et illud verum sit, quod resurget caro; et illud verum sit, quod caro et sanguis regnum Dci non possidebunt.

:

[blocks in formation]

vuli sumus, majorum cibos non appetamus, sed nutrimentis saluberrimis crescamus in Christo, accedentibus bonis moribus et christiana justitia, in qua est charitas Dei et proximi perfecta et firmata : ut unusquisque nostrum de diabolo inimico et angelis ejus triumphet in semetipso in Christo quem induit. Quia perfecta charitas nec cupiditatem habet sæculi, nec timorem sæculi; id est, nec cupiditatem ut acquirat res temporales, nec timorem ne amittat res temporales. Per quas duas januas intrat et regnat inimicus, qui primo Dei timore, deinde charitate pellendus est. Debemus itaque tanto avidius appetere apertissimam et evidentissimam cognitionem veritatis, quanto nos videmus in charitate proficere, et ejus simplicitate cor habere mundatum, quia ipso interiore oculo videtur veritas : Beati enim mundo corde, inquit, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Ut in charitate radicali et fundati prævaleamus comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. 11, 17-19): et post ista cum invisibili hoste certamina, quoniam volentibus et amantibus jugum Christi lene est, et sarcina cjus levis (Matth. x1, 30), coronam victoriæ mercamur. 1. Editi, in ejus simplicitate. Abest, in, a Mss.

In subsequentem librum De catechizandis Rudibus, vide lib. 2, cap. 14, Retractationum, tom. 1, col. 635, a verbis, Est etiam liber noster, usque ad verba, Frater Deogratias. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE

CATECHIZANDIS RUDIBUS
LIBER UNUS (@).

Rogatus Augustinus a diacono Carthaginensi, catechizandi artem docendam suscipit: ac primo præcepta tradit, ut id officii non tantum certa methodo atque idonea ratione, sed etiam sine tædio et cum bilaritate impleatur. Postea revocatis al usum ræceptis, profert i se in exemplum sermones, ad eum erudiendum qui christianus esse velit, comparatos duos,. longiorem unum, alterum brevissimum.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Libri de Catechizandis Rudibus contulimus codices manuscriptos quatuordecim : Corbeiensem perquam egregium annorum 800, alium Ecclesiæ Laudunensis annorum 700, Divionensem abbatiæ S. Benigni, Pratellensem, Fiscannensem, Michaelinum, Cisterciensem, Floriacenses duos, totidem Victorinos, Sorbonicum et duos Vaticanos; lectiones variantes ex tribus Belgicis cura Lovaniensium decerptas; et postremo editiones primarias Amerbacbii, Erasmi ac Lovaniensium. Comparavimus præterea cas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M. (a) Scriptus circiter annum 400.

(b) dein ille forsitan est Deogratias, cui presbytero Augustinus, post annum Christi circiter 405, ad quæstiones Pa

ganorum ab eo sibi Carthagine missas respondet epistola nunc ordine 102.

1 Lov, et doctrinam fidei et suavitatem sermonis.

pacto commode intimandum sit; unde exordienda, quousque sit perducenda narratio; utrum exhortationem aliquam terminata narratione adhibere debeamus, an præcepta sola, quibus observandis cui loquimur noverit christianam vitam professionemque retineri. Sæpe autem tibi accidisse confessus atque conquestus es, ut in sermone longo et tepido tibi ipse vilesceres essesque fastidio, nedum illi quem loquendo imbuebas, et cæteris qui audientes aderant : caque to necessitate fuisse compulsum, ut ea me quam tibi debco charitate compelleres, ne gravarer inter occupationes meas tibi de hac re aliquid scribere.

2. Ego vero non ea tantum quam familiariter tibi, sed etiam quam matri Ecclesiæ universaliter debeo, charitate ac servitute compellor, si quid per operam meam quam Domini nostri largitate possum exhibere, idem eos Dominus quos mihi fratres fecit, adjuvari jubet, nullo modo recusare, sed pot us prompta et devota voluntate suscipere. Quanto enim cupio latius erogari pecuniam dominicam, tanto magis me oportet, si quam dispensatores conservos neos difficultatem in crogando sentire cognosco, gere quantum in me est, ut facile atque expedite possint, quod impigre ac studiose volunt.

CAPUT II.3. Sermo sæpe qui audienti placet, displicet dicenti: unde id contingat. Qui sermonem habet, curet ut sine fastidio et hilariter dicat. Sed quod ad tuam proprie considerationem pertinet, nolim te ».overi ex co quod sæpe tibi abjectum sermonem fastidiosumque habere visus es. Fieri enim potest ut ei quem instruebas non ita sit visum, sed quia tu aliquid melius audiri desiderabas, co tibi quod dicebas videretur indignum auribus aliorum. Nam et mili prope semper sermo meus displicet. Melioris enim avidus sum, quo sæpe fruor interius, antequam eum explicare verbis sonantibus cœpero : quod ubi minus quam mihi notus est evaluero, contristor linguam meam cordi meo non potuisse sufficere. Totum enim quod intelligo, volo ut qui me audit intelligat ; et sentio me non ita loqui, ut hoc efficiam : maximè quia ille intellectus quasi rapida coruscatione perfundit animum; illa autem locutio tarda et longa est, longeque dissimilis : et dum ista volvitur, jam se ille in secreta sua condidit: tamen quia vestigia quædam miro modo impressit niemorie, perdurant illa cum syllabarum morulis; atque ex eisdem vestigiis sonanLia sigua peragimus, quæ lingua dicitur vel latina, vel græca, vel hebræa, vel alia quælibet; sive cogilentur hæc signa, sive etiam voce proferantur; cum illa vestigia nec latina, nec græca, vel hebræa, nec cujusque alterius gentis sint propria, sed ita efficiantur in animo, ut vultus in corpore. Aliter enim latine ira dicitur, aliter græce, aliter atque aliter aliarum diversitate linguarum: non autem latiis aut gracus est vultus irati. Non itaque omnes gentes intelligunt, cum quisque dicit, Iratus sum, sed

1 Sic in Mss. At in echtis, retinere. Editi, erogare. At Mss., erogai. Editi, non posse. Mss., non potuisse.

Latini tantum: at si affectus excandescentis animi excat in faciem, vultumque faciat (a), omnes sentiunt qui intuentur iratum. Sed neque ita licet educere et quasi exporrigere in sensum audientium per sonum vocis illa vestigia, que imprimit intellectus memorie, sicut apertus et manifestus est vultus illa enim sunt intus in animo, iste foris in corpore. Quapropter conjiciendum est quantum distet sonus oris nostri ab illo ictu intelligentiæ, quando ne ipsi quidem impressioni memoriæ similis est. Nos autem plerumque in auditoris utilitatem vehementer ardentes, ita loqui volumus, quemadmodum tunc intelligimus, cum per ipsam intentionem loqui non possumus : et quia non succe dit, angimur, et velut fru-tra operam insumamus, tædio marcescimus; atque ex ipso tædio languidior fit idem sermo, et hebetior quam erat, unde perduxit ad tædium.

4. Sed mihi sæpe indicat corum studium, qui me audire cupiunt, non ita esse frigidum eloquium mcum, ut videtur mihi et eos inde aliquid utile capere, ex eorum delectatione cognosco; mecumque ago sedulo, nt huic exhibendo ministerio non desim, in quo illos video bene accipere quod exhibetur. Sic et tu, co ipso quod ad te sæpius adducuntur qui fide imbuendi sunt, debes intelligere non ita displicere aliis sermonem tuum ut displicet tibi : nec infructuosum te debes putare, quod ea que cernis non explicas ita ut cupis; quando forte ut cupis nec cernere valeas. Quis enim in hac vita nisi in ænigmate et per speculum videt (I Cor. xm, 12)? Nec ipse amor tantus est, ut carnis disrupta caligine penetret in æternum serenum, unde utcumque futgent etiam ista que transeunt. Sed quia boni proficiunt de die in diem ad videndum diem sine volumine cœli et sine noctis incursu, quem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Id. 1, 9); nulla major causa est cur nobis in imbuendis rudibus noster sermo vilescat, nisi quia libet inusitate cernere, et tædet ûsitate proloqui. Et re quidem vera multo gratius audimur, cum et nos eodem opere delectamur afficitur enim filum locutionis nostræ ipso nostro gaudio, et exit facilius atque aeceptius. Quapropter non arduum est negotium, ea quæ credenda insinuantur, præcipere unde et quousque narranda sint; nee quomodo sit varianda narratio, ut aliquando brevior, aliquando longior, semper tamen plena atque perfecta sit; et quando breviore, et quando longiore sit utendum; sed quibus modis faciendum sit, ut gaudens qui que catechizet (tanto enim suavior erit, quanto magis id potuerit), ca cura maxima est. Et præceptum quidem rei hujus in promptu est. Si enim in pecunia corporali, quanto magis in spirituali hilarem datorem diligit Deus (11 Cor. IX, 7)? Sed hæc hilaritas ad horam ut adsit, ejus est misericordiæ qui ista præcepit. Itaque prius de modo narrationis quod te velle cognovi, tum de præcipiendo atque cohortando, postea de hac hilaritats comparanda, que Deus suggesserit, disseremus.

(a) Forte, afficiat.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »