ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[ocr errors]

ubl nec operosa erit actio, nec requies desidiosa; laus erit Dei sine fastidio, sine defectu: nullum in animo tædium, nullus labor in corpore; nulla indigentia, nec tua cui subveniri desideres, nec proximi cui subvenire festines. Omnes delicie Deus erit et satietas1 sanctæ civitatis in illo et de illo sapienter beateque viventis. Efficiemur enim, sicut ab illo promíssum speramus et exspectamus, æquales Angelis Dei (Luc. xx, 36), et cum eis pariter illa Trinitate perfruemur jam per speciem, in qua nunc per fidem ambulamus (II Cor. v, 7). Credimus enim quod non videmus, ut ipsis meritis fidei etiam videre quod credimus et inhærere mereamur ; ut æqualitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, et ipsius Trinitatis unitatem, quomodo sint hæc tria unus Dens, non jam verbis fidei et strepentibus syllabis personemus, sed contemplatione purissima et ardentissima in illo silentio sorbeamus'.

48. Hæc tene fixa in corde tuo, et invoca Deum cui credis, ut tueatur te adversus tentationes diaboli : et esto cautus, ne tibi aliunde hostis ille subrepat, qui ad solatium malevolentissimum damnationis suæ, cum quibus damnetur inquirit. Non enim per eos solos qui christianum nomen oderunt, et dolent eo nomine occupatum esse orbem terrarum, et adhuc simulacris et dæmoniorum curiositatibus servire desiderant, audet ille tentare christianos: sed etiam per eos quos paulo ante commemoravimus, de unitate Ecclesiae, velut putata vite, præcisos, qui hæretici vel schismatici dicuntur, conatur etiam id quidem interdum. Sed tamen id etiam aliquando conatur et per Judæos tentare, atque seducere. Sed maxime cavendum est ne per homines qui sunt in ipsa catholica Ecclesia, quos velut paleam usque ad tempus ventilationis suæ sustinet, unusquisqué tentetur et decipiatur. Propterea enim Deus patiens est in illos, ut et suorum electorum fidem atque prudentiam per illorum perversitatem exercendo confirmet; et quia de numero eorum multi proficiunt, et ad placendum Deo miserati 3 animas suas, magno ímpetu convertuntur. Non enim omnes sibi per patientiam Dei thesaurizant iram in die iræ justi judicii ejus : sed multos eadem Omnipotentis patientia perducit ad saluberrimum pœnitentiæ dolorem (Rom. 1, 5, 4). Quod donec fiat, exercetur per eos illorum qui jam rectam viam tenent, non solum tolerantía, sed etiam misericordia. Multos ergo visurus es ebriosos, avaros, fraudatores, aleatores, adulteros, fornicatores, remedia sacrilega sibi alligantes, præcantatoribus et mathematicis vel quarumlibet impiarum artium divinatoribus deditos. Animadversurus etiam quod illæ turbæ impleant ecclesias per dies festos Christianorum, quæ implent et theatra per dies solemnes Paganorum; et hæc videndo ad imitandum tentaberis. Et quid dicam, videbis, quod etiam nunc jam utique nosti? non enim nescis multos

Editi, societas. Aptius forte quinque Mss., satietas.
sic duo Mss. At editi, sorbeamur.

Lov., miseranti. Melius Am. Er. et aliquot Mss., misevati. Alludit ad illud Ecclesiastici, cap. 30, . 24: Miscrere animæ tuæ placens Dco.

1

qui appellantur christiani, hæc omnia mala operari, quæ breviter commemoravi. Et aliquando fortasse graviora facere homines non ignoras, quos nosti appellari christianos. Sed si hoc animo venisti, ut quasi securus talia facias, multum erras: nec tibi proderit nomen Christi, cum cœperit ille severissime judicare, qui prius dignatus est misericordissime subvenire. Prædixit enim ista, et ait in Evangelio: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus (Matth. vii, 21, 22). Omnibus ergo qui in talibus operibus perseverant, damnatio finis est. Cum ergo videris multos non solum hæc facere, sed etiam defendere atque suadere, tene te ad legem Dei, et non sequaris prævaricatores ejus. Non enim secundum illorum sensum, sed secundum illius veritatem judicaberis.

49. Conjungere bonis, quos vides amare tecum regem tuum. Multos enim inventurus es, si et tu talis esse cœperis. Nam si in spectaculis cum illis esse cupiebas et eis inhærere, qui tecum vel aurigam, vel venatorem, vel aliquem histrionem simul amabant; quanto magis te delectare debet eorum conjunctio, qui tecum amant Deum, de quo nunquam erubescet amator ejus, quia non solum ipse non potest vinci, sed etiam dilectores suos reddet invictos? Nec tamen ctiam in ipsis bonis, qui te vel præcedunt vel tibi comitantur ad Deum', spem tuam collocare debes, quia nec in te ipso debes quantumcumque profeceris, sed in illo qui eos et te justificando tales facit. Securus es enim de Deo, quia non mutatur: `de homine auten nemo prudenter securus est. Sed si illos qui nondum justi sunt, amare debemus ut sint ; quanto ardentius qui jam sunt, amandi sunt? Sed aliud est diligere hominem, aliud spem ponere in homine; tantumque in · terest, ut illud Deus jubeat, hoc prohibeat. Si autem aliquas vel insultationes vel tribulationes pro nomine Christi passus non defeceris a fide, nec a bona via ✦ deviaveris, majorem mercedem accepturus es: qui autem in his diabolo cesserint, etiam minorem perdunt. Sed humilis esto Deo, ut non te permittat tentari ultra vires tuas.

сит

CAPUT XXVI. 50. Initiatio catechumeni, expositione signorum. Sermo quandoque brevior adhibendus. Incipit sermo alius brevior. Filius Dei immissus, ut a morte quæ per Adamum intravit, liberaremur. His dictis, interrogandus est an hæc credat atque observare desideret. Quod cum responderit, solemniter utique signandus est et Ecclesiæ more tractandus. De sacramento sane (a) quod accipit, cum ei bene commerdatum fuerit, signacula quidem rerum divinarum esse visibilia, sed res ipsas invisibiles in eis honorari; nec sic habendam esse illam speciem benedictione sancti1 MSS., aliquanto.

sic Am. Ér. et Mss. At Lov.: Nam si in spectaculis et va nitatibus insanorum certaminum illis cupiebas inhærere. Er. Lugd. Ven. Lov. omittunt, tibi. M. Am. Er. et plures Mss., vta.

5 Sic Mes. At editi, accepit.

(4) Forte, salis.

ficatam, quemadmodum habetur in usu quolibet : dicendum etiam quid significet et sermo ille quem audivit, quid in illo condial, cujus illa res similitudinem gerit. Deinde monendus est ex hac occasione, ut si quid etiam in Scripturis audiat quod carnaliter sonet, etiamsi non intelligit, credat tamen spirituale aliquid significari, quod ad sanctos inores futuramque vitam pertineat. lloc autem ita breviter discit, ut quidquid audierit ex Libris canonicis quod ad dilectionem æternitatis et veritatis et sanctitatis, et ad dilectionem proximi referre non possit, figurate dictum vel gestum esse credat ; atque ita conetur intelligere, ut ad illam geminam referat dilectionem. Ita sane ut proximum non carnaliter intelligat, sed omnem qui cum co in illa sancta civitate potest esse, sive jam, sive nondum appareat et ut de nullius hominis correctione desperet, quem patientia Dei videt vivere, non ob aliud, sicut Apostolus ait, nisi ut adducatur ad pœnitentiam (Rom. 11, 4).

51. Si longus tibi videtur iste sermo, quo tanquam præsentem rudem hominem instruxi, licet ea tibi dicere brevius, longiorem tamen esse debere non puto: quanquam multum interest quid res ipsa, cum agitur, moneat, et quid auditorum præsentia non solum ferre, sed etiam desiderare se ostendat. Cum autem celeritate opus est, vide quam facile explicari tota res possit. Fac rursus adesse aliquem, qui velit esse christianus: ergo et interrogatum, illud quod superior respondisse; quia et si non hoc respondet, hoc eum respondere debuisse dicendum est. Deinde hoc modo et cætera contexenda.

52. Vere, frater, illa magna et vera beatitudo est, quæ in futuro sæculo sanctis promittitur. Omnia vero visibilia transeunt, et omnis hujus sæculi pompa et deliciæ et curiositas interibunt, et secum ad interitum trahunt amatores suos. A quo interitu, hoc est, pænis sempiternis Deus miscricors volens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant misericordiæ Creatoris sui, misit unigenitum Filium suum, hoc est, Verbum suum æquale sibi, per quod condidit omnia. Et manens quidem in divinitate sua, et non recedens a Patre, nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem, et in carne mortali 3 hominibus apparendo venit ad homines: ut quemadmodum per unum hominem qui primus factus est, id est Adam', mors intravit in genus humanum, quia consensit mulieri suæ seductæ a diabolo, ut præceplum Dei transgrederentur; sic per unum hominem qui etiam Deus est Dei Filius, Jesum Christum, deletis omnibus peccatis præteritis, credentes in eum omnes in æternam vitam ingrederentur (Id. v, 12-19).

1 Er. et Lov., condatur. Verius Mss. et Am., condial. Nam agitur hic de sacramento salis, quo catechumenus initiatur. Euc pertinet illud Augustini lib. 1 Confess., cap. 11 : « Et signabar jam signo crucis ejus, et condiebar ejus sale, jam inde ab utero matris meæ. » Ipsa est quam hic dixit speciem benedictione sanctificatam : ́adeoqué faulo supra ko, sane; legendum videtur, salis.

sie Mss. Editi vero, discet.

• Aliquot Nss., mortalis.

1

[ocr errors]

346 CAPUT XXVII. 53. Prophetias Veleris Testamenti impletas cerni in Ecclesia. Hinc firmata fides eorum quæ ventura restant, judicii ultimi et resurrectionis. Cavendæ tentationes a malis etiam in Ecclesia repertis. Societas cum bonis. Spes omnis in Deo. Omnia enim que nunc vides in Ecclesia Dei, et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri3, ante sæcula jam prædicta sunt, et sicut ea leginus, ita et videmus; et inde ædificamur in fidem. Factum est aliquando diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum futuræ Ecclesia demonstrabant, quæ: nime in fluctibus sæculi natat, et per liguum crucis Christi a submersione liberatur. Prædictum est Abrahe fideli servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum inter cæteras gentes quæ idola colebant: et omnia quæ illi populo ventura prædicta sunt, sic evenerunt ut prædicta sunt. Prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et Deus venturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit, ut omnes etiam filii essent Abrahæ, qui fidem ejus imitarentur; et sic est factum natus est Christus de Maria virgine, quæ ex illo genere fuit. Prædictum est per Prophetas quod in cruce passurus esset ab eodem populo Judæorum, de cujus genere se cundum carnem veniebat; et sic est factum. Prædictum est quod resurrecturus esset; resurrexit : et secundum ipsa prædicta Prophetarum ascendit in cœlum, et discipulis suis Spiritum sanctum misit, Prædictam est non solum a Prophetis, sed etiam ab ipso Domino Jesu Christo, quod Ecclesia ejus per universum orbem terrarum esset futura, per sanctorum martyria: passionesque disseminata; et tunc prædictum, quando adhuc nomen ejus et latebat gentes, et ubi notum erat. irridebatur: et tamen in virtutibus miraculorum ejus, sive quæ per se ipse, sive quæ per servos suos fecit, dun annuntiantur hæc et creduntur, jam videmus. quod prædictum est esse completum, regesque ipsos terre, qui antea persequebantur Christianos, jam Christi nomini subjugatos. Predictum est etiam quodschismata et hæreses ex ejus Ecclesia essent exituræ, et sub ejus nomine per loca ubi possent, suam,; non Christi, gloriam quæsiture; et ista completa

sunt.

54. Numquid ergo illa quæ restaut non sunt yentura? Manifestum est quia sicut ista prædieta venerunt, sic etiam illa ventura sunt; quecum que tribulationes justorum adhuc restant; el judicii dies qui separabit omnes impios a justis in resurrectione mortuorum; et non solum cos qui sunt extra Ecclesiam, sed etiam ipsius Ecclesiæ paleas, quas opor-> tet usque ad novissimam ventilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. Qui autemirrident resurrectionem, putantes quod caro ista quia putrescit, resurgere non potest, ad pœnas în ea resurrecturi sunt: et ostendet eis Deus quia qui potuit 1 Corbeiensis Ms., Omnia ergo. 2 Abest, geri, a Mss.

hæc corpora facere antequam essent, potest ea in momento restituere sicut erant. Omnes autem fideles regnaturi cum Christo, ita resurgent in eodem corpore, ut etiam commutari mereantur ad incorruptionem angelicam ut fiant æquales Angelis Dei, sicut Dominus ipse promisit (Luc. xx, 36); et laudent eum sine aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper viventes in illo et de illo, cum tali gaudio et beatitudine, quali nec dici nec cogitari ab homine potest.

[ocr errors]

3

55. Tu itaque credens ista, cave tentationes (quia diabolus quærit qui secum pereant): ut non solum per cos qui extra Ecclesiam sunt, sive Pagani, sive Judaei, sive hæretici, non te hostis ille seducat; sed etiam quos in ipsa Ecclesia catholica videris male viventes, aut immoderatos voluptatibus ventris et gulturis, aut impudicos, aut vanis curiositatibus vel illicitis deditos, sive spectaculorum, sivc remediorum aut divinationum diabolicarum, sive in pompa et typho avaritiæ atque superbiæ, sive in aliqua vita quam lex damnat et punit, non eos imiteris sed potius conjungaris bonis, quos inventurus es facile, si et tu talis fueris; ut simul colatis et diligatis Deum gratis : quia totum præmium nostrum ipse erit, ut in illa vita " bonitate ejus et pulchritudine perfruamur. Sed amandus est, non sicut aliquid quod videtur oculis; sed sicut amatur sapientia, et veritas, et sanctitas, et

1 Sic Mss. At editi, qualis nec dici.

Mss., immoderatis: fortasse pro, in immoderatis. Editi, sive remediorum sacrilegorum. Abest, sacrilegorum, a Mss, ut illa quæ post adhibetur, vox, diabolicarum, et ad divinationum referatur, et ad remediorum.

Corbeiensis Ms., lex Dei: sed additum, Dei, a secunda manu.

Editi, in illa æterna vita. Abest, æterna, a Mss.

justitia, et charitas, et si quid aliud tale dicitur : non quemadmodum sunt ista in hominibus; sed quem admodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiæ. Quoscumque ergo videris hæc amare, illis conjungere, ut per Christum qui homo factus est, ut esset Mediator Dei et hominum, reconcilieris Deo. Homines autem perversos, etiamsi intrent parietes ecclesiæ, non eos arbitreris intraturos in regnum cœlorum; quia suo tempore separa buntur, si se in melius non commutaverint. Homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama; quoniam nescis quid cras futurus sit qui hodie malus est. Nec eorum ames injustitiam; sed ipsos ideo ama, ut apprehendant justitiam : quia non solum dilectio Dei nobis præcepta est, sed etiam dilectio proximi, in quibus duobus præceptis tota Lex pendet et Prophetæ (Matth. xxII, 37-40). Quam non implet nisi qui donum acceperit Spiritum sanctum, Patri et Filio utique æqualem; quia ipsa Trinitas Deus est : in quo Deo spes omnis ponenda est. In homine non est ponenda, qualiscumque ille fuerit. Aliud est enim ille a quo justificamur, aliud illi cum quibus justificamur. Non autem solum per cupiditates diabolus tentat, sed etiam per terrores insultationum et dolorum et ipsius mortis. Quidquid autem homo passus fuerit pro nomine Christi, et pro spe vitæ æternæ, el permanens toleraverit, major ei merces dabitur : quod, si cesserit diabolo, cum illo damnabitur. Sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a Domino, ut non permittat servos suos tentari plus quam possunt sustinere (I Cor. x, 13).

Mss. omittunt, et sanctitas, et justiti, et chaitas.
sola editio Lov. [ro, donum, habet, Lominum.

ADMONITIO

IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Librum de Continentia suum ipse agnoscit Augustinus in Epistola 262, ad Darium comitem. Ejusdem operis meminit Possidius in Indiculo, cap. 10, et nonnulla ex eodem libro excerpta in suis collectaneis profert Beda seu Florus, et qui ab Augustini tempore proprius distat Eugypius. Hinc censura refellitur Desiderii Erasmi, quam in fronte Libri præfixit, videri sibi esse Hugonis, et phrasim arguere quod non sit Augustini. Stilus et dictio, nostro quidem judicio, similis omnino est multorum Augustini Sermonum, corum præsertim quos primis annis dixit sive dictavit. Hunc vero librum Sermonem quemdam esse, quem idcirco in librorum suorum Retractationibus præteriit, ipso satis exordio declaratur. Sic vero appellant veteres libri, necnon Possidius, Eugypius et Florus. Commode etiam in priores annos ipsius revocari nemo negaverit ; quandoquidem et longior Sermo est, et magnam partem contra Manichæos, quorum hæresim Augustinus maxirie initio sue conversionis insectari solebat.

S. AURELII AUGUSTINI

DE

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTINENTIA

LIBER UNUS (@).

Explicat versiculos duos Psalmi 140: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiæ circum labia mea : ne declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis. Captoque inde sermonis argumento docet Continentiæ virtutem pro suo officio coercendas habere libidines et corporis et animi, atque universim delectationi! us concupiscentiæ, quæ delectationi sapientiae adversantur, cohibendis invigilare. Jubet ne de propriis viribus confidamus pugnantes contra concupiscentiam, quæ per legem quidem cognoscitur, sed non vincitur nisi per gratiam. Superbos rerehendit excusationes varias in peccatis afferentes: quo in genere iniquiores Manichæos, qui peccata sua in mali naturam in se ipsis insitam referebant, operosius refellit, et locum Apostoli ad Galat. v, 17, Caro enim concupiscit adversus spiritum, etc., quo demonstratas duas boni et mali naturas volebant, perperam ab iis hæreticis intellectum esse ex apostolo eodem evincit.

CAPUT PRIMUM. - 1. Continentia a libidine carnis Dei donum. Continentia oris et ipsa donum Dei. Os corporis et os cordis. De virtute animæ, quæ Contineutia nominatur, satis convenienter et digne disputare difficile est : sed exiguitatem nostram sub tanti ponderis sarcina ille cujus hæc virtus magnum munus est, adjuvabit. Nam qui eam donat continentibus fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris suis. Denique de re tanta, quod ipse dederit locuturi, Dei donum esse continentiam primum dicimus et probamus. In libro Sapientiæ scriptum habemus, nisi Deus det, continentem esse neminem posse (Sap. vin, 21). Dominus autem de ipsa majore ct gloriosiore continentia, qua a conjugali vinculo continetur, ait: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. xix, 11). Et quoniam ipsa quoque castitas conjugalis, nisi contineatur ab illicito concubitu, non potest custodiri; utrumque Apostolus donum Dei esse prædicavit, cum de vita nitraque, id est, et conjugali, et ea quæ est sine conjugio, loqueretur dicens: Vellem omnes homines sic esse sicut me ipsum : sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. vii, 7). 2. Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia necessaria videretur a Domino speranda, etiam in Psalmo canitur, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiæ circum labia mea. In hoc autem divini eloquii testimonio, si os intelligamus sicut intelligere debemus, ibi posita continentia quantum sit Dei munus agnoscimus. Parum est quippe os corporis continere, ne aliquid inde quod non expedit per sonum vocis erumpat. Intus est enim os cordis, thi sibi custodiam et ostium continentiae poni desideravit a Domino, qui verba illa dixit, nobisque di

cenda conscripsit. Multa enim corporis ore non dicimus, et corde clamamus: nullum autem procedit rei alicujus ex ore corporis verbum, cujus est in corde silentium. Inde igitur quod non emanat, foris non sonat quod vero emanat inde, si malum est, etsi non moveat linguam, inquinat animam. Ibi ergo ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur con scientia. Fit enim per ostium continentiæ, ut non inde exeat quod etiam clausis labiis carnis vitam polluat cogitantis.

CAPUT II. -5. Os cordis, quo consensus tanquam verbum interius exprimitur. Cordis continentia nomine oris commendata a Christo. Continentiam cordis interdum violari non violato corpore. Continentia cordis retenta non peccari contra continentiam corporis. Denique ut apertius os interius, quod per illa verba significavit, ostenderet, cum dixisset, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiæ circum labia mea; continuo subdidit, Ne declines cor meum in verba maligna (Psal. CXL, 3, 4). Declinatio cordis quid est, nisi consensio? Nondum enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus quorumque visorum nulla cordis declinatione consensit. Si autem consensit, jam corde dixit, etiamsi ore non sonuit: etiamsi manu vel qualibet corporis parte non fecit, fecit tamen quod cogitatione faciendum sibi esse jam statuit ; divinis legibus reus, quamvis humanis sensibus absconditus; verbo in corde dicto, nullo facto per corpus admisso. Nequaquam vero membrum foris movisset in facto, cujus facti initium non intus praeces. sisset in verbo. Neque enim mendaciter scriptum est, initum omnis operis, verbum. Multa quippe homines faciunt ore clauso, quieta lingua, voce frenata : sed tamen nihil agunt corporis opere, quod non prius

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Continentia correctus est ad vetus exemplar Ecclesiæ Remensis, ad Metense abbatiæ S. Arnulphi, ad Casterciense, ad Fuxense nunc Colbertinum, ad Fuliense coenobii Parisiensis S. Bernardi, ad Genoveæanum, ad Michaelinum, et ad Vaticana tria; necnon ad lectiones variantes trium Belgicorum quibus usi sunt Lovanienses; et ad editiones Desiderii Erasmi ac Lovaniensium Theologoram.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas.

'Cisterciensis Ms., qua conjugale vinculum contemnitur.

(a) Scriptus circiter Christi annum 395, Augustino presbytero aut recens episcopo.

M.

dixerint corde. Ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, quae non sunt in exterioribus factis; nulla sunt autem in exterioribus factis, quæ non præcedant in interioribus dictis ; erit ab utrisque puritas innocentiæ, si circum interiora labia ponatur ostium continentie.

4. Propter quod etiam ipse ore proprio Dominus ait: Mundate quæ intus sunt, et quæ foris sunt munda erunt (Matth. xxw, 26). Itemque alio loco cum Jud:corum stultiloquia refutaret, quia calumniabantur discipulis ejus non lotis manibus manducantibus : -Non quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem ; zed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Quæ sententia si tota de ore corporis accipiatur, absurda est. Neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat vomitus. Cibus quippe in os intrat, vomitus ex ore procedit. Sed procul dubio priora verba pertinent ad os carnis, ubi ait, Non quod intrat in os, coinquinat hominem; posteriora vero ad os cordis, ubi ait, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Denique cum ab illo apostolus Petrus expositionem velut parabolæ hujus exquireret, ille respondit: Adhuc et vos sine intellectu estis? non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, el in secessum emittitur? Hic certe in quod intrat cibus, os carnis agnoscimus. In his vero quæ adjungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare Veritas dignaretur. Ait enim, Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt; tanquam diceret, Cum audis de ore, de corde intellige. Utrumque dico; sed alterum ex altero expono. Habet os interius homo interior, et hoc discernit auris interior: de hoc ore quæ procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Deinde jam relicto oris nomine, quod potest et de corpore intelligi, apertius quid dicat ostendit: De corde enim exeunt, inquit, cogitationes malœ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: hæc sunt quæ coinquinant hominem ( Id. xv, 11-20). Nibil est certe istorum malorum, quæ perpetrari etiam membris corporis possunt, quod cogitatio non antecedat mala, et coinquinet hominem, etiamsi aliquid impediat ne subsequantur opera flagitiosa et facinorosa, membrorum. Si enim quia potestas non datur, vacat manus ab hominis interfectione, numquid ideo mundum est ab scelere cor homicidæ ? Aut si rem subripere alienam, non ut quis vult potest, numquid ideo in ipsa voluntate fur non est? Aut si casta est, quam vult adulterare non castus, ideo eam non est in corde mochatus? Aut si meretrix non inveniatur in fornice, ideo qui eam quærit, non fornicatur in mente? Aut si cupienti per mendacium lædere proximum, tempus vel locus desit, ideo falsum testimonium non ore interiore jam dixit ? Aut si quisquam homines timens, non audeat lingua carnis sonare blasphemiam, ideo non est hujus criminis reus, qui dicit in corde suo, Non est Deus (Psal.

1sicaliquot Mss. Editi vero, procedant ab interioribus dictis. "Er. et Mss.: si enim potestas non datur omisso quia.

XII, 1)? Ita cætera mala facta hominum, quæ nullus agit corporis motus, quæ nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos habent; quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus, id est, oris interioris verbum malignum. In quod timens ille declinari cor suum, ostium continentiae circum labia oris hujus poni poscit a Domino, quod contineat cor, ne declinetur in verba maligna contineat autem non sinendo cogitationem procedere in consensionem; sic enim secundum præceptum apostolicum, non regnat peccatum in nostro mortali corpore, neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato (Rom. vi, 12, 13). A quo præcepto implendo utique alieni sunt, qui ob hoc ad peccandum membra non movent, quia potestas nulla permittitur: quæ si adsit, protinus ex membrorum velut armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. Proinde quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis peccato; quia hoc volunt, quod propterea non exhibent, quia non possunt.

5. Ac per hoc illa quæ genitalibus membris pudicitia refrenatis, solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla transgressione violatur, si superior continentia, de qua jamdiu loquimur, in corde servetur. Propterea Dominus cum dixissct, De corde enim exeunt cogitationes mala; deinde quid pertineat ad cogitationes malas secutus adjunxit, homicidia, adulteria, et cætera. Nec dixit omnia; sed quibusdam exempli gratia nominatis et alia intelligenda commonuit. Quorum nihil est quod fieri possit, si mala cogitatio non præcesserit, qua intus instituitur quod foris agitur; et ex ore cordis procedens, jam coin • quinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa foris per membra corporis non agatur. Posito igitur ostio continentiæ in ore cordis, unde cuncta exeunt quæ coinquinant hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur munditia qua possit jam gaudere conscientia; quamvis nondum sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum vitio continentia. Nunc autem quamdiu concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. v, 17 ), sat est nobis non consentire malis quæ sentimus in nobis. Cum autem fit ista consensio, tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. Cum vero per continentiam consensio non tenetur, malum concupiscentiæ carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritualis, nocere non sinitur.

CAPUT III.-6. Continentiæ pugna contra libidines quamdiu sumus in hac vita. Pugna interna concupiscentiarum non experta nisi bellatoribus virtutum. Concupiscentia per legem cognoscitur, nonnisi per gratiam vincitur. Pugnandum ne peccati concupiscentia regne. Opera carnis mortificanda. Sed aliud est bene pugna. rc, quod nunc est, quando mortis contentioni resisti. tur ; aliud adversarium non habere, quod tunc erit, 1 Michaelinus Ms., constituitur.

Duo Vaticani Mss. et Fuliensis, consensio tenetur ; omis

So, non.

3 Michaelinus codex, morti contentione resistitur. Vaticani duo, mentis intentione resistit. Male; nam alldit Augustinus ad illud Apostoli ad Corinth., xv, 55: (bi

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »