ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

tatem. Hoc, inquit, unde præceptum Domini non habeo, sed consilium do, hoc est de virginibus, existimo bonum esse propter præsentem necessitatem. Novi enim quid præsentis temporis, cui conjugia scrviunt, necessitas cogat, ut ea quæ Dei sunt minus cogitentur, quam sufficit adipiscendæ illi gloriæ, quæ non erit omnium, quamvis in æterna vita ac saiute manentium. Stella enim ab stella differt in claritate; sic el resurrectio mortuorum (I Cor. xv, 41, 42). Bonum est ergo homini sic esse.

Al

CAPUT XV.-15. Consilium datur non nubendi, non præceptum. Deinde adjungit idem apostolus et dicit: Alligatus es uxori, ne quæsieris solutionem ; solutus es ab uxore, ne quæsieris uxorem. Horum duorum quod prius posuit, ad præceptum pertinet, contra quod non licet facere. Non enim licet dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit (Matth. xix, 9). Illud autem quod addidit, Solutus es ab uxore, ne quæsieris uxorem, consilii sententia est, non præcepti : licet itaque facere, sed melius est non facere. Denique continuo subjecit: Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Illud autem prius cum dixisset, ligatus es uxori; ne quæsieris solutionem; numquid addidit, Et si solveris, non peccasti? Jam enim supra dixerat, Ilis autem qui sunt in conjugio præcipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: fieri enim potest ut non sua culpa, sed mariti discedat. Deinde ait, Et vir uxorem ne dimittat (I Cor. \II, 27, 28, 10, 11); quod nihilominus ex præcepto Domini posuit, nec ibi addidit, Et si dimiserit, non peccal. Præceptum est enim hoc, cui non obedire peccatum est; non consilium, quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. Propterea cum dixisset, Solutus es ab uxore, ne quæsieris uxorem ; quia non præcipiebat ne malum fieret, sed consulebat ut melius fieret; continuo subjunxit, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat.

CAPUT XVI.-16. Tribulatio carnis in conjugio, quæ sit. Addidit tamen, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco : hoc modo exhortans ad virginitatem continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste sane, non tanquam a re mala et illicita, sed tanquam ab onerosa ac molesta. Aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud habere carnis tribulationem : illud est criminis facere, hoc laboris est pati, quem plerumque homines etiam pro officiis honestissimis nou recusant. Sed pro habendo conjugio jam hoc tempore, quo non per carnis propaginem venturo Christo ipsius prolis propagatione servitur, istam tribulationem carnis, quam nupturis prædicit Apostolus, suscipere tolerandam perstultum esset, nisi metueretur incontinentibus, ne tentante satana in peccata damnabilia laberentur. Quod autem se dicit eis parnibil cere, quos ait tribulationem carnis habituros, mihi interim sanius occurrit, quam cum noluisse

aperire et explicare verbis camdem ipsam carnis tribulationem, quam prænuntiavit eis qui eligunt nuptias, in suspicionibus zeli conjugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus et mororibus orbitatis. Quotus enim quisque, cum se connubii vinculis alligaverit, non istis trahatur atque agitetur affectibus? Quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non parcamus, quibus parcendum existimavit Apostolus.

CAPUT XVII.—17. In eos qui ab Apostolo damnatas ibi nuptias pulant. Scripturæ aliquod mendacium tribuere quam perniciosum. Tantum per hoc quod breviter posui, cautum fieri lectorem oportuit adversns cos qui in hoc quod scriptum est, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco, nuptiis calumniantur, quod eas ex obliquo sententia ista damnaverit; velut ipsam damnationem noluerit dicere, cum ait, Ego autem vobis parco : ut videlicet cum istis parcit, animæ suæ non pepercerit, si mentiendo dixit, Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Quod qui de sancta Scriptura credunt vel credi volunt, tanquam viam sibi muniunt ad mentiendi licentiam, vel ad defensionem suæ pervers opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana doctrina postulat. Si quid enim manifestum de divinis Libris prolatum fuerit, quo eorum confutentur errores, hoc ad manum habent velut scutum, quo se adversus veritatem quasi tuentes nudent a diabolo vulnerandos, ut dicant hoc auctorem libri non verum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut contemptores terreret; sicut occurrerit causa, qua eorum perversa sententia defendatur: atque ita dum ca quæ opinantur, defendere quam corrigere malunt, Scripturæ sanctæ auctoritatem frangere conantur, qua una omnes cervices suLperbæ duræque franguntur.

CAPUT XVIII.-18. Virginitas sic præferatur, ut non nuptiæ damnentur. Unde sectatores et sectatrices perpetuæ continentia et sacræ virginitatis admonco ut bonum suum ita præferant nuptiis, ne malum judicent nuptias: neque fallaciter, sed plane veraciter ab Apostolo dictum noverint, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat. Et paulo post : Beatior autem erit, si sic per manserit, secundum meam sententiam. Et ne humana sententia putaretur, adjungit: Putó autem, et ego Spiritum Dei habeo. Ilæc dominica, hæc apostolica hæc vera, hæc sana doctrina est, sic eligere dona majorą, ne minora damnentur. Melior est in Scriptura Dei veritas Dei, quam in cujusquam mente aut carne virginitas hominis. Quod castum est sic ametur, ut quod verum est non negetur. Nam quid mali non possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt apostolicam linguam in eo ipso loco ubi virginitatem. corporis commendabat, a corruptione mendacii virginem non fuisse? Primitus ergo ac maxime, qui bonum virginitatis eligunt, Scripturas sanctas firmissime teneant nihil esse mentitas; ac per hoc etiam illud verum esse quod dictum est, Et si acceperis uxe

405

rem, non peccasti ; et si nupserit virgo, non peccat. Nec putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiæ non erunt malum. lino vero hinc sibi potius majoris gloriæ palmam præparatam esse confidat, quæ non damnari, si nuberet, timuit; sed honoratius coronari, quia non nuberet, concupivit. Qui ergo sine conjugio permanere voluerint, non tanquam foveam peccati nuptias fugiant : sed tanquam collem minoris boni transcendant, ut in majoris continentiæ monte requiescant. Ea quippe lege collis iste inhabitatur, ut non cum voluerit quis emigret. Mulier enim alligata est, quamdiu vir ejus vivit (I Cor. v, 38 40). Verumtamen ad continentiam vidualem ab ipso lanquam gradu conscenditur : propter virginalem vero vel declinandus est non consentiendo petitoribus, vel transiliendus præveniendo petitores.

incidere in manvs vestras, quam peccare in conspectu Dei (Dan. XIII, 23), si Deus eam fucrat, non quia pudicitiam nuptialem servabat liberaturus, sed quia nupserat damnaturus ? Et nunc quoties castitas conjugalis adversus calumniatores criminatoresque nuptiarum Scripturæ sanctæ veritate munitur; toties a Spiritu sancto contra falsos testes Susanna defenditur, toties a falso crimine liberatur, et multo majore negotio. Tunc enim uni conjugate, nunc omnibus ; tunc de occulto et falso adulterio, nunc de vero et manifesto connubio crimen intenditur. Tunc una mulier ex eo quod iniqui seniores dicebant, nunc omnes mariti et uxores ex eo quod Apostolus dicere noluit, accusantur. Damnationem quippe vestram, inquiunt, tacuit, cum ait, Ego autem vobis parco. Quis hoc? Nempe ille qui superius dixerat: Et si acceperis uxorem, non peccasti ; et si nupserit virgo, non peccat. Cur igitur in eo quod modeste tacnit, conjugiorum suspicamini crimen; et in eo quod aperte dixit, conjugiorum non agnoscitis defensionem? An cos damnat tacitus, quos locutus absolvit ? Nonne jam mitius accusatur Susanna, non de conjugio, sed de ipso adulterio, quam doctrina apostolica de mendacio? Quid in tanto periculo faceremus, nisi tam certum apertumque esset pudicas nuptias non debere damnari, quam certum apertumque est sanctam Scripturam non posse mentiri ?

CAPUT XIX. - 19. Errores duo contrari de virgi nitate et conjugio. Ne quis autem putaret duorum operum boni atque melioris æqualia fore præmia, propterea contra eos disserendum fuit, qui quod ait Apostolus, Existimo autem hoc bonum esse propter præsentem necessitatem, ita interpretati sunt, ut non propter regnum cœlorum, sed propter sæculum præsens virginitatem utilem dicerent; tanquam in illa vita æterna nihil cæteris amplius habituri essent, qui hoc melius elegissent. In qua disputatione cum ad illud veniremus quod idem apostolus ait, Tribulationem aulem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco ; in alios litigatores incurrimus, qui non æquales perpetuæ continentia nuptias facerent, sed eas omnino damnarent. Nam cum error uterque sit, vel æquare sanctæ virginitati nuptias, vel damnare: nimis invicem fugiendo, duo isti errores adversa fronte confligunt, quia veritatis medium tenere noluerunt ; quo et certa ratione, et sanctarum Scripturarum auctoritate, nec peccatum esse nuptias invenimus, nec eas bono vel virginalis continentiæ, vel etiam vidualis æquamus.

CAPUT XX. — Apostoli dictum, Ego autem vobis parco, perperam trahi ad nuptiarum damnationem. Alii quippe appetendo virginitatem, nuptias tanquam adulterium detestandas esse putaverunt : alii vero defendendo connubium, excellentiam perpetuæ continentiæ nihil mereri amplius quam conjugalem pudicitiam voluerunt; quasi vel Susannæ bonum, Mariæ Susannæ sit humiliatio; vel Mariæ majus bonum, debeat esse damnatio.

20. Absit ergo ut ita dixerit Apostolus nuptis sive nupturis, Ego autem vobis parco; tanquam noluerit dicere quæ pœna conjugatis in futuro sæculo debeatur. Absit ut a Daniele de temporali judicio liberatam Paulus mittat in gehennam. Absit ut maritalis thorus ei pœna sit ante tribunal Christi, cui fidem servando elegit sub falsa accusatione adulterii vel periclitari, vel mori. Quid egit vox illa, Melius est mihi

Sola editio Lov., confidant, quæ non damnari si nuberent timuerunt, sed honoratius coronari, quia non nubere concupierunt.

Editio Lovaniensium omittit, nimis et loco, fugiendo, habet cum Er., fugiendi. Emendatur ex Mss.

CAPUT XXI.-21. Virginitatis laudem et meritum esse majus, cum nuptiæ non tanquam malæ deritantur. Ilic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad sacram virginitatem, vel perpetuam continentiam, cujus prædicatio isto sermone suscepta est? Cui respondeo primo, quod superius commemoravi, ex hoc gloriam majoris illius boni esse majorcm, quod ejus adipiscendæ causa bonum conjugale transcenditur, non peccatum conjugii devitatur. Alioquin perpetux continentiæ 1 non præcipue laudari, sed tantum non vituperari sufficeret ; si propterea teneretur, quoniam nubere crimen esset. Deinde quia non humana sententia, sed divinæ Scripturæ auctoritate ad tam excellens donum homines exhortandi sunt, non mediocriter neque prætereunter agendum est, ne cuiquam ipsa divina Scriptura in aliquo mentita videatur. Dehortantur enim potius quam exhortantur virgines sacras, qui eas sic permanere nuptiarum damnatione compellunt. Unde enim confidant verum esse quod scriptum est, Et qui non dat nuptum, melius facit; si falsum putant esse quod juxta superius nihilominus scriptum est, Et qui dat virginem suam, bene facit ? Si autem loquenti Scripturæ de nuptiarum bono indubitanter crediderint, eadem cœlestis eloquii veracissima auctoritate firmata ad melius suum ferventi ac fidenti alacritate transcurrent. Unde jam satis pro suscepto negotio diximus, et quantum potuimus demonstravimus, nec illud quod ait Apostolus, Existimo autem hoc bonum esse propter præsentem necessitatem, sic esse accipiendum, lanquam in hoc sæculo meliores sint sacræ virgines fidelibus conjugatis, in regno aa

1 Editi, continentiæ bonum. Abest, bonum, a Mss.

tem calorum atque in futuro sæculo parcs sint : nec illud ubi ait de nubentibus, Tribulationem autem carnis habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco (I Cor. vII, 58, 26, 28), ita intelligendum, tanquam nuptiarum peccatum et damnationem maluerit tacere quam dicere. Harum quippe duarum sententiarum singulas, duo errores sibimet contrarii non eas intelligendo tenuerunt. Illam enim de præsenti necessitate illi pro se interpretantur, qui nulentes non nubentibus equare contendunt: hanc vero ubi dictum est, Ego autem vobis parco, illi qui nubentes damnare præsumunt. Nos autem secundum Scripturarum sanetarum fidem sanamque doctrinam, nec peccatum esse dicimus nuptias, et earum tamen bonum non solum infra virginalem, verum etiam infra vidualem continentiam constituimus; præsentemque necessitatem conjugatorum, non quidem ad vitam æternam, verumtamen ad excellentem gloriam et honorem qui perpetuæ continentre reservatur, impedire eorum meritum dicimus; neque hoc tempore nisi eis qui se non continent nuptias expedire, tribulationemque carnis ex affectu carnali venientem, sine quo nuptiæ incontinentium esse non possunt, nec tacere voluisse Apostolum vera præmonentem, nee plenius explicare hominum infirmitati parcentem.

CAPUT XXII. 22. Virginitas non propter hanc vitam, sed propter futuram diligenda ostenditur ex Apostolo. Nunc jam Scripturarum divinarum evidentissimis testimoniis, quæ pro nostræ memoriæ modulo recordari valuerimus, clarius appareat non propter præsentem hujus sæculi vitam, sed propter futuram quæ in regno cœlorum promittitur, perpetuam continentiam diligendam 1. Quis autem hoe non advertat in eo quod paulo post idem apostolus ait: Qui sine uxore est, cogitat ea quæ sunt Domini, quomodo placeat Domino; qui autem matrimonio junctus est, cogitat ea quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier innupta et virgo : quæ innupta est', sollicita est quæ sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; que autem nupta est, sollicita est quæ sunt mundi, quomodo placeat viro (1 Cor. vi, 52 54)? Non utique ait, Cogitat ea quæ securitatis sunt in hoc sæculo, ut sine gravioribus molestiis tempus transigat; neque ad hoc divisam dicit innuptam et virginem ab ea quæ nupta est, id est distinctam atque discretam, ut innupta in hac vita secura sit propter temporales molestias evitandas, quibus nupta non caret: sed, Cogitat, inquit, quæ sunt Domini, quomodo placcat Domino, et sollicita est quæ sunt Domini 3, ut sit sancla et corpore et spiritu. Nisi forte usque adeo quisque insipienter contentiosus est, ut conetur asserere, non propter regnum cœlorum, sed propter præsens

Sic editi At Mss., diligendam.

Er., Et divisa est mulier nupta, et virgo quæ innupla est sollicita est quæ sunt Domini. Multo mendosius editio Lov. post, placeat uxori, prosequitur sic et divisus est. Mulier etiam innupta sollicita est quæ sunt Domini. Redintegratur locus ope vetustissimorum codicum, hic et supra, io libro de Bono Conjugali, cap. 10.

In Mss. omittitur, quomodo placeat Domino, et sollicita est quæ sunt Domini.

sæculum Domino placere nos velle, aut propter vitam istam, non propter æternam esse sanctas et corpore et spiritu. Hoc credere, quid est aliud, nisi miserabiliorem esse omnibus hominibus ? Sic enim Apostolus ait: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (1 Cor. xv, 19). An vero qui frangit panem suumesurienti, si tantum propter hanc vitam facit, stultus est; et ille erit prudens, qui castigat corpus suum usque ad continentiam, qua nec conjugio misceatur, si ei nihil proderit in regno cœlorum ?

CAPUT XXII. — 25. Idipsum probatur ex verbis Domini. Postremo ipsum Dominum audiamus evidentissimam hanc sententiam proferentem. Nam cum de conjugibus non separandis nisi causa fornicationis divine ac terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: Si talis est causa cum uxore, non expcdil nubere. Quibus ille : Non omnes, inquit, capiunt verbum koc. Sunt enim spadones qui ita nati sunt ; sunt autem alii qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadoncs qui se ipsos enstraverunt propter regnum cœlorum : qui potest capere, capiat (Matth. xıx, 10-12). Quid veracius, quid lucidius dici potuit? Christus dicit, Veritas dicit, Virtus et Sapientia Dei dicit, eos qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare se ipsos propter regnum cœlorum; et contra humana vanitas impia temeritate contendit, eos qui hoe faciunt, præsentem tantummodo necessitatem molestiarum conjugalium devitare, in regno autem cœlorum amplius quidquam cæteris non habere?

CAPUT XXIV. - 24. Item ex verbis Isaiæ. Ecclesia regnum cœlorum cur appellata. De quibus autem spadonibus loquitur Deus per Isaiam prophetam, quibus se dicit daturum in domo sua el in muro suo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum a:que filiarum, nisi de his qui se ipsos castrant propter regnum cœlorum? Nam illis quibus ipsum virile membrum debilitatur, ut generare non possint, sicut sunt cunuchi divitum et regum, sufficit utique cum christiani fiunt, et Dei præcepta custodiunt, eo tamen proposito sunt, ut conjuges si potuissent haberent, cæteris in domo Dei conjugatis fidelibus adæquari, qui prolem licite pudiceque susceptam in Dei timore nutriunt, docentes filios suos ut ponant in Deo spein suam; non autem accipere meliorem locum quam est filiorum atque filiarum. Neque enim uxores animi virtute, sed carnis necessitate non ducunt. Contendat sane qui voluerit de his Prophetam spadonibus hoc prænuntiasse, qui corpore abscisi sunt: iste quoque error causæ quam suscepimus suffragatur. Neque enim spadones istos eis qui in domo cjus nullum habent locum prætulit Deus, sed eis utique qui in filiis generandis conjugalis vitæ meritum servant. Nam cum dicit, Dabo eis locum multo meliorem; ostendit et conjugatis dari, sed multo inferiorem. Ut ergo concedamus in domo Dei prædictos futuros eunuchos secundum carnem, qui in populo Israel non fuerunt; quia et ipsos videmus cum Judæi non fiant, tamen fieri christianos; nec de illis dixisse Prophetam, qui

409

proposito continentia conjugia non quærentes, se ipsos castrant propter regnum coelorum: itane tanta dementia quisquam est contrarius veritati, ut in carne factos eunuchos meliorem quam conjugatos1 locum in domo Dei habere credat, et pio proposito continentes, corpus usque ad contemptas nuptias castigantes, se ipsos non in corpore, sed in ipsa concupiscentia radiee castrantes, cœlestem et angelicam vitam in terrena mortalitate meditantes, conjugatorum meritis pares esse contendat; et Christo laudanti eos qui se ipsos castraverunt, non propter hoc sæculum, sed propter regnum coelorum, christianus contradicat, affirmans hoc vitæ præsenti esse utile, non future? Quid aliud istis restat, nisi ut ipsum regnum cœlorum ad hanc temporalem vitam, in qua nunc sumus, asserant pertinere? Cur enim non et in hanc insaniam progrediatur cæca præsumptio? Et quid hac assertione furio-ius? Nam etsi regnum cœlorum aliquando Ecclesia etiam quæ hoc tempore est, appellatur; ad hoc utique sic appellatur, quia futuræ vitæ sempiternæque colligitur. Quamvis ergo promissionem habeat vitæ præsentis et futuræ (1 Tim. wv, 8); in omnibus tamen bonis operibus suis non respicit quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna (I Cor, iv, 18).

CAPUT XXV. 2. Isaiam loqui de æterno præmio spadonibus promisso. Nec sane Spiritus sanetus tacuit quod contra istos impudentissime ac dementissime pervicaces apertum atque inconcussum: valeret, corumque belluinum impetum ab ovili suo inexpugnabili munitione repelleret. Cum enim dixisset de spadonibus, Dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum; ne quis nimium carnalis existimaret aliquid in his verbis temporale sperandum, continuo subjecit, Nomen æternum dabo eis, nec unquam decrit (Isai. LVI, 4, 5): tanquam diceret, Quid tergiversaris impia cxcitas? quid tergiversaris? Quid serenitati veritatis nebulas tuæ perversitatis offundis? quid in tanta Scripturarum luce tenebras unde insidieris inquiris? Quid temporalem tantummodo utilitatem promittis continentibus sanctis? Nomen æternum dubo eis. Quid ab omni concubitu immunes, et co quoque ipso quo hinc sese abstinent, ea quæ sunt Domini cogitantes, quomodo placeant Domino, ad terrenam commoditatem referre conaris? Nomen æternum dabo eis. Quid regnum cœlorum, propter quod se ipsos castraverunt sancti spadoncs, in hac tantum vita intelligendum esse contendis? Nomen æternum dabo eis. Et si forte hic ipsum æternum pro diuturno conaris accipere, addo, aceumulo, inculeo, Ncc unquam deerit. Quid quæris amplius? quid dicis amplius? Eternum hoc nomen, quidquid illud est, spadonibus Dei, quod utique gloriam quandam propriam excellentemque significat, non erit comJune cum multis, quamvis in codem regno et in eadem domo constitutis. Nam ideo fortassis ct no* In Mss., quam conjugati,

men dictum est, quod eos quibus datur, distinguit a cæteris.

CAPUT XXVI. 26. Objectio de denario omnibus reddendo, contra diversitatem præmiorum. Quid sibi ergo vult, inquiunt, ille denarius, qui opere vinex terminato æqualiter omnibus redditur; sive iis qui ex prima hora, sive iis qui una hora operati sunt (Matth. xx, 9)? Quid utique, nisi aliquid significat, quod omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa vita æterna, ipsum regnum cœlorum, ubi erunt omnes quos Deus prædestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit? Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: hic est ille denarius, merces omnium. Stella tamen ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum: hæc sunt merita diversa sanctorum. Si enim cœlum significaretur illo denario, nonne in cœlo esse omuibus est commune sideribus? Et tamen alia est gloria solis, alia gloria lunæ, alia stellarum (1 Cor. xv, 53, 41, 42). Si denarius ille pro sanitate corporis poneretur, nonne cum recte valemus, omnibus membris communis est sanitas, et ipsa si usque ad mortem permancat, pariter et æqualiter omnibus inest? Et tamen posuit Deus, membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit (1d. xi, 18), ut nec totum sit oculus, nec totum auditus, nec totum odoratus; et quidquid est aliud, habet suam proprietatem, quamvis æqualiter habeat cum omnibus sanitatem. Ita quia ipsa vita æterna pariter erit omnibus sanctis, æqualis denarius omnibus attributus est; quia vero in ipsa vita æterna distincte fulgebunt lumina meritorum, multæ mansiones sunt apud Patrem (Joan. xiv, 2): ac per hoc in denario quidem non impari, non vivit alius alio prolixius; in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius.

CAPUT XXVII. 27. Virginum gloria futura major et propria quædam in cœlis gaudia. Sequi Agnum quocumque ierit proprium est virginum. Pergite itaque, sancti Dei, pueri ac puellæ, mares ac feminæ, cælibes et innuptæ1; pergite perseveranter in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui servitis instantius; amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum, quando ve. niat a nuptiis (Luc. x1, 35, 36). Vos afferetis ad nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris'. Non utique tale quale cantat universa terra, cui dicitur, Cantate Doming canticum novum; cantate Domino, universa terra (Psal. xcv, 1); sed tale quale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalypsi quidam præ cæteris dilectus ab Agno qui discumbere super pectus ejus solitus erat, et bibebat et eructuabat' mirabilia super cœlestia Verbum Dei. Ipse vos vidit duodecies duodena millia sanctorum citharœdorum illibatæ virginitatis in corpore, inviolatæ veritatis, in corde: et quia sc

[blocks in formation]

quimini Agnum quocumque ierit, scripsit ille de vobis (Apoc. xiv, 2-4). Quo ire putamus hunc Agnum, quo nemo eum sequi vel audeat vel valeat nisi vos? Quo putamus cum ire? in quos saltus et prata? Ubi credo sunt gramina gaudia1; non gaudia sæculi hujus vana, et insaniæ mendaces, nec gaudia qualia in ipso regno Dei cæteris non virginibus erunt, sed a cæterorum omnium gaudiorum sorte distincta. Gaudium virginum Christi, de Christo, in Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, propter Christum. Gaudia propria virginum Christi, non sunt eadem non virginum, quamvis Christi. Nam sunt aliis alia, sed nullis talia. Ite in hæc, sequimini Agnum, quia et agni caro utique virgo. Iloc enim in se retinuit auctus, quod matri non abstulit conceptus et natus. Merito eum sequimini virginitate cordis et carnis, quocumque ierit. Quid est enim sequi, nisi imitari? Quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamur vestigia ejus (1 Petr. 11, 21). Hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur: non in quantum ille Filius Dei est unus, per quem facta sunt omnia; sed in quantum filius hominis, quæ oportebat, in se præbuit imitanda et multa in illo ad imitandum omnibus proponuntur; virginitas autem carnis non omnibus; non enim habent quid faciant ut virgines sint, in quibus jam factum est ut virgines non sint.

CAPUT XXVIII. — 28. Quousque sequi Agnum omnes possunt. Sequantur itaque Agnum cæteri fideles qui virginitatem corporis amiserunt, non quocumque ille ierit, sed quousque ipsi potuerint. Possunt autem ubique, præter cum in decore virginitatis incedit. Beati pauperes spiritu; imitamini eum, qui propter vos pauper factus est, cum dives esset (11 Cor. vi, 9). Beati mites; imitamini eum qui dixit, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. M, 29). Beati lugentes; imitamini eum qui flevit super Jerusalem (Luc. xix, 41). Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; imitamini eum qui dixit, Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. iv, 34). Beati misericordes; imitamini eum qui vulnerato a latronibus et in via jacenti semivivo desperatoque subvenit (Luc. x, 30-35). Beati mundicordes; imitamini eum qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (1 Petr. 11, 22). Beati pacifici; imitamini eum qui pro suis persecutoribus dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxш, 34). Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v, 3-10); imitamini eum qui pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (1 Petr. 11, 21). Hæc qui imitantur, in bis Agnum sequuntur. Sed certe etiam conjugati possunt ire per ista vestigia, etsi non perfecte in cadem forma ponentes pedem, verumtamen in eisdem semitis gradientes.

CAPUT XXIX.-29. Quo eum sequuntur solæ virgines. Invidentia in cœlis propter præmiorum differen

* Editio Lov. pro, gramina, habet, grandia : refragantibus Mss. et Er.

tiam nulla. Sed ecce ille Agnus graditur itinere virginali; quomodo post eum ibunt qui hoc amiserunt quod nullo modo recipiunt? Vos ergo, vos ite post eum, virgines ejus; vos et illuc ite post eum, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum : ad quodlibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur, hortari possumus conjugatos, præter hoc quod irreparabiliter amiserunt. Vos itaque sequimini eum tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Facite cum potestis, ne virginitatis bonum a vobis pereat, cui facere nihil potestis ut redeat. Videbit vos cætera multitudo fidelium, quæ Aguum ad hoc sequi non potest: videbit, nec invidebit; et collatando vobis, quod in se non habet, habebit in vobis. Nam et illud canticum novum proprium vestrum dicere non poterit ; audire autem poterit, et delectari vestro tam excellenti bono. Sed vos qui et dicetis et andietis, quia et hoc quod dicetis a vobis audietis, felicius exsultabitis, jucundiusque regnabitis. De majore tamen vestro gaudio nullus mœror erit quibus hoc deerit. Agnus ille quippe, quem vos quocumque ierit sequimini, nec eos descret qui cum quo vos non valent sequi. Omnipotentem Agnum loquimur. Et vobis præibit, et ab eis non abibit, cum erit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv, 28). Et qui minus habebunt, a vobis non abhorrebunt. Ubi enim nulla est invidentia, concors est differentia. Præsumite itaque, fidite, roboramini, permanete, qui vovetis et redditis Domino Deo vestro vota (Psal. LXxv, 12) perpetuæ continentiæ, non propter præsens sæculum, sed propter regnum cœlorum.

CAPUT XXX.-30. Hortatur ad virginitatem ut ad opus supererogationis, non præcepti. Vos etiam qui hoc nondum vovistis, qui potestis capere, capite (Matth. xix, 12); perseveranter currite, ut comprehendatis (I Cor. ix, 24). Tollite hostias quisque suas, et introite in atria Domini (Psal. xcv, 8), non ex necessitate, potestatem habentes vestræ voluntatis. Neque enim sicut, Non machaberis, Non occides (Exod. xx, 13, 14), ita dici potest, Non nubes. Illa exiguntur, ista offeruntur. Si fiant ista, laudantur: nisi fiant illa, damnantur. In illis Dominus debitum imperat vobis: in his autem si quid amplius supererogaveritis, in redeundo reddet vobis (Luc. x, 35). Cogitate, quidquid illud est, in muro ejus locum nominatum meliorem multo quam filiorum atque filiarum. Cogitate illic nomen æternum (Isai. LVI, 5). Quis explicat quale nomen erit? Quidquid tamen erit, æternum erit. Hoc credendo et sperando et amando, potuistis conjugia non devitare prohibita, sed transvolare

concessa.

CAPUT XXXI. — 31. Humilitas maxime virginibus commendanda. Humilitatis mensura cuique data. Superbia mater invidentiæ. Unde hujus muneris magni tudo, ad quod capessendum pro nostris viribus hor tati sumus, quanto est excellentius atque divinius tanto magis admonet sollicitudinem nostram, no solum de gloriosissima castitate, verum etiam de tu

• Editi, bonum unum. Abest, bonum, a Mss.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »