ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

H

anima rationalis inter eas res quæ sunt a Deo conditæ, omnia superat; et Deo proxima est, quando pura est; eique in quantum charitate cohæserit, in tantum ab eo lumine illo intelligibili perfusa quodam modo et illustrata cernit, non per corporeos oculos, sed per ipsius sui principale, quo excellit, id est per intelligentiam suam, istas rationes, quarum visione fit beatissima. Quas rationes, ut dictum est, sive ideas, sive formas, sive species, sive rationes licet vocare, et multis conceditur appellare quod libet', sed paucissimis videre quod verum est.

XLVII. Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus.

Quæri solet quomodo post resurrectionem atque immutationem corporis, quæ sanctis promittitur, cogitationes nostras videre possimus. Conjectura itaquè capienda est ex ea parte corporis nostri, qua plus habet lucis; quoniam angelica corpora, qualia nos habituros speramus, lucidissima atque ætherea esse credendum est (a): si ergo multi motus animi nostri nunc agnoscuntur in oculis, probabile est quod bullus motus animi latebit, cum totum fuerit corpus æthereum, in cujus comparatione isti oculi caro sunt. XLVIII. De credibilibus.

Credibilium tria sunt genera. Alia sunt quæ semper creduntur, et nunquam intelliguntur: sicut est omnis historia, temporalia et humana gesta percurrens. ́Alia quæ mox, ut creduntur, intelliguntur: sicut sunt omnes rationes humanæ, vel de numeris, vel de quibuslibet disciplinis. Tertium, quæ primo creduntur, et postca intelliguntur : qualia sunt ea quæ de divinis rebus non possunt intelligi, nisi ab his qui mundo sunt corde; quod fit præceptis servatis, quæ de bene vivendo accipiuntur.

XLIX. Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?

Quia sunt etiam sacra spiritualia, quorum imagines carnalem populum celebrare oportebat, ut præfiguratio novi populi servitute veteris fierct (b). Quorum duorum populorum differentiam etiam in unoquoque nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem necesse est agat, donec veniat ad juvenilem ætatem; ubi jam non est necesse carnaliter sapere, sed potest ad spiritualia voluntate converti, et intrinsecus regenerari. Quod ergo in uno homine recte educato, ordine naturæ disciplinaque contingit 2, hoc proportione in universo genere humano fieri per divinam providentiam, peragique pulcherrimum est. L. De æqualitate Filii.

Deus, quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit (nihil enim Deo melius), generare debuit æqualein. Si enim voluit, et non potuit, infirmus est:

2 Sic plerique Mss. Editi autem, et multis conceditur appellare nominibus, sed, etc.

3 Fossatensis codex, natura disciplinaque agit. Alii quidam, naturæ disciplinæque contingit.

(a) I Retract. cap. 26, et lib. 22, de Civit. Dei, cap. 29. (a) Lib. 10 de Civit. Dei, capp. 5, 6.

si potuit, et non voluit, invidus est. Ex quo conficitur æqualem genuisse Filium.

LI. De homine facto ad imaginem et similitudinem Dci. 1. Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret, et in tantum eos discernat, ut ab Apostolo dictum sit, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. iv, 16); quæri potest utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem Dei. Nam illud stultum est quærere, si unus, quis horum? Quis enim dubitat eum potius qui renovatur, quam eum qui corrumpitur, dicere? Utrum autem ambo, magna quæstio est (a). Nam si exterior homo est Adam, et interior Christus, bene ambo intelliguntur. Sed cum Adam, sicut a Deo factus es', bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde videri potest, hoc ipsum ei fuisse cadere, imaginem Dei et similitudinem amittere. Ac per hoc ipse renovatur, et ipse est interior: quomodo ergo est ipse et exterior? An secundum corpus; ut interior sit secundum animam, et interioris sit resurrectio et renovatio, quæ nunc fit secundum mortem prioris vitæ, id est peccati, et secundum regenerationem novæ vita, id est justitia ? Quos item duos homines sic appellat, ut unum veterem, quem debemus exuere, alterum novum, et eum induendum commemoret (Coloss. in, 9, 10): quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem cœlestis hominis (1 Cor. xv, 49), quia secundum justitiam secundi hominis geritur, qui est Jesus Christus. Exterior autem homo, qui runc corrumpitur, futura resurrectione renovabitur, cum istam mortem persolverit, quam naturæ debet, lege illa quæ in paradiso data est.

2. Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intelligit qui diligenter attendit quod dictum est, Et fecit Deus omnia bona valde (Gen. 1, 31). Nemo enim dubitat quod sit ipse primitus bonus. Multis enim modis dici res possunt similes Deo: aliæ secundum virtutem et sapientiam factæ, quia in ipso est virtus et sapientia non facta; aliæ in quantum solum vivunt, quia ille summe et primitus vivit; aliæ in quantum sunt, quia ille summe et primitus est. Et ideo que tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte, sed exigue sunt ad similitudinem ejus; quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille super omnia bonus, a quo omnia bona procedunt. Omnia vero quæ vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. Quod cnim vivit, etiam est: non autem quidquid est, etiam vivit. Jam porro quæ sapiunt, ita illi similitudine sunt proxima, ut in creaturis nibil sit propinquius. Quod enim participat sa1 Sic Mss. At editi, hoc ipsum ei fuisse carere imagine Dei.

Er. et Lov., interior sit. Melius Rat. et Mss., interioris. Lugd. et Ven., interior sit, ut Er. et Lov.

M.

Hic editi addunt, per præceptum. Navarricus codex, post præceptum; quod à cæteris fere Mss. abest. (a) Lib. 11 de Trinit. cap. 1.

[ocr errors]

33

pientiæ, et vivit et est: quod autem vivit, necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse sapientia secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur; et ideo nihil sit Deo conjunctius. Et sapit enim, et vivit, et est : qua creatura nihil est melius.

1

3. Quod si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes : nam et ipsa molestiis sensibilibus, quæ persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest : non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis Dei; non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet; sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione care:tibus. Corpus quoque hominis, quia solum inter animalium terrenorum corpora, non pronum in alvum prostratum est, cum sit visibile, sed ad intuendum cœlum erectum, quod est principium visibilium; quanquam non sua, sed animæ præsentia vivere cognoscatur tamen non modo quia est, et in quantum est, utique bonum est: sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum cœlum sit aptius, magis in hoc ad imaginem et similitudinem Dei, quam cætera corpora animalium factum jure videri potest. Tamen quia homo sine vita non recte appellatur (a); non corpus solum homo exterior, neque sola vita quæ in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intelligitur.

4. Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur; aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem faclum accipimus (b). Sunt etiam qui non frustra intelligant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem : cum si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. Sed ad imaginem mentem factam volunt, quæ nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, qui etiam spiritus dicitur: non ille Spiritus sanctus, qui est ejusdem substantiæ, cujus et Pater et Filius, sed spiritus hominis. Nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis; et nemo scit quid agatur in Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. 11, 11). Item de spiritu hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum, et animam et corpus (1 Thess. v, 23). Et iste enim factus est a Deo, sicut et cætera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito quoniam Dominus corda hominum novit; et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia (Prov. xvi, 2). Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intelligentia veritatis: hrret enim veritati nulla interposita creatura. Cætera hominis ad similitudinem facta videri volunt; quia omnis quidem imago similis est,

[blocks in formation]

non autem omne quod simile est, etiam imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus ne quid nimis asseverandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia Dei. Nam res quæ in parte minor est quam in toto, nec dignitati animæ convenit; quanto minus majestati Dei?

LII. De eo quod dictum est, Pœnitet me fecisse hominem (Gen. vi, 6, 7).

Divinæ Scripturæ a terreno et humano sensu ad divinum et cœlestem nos erigentes, usque ad ca verba descenderunt, quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. Itaque earum etiam affectionum nomina, quas animus noster patitur, quas longissime a Deo esse sejunctas jam qui melius sapit intelligit, non dubitaverunt illi viri per quos locutus est Spiritus sanctus, opportunissime in libris ponere. Ut, verbi gratia, quoniam difficillimum est ut homo aliquid vindicet sine ira, vindictam Dei quæ omnino sine ista perturbatione fit, iram tamen vocandam judicaverunt (a). Item quia conjugis castitatem zelando viri custodire consueverunt, illam Dei providentiam per quam præcipitur atque agitur ne anima corrumpatur, et deos alios atque alios sequens quodam modo meretricetur, zelum Dei appellaverunt. Sic et manum Dei, vim qua operatur ; et pedes Dei, vim qua in omnia custodienda et gubernanda pertendit; et aures Dei vel oculos Dei, vim qua omnia percipit atque intelligit; et faciem Dei, vim qua se manifestat atque dignoscitur; et cætera in hunc modum, propterea scilicet quia nos ad quos sermo fit, et manibus solemus operari, et pedibus incedere, et quo fert animus pervenire, et auribus atque oculis cæterisque sensibus corporis corporalia percipere, et facie innotescere et si quid aliud ad hanc tanquam regulam pertinet. Hoc modo igitur, quoniam mutare cœptum aliquod et in aliud transferre non facile solemus nisi pœnitendo, quanquam divina providentia serena mente intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, accommodatissime tamen ad humilem humanam intelligentiam ea quæ incipiunt esse, neque perseverant quantum perseveratura sperata sunt, quasi per pœnitentiam Dei dicuntur ablata.

1

LIII, De auro et argento quod Israelitæ ab Ægyptiis acceperunt.

1. Quisquis duorum Testamentorum dispensationes, pro temporum congruentia, generis humani diligenter ætatibus distributas intuetur, satis, quantum existimo, intelligit quid proprie priori ætati generis humani, quid posteriori conveniat. Divina enim providentia pulchre omnia moderante, ita universa generationum series ab Adam usque ad finem sæculi administratur, tanquam unius hominis a pueritia usque ad senectutem temporis sui tractum ætatis gradibus terminantis. Et ideo virtutum etiam gradus in mori

Rat. et septem Mss., constituenda.

Duo Mss., non fere solemus.

In aliquot Mss., ad humilem hominum intelligentiam. (a) Lib. 15 de civit. Dei, cap. 23.

sunt, fiunt decies octies, quod est octoginta. Reginæ ergo, sunt animæ regnantes in intelligibilibus et spiritualibus. Concubinæ, quæ mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est, Acceperunt mercedem suam (Matth, vi, 2). Adolescentulæ quarum non est numerus, quarum non est determinata scientia, et diversis dogmatibus periclitari possunt ut numerus, quod dictum est, significet certam et indubitatam confirmationem scientiæ.

LVI. De annis quadraginta sex ædificati templi. Sex, novem, duodecim, decem et octo, hec in unum fiunt quadraginta quinque. Adde ergo ipsum unum, fiunt quadraginta sex hoc sexies, fiunt ducenta septuaginta sex. Dicitur autem conceptio humana sic procedere et perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo diebus formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum, et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Quadraginta ergo quinque diebus addito uno, quod significat summam

quia sex et novem et duodecim et decem et octo in unum coactis, fiunt quadraginta quinque : addito ergo, ut dictum est, uno, fiunt quadraginta sex. Qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui hujus ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta sex: id est, novem menses et sex dies, qui computantur ab octavo calendas aprilis, quo die conceptus Dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad octavum calendas januarias, quo die natus est. Non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus ejus significabat (Joan. n, 20, 21): ut quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis Dominici perfectione (a).

LVII. De centum quinquaginta tribus piscibus. 1. Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei (1 Cor. 11, 22, 23). Si a capite numerentur, inveniuntur unum, duo, tria, quatuor. Item: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus (ld. x1, 3). Si eodem modo numerentur, inveniuntur similiter unum, duo, tria et quatuor. Porro unum et duo et tria et quatuor simul ducta fiunt decem. Quapropter disciplinam, quæ insinuat conditorem Deum et conditam creaturam, recte significat denarius numerus. Et cum corpus perfectum atque inexterminabile subditur animæ perfectæ atque inexterminabili, rursusque ipsa subditur Christo, et ille Deo, non tanquam dissimilis aut alterius naturæ, sed tanquam Patri Filius, hoc totum eodem numero denario recte significatur, quod post resurrectionem corporis speratur futurum in æternum. Et fortasse propterea qui conducuntur ad vineam, denarium accipiunt mercedis nomine (Matth. xx, 2). Sicut

[blocks in formation]

autem unum et duo et tria et quatuor simul decem fiunt, sic unum et duo et tria et quatuor quater ducta quadraginta fiunt.

2. Si autem quaternarius numerus recte corpus significat, propter quatuor notissimas naturas, quibus constat, siccam et humidam, frigidam et calidam ; et quod progressio a puncto ad longitudinem, a longitudine ad latitudinem, a latitudine ad altitudinem, soliditatem corporis facit, quæ rursus quaternario numero continetur : non absurde intelligitur quadragenarius numerus temporalem dispensationem significare, quæ pro salute nostra gesta est, cum Doniinus corpus assumpsit, et visibiliter hominibus apparere dignatus est. Unum enim et duo et tria et quatuor, quæ significant Creatorem et creaturam, quater ducta, id est, per corpus temporaliter demonstrata, fiunt quadraginta. Nam inter quatuor et quater hoc interest, quod quatuor in statu sunt, quater in motu. Ergo ut quatuor referuntur ad corpus, ita quater ad tempus insinuaturque sacramentum corporaliter et temporaliter gestum, propter cos qui corporum amore implicati erant, et temporibus subditi. Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est, temporalem ipsam dispensationem non incongrue significare creditur. Et fortasse hoc est quod quadraginta dies Dominus jejunavit (Mauh. iv, 2), sæculi hujus, quod motu corporum et temporibus agitur, ostendens inopiam : et quadraginta dies post resurrectionem cum discipulis fuit, banc ipsam illis, credo, dispensationem temporaleni, quam pro salute nostra gessit, insinuans. Quadragenarius autem numerus, partibus suis, quæ illum metiuntur, computatis, usque ad quinquagenarium numerum pervenit, idipsum commendans; quandoquidem ipsæ partes, quæ illum metiuntur, æquales inter se sunt: quia cum æquitate administrata corporalis et visibilis temporaliter actio perfectionem homini comparat. Quæ perfectio, sicut dictum est, denario numero significatur: sicut quadragenarius numerus æqualibus suis partibus in summam redactis rium, sicut supra dictum est, pervenit. Unum enim denarium numerum parit, quoniam ad quinquagena» quod habent quadraginta quadragies, et duo quod habent vicies, et quatuor quod habent decies, et quinque quod habent octies, et octo quod habent quinquies, et decem quod habent quater, et viginti quod habent bis, simul ducta fiunt, quinquaginta. Nullus enim alius numerus metiri per partes æquales quadragenarium numerum potest, præter hos quos enumeravimus, et computatos ad quinquagenarium numerum perduximus. Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum discipulis suis, id est, commendans eis quod pro nobis temporaliter { gestum est, ascendit in cœlum : et post alios decem dies misit Spiritum sanctum (Act. 1, 3, 9, et 11, 1-4), quo perficerentur spiritualiter ad invisibilia capienda, qui visibilibus temporalibusque crediderant. Ipsis videlicet decem diebus post quos misit Spiritum sanctum, eamdem perfectionem que per Spiritum sanFlures Mss.. et temporalibus subditi.

ctum confertur denario numero indicans, quem quadragenarius computatis æqualibus partibus suis edit, et fit quinquagenarius: sicut temporali dispensatione cum æquitate administrata pervenitur ad perfectionem, quam denarius numerus significat, qui denarius simul cum quadragenario quinquagenarium facit. Ergo quoniam perfectio quæ fit per Spiritum sanctum, quamdiu adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus carnaliter, cum ipsa dispensatione temporali, copulatur, recte videtur quinquagenarius numerus ad Ecclesiam pertinere, sed jam purgatani atque perfectam, quæ temporalis dispensationis fidem atque æternitatis futuræ spem charitate amplexatur, id est, quasi quadragenarium numerum denario numero copulans. Hæc autem Ecclesia, ad quam pertinet quinquagenarius numerus, sive quia ex tribus generibus hominum eligitur, Judæis, et Gentibus, et carnalibus Christianis, sive quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo significatur ter ducto, ad centenarium et quinquagenarium pervenit. Quinquaginta enim ter ducta fiunt centum quinquaginta. Quo cum addideris ipsa tria, quia insigne et eminens debet esse quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti lavacro regenerationis abluitur (Mauh. xxvIII, 19), fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt retia ; et ideo magnos (Joan. xx1, 6, 11), id est, perfectos et regno cœlorum aptos habet. Nam illa similitudo reticuli non in dexteram missi, simul cepit bonos et malos, qui separantur in littore (Matth. xm, 48). Nunc enim intra retia præceptorum et Sacramentorum Dei, in Ecclesia quæ nunc est, simul boni malique versantur. Fit autem separatio in fine sæculi, tanquam in fine maris, id est, in littore; cum regnant justi primo temporaliter, sicut in Apocalypsi scriptum est, deinde in æternum in illa civitate.quæ ibi describitur (Apoc. xx1), ubi jam conquiescente dispensatione temporali, quæ quadragenario numero significatur, denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in vinea percepturi sunt.

3. Potest etiam, si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiæ sanctitatem, quæ per Dominum nostrum Jesum Christum facta est: ut quoniam seplenario numero creatura constat, cum ternarius animæ et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa hominis ducatur ad tria septies. Quia et Pater misit Filium, et Pater in Filio est, et dono Spiritus. sancti de virgine natus est. Et hæc sunt tria, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Septies autem, ipse homo temporali dispensatione susceptus', ut fieret sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, id est, tria septies. Hæc autem hominis susceptio ad liberationem valuit Ecclesiæ, cui caput est (Ephes. v, 23); ut ipsa Ecclesia, propter animam et corpus, in eodem septenario numero reparetur. Ducuntur itaque vi1 Navarricus Ms., spe et charitate amplexalur. 3 Apud Er. Lugd. Ven. Lov., Fiet. M.

* Editi, susceptus est. Verbum, est, non exstat in Mss. Ita in Mss. At in excusis, cui caput est Christus. At ipsa Ecclesia, propter animam et corpus, in eodem septenario numero reperitur.

SANCT, AUGUST. VI.

ginti unum septies, propter eos qui per Dominicum hominem liberantur, et fiunt simul centum quadraginta septem. Cui additur senarius numerus, signum perfectionis, quia partibus suis, quæ illum metiuntur, constat, ita ut nihil minus nihilque amplius inveniatur. Metitur quippe illum unum, quod habet sexies; et duo, quæ habet ter; et tria, quæ bis habet: quæ simul ducta, unum et duo et tria, sex fiunt. Quod fortasse ad illud etiam sacramentum pertinet, quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua (Gen. 11, 2). Ad centum ergo et quadraginta septem cum sex addideris, quod est signum perfectionis, fiunt centum quinquaginta tria: qui numerus piscium invenitur, posteaquam jussu Domini in dexteram partem missa sunt retia, ubi peccatores qui ad sinistram pertinent, non inveniuntur.

LVIII. De Joanne Baptista.

1. Joannes Baptista, considerata scriptura quæ de illo in Evangelio legitur, multis probabilibus documentis non absurde creditur prophetiæ gestare personam, et eo maxime quod de illo Dominus dicit, Plus quam propheta (Matth. x1, 9). Hic siquidem totius prophetiæ, quæ ab exordio generis humani usque ad adventum Domini de Domino facta est, imaginem gestat. Est autem Evangelii persona in ipso Domino, quæ per prophetiam prænuntiabatur, cujus augetur prædicatio per universum orbem terrarum ab ipso Domini adventu prophetia autem minuitur postquam id quod prænuntiabat advenit. Itaque Dominus dicit: Lex et Prophetæ usque ad Joannem Baptistam ; abhinc regnum Dei prædicatur (Luc. xvi, 16). Et Joannes ipse Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui (Joan. 111, 30). Quod et diebus quibus nati sunt, et mortibus quibus passi sunt, figuratum est. Nascitur namque Joannes ex quo dies incipiunt minui: nascitur Dominus ex quo dies incipiunt crescere. Capite ille minuitur, dum occiditur hic vero attollitur in cruce. Postquam ergo prophetia ipsa in Joanne constituta digito ostendit præsentem, quem venturum ab exordio generis humani cecinerat, incipit minui, atque inde crescere prædicatio regni Dei. Et ideo baptizavit Joannes in pœnitentiam (Matth. 1, 11): finitur enim vetus vita usque ad pœnitentiam, atque inde incipit nova.

:

2. Non autem tantum in iis qui proprie Prophetæ appellati sunt, sed in ipsa Veteris Testamenti historia prophetia non silere colligitur ab eis qui pie quærunt, et ad hæc investiganda divinitus adjuvantur. Maxime tamen illis evidentioribus rerum figuris apparet: quod Abel justus a fratre interficitur (Gen. iv, 8), et Dominus a Judæis : quod arca Noe, tanquam in diluvio sæculi Ecclesia gubernatur (Id. vi, 1) : quod Isaac immolandus Deo ducitur, et aries pro illo in sentibus tanquam crucifixus agnoscitur ( Id. xxII, 3-13): quod in duobus Abrahæ filiis, uno de ancilla, altero de libera, duo Testamenta intelliguntur (Galat. IV, 22-24): quod duo populi in geminis, Esau scilicet et Jacob, præmonstrantur (Gen. xxv, 23): quod Joseph a fratribus persecutionem passus, ab alienis (Deux.)

:

bus, donec veniatur ad summam hominis perfectamque virtutem, oportet eum distinguere, qui divinis lectionibus pium animum intendit ne forte cum invenerit aliquando parvis parva, aliquando majora majoribus imperari, reputans in comparatione majorum peccata esse illa quæ minora sunt, non arbitretur decuisse ut talia Deus hominibus imperaret. Sed nunc de virtutum gradibus nimis longum est disputare. Veruntamen quod ad præsentem quæstionem discutiendam satis est, quantum ad decipiendum attinet, summa et perfecta virtus est neminem decipere, atque illud exhibere quod dictum est, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non (Matth. v, 37). Sed quia hoc eis imperatum est, quibus jam regnum cœlorum promissum est; magna autem virtus est hæc implere majora, quibus debetur hoc præmium; Regnum enim cœlorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Id. x1, 12): quærendum est quibus gradibus ad istam summitatem perfectionenique veniatur : in quibus utique gradibus inveniuntur illi, quibus adhuc terrenum regnum promittebatur, quo promisso tanquam par> vuli præluderent, et ab uno Deo, qui est omnium Dominus, interim terrenis gaudiis, quibus adhuc inhiabant, impetratis, inde proficientes et spiritu crescentes auderent etiam sperare cœlestia. Sicut ergo summa et prope divina virtus est, neminem decipere; sic ultimum vitium est, quemlibet decipere. Ab hoc ultimo vitio ad illam summam virtutem tendentibus gradus est, neminem quidem vel amicum, vel ignotum, sed tamen inimicum aliquando decipere. Unde etiam illud a poeta dictum prope jam proverbii consuetudinem obtinuit:

Dolus, an virtus, quis in hoste requirat?

(Æneid. lib. 2 v. 390.)

Sed quoniam et ipse hostis potest plerumque injuste decipi, veluti cum pactum aliquod fit de temporali pace, quas inducias vocant, et non servatur fides, et cætera talia; multo est purgatior summæque illi virtuti propinquior, qui quanquam velit hostem decipere; non eum tamen decipit nisi auctoritate divina. Deus enim novit vel solus, vel certe longe excellentius quam homines atque sincerius, qua quisque pœna præmiove sit dignus.

2. Quapropter Deus quidem per seipsum neminem decipit; est enim Pater Veritatis et Veritas, et Spiritus Veritatis dignis tamen digna distribuens (quoniam hoc quoque pertinet ad justitiam et veritatem), utitur animis pro meritis et dignitatibus, quæ sunt in gradibus earum, ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se ipsum eum non decipiat, sed neque per talem hominem, qui jam congruenter diligit, et custodire persistit, Sit in ore vestro, Est, Non, non; neque per angelum, cui non convenit persona fallaciæ: sed aut per talem hominem, qui nondum se hujusmodi cupiditatibus exuit; aut per talem

est;

1 Excusi, majora. Sed melius decem Mss., majorum. Editi, et ab uno Deo abundanter. Vox, abundanter, abest a plerisque Mss.

Er. et Lov., succrescentes. At Mss., crescentes.- Lugd. et ven., succrescentes, ut Er. et Lov. M.

angelum, qui pro sua voluntatis perversitate vel ad vindictam peccatorum, vel ad exercitationem purgationemque eorum qui secundum Deum renascuntur, in infimis naturæ gradibus ordinatus est. Legimus enim deceptum regem (a) falso vaticinio pseudoprophetarum et ita legimus, ut neque sine divino judicio factum inveniamus, quoniam dignus erat ille sic decipi; neque per eum angelum, quem deceptionis officium suscipere non deceret; sed per angelum erroris, qui sibi ultro tales partes imponi cum lætitia postulavit (III Reg. xxu, 6-36). Quibusdam enim Scripturarum locis apertius aliquid exponitur, quod diligens et pius lector etiam in aliis locis, in quibus minus aperitur, intelligat. Deus enim noster sic ad salutem animarum divinos libros Spiritu sancto moderatus est, ut non solum manifestis pascerc, sed etiam obscuris exercere nos vellet. Ex hac igitur ineffabili atque sublimi rerum administratione, quæ fit per divinam providentiam, quasi transcripta est naturalis lex in animam rationalem, ut in ipsa vitæ hujus conversatione moribusque terrenis homines talium distributionum imagines servent. Hinc est quod judex damnatum percutere indignum sua persona et nefarium judicat: ejus tamen jussu hoc facit carnifex, qui pro sua cupiditale sic ordinatus est in officio, ut percutiat legum moderatione damnatum, qui posset etiam innocentem sua crudelitate percutere. Nam neque per se ipsum hoc judex facit, neque per principem vel advocatum, aut aliquem in officio suo, cui tale ministerium non convenienter imponitur. Hinc est etiam quod irrationalibus animantibus utimur ad eas res quas per ho mines agi nefarium est. Nam utique dignus est fur morsu lacerari id tamen homo non per se ipsum agit, aut per filium, aut per domesticum, aut etiam per famulum suum; sed per canem, quam bestiam talia facere pro naturæ suæ gradibus decet. Cum igitur quosdam pati aliquid deceat, quod alios facere non deceat; ministeria quædam sunt media, quibus digna injunguntur officia; ut eis utens ipsa justitia, non solum talia pati quemque imperet, qualia pati cum decet, sed etiam iis facientibus, quos talia facere non minus decet. Quapropter cum et Egyptii deceptione digni essent, et populus Israel pro illa ætate generis humani in tali adhuc gradu morum constitutus esset, ut non indigne hostem decipcret; factum est ut juberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permitteret, ut vasa aurea et argentea, quibus adhuc terreni regni appetitores inhiabant, et peterent ab Ægyptiis non reddituri, et acciperent quasi reddituri (Exod. i, 22). Quam et mercedem tam diuturni laboris atque operis pro talium animarum gradu non injustam Deus esse voluit, et pœnam illorum quos digne fecit amittere id quod reddere debuerunt. Non itaque Deus deceptor est, quod credere nefarium et impium esse quis non intelligat? sed meritorum et personarum justissimus distributor, faciens quædam per se ipsum, quæ illo solo digna sunt, eique soli (a) Scilicet Achab.

:

1

Sic Rat. et Mss. At Er. et Lov., terrena rei.—Sic etian Lugd. et Ven.

M.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »