ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

modo placcat Domino. Neque enim Temina fidelis, servans pudicitiam conjugalem, non cogitat quomodo placeat Domino, sed utique minus; quia cogitat etiam quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. Hoc enim de illis dicere voluit, quod' possunt habere quodam modo de necessitate connubii, ut cogitent quæ sunt mundi, quomodo placeant viris suis. CAPUT XII. 14. Nuptas non cogitantes nisi quomodo placeant Deo perraras esse. Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multæ sunt, ut pene omnes putari possint, non immerito dubitatur. Neque enim et illud quod de innuptis ait, Quæ innupta est, cogitat ea quæ sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, ad omnes innuptas pertinet; cum sint quædam viduæ mortuæ, quæ in deliciis vivunt (1 Tim. v, 6). Verumtamen quod attinet ad quamdam distinctionem et quasi proprictatem innuptarum atque nuptarum ; sicut nimium detestanda est, quæ continens a nuptiis, id est a re concessa, non continet a delictis, vel luxuriæ, vel superbiæ, vel curiositatis et verbositatis: ita rara nupta est, quæ in ipso quoque obsequio conjugali non cogitat nisi quomodo placeat Deo, ornando se, non intortis crinibus, aut auro et margaritis et veste pretiosa, sed quod decct mulieres promittentes pietatem per bonam conversationem (Id. 11, 9 et 10). Talia quippe conjugia Petrus quoque apostolus præcipiendo describit: Similiter, inquit, mulieres obaudientes maritis suis; ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine loquela lucrifieri possint, videntes timorem et castam conversationem vestram♣ ut sint non quæ a foris ornantur capillorum incrispationibus, aut circumdata auro, aut veste decora; sed ille absconditus cordis vestri homo in illa perpetuitate quieti et modesti spiritus, qui et apud Dominum locuples est. Nam sic quædam sanctæ mulieres quæ in Dominum sperabant, ornabant se, obsequentes viris suis; quomodo Sara obaudi bat Abrahæ, dominum illum vocans; cujus factæ estis filiæ benefacientes, et non timentes ullum vanum, timorem. Viri simili ratione concordes et case viventes cum uxoribus vestris, et tanquam vasi infirmiori et subjecto tribuite honorem, quasi cohæredibus gratiæ, et videte ne impediantur (a) orationes vestræ (■ Petr. H, 1-7). Itane vero conjugia talia non cogitant ea quæ sunt Domini, quomodo placeant Domino? Sed perrara sunt. Quis negat? et in ipsa raritate pene omues qui tales sunt, non ut tales essent conjuncti sunt, sed jam cʊnjuncti tales facti sunt.

2

[blocks in formation]

plexu (Eccle. m, 5), non potius eligerent vel virginalem vel vidualem continentiam conservare, quam tribulationem carnis, sine qua conjugia esse no possunt (ut alia taceantur a quibus parcit Apostolus), nullo jam cogente humanx societatis officio sustinere? Sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea vicerint, quia non ita licet dissolvere conjugium, sicut licebat non colligare, fiunt tales quales profitetur forma nuptiarum ; ita ut vel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum, aut si non ambo sunt tales, erit qui talis est non exactor, sed redditor debiti, servans in omnibus castam religiosamque concordiam. Illis vero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostræ mysterium velabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, non victi libidine, sed ducti pietate : quibus si optio talis daretur, qualis revelato Novo Testamento data est, dicente Domino, Qui potest capere, capiat (Matth. xix, 12); non eos dubitat etiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui diligenter intentus legit quomodo conjugibus utebantur, cum et plures habere uni viro licebat, quas castius habebat ' quam nunc unam quilibet istorum, quibus videmus quid secundum veniam concedat Apostolus (I Cor. vi, 6). Ilabebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii sicut gentes quæ ignorant Deum (I Thess. IV, 5). Quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se tota vita ab omni concubitu abstineant, quam modum teneant non coeundi, nisi prolis causa, si matrimonio copulentur. Nempe multos habemus fratres et socios cœlestis hæreditatis utriusque sexus continentes, sive expertos nuptias, sive ab omni tali commixtione integros; nempe innumerabiles sunt : quem tandem audivimus inter familiaria colloquia, sive eorum qui conjugati sunt, sive qui fuerunt, indicantem nobis nunquam se conjugi esse commixtum, nisi sperando conceptum? Quod ergo præcipiunt conjugatis Apostoli, hoc est nuptiarum : quod autem venialiter concedunt, aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiæ, sed ferunt.

CAPUT XIV. 16. Uti concubina propter filios. majus peccatum, quam uxore ui propter incontinentiam. Itaque si forte, quod utrum fieri possit ignoro, magisque fieri non posse existimo; sed tamen si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem commixtione quæsiverit: nec sic ista conjunctio vel earum nuptiis præponenda est, quæ veniale illud operantur. Quid enim sit nuptiarum, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium. Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam justificat : neque si alius ruri paterno vel juste. quæsito avarus incumbat, ideo culpanda est juris civilis regula, qua possessor legitimus factus est. Nec tyrannicæ factionis perversitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; nee Lov., habebant. Fr. et Mss., ha! ebut.

vituperabilis ordo regiæ potestatis, si rex crudelitate tyrannica sæviat. Aliud est namque injusta potestate juste velle uti, et aliud est justa potestate injuste uti. Ita nec concubinæ ad tempus adhibitæ, si filiorum causa concumbant, justum faciunt concubinatum suum; nec conjugatæ, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen imponunt.

17. Posse sane fieri nuptias ex male conjunctis, honesto postea placito consequente, manifestum est. CAPUT XV. Connubium non posse dissolvi ob sterilitatem. An liceat uxoris voluntate aliam adhibere ul communes filii nascantur, non audet definire. Semel autem initum connubium in civitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiæ gerunt, nullo modo potest nisi alicujus eorum morte dissolvi. Manet enitn vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur : ita ut jam scientibus conjugibus non se filios habituros, separare se tamer vel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis quibus se copulaverint, adulterium committunt, ipsi autem conjuges manent. Plane uxoris voluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione ac semine, alterius autem jure ac potestate, apud antiquos patres fas erat: utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim nunc propagandi necessitas, quæ tunc fuit, quando et parientibus conjugibus alias propter copiosiorem posteritatem superducere licebat, quod nunc certe non licet. Nam tantum affert opportunitatis ad aliquid juste agendum seu non agendum temporum secreta distinclio, ut nunc melius faciat, qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit. Tunc autem etiam plures inculpabiliter ducebant, et qui se multo facilius continere possent, nisi alind pietas illo tempore postularet. Sicut enim sapiens et justus, qui jam concupiscit dissolvi et esse cum Christo, et hoc magis optimo delectatur (Philipp. 1, 23), jam non hic vivendi cupiditate, sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod necessarium est propter alios sic misceri feminis jure nuptiarum officiosum fuit tunc sanctis viris, non libidinosum.

CAPUT XVI.-18. In concubitu ac in cibi usu similis ratio virtutis et vitii. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis et utrumque non est sine delectatione carnali; que tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest (a). Quod est antem in sustentanda vita illicitus cibus, hoc est in quærenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus. Et quod est in luxuria ventris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quæ-rente illicitus concubitus. Et quod est in cibo licito nonnullis immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus. Sicut ergo satius est emori fame, quam idolothytis vesci (b); ita satius est

[blocks in formation]
[ocr errors]

defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quærere. Undecumque autein nascantur homines, si parentum vitia non sectentur, et Deum recte colant, honesti et salvi erant. Semen enim hominis ex quaitcumque homine, Dei creatura est, et eo male utenti bus male erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem filii boni adulterorum, nulla defensio est adulteriorum; sic mali conjugatorum, nullum crimen est nuptiarum. Proinde sicut patres temporis Novi -Testamenti ex officio consulendi alimenta sumentes, quamvis ea cum delectatione naturali carnis acciperent, nullo modo tamen comparabantur delectationi corum qui immolatitio vescebantur (I Cor. vin, 7), aut eorum qui quamvis licitas escas, tamen immoderatius assumebant; sic patres temporis Veteris Testamenti, consulendi officio concumbebant, quorum delectatio illa naturalis nequaquam usque ad irrationalem aut nefariam libidinem relaxata, nec turpitudini stuprorum nec conjugatorum intemperantiæ conferenda est. Eadem quippe vena charitatis, nunc spiritualiter, tunc carnaliter propter illam matrem Jerusalem propagandi erant filii sed diversa opera patrum non faciebat nisi diversitas temporuin. Sic autem necesse erat ut carnaliter coirent, etiam non carnales Prophétæ ; sicut necesse erat ut carnaliter vescerentur, etiam non carnales Apostoli.

CAPUT XVII.-19. Nubentes hujus temporis non conferendi nubentibus sanctis primi temporis. Uni viro plures uxores habere aliquando licuit, nunquam uni seminæ plures viros. Quotquot ergo munc sunt quibus dicitur, Si se non continent, nubant (Id. vn, 9); non comparande sunt tunc etiam nubentibus sanctis. Ipsæ quidem nuptiæ in omnibus gentibus eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutæ sunt nuptiæ, ut ordinate honesteque nascantur, Sed homines qui se nor. -continent, tanquam ascendunt in nuptias gradu honestatis: qui autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu pietatis. Ac per hoc quamvis utrorumque nuptiae in quantum nuptiæ sunt, quia procreandi causa sunt, æqualiter bonæ sint, hi tamen homines conjugati illis hominibus conjugatis non sunt comparandi. Habent euim isti quod illis propter honestatem nuptiarum, quamvis ad nuptias non pertineat, secundum veniam concedatur; id est, progressum illum qui excedit generandi necessitatem, quod illi non habebant. Sed neque hi, si qui forte nunc inveniuntur, qui non quærunt in connubio nec appetunt, nisi propter quod institutæ sunt nuptiæ, corquari possunt illis hominibus. In istis enim carvicto famis necessitate, si nihil uspiam invenerit, nisi cibum in idolio positum, ubi nullus alius est hominum, utrum e: satius sit lame emori, quam illud in alimentum sumere, resondet Augustinus in epistola nunc ordine 47, n. 6 : « Aut « certum est esse idolothytum, aut certum est non esse, << aut ignoratur: si ergo certum est esse, melius christiana « virtute respuitur; si autem vel non esse scitur, vel igno«ratur, sine ullo conscientiæ scrupulo in usum necessitatis << assumitur. >>

1. Lov., generandi causam vel necessitatem. At Fr. et Mss. non habent, causam vel.

nale est ipsum desiderium filiorum; in illis autem spirituale erat, quia sacramento illius temporis congruebat. Nunc quippe nullus pietate perfectus filios habere nisi spiritualiter querit: tunc vero ipsius pietatis erat operatio, etiam carnaliter filios propagare; quia illius populi generatio nuntia futurorum erat, et ad dispensationem propheticam pertinebat.

20. Ideoque non sicut uni viro etiam plures labere licebat uxores, ita uni feminæ plures viros, nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset. Occulta enim lege naturæ amant singularitatem quæ principantur: subjecta vero non solum singula singulis, sed si ratio naturalis vel socialis admittit, etiam plura uni non sine decore subduntur. Neque enim sic habet unus servus plures dominos, quomodo plures servi unum dominum. Ita duobus seu pluribus maritis vivis nullam legimus servisse sanctarum; plures autem feminas uni viro legimus (a), cum gentis illius societas sinebat, et temporis ratio suadebat: neque enim contra naturam nupliarum est. Plures enim feminæ ab uno viro fetari possunt; una vero a pluribus non potest (hæc est principiorum vis '); sicut multæ animæ uni Deo recte subduntur. Ideoque non est verus Deus animarum bisi unus, una vero anima per multos falsos deos fornicari potest, non fecundari.

CAPUT XVIII. 21. Sacramentum nuptiarum nunc ad unum virum et ad unam uxorem redactum. Episcopum nisi unius uxoris virum ordinare non licet. Sed quoniam ex multis animis una civitas futura est habentium animam unam et cor unum in Deum (Act. iv, 32); quæ unitatis nostræ perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt invicem, nec inter se in aliquo repugnabunt: propterea Sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum virum et unam uxorem redactum est, ut Ecclesiæ dispensatorem non liceat ordinare, nísi uníus uxoris virum (1 Tim. m, 2, et Tit. 1, 6). Quod acutius intellexerunt, qui nec eum qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt (b). De Sacramento enim agitur, non de peccato. Nam in Baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit, Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat; et, Quod vult faciat, non peccat, si nubat (I Cor. vii, 28, 36): satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter Sacramenti autem sanctitatem, sicut femina etiamsi catechumena fuerit vitiata, non potest post Baptismum inter Dei virgines consecrari; ita non absurde visum est cum qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse,

Hic editi addunt, ut plures feminæ uni viro sint : quæ verba absunt ab omnibus Mss.

Lov., post multos. Er. et Mss., per multos.. (a) Subaudi, servisse.

(b) Hoc intellexit modo Ambrosius in epist. ad Vercellensem Ecclesiam, estque olim hic sensus recepto Ecclesiæ more probatus. Attamen Hieronymus epist. ad Oceanum, acriter dureque egit contra hunc sensum id sibi objectum a Ruffino testatur in fine libri 1 contra Ruffinum.

sed normam quamdam Sacramenti amisisse; non ad vitæ bonæ meritum, sed ad ordinationis ecclesiastica signaculum necessariam. Ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significaverunt futuras nostras ex omnibus gentibus Ecclesias uni viro subditas Christo : ita noster antistes unius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam Christo; quæ tunc perficietur, cum revelaverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut tune laus sit unicuique a Deo (I Cor. iv, 5). Nunc autem sunt manifesta, sunt latentes dissensiones 1, etiam salva charitate, inter eos qui unum et in uno futuri sunt: quæ tunc utique nullæ erunt. Sicut ergo Sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significavit futuram multitudinem Deo subjectam in terrenis omnibus gentibus; sie Sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subjectâm Deo futuram in una cœlesti civitate. Itaque sicut duobus pluribusve servire, sic a viro vivo in alterius transire connubium, nec tunc licuit, nec nunc licet, nec unquam licebit. Apostatare quippe ab uno Dco, et ire in alterius adulterinam superstitionem, semper est malum. Nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus (a), ut traderet vivus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. In nostrarum quippe nuptiis plus valet sanctitas Sacramenti, quam fecunditas uteri.

22. Si ergo et illi qui propter solam generationem, propter quam sunt institutæ nuptiæ, conjunguntur, non comparantur patribus, multo aliter ipsos filios quam isti quærentibus; quandoquidem filium immolare jussus Abraham, intrepidus ac devotus, quem de tanta desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum deponeret, quo jubente levaverat (Gen. xxii, 12). '

CAPUT XIX. An saltem continentes nostri comparandi sint antiquis sanctis conjugatis. Restat ut videamus utrum saltem continentes nostri conjugatis illis patribus comparandi sint; nisi forte jam isti. præferendi sunt cis, quibus nondum quos conferamus invenimus. Majus enim bonum erat in illorum nupliis, quam est bonum proprium nuptiarum, cui procul dubio bonum continentiæ præferendum est; quia non tali officio quærebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti, ex quodam sensu naturæ mortalis successionem decessioni requirentis. Quod quisquis bonum negat, ignorat Deum omnium bonorum a cœlestibus usque ad terrena, ab immortalibus usque ad mortalia creatorem. Hoc autem sensu generandi nec bestia penitus carent, et maxime alites, quarum in promptu est cura nidificandi, et quædam conjugiorum similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. Sed illi homines istum naturæ mortalis affectum, cujus in suo genere castitas accedente Dei cultu, sicut

1 Sic Mss. At editi : Nunc autem manifeste sunt latentes dis sensiones.

Aliquot manuscripti, requirentes. (a) Cato Minor, apud Plutarch,

quidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur (a), longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter Christum quærebant, ad genus ejus secundum carnem distinguendum ab omnibus gentibus: sicut Deo disponere placuit, ut hoc præ cæteris ad eum prophetandum valeret, quod prænuntiabatur ex quo etiam genere et ex qua gente esset in carne venturus. Valde ergo nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonum erat, quod pater Abraham in suo femore noverat, cui manum subdere famulum jussit, ut de uxore quæ filio esset ducenda jurarct (Gen. xXIV, 2-4). Ponens enim manum sub femore hominis, et jurans per Deum coeli, quid aliud significabat, nisi in ea carne, quæ ex illo femore originem duceret, Deum cœli esse venturum? Bonum ergo sunt nuptiæ, in quibus tanto meliores sunt conjugati, quanto castiores ac fideliores Deum timent, maxime si filios quos carnaliter desiderant, etiam spiritualiter nu

triant.

CAPUT XX.-23. Ex lege purificationis post concubitum, non ostendi illum esse peccatum. An continentes nunc aliqui conferri possint antiquis Patribus conjugatis. Nec quod purificari Lex bominem et post conjngalem concubitum jubet, peccatum esse declarat ; si non est ille qui secundum veniam conceditur, qui etiam nimius impedit orationes. Sed sicut multa Lex ponit in sacramentis et umbris futurorum; quadam in semine quasi materialis informitas, quæ formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vitæ informis et ineruditæ: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinæ forma et eruditione mundari, in hujus rei signum illa purificatio pr.ecepta est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccato fit 1; et tamen etiam ibi præcepta est purificatio. Aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo hujusmodi desiderio, quod procul dubio falsum est; nunquid et solita menstrua peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem Legis vetustas præcepit expiari (Levit. xv); non nisi propter ipsam materialem informitatein, quæ facto conceptu tanquam in ædificationem corporis additur: ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex voluit animum sine discipline forma indecenter fluidum ac dissolutum ; quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis jubet purificari. Postremo numquid et mori peccatum est, aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio ctiam inde mandata est (Num. xıx, 11); quia et mortuum corpus vita deserente, peccatum non est, sed peccatum significat animæ desertæ a justitia.

21. Bonum, inquam, sunt nuptiæ, et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. Nuptiis tamen sanctorum patrum, non quas nuptias, sed quam

sic potiores Mss. At editi, peccatum fit.

Mss., et solita mensium; sive ut in vetustissimis scribi consuevit, mensuum. Hinc forte factum ut in editione Eras.ni legeretur,.et solita menstruum.

() Vid. lib. de Virginitate, cap. 43.

continentiam comparem quæro : imo non nuptias nupliis; nam par in omnibus munus est mortali hominum naturæ datum; sed homines qui nuptiis utuntur, aliis hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non invenio, quinam continentes 1 illis conjugatis conferendi sint requirendum est. Nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum cœlorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiæ charæ sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum cœlorum.

CAPUT XXI.-25. Distinguenda continentia ut et aliæ virtutes, in habitu et in opere. Virtutem in habitu esse posse ctiamsi non sit in opere, docetur exemplo Christi. Contineutia quippe, non corporis, sed animi virtus est. Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii virtus emicuit apparuitque tolerando passiones: sed quam multi sunt in eadem virtute animi, quibus tentatio deest, qua id quod intus est in conspectu Dei, etiam in hominum procedat, nec tunc esse incipiat, sed tune innotescat? Jam enim erat in Job patientia, quam noverat Deus, et cui testimonium perhibebat; sed hominibus innotuit tentationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ca quæ forinsecus illata sunt, non natum, sed manifestatum est (Job 1). Habebat utique et Timotheus virtutem continendi a vino, quam non ei abstulit Paulus, monendo ut vino modico uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates (1 Tim. v, 23); alioquin perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum virtutis: sed quia poterat ea virtute salva fieri quod monebat, ita relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus continendi. Ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Hunc habitum circa continentiam quæ fit a concubitu non habent illi quibus dicitur, Si se non continent, nubant (1 Cor. vn, 9). Hunc vero habent quibus dicitur, Qui potest capere, capiat (Matth. xix, 12). Sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis ad aliud necessariis per bune habitum continentiæ, quo eis non obligarentur, et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset. Nec quisquam eis bene utitur, nisi qui et non uti potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperent at bene utantur : nemo tamen eis potest sapienter uti, nisi qui potest et continenter non uti. Ex hoc habitu et Paulus dicebat, Scio et abundare et penuriam pati (Philipp. iv, 12). Penuriam quippe pati, quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quis non potest? scire autem et abundare, non nisi corum est quos abundantia non corrumpit.

26. Verum ut apertius intelligatur quomodo sit virtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat catholicorum Christianorum. Dominus enim noster Jesus Christus, quod in veritate carnis esurierit ac sitierit, manducaveri et biberit, nullus ambigit eorum qui ex ejus Evange 1sic Mss. At editi, quomodo continentes.

lio fideles sunt. Nun igitur non erat in illo continentiæ virtus a cibo et potu, quanta erat in Joanne B.plista? Venit enim Joannes non manducans neque bibens; et dixerunt, Dæmonium habet: venit Filius hominis et manducans et bibens; et dixerunt, Ecce vorax et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum. Nunquid non talia dicuntur in domesticos ejus, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis quantum ad concubitum pertinet: Ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciviarum? Et tamen sicut in illo illud non erat verum; quamvis verum esset, quod non sicut Joannes abstineret a manducando et bibendo; ipse enim apertissime verissimeque ait, Venit Joannes non manducans, neque bibens; venit Filius hominis manducans et bibens: sic nec hoc in illis patribus verum est; quamvis venerit modo Apostolus Christi non conjugatus nec generans, quem dicant Pagani, Magus erat; venerit autem lunc Propheta Christi nuptias faciens et filios procreans, quem dicant Manichæi, Mulierosus erat : Et justificata est, inquit, sapientia a filiis suis (Matth. x1, 18, 19). Quod Dominus ibi subjecit, cum de Joanne ac de se illa dixisset: Justificata est, inquit, sapientia a filiis suis. Qui vident continentiæ virtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari: sicut virtus patientia sanctorum martyrum in opere apparuit, cæterorum vero æque sanctorum in habitu fuit. Quocirca sicut non est impar meritum patientiæ in Petro qui passus est, et in Joanne qui passus non est : sic non est impar meritum continentie in Joanne qui nullas expertus est nuptias (a), et in Abraham qui filios generavit. Et illius enim cælibatus, et illius connubium pro temporum distributione Christo militarunt: sed continentiam Joannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat.

CAPUT XXII.-27. Continentia in antiquis habitu, nunc autem opere tenenda. Jovinianistarum percontatio exploditur. Illo itaque tempore cum et lex, dies Patriarcharum subsequens, maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israel (Deut. xxv, 5-10), et qui polerat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis (Galat. iv, 4), ut diceretur, Qui potest capere, capiat; ex illo usque adhuc, et deinceps usque in finem, qui habet operatur; qui operari noluerit, non se habere mentiatur. Ac per hoc ab eis qui corrumpunt bonos mores colloquiis malis (I Cor. xv, 53), inani et vana versutia dicitur homini christiano continenti et nuptias re

Antiquissus Corbeiensis codex cum Bigotiano vs., et vinaria. Editio Er. cum noanallis Mss., et vinarius : ad marginem vero habet, « Alias, vinau ius; » torte pro, vinhaurius.

(a) Sequitur Hieronymum, qui in libro adversus Jovini?num primo scribit Joannem perpetuo virginem fuisse, nec aliam exstitisse causar cur a Domino cæteris Apostolis plus ainatus sit. Virginem cuim ab eo repertum ac pene puerum Hieronymus contendit, probatque, quia, inquit, « manife«stissime docent ecclesiastica historiæ, quod usque ad ◄ Trajani vixerit imperium, id est, post passionem Domini sexagesimo octavo anno dormierit. » Confer Augustini in Joannem Tractatum 124, n. 7.

cusanti, Tu ergo melior quam Abraham? Quod ille cum audierit, non perturbetur; nec audeat dicere, Melior, nec a proposito delabatur: illud enim non ere dicit, hoc non recte facit. Sed dicat, Ego quim non sum melior quam Abraham, sed melior est Cstitas calibum quam castitas nuptiarum : quarum Alrabam unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste quippe conjugaliter vixit esse auteni castus sine conjugio potuit, sed tunc non oportuit. Ego vero facilius non utor nuptiis quibus est usus Abraham, quam sic utar nuptiis quemadmodum est usus Abraham et ideo melior sum illis qui per animi incontinentiam non possunt quod ego, non illis qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset quod antem illi egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset. Aut si talem se iste sentit et novit, ut salva et permanente in habitu animi sui virtute continentia, si ad usum nuptiarum ex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis pater esset, qualis fuit Abraham; audeat plane respondere illi captioso interrogatori, et dicere, Non sum quidem melior quam Abraham, in hoc duntaxat genere continentiæ, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum talis, non aliud habens, sed aliud agens. Dicat plane ista: quia et si voluerit gloriari, non erit insipiens; veritatem enim dicit. Si autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum videt, aut audit aliquid ex illo (II Cor. xn, 6); auferat a persona sua nodum quæstionis, et non de homine, sed de re ipsa respondeat, et dicat, qui tantum potest, talis est qualis fuit Abraham. Potest autem fieri ut minor sit continentiæ virtus in animo ejus qui non utitur nuptiis, quibus est usus Abraham : sed tamen major est', quam in animo ejus qui propterea tenuit conjugii castitatem, quia non potuit ampliorem. Sic et femina innupta, quæ cogitat ea quæ sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu (1 Cor. VII, 31), cum audierit impudentem illum percontatorem dicentem, Tu ergo melior quam Sara? respondeat, Ego melior sum, sed iis quæ virtute hujus continentie carent, quod de Sara non credo: fecit ergo illa cum ista virtute quod illi tempori congruebat, a quo ego sum immunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conservabat.

CAPUT XXKI.-28. Continentia melior castitate conjugali: sed possunt conjugati esse continentibus meliores. Obedientiæ bonum majus quam continentiæ. Obedientior conjugata minus obedienti virgini præponenda. Obedientia mater omnium virtutum. Res ergo ipsas i comparemus, nullo modo dubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam castitatem nuptiaiem, cum tamen utrumque sit bonum homines vero cum comparamus, ille est melior qui bonum amplius quam alius habet. Porro qui amplius ejusdem generis habet, et id quod minus est habet : qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod est am

:

tic apud Lov. additur, in ope‘e ejus; quod ab Er. et Mss. abest.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »