ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

593

plius non utique habet. In sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta. Non operari autem ex eo quod habet, in distributione officiorum positum est, non in egestate virtutum : quia nec bono misericordiæ caret, qui non invenit miseros quibus possit misericorditer subvenire.

29. Huc accedit quia non recte comparantur homines hominibus ex uno aliquo bono. Fieri enim potest ut alius non habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris æstimandum est. Majus enim bonum est obedientia quam continentia. Nam connubium nusquam nostrarum Scripturarum auctoritate damnatur, inobedientia vero nusquam absolvitur. Si ergo proponatur virgo permansura, sed tamen inobediens, et maritata quæ virgo permanere non posset, sed tamen obediens, quam meliorem dicamus? Minus laudabilem quam si virgo esset, an damnabi-, lem sicut virgo est? Ita si conferas ebriosam virginem sobria conjugatæ, quis dubitet camdem ferre sententiam? Nuptiæ quippe et virginitas duo bona sunt, quorum alterum majus : sobrietas autem et ebriosiLas, sicut obedientia et contumacia, illa bona sunt, tec mala. Melius est autem habere omnia bona vel minora, quam magnum bonum cum magno malo : quia et in corporis bonis melius est habere Zachæi staturam cum sanitate, quam Goliæ cum febre.

30. Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inobediens virgo conjugatæ obedienti, sed minus obediens obedientiori comparanda sit; quia et illa nuptialis castitas cst, et ideo bonum est, sed minor quam virginalis. Tanto ergo minor in bono obedientia, quanto major in bono castitatis, si altera alteri comparetur, quæ præponenda sit judicat, qui primo ipsam castitatem et obedientiam comparans, videt omnium virtutum quodam modo matrem esse obedientiam. Ac per hoc ideo potest esse obedientia sine virginitate, quia virginitas ex consilio est, non ex precepto. Obedientiam vero illam dico, qua præceptis obtemperatur. Ideoque obedientia præceptorum sine virginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest. Ad castitatem namque pertinet non fornicari, non mœchari, nullo illicito concubitu maculari : quæ qui non observant, contra præcepta Dei faciunt, et ob hoc extorres sunt a virtute obedientiæ. Virgi milas autem propterea potest esse sine obedientia, quia potest femina consilio virginitatis accepto, et custodita virginitate, præcepta contemnere: sicut multas sacras virgines novimus verbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, avaras, superbas; quæ omnia contra præcepta sunt, et sicut ipsam Evam inobedientiæ crimine occidunt. Quapropter non solum obediens inobedient, sed obedientior conjugata mimus obedienti virgini præponenda est.

51. Ex hac obedientia pater ille qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit (a). de Unicum enim non immerito dixerim, audivit quo 12). a Domino, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. xx1, Quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hoc

(a) 1 Retract. cap. 22, n. 2.

SANCT. AUGUST. VI.

juberctur, audiret? Unde non frustra sæpe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu contineutes, negligenter obedire præceptis, cum tam ardenter arripuerint non uti concessis. Unde quis dubitat et excellentie sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte comparari mares et feminas nostri temporis, quamvis ab omni concubitu immunes, in virtute obedientiæ minores; etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? Sequantur ergo Agnum pueri cantantes canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminaverunt (Apoc. xiv, 4); non ob aliud nisi quia virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. Earum quippe usus' ita se habet, ut si quid in eis per carnis commixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamvis venialiter factum fuerit, contaminatio sit. Nam quid expiat venia, si omnino non contaminat illa progressio? A qua contaminatione mirum si immunes essent pueri sequentes Agnum, nisi virgines permanerent.

CAPUT XXIV. — 32. Nuptiarum bonum apud Christianos triplex. Conjugati antiqui obedientiam in opere, continentiam in habitu tenuerunt. Bonum igitur nupliarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis : quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate Sacramenti, per quam nefas est etiam repudio disccdentem alteri nubere, dum vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi; quæ cum sola sit qua nuptiæ fiunt, nec ca re non subsequente propter quam fiunt solvitur vinculum nuptiale nisi conjugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis Sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, Sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente. Generationis itaque causa fieri nuptias, Apostolus ita testis est. Volo, inquit, juniores nubere. Et quasi ci diceretur, Utquid? continuo subjecit, filios procreare, matres fa milias esse (1 Tim. v, 14). Ad fidem autem castitatis illud pertinet Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Ad Sacramenti sanctitatem illud : Uxorem a viro non discedere ; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari : et vir uxorem non dimittat. Haec omnia bona sunt, propter que nuplix bonæ sunt ; proles, fides, Sacramentum. Nec prolem autem carnalem jam hoc tempore quærere, ac per hoc ab omni tali opere immunitatem quamdam perpetuam retinere, atque uni viro Christo spiritualiter subdi, melius est utique et sanctius: si tamen ea vacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quæ sunt Domini, quomodo placeant 1 vid, non nuptialiter usi sunt : reluctantibus editis aliis et Mss. "In Mss., bonum sunt.

:

(Treize.)

Deo (I Cor. VII, 4, 10, 11, 52); id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat obedientia : quam virtutem tanquam radicalem, atque ut dici solet, matricem, et plane generalem, sancti antiqui patres in opere exercuerunt; illam vero continentiam on animi habitu tenuerunt. Qui profecto per obediennam qua justi et sancti erant, et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere juberentur, cfficerent. Quanto enim facilius possent vel jussione, vel exhortatione Dei non concumbere, qui prolem cui uni propagandæ concumbendo servicbant, obediendo poterant immolare.

[ocr errors]

de illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam vel nuptias elegerunt, vel conjugibus intemperanter utuntur. At vero continentes vel mares qui defunctis uxoribus, vel feminæ quæ defunctis viris, vel utrique qui pari consensu continentiam Deo voverunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam conjugalis castitas poscit : sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice conjungebantur, qui neque in concubitu nisi prolem, neque in ipsa prole nisi quod in carne venturo Christo proficeret requirebant, non solum præ suo proposito non contemnant, verum etiam suo proposito sine dubitatione præponant.

35. Pueros quoque ac virgines integritatem ipsam Deo dicantes, multo maxime commonemus ut tanta norint humilitate tuendum esse quod in terra interim vivunt, quanto magis cœli est quod voverunt. Nempe scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. 11, 20). Nostrum ergo est de magnitudine corum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. Exceptis igitur quibusdam illis con

CAPUT XXV. 33. Manichæorum de Patribus Veteris Testamenti calumniæ refutatæ. Quæ cum ita sint, hereticis quidem sive Manichæis, sive quicumque alii patribus Veteris Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo corum convincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciviendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis tempori-jugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti bus ca factitabantur; neque contra præceptum, quia ulla lege prohibebantur. Illos vero qui illicite feminis usi sunt, vel arguit in Scripturis illis divina sententia, vel nobis lectio judicandos atque vitandos, non approbandos imitandosve proponit.

CAPUT XXVI. 34. Continentes hujus temporis non abjecte sentiant de sanctis Patribus conjugatis. Virginitas humilitate tuenda. Nostros autem qui conjuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus andeant judicare; comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. x, 12); et ideo non intelligentes quantas vires habeat animus justitiæ contra libidines serviens, ne carnalibus hujuscemodi motibus acquiescat, cosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturæ, quantum morum consuetudo, quantum legum scita præscribunt. Hoc quippe ideo

meliores non sunt, quamvis conjugati non sint, quia si conjugati essent, pares non essent; cæteros omnino hujus temporis conjugatos, vel post expertum concubituin continentes, a se superari non dubitent : non quantum ab Anna, Susanna; sed quantum ambæ a Maria superantur. Quod ad ipsam pertinet sanctam carnis integritatem, loquor: nam quæ alia sint Mariæ merita, quis ignorat? Mores itaque congruos huic tanto proposito adjungant, ut de præpollenti præmio certam securitatem gerant scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab oriente et occidente venientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriæ luce fulgentibus, tamen magnum in commune præstari, ut cum Abraham et Isaac et Jacob recumbant in regno Dei (Matth. VIII, 11), qui non propter hoc sæculum, sed propter Christum conjuges, propter Christum patres fuerunt.

hoc

In subsequentem librum de Sancta Virginitate, vide lib. 2, cap. 23, Retractationum, tom. 1, col. 640, a verbis, Posteaquam scripsi, usque ad verba, Nuper edidimus. M.

Hujus libri meminit præterea sanctus Augustinus in proxime secuturo libro de Bono Viduitatis, capp. 15 et 23; necnon in libro 1 de peccatorum Meritis et Remissione, cap. 29.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE

SANCTA VIRGINITATE
LIBER UNUS (a).

Dicit primum de præstantia sacræ ac Deo dicatæ virginitatis, cui fecunditatem conjugalem jam non posse ullam comparari demonstrat. Duobus subinde occurrit contrariis erroribus; alteri culpantium nuptias, alteri eas æquantium virginitati · illorum scilicet putantium nuptias ex obliquo et tacite damnatas ab Apostol) dicente ad Corinthios, Tribulationen! tamen (a) Scriptus circiter annum 401.

carnis habebunt hujusmodi; ego autem vobis parco; istorum vero, quia ad eosdem scribit, Existimo itaque hoc bonum esse propter præsentem necessitatem; contendentium perpetuam continentiam propter sæculi hujus vitam, non pro, ter futuram commendari. Postea Christi virgines humilitatem, qua tam excellens conservatur earum munus, habere jubet, atque ad eam quam maxime sectandam multa et gravi oratione adhortatur.

CAPUT PRIMUM. — 1. Virgines conjugatos sanclos patres non contemnant. Librum de Bono Conjugali nuper edidimus, in quo etiam Christi virgines admonuimus atque monemus, ne propter excellentiam muneris amplioris quod divinitus acceperunt, contemnant in sui comparatione patres et matres populi Dei; hominesque illos quos tanquam olivam commendat Apostolus, ne superbiat insertus oleaster (Rom. x1, 17, 18), qui venturo Christo etiam filiorum propagatione serviebant, ideo meriti inferioris esse arbiTrentur, quia jure divino continentia connubio, et nuptiis pia virginitas anteponitur. In illis quippe parabantur et parturiebantur futura, que nunc impleri mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam vita conjugalis prophetica fuit: unde non consuetudine humanorum votorum atque gaudiorum, sed valde profundo consilio Dei, in quibusdam eorum fecunditas honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit. Hoc vero tempore quibus dictum est, Si se non continent, nubant (I Cor. vu, 9); non adhibenda est exhortatio, sed consolatio. Quibus autem dictum est, Qui potest capere capiat (Matth. xix, 12); cxhortandi sunt ne terreantur, et terrendi ne extollantur. Non solum ergo prædicanda est virginitas, ut ametur; verum etiam monenda, ne infletur.

CAPUT II. 2. Virginis filius et virginum sponsus Christus. Ecclesia sicut Maria, et mater et virgo est. Hoc isto sermone suscepimus: adjuvet Christus Virginis filius, et virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritualiter conjugatus. Cum ipsa igitur universa Ecclesia virgo sit desponsata uni viro Christo, sicut dicit Apostolus (II Cor. x1, 2); quanto digna sunt honore membra ejus, quæ hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide? quæ imitatur matrem viri sui et domini sui. Nam Ecclesia quoque et mater et virgo est, Cujus enim integritati consulimus, si virgo non est? aut cujus prolem alloquimur, si mater non est? Maria corporaliter caput hujus corporis peperit: Ecclesia spiritualiter membra illius capitis parit. In utraque virginitas fecunditatem non impedit: in utraque fecunditas virginitatem non adimit. Proinde cum Ecclesia universa sil sancta et corpore et spiritu, nec tamen universa sit corpore virgo, sed spiritu; quanto sanctior est in his membris, ubi virgo est et corpore et spiritu? CAPUT III. · 3. Cognatio spiritualis cum Christo propinquitati ejus carnali præponenda. Scriptum est in Evangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei carnis ejus, cum illi nuntiati fuissent, et foris exspectarent, quia non possent eum adire præ turba, ille respondit : Quæ est mater mea, aut qui sunt

[ocr errors]

fratres mei? Et extendens manum super discipulos suos, ait: Hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, el soror est (Matth. x11, 46–50). Quid aliud nos docens, nisi carnali cognationi genus nostrum spirituale præponere; nec inde beatos esse homines, si justis et sanctis carnis propinquitate junguntur, sed si eorum doctrinæ ac moribus obediendo atque imitando cohærescunt? Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi. Nam et dicenti cuidam, Beatus venter qui te portavit; ipse respondit, Imo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt (Luc. x1, 27, 28). Denique fratribus ejus, id est secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? Sic et materna propinquitas nihil Mari profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset.

CAPUT IV.-4. Virginitas Mariæ voto dicata Deo antequam de concipiendo Christo audisset. Ipsa quoque virginitas ejus ideo gratior et acceptior, quia non cam conceptus Christus viro violaturo quam conservaret ipse præripuit, sed priusquam conciperetur jam Deo dicatam de qua nasceretur elegit. Hoc indicant verba quæ sibi fetum annuntianti angelo Maria reddidit. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco (Luc. 1, 34)? Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset. Sed quia hoc Israelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est viro justo, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro quod illa jam voverat. Quanquam etiamsi hoc solum dixisset, Quomodo fiet istud? nec addidisset, quoniam virum non cognosco; non quæsisset utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si concubitura nupsisset. Poterat et juberi virgo permanere, in qua Dei Filius formam servi congruenti miraculo acciperet sed exemplo sanctis futura virginibus, ne putaretur sola virgo esse debuisse, quæ prolem etiam sine concubitu concipere meruisset, virginitatem Deo dicavit, cum adhuc quid esset conceptura nesciret, ut in terreno mortalique corpore cœlestis vitæ imitatio voto fieret, non præcepto; amore eligendi, non necessitate serviendi. Ita Christus nascendo de virgine, quæ antequam sciret quis de illa fuerat nasciturus, virgo statuerat permanere, virginitatem sanctam approbare maluit, quam imperare. Ac sic etiam in ipsa femina in qua formam servi accepit, virginitatem esse liberam voluit.

CAPUT V.-5. Virginum omnium decus est unius Virginis partus. Virgines et ipse spiritu matres Christi. Non est ergo cur Dei virgines contristentur, quod etiam ipsæ virginitate servata matres carnis esse non

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Librum de Sancta virginitate emendavimus ad Colbertinos veteres codices duos, ad Corbeiensem vetustissimum, ai Bigotianum, Pratellensem, Michaelinum, Cisterciensem, ad Ms. Remensis Ecclesiæ, ad alium Ecclesiæ Laudunensis, aj Vaticanos quatuor; ad lectiones variantes Lovaniensium ex tribus Belgicis Mss., et demum ad editiones Er. et Lov. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas.

possunt. Illum enim solum virginitas decenter parere posset, qui in sua nativitate parem habere non posset. Verumtamen ille unius sanctæ Virginis partus omnium sanctarum virginum est decus. Et ipsa cum Maria matres Christi sunt, si Patris ejus faciunt voluntatem. Hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi mater est, secundum supra memoratam ejus sententiam: Quicumque facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse mihi frater, el soror, el mater est. Hlas sibi omnes propinquitates, in populo quem redemit, spiritualiter exhibet: fratres et sorores habet sanctos viros et sanctas feminas, quoniam sunt illi in cœlesti hæreditate cohæredes. Mater ejus est tota Ecclesia, quia membra ejus, id est, fideles ejus per Dei gratiam ipsa utique parit. Item mater ejus est omnis anima pia, faciens voluntatem Patris ejus fecundissima charitate, in iis quos parturit, donec in eis ipse formetur (Galat. iv, 19). Maria ergo faciens voluntatem Dei, corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritualiter autem et soror et mater.

CAPUT VI.-6. Sola Maria corpore ac spiritu simul virgo et mater. Ac per hoc illa una femina, non solum spiritu, verum etiam corpore, et mater est et virgo. El mater quidem spiritu, non capitis nostri, quod est Ipse Salvator, ex quo magis illa spiritualiter nata est; quia omnes qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur (Matth. 18, 15): sed plane mater membrorum ejus, quod nos sumus; quia cooperata est charitate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, quæ illius capitis membra sunt: corpore vero ipsius capitis mater. Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de virgine, quo significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura. Sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et virgo; et mater Christi, et virgo Christi: Ecclesia vero in sanctis regnum Dei possessuris, spiritu quidem tota mater Christi est, tota virgo Christi; corpore autem non tota, sed in quibusdam virgo Christi, in quibusdam mater, sed non Christi. Et conjugatæ quippe fideles feminæ et virgines Deo dicatæ, sanctis moribus et charitate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (1 Tim. 1,5), quia voluntatem Patris faciunt, Christi spiritualiter matres sunt. Quae autem conjugali vita corporaliter pariunt, non Christum, sed Adam pariunt, et ideo currunt ut Sacramentis imbuti Christi membra fiant partus earum, quoniam quid pepererint norunt. CAPUT VII. - 7. Virginitati nulla fecunditas conjugalis comparanda. Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas conjugalis cum virginali integritate contendere, atque ipsam Mariam proponere, ac virginibus Dei dicere: Illa in corpore duas res habuit honorandas, virginitatem et fecunditatem, quia et integra permansit et peperit: hanc felicitatem quoniam totam utræque habere non potuimus, partite sumus, ut vos sitis virgines, nos simus matres; vobis quod defit in prole, consoletur servata virginitas, nobis prolis lucro 1 Nonnulli ASS., curant.

Editi, desit. At Mss., defit: quo verbo sæpe utitur Augustinus.

amissa compensetur integritas. Hæc vox fidelium conjugatarum ad sacras virgines utcumque ferenda esset, si christianos corpore parerent; ut hoc solo esset Mariæ fecunditas carnis excepta virginitate prestantior, quod illa ipsum caput horum membrorum, he autem membra illius capitis procrearent: nunc vero cliamsi tales hac voce contendant, quæ ob hoc tantum viris junguntur atque miscentur, ut filios habeant, nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut eos Christo lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt; non tamen christiani ex earum carne nascuntur, sed postea fiunt, Ecclesia pariente per hoc quod membrorum Christi spiritualiter mater est, cujus etiam spirituali. ter virgo est. Cui sancto partui cooperantur et matres, quæ non christianos corpore pepererunt, ut fiant quod se corpore parere non potuisse noverunt : per hoc tamen cooperantur, ubi et ipsæ virgines matresque Christi sunt (a), in fide scilicet quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6).

CAPUT VIII. 8. Virginitas inde honorata, quia Deo dicata. Nulla ergo carnis fecunditas sanctæ virginitati etiam carnis comparari potest. Neque enim et ipsa quia virginitas est, sed quia Deo dicata est honoratur, quæ licet in carne servetur, spiritus tamen religione ac devotione servatur. Ac per hoc spiritualis est etiam virginitas corporis, quam vovet et servat continentia pietatis. Sicut enim nemo impudice utitur corpore, nisi spiritu prius concepta nequitia ; ita nemo pudicitiam servat in corpore, nisi spiritu prius insita castitate. Porro autem si pudicitia conjugalis, quamvis custodiatur in carne, animo tamen, non carni tribuitur, quo præside atque rectore, nulli præter propriumu conjugium caro ipsa miscetur; quanto magis quantoque honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas carnis ipsi Creatori animæ el carnis vovetur, consecratur, servatur?

CAPUT IX. 9. Virginitas amissa nulla carms fecunditate compensatur. Nec illarum ergo fecunditas carnis, quæ hoc tempore nihil aliud in conjugio quam prolem requirunt, quam mancipent Christo, pro amissa virginitate compensari posse credenda est. Prioribus quippe temporibus venturo secundum carnem Christo ipsum genus carnis in ampla quadam et prophetica gente necessarium fuit: nunc autem cum ex omni hominum genere, atque omnibus gentibus ad populum Dei et civitatem regni cœlorum membra Christi colligi possint, sacram virginitatem qui potest capere, capiat (Malk. xix, 12); et ea tantum quæ se non continet, nubat (1 Cor. vii, 9). Quid enim si aliqua mulier dives multam pecuniam huic bono operi impendat, ut emat ex diversis gentibus servos quos faciat christianos; nonne uberius atque numerosius quam uteri quantalibet feracitate Christi membra giguenda curabit? Nec ideo tamen pecuniam suam comparare muneri sacræ virginitatis audebit. At si propter faciendos qui nati fuerint christianos, fecunditas carnis pro amissa virginitate merito compensabitur, Sola editio Lov., fovrt.

(a) Melius forte, Matres Christi sunt; expuncta par ticula, que.

401 fructuosius erit hoc negotium, si magno pecuniario pretio virginitas amittatur, quo pueri faciendi christiani multo plures emantur, quam unius utero quamlibet fertili nascerentur.

CAPUT X. Nec virginitati conferendum conjugium quia virgines parit. Quod si stultissime dicitur, habeant fideles nuptæ bonum suum, de quo in alio volumine quantum visum est disseruimus; et honorent amplius sicut rectissime consueverunt, in sacris virginibus melius earum, de quo isto sermone disserimus.

10. Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre conjugia, quod ex eis virgines procreantur: hoc enim non conjugii bonum est, sed naturæ; quæ sic divinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, sive ordinato et honesto, sive turpi et illicito, nulla femina nisi virgo nascatur, nulla tamen sacra virgo nascitur: ita fit ut virgo nascatur etiam de stupro, sacra autem virgo nec de conjugio.

CAPUT XI.-11. Virgines ideo laudatæ, quia Deo dicatæ. Nec nos hoc in virginibus prædicamus, quod virgines sunt; sed quod Deo dicatæ pia continentia virgines. Nam, quod non temere dixerim, felicior mihi videtur nupta mulier quam virgo nuptura: habet enim jam illa quod ista adhuc cupit, præsertim si nondum vel sponsa cujusquam sit. Illa uni studet placere, cui data est: hæc multis, incerta cui danda est ; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quærit in turba. Illa igitur virgo conjugatæ merito præponitur, quæ nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex multitudine inquirit; nec se uni jam componit invento, cogitans quæ sunt mundi, quomodo placeat viro (1 Cor. ví, 34); sed speciosum forma præ filiis hominum (Psal. XLIV, 3) sic amavit, ut quia eum sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret.

CAPUT XH. Virgines sacræ non corporali, sed spirituali fecunditate Ecclesiæ nascuntur. Bonum conjugii quam inferius bono sanctæ virginitatis. Hoc genus virginum nulla corporalis fecunditas protulit: non est hæc proles carnis et sanguinis. Si harum quæritur mater, Ecclesia est. Non parit virgines sacras nisi virgo sacra, illa que desponsata est uni viro casta exhiberi Christo (I Cor. x1, 2). Ex illa non tota corpore, sed tota virgine spiritu, nascuntur sanctæ virgines et corpore et spiritu.

12. Habeant conjugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter, procreant, et procreatos pariter, salubriter, instanter educant, quia thori fidem invicem servant, quia sacramentum connubii non violant. CAPUT XIIL. In eos qui putant continentiam non prodesse nisi ad præsentem vitam. Hec tamen omnia bumani officii sunt munera: virginalis autem integritas, et per piam continentiam ab omni concubitu immunitas angelica portio, est, et in carne eorruptibili incorruptionis perpetue meditatio. Cedat huic omnis

fecunditas carnis, omnis pudicitia conjugalis: illa non est in potestate, illa non est in æternitate: fecunditatem carnalem non habet liberum arbitrium, pudicitiam conjugalem non habet coelum. Profecto habebunt magnum aliquid præter cæteros in illa communi immortalitate, qui habent aliquid jam non carnis in carne.

13. Unde mirabiliter desipiunt, qui putant hujus continentiae bonum non esse necessarium propter regnum cœlorum, sed propter præsens sæculum ; quod scilicet conjugia terrenis curis pluribus atque arctioribus distenduntur, qua molestia virgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius sit non conjugari, ut hujus temporis relaxentur angustie, non quod in futurum sæculum aliquid prosit. Hanc vanam sententiam ne cordis proprii vanitate protulisse videantur, adhibent ex Apostolo testimonium ubi ait: De virginibus autem præceptum Domini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem. Existimo itaque hoc bonum esse propter præsentem necessitatem, quia bonum est homini sic esse (I Cor. vi, 25, 26). Ecce, inquiunt, ubi manifestat Apostolus hoc propter præsentem necessitatem bonum esse, non propter futuram æternitatem. Quasi præsentis necessitatis rationem haberet Apostolus, nisi providens et consulens in futurum; cum omnis ejus dispensatio non nisi ad vitam æternam vocet.

[ocr errors]

CAPUT XIV.—14. Virginitas non præcepto, sed consilio commendata ad promerendam singularem gloriam in vita futura. Præsens ergo est vitanda necessitas, sed tamen quæ aliquid bonorum impedit futurorum : qua necessitate vita cogitur conjugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat vir uxori, vel uxor viro. Non quod ea separent a regno Dei, sicnt sunt peccata, que ideo præcepto, non consilio cohibentur, quia Domino præcipienti non obedire damnabile est : sed illud quod in ipso Dei regno amplius haberi posset si amplius cogitaretur quomodo placendum esset Deo, minus erit utique cum hoc ipsum minus conjugii necessitate cogitatur. Ideo, De virginibus, inquit, præceptum Domini non habeo. Præcepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor pœnæ. Proinde quia uxorem ducere vel nubere peccatum non est, si autem peccatum esset, præcepto vetaretur; propterea præceptum Domini de virginibus nulJum est. Sed quoniam devitatis remissisve peccatis, adeunda est vita æterna, in qua est quædam egregia gloria, non omnibus in æternum victuris, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequende parum est liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori voveatur, quod non sit criminis non vovisse, sed vovisse ac reddidisse sit laudis: Consilium, inquit, do, tanquam misericordiam consecutus a Deo, ut fidelis essem. Neque enim invidere debco fidele consilium, qui non meis meritis, sed Dei misericordia sum fidelis. Erisumo itaque hoc bonum esse propter præsentem necessiSic aliquot Mss. Editi vero, propria. Editi, non providens. At Mss., nisi providens.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »