ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

tissima humilitate aliquid loqui. Cum ergo perpetuæ continentiæ professores se conjugatis comparantes, secundum Scripturas compererint eos infra esse, et opere et mercede, et voto et præmio; statim veniat in mentem quod scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. 1, 20). Mensura humilitatis cuique ex mensura ipsius magnitudinis data est: cui est pericuIosa superbia, que amplius amplioribus insidiatur. flanc sequitur invidentia, tanquam filia pedissequa: eam quippe superbia continuo parit, nec unquam est sine tali prole atque comite. Quibus duobus malis, hoc est superbia et invidentia, diabolus est'. Itaque contra superbiam matrem invidentiæ maxime militat universa disciplina christiana. Hec enim docet humiEtatem, qua et acquirat et custodiat charitatem de qua cum dictum esset, Charitas non æmulatur; velut si causam quæreremus, unde fiat ut non a muletur, continuo subdidit, Non inflatur (I Cor. xm, 4): tanquam diceret, Ideo non habet invidentiam, quia nec superbiam. Doctor itaque humilitatis Christus primo semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11, 7, 8). Ipsa vero doctrina ejus, quam attente insinuet humilitatem atque huic præcipiendæ vehementer insistat, quis explicare facile possit, atque in banc rem demonstrandam testimonia cuncta congerere? lloc facere conetur vel faciat, quisquis seorsum de humilitate voluerit scribere: hujus autem operis aliud propositum est, quod de tam magna re susceptum est, ut ei maxime sit cavenda superbia.

CAPUT XXXII. 32. De humilitate præcepta Do mini et exempla. Proinde pauca testimonia, que Dominus in mentem dare dignatur, ex doctrina Christi de humilitate commemoro, quæ ad id quod intendi fortasse sufficiant. Sermo ejus, quem primum prolixiorem ad discipulos habuit, inde cœpit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 3): quos sine ulla controversia humiles intelligimus. Fidem Centurionis illius ideo præcipue laudavit, nec se invenisse in Israel dixit tantam fidem, quia ille tam humiliter credidit, ut diceret, Non sum dignus ut sub tectum meum intres (1d. vin, 5-10). Unde nce Mattheus ob aliud eum dixit accessisse ad Jesum, cum apertissime Lucas insinuet quod non ad eum ipse venerit, sed amicos suos miserit (Luc. vii, 6, 7), nisi quia fidelissima humilitate magis ipse accessit, quam illi quos misit. Unde et illud propheticum est, Excelsus est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. cxxxvii, 6): utique tanquam non accedentia. IIine et illi mulieri Chanɛnææ dicit, 0 mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis quam superius canem appellaverat, nec ei panem filiorum projiciendum esse re-ponderat. Quod

Sic Mss. At Er., superbia et in identia diabolus præest. Lov., superbiæ et invidentiæ diabolus præcst.

illa humiliter accipiens dixerat, Ita, Domine; nam et canes edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Ac sic quod assiduo clamore non impetrabat, humili confessione promeruit (Matth. xv, 22-28). Hinc et illi duo proponuntur orantes in templo, unus pharisæus, et alter publicanus, propter eos qui sibi justi videntur, et spernunt cæteros, et enumerationi meritorum præfertur confessio peccatorum. Et utique Deo gratias agebat pharisæus ex his in quibus sibi multum placebat: Gratias, inquit, tibi ago, quia non sum sicut cateri honines, injusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæcumque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, nec oculos ad cœlum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Sequitur autem divina sententia : Amen dico vobis, descendit justificatus de templo publicanus magis quam ille pharisæus. Deinde causa ostenditur, cur hoc justum sit : Quoniam is qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. xvm, 10-14). Fieri ergo potest ut quisque et mala vera devitet, et vera bona in se consideret, et de his Patri luminum gratias agat, a quo descendit omne datum optimum, el omne donum perfectum (Jacobi 1, 17); et tamen elationis vitio reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque peccata in oratione confitentibus, vel sola cogitatione que coram Deo est, superbus insultet, quibus non exprobatio cum inflatione, sed miseratio sine desperatione debetur. Quid illud quod quærentibus inter se discipulis quisnam corum major esset, pucrum parvulum constituit ante oculos corum, dicens : Nisi fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum cœlorum (Matth. xvi, 1-3)? nonne humilitatem ma xime commendavit, et in ea meritum magnitudinis posui!? Vel cum filiis Zebedai latera cjus in sedium sublimitate concupiscentibus, ita respondit, ut passionis ejus calicem bibendum potius cogitarent (Id. xx, 21, 22), in quo se humiliavit usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. n, 8), quam superbo appetitu præferri cæteris postularent; quid ostendit, nisi eis se futurum altitudinis largitorem, qui eum doctorem humilitatis antea sequerentur? Jam vero quod exiturus ad passionem lavit pedes discipulis, monuitque apertissime ut hoc facerent condiscipulis atque conservis, quod eis fecisset Magister et Dominus (Joan. xi, 1-17); quantum commendavit humi!itatem? Cui commendande etiam tempus illud elegit, quo eum proxime moriturum cum magno desiderio contuebantur; hoc utique præcipue memoria retenturi, quod Magister imitandus ultinum denonstrasset. At ille hoc fecit illo tempore, quod utique potuit et alis ante diebus, quibus cum eis fuerat conversatus: quando si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed utique non sic acciperetur.

CAPUT XXXIII. — 33. Humilitas Christianis, sed maxime virginibus custodienda. Cum ergo Christianis omnibus custodienda sit humilitas, quandoquidem a Christo Christiani appellantur, cujus Evangelium nemo diligenter intuetur, qui non eum doctorem hu

militatis inveniat; tum maxime virtutis hujus sectatores et conservatores cos esse convenit, qui magno aliquo bono cæteris eminent, ut magnopere curent illud quod primitus posui : Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. m, 20). Proinde quia perpetua continentia, maximeque virginitas, magnum bonum est in sanctis Dei, vigilantissime cavendum est ne superbia corrumpatur.

54. Curiosas et verbosas malas innuptas Paulus apostolus notat, et hoc vitium venire dicit ex otio. Simul autem, inquit, et otiosæ discunt circumire do mos; non solum autem otiosa, verum etiam curiosa et verbose, loquentes quæ non oportet. De his superius dixerat, Juniores autem viduas evita. Cum enim in deliciis egerint, in Christo nubere volunt; habentes damnationem, quoniam primam fidem irritum fecerunt: id est, in co quod primo voverant, non steterunt.

3

CAPUT XXXIV. — Innuptas viventes contra propositum non spectat præsens adhortatio ad humilitatem. Nec tamen ait, nubunt; sed, nubere volunt. Multas enim carum revocat a nubendo, non amor præclari propositi, sed aperti dedecoris timor, veniens et ipse de superbia, qua formidatur magis hominibus displicere, quam Deo. Hæ igitur quæ nubere volunt, et ideo non nubunt quia impune non possunt, quæ inelius nuberent quam urerentur, id est, quam occulta flamma concupiscenti in ipsa conscientia * vastarentur, quas pœnitet professionis, et piget confessionis; nisi correctum cor dirigant, et Dei timore rursus libidinem vincant, in mortuis deputandæ sunt, sive in deliciis agant; unde dicit Apostolus, Quæ autem in deliciis agit, vivens mortua est (1 Tim. v, 13, 11, 12, 6); sive in laboribus atque jejuniis, nulla cordis correctione superfluis, et magis ostentationi quam emendationi servientibus. Non ego talibus magnam curam bumilitatis ingero, in quibus superbia ipsa confunditur, et conscientiæ vulnere cruentatur. Nec ebriosis, aut avaris, aut alio quolibet damnabilis morbi genere jacentibus, cum habeant corporalis continentia professionem, moribusque perversis a suo nomine dissonent, hanc magnam sollicitudinem piæ humilitatis impono nisi forte in his malis etiam ostentare se audebunt, quibus non sufficit quod eorum supplicia differuntur. Nec de his ago in quibus est quidam placendi appetitus, aut elegantiore vestitu quam tantæ professionis necessitas postulat, aut capitis ligamento notabili, sive prætumidis umbonibus capillorum, sive tegminibus ita teneris, ut retiola subter posita appareant : his nondum de humilitate, sed de ipsa cast tate vel integritate pudicitiæ danda præcepta sunt. Da mihi profitentem perpetuam continentiam, atque his et hujusmodi omnibus carentem vitiis et maculis morum; huic superbiam timeo, huic tam magno bono ex elationis tumore formido. Quo

Mss., curiosas esse dascunt, circumire domos.
sic lures Mss. At editi, in ipsa concupiscentia.
Aliquot Mss. omittunt, quam emendationi.
Mss., quolibet damabili mobi genere.
Editi i tone. is utantur. Abest, iduntur, a Mss.

magis inest unde sibi placeat, co magis vereor ne sibi placendo illi displiceat, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi wv, 6).

CAPUT XXXV. — 35. Humilitatem Christus a se disci jubet. Certe præcipuum magisterium et virginalis integritatis exemplum in ipso Christo contuendum est. Quid ergo amplius contiuentibus de humilitate præcipiam, quam quod ille qui omnibus dicit, Discitt a me quoniam mitis sum et humilis corde? cum magnitudinem suam supra commemorasset; et idipsum volens ostendere, quantus propter nos quantillus effectus est: Confiteor, inquit, tibi, Pater *, Domine cæli et terræ, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi trudita sunt a Patre meo, el nemo cognoscit Filium, nisi Pater; el nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerali estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. x1, 25 29). Ille, ille cui omnia tradidit Pater, et quem nemo agnoscit nisi Pater, et qui Patrem solus agnoscit, et cui voluerit revelare, non dicit, Discite a me mundum fabricare, aut mortuos suscitare; sed, quia mitis sum et humilis corde. O doctrinam salutarem! o Magistrum Dominumque mortalium, quibus mors poculo superbiæ propinata atque transfusa est! Noluit docere quod ipse non esset, noluit jubere quod ipse non faceret. Video te, bone Jesu, oculis fidei, quos aperuisti mihi tanquam in concione generis humani clamantem ac dicentem, Venite ad me, et discite a me. Quid, obsecro te, per quem facta sunt omnia, Fili Dei, et idem qui factus es inter omnia, Fili hominis; quid ut discamus a te, venimus ad te? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. Hluccine redacti sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ ab conditi in te (Coloss. 11, 3), ut hoc pro magno discamus a te, quoniam mitis cs et humilis corde? Itane magnum est esse parvum, ut nisi a le qui tam magnus es fieret, disci omnino non posset ? Ita plane. Non enim aliter invenitur requies animæ, nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana non erat.

CAPUT XXXVI. — 36. Humilitatis doctrina facile audita a peccatoribus. Virginibus multo magis audienda. Audiant te, et veniant ad te, et mites atque humiles esse discant a te, qui misericordiam et veritatem tuam requirunt, tibi vivendo, tibi, non sibi. Audiat hoc laborans et oneratus, qui sarcina premitur, ut oculos ad cœlum levare non audeat, percutiens pectus ille peccator et propinquans de longinquo (Luc. xvm, 13). Audiat Centurio, non dignus cujus tectum subires (Matth. v, 8). Audiat Zachæus major publicanorum, quadrupla restituens lucra damuabilium peccatorum (Luc. XIX, 2, 8). Audiat mulier in civi

1 Nonnulli Mss., commemorassel, idipsum volens ostendere: omissa particula, et.

In Mss. deest vox, rater; et paulo post omittitur, prudentibus.

417

iate peccatrix, tanto lacrymosior pedibus tuis, quanto fuerat alienior a vestigiis tuis (Luc. vII, 37, 38). Audiant meretrices et publicani, qui Scribas et Pharisos præcedunt in regnum cœlorum (Matth, xx1, 31). Audiat omne genus ægrorum, cum quibus tibi pro crimine sunt objecta convivia, videlicet quasi a sanis qui medicum non quærebant, cum tu non venires vocare justos, sed peccatores in pœnitentiam (Id. ix, 11-13). Ili omnes cum convertuntur ad te, facile mitescunt et humiliantur coram te, memores iniquissimæ vitæ suæ, et indulgentissima misericordi.c tuæ; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. v, 20).

37. Scd respice agmina virginum, puerorum puellarumque sanctarum in Ecclesia tua eruditum est hoc genus; illic tibi a maternis uberibus pullulavit, in 'nomen tuum ad loquendum linguam solvit, nomen tuum velut lac infantiæ suæ suxit infusum. Non potest quisquam ex hoc numero dicere, Qui prius fui blasphemus et persecutor el injuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. 1, 15): imo etiam quod non jussisti, sed tantummodo volentibus arripiendum proposuisti, dicens, Qui potest capere, capiat, arripuerunt, voverunt; et propter regnum cœlorum se ipsos, non quia minatus es, sed quia hortatus es, castraverunt (Math. XIX, 12).

CAPUT XXXVII. Humilitatis exemplum in ipso Do-
mino propositum virginibus. Ilis inclama, hi te audiant,
quoniam mitis es et humilis corde. Ili quanto magni
sunt, tanto humilient se in omnibus, ut coram te inve-
niant gratiam. Justi sunt: sed numquid sicut tu justifi-
cans impium? Casti sunt: sed eos in peccatis matres
corum in uteris aluerunt (Psal. L, 7). Sancti sunt: sed
tu etiam sanctus sanctorum. Virgines sunt: sed nati
etiam ex virginibus non sunt. Et spiritu et carne in-
tegri sunt: sed Verbum caro factum non sunt. Et ta-
men discant, non ab eis quibus peccata dimittis, sed
a te ipso Agno Dei, qui tollis peccata mundi (Joan.
1, 14, 29), quoniam mitis es et humilis corde.
38. Non ego te, anima pie pudica, que appetitum
carnalem nec usque ad concessum conjugium rela-
xasti, quæ decessurum corpus nee successori propa-
gando indulsisti, que fluitantia membra terrena in
coli consuetudinem suspendisti: non ego te, ut
discas humilitatem, ad publicanos et peccatores mitto,
qui tamen in regnum cœlorum præcedunt superbos ;
non te ad hos mitto; indigni sunt enim qui ab im-
munditiæ voragine liberati sunt, ut ad eos imitandos
mittatur illibata virginitas: ad Regem cœli te mitto,
ad eum per quem creati sunt homines, et qui creatus
est inter homines propter homines; ad speciosum
forma præ filiis hominum (Psal. XLIV, 5), et con-
temptum a filiis hominum pro filiis hominum, ad
eum qui dominans Angelis immortalibus, non dedi-
gnatus est servire mortalibus. Eum certe humilem non
niquitas, sed charitas fecit; charitas quæ non æmu-

1 Sola editio Lov. omittit particulam, in.
Fr. et nonnulli ss. justificant impiam.

latur, non inflatur, non quærit quæ sua sunt (I Cor. xu, 4, 5): quia et Christus non sibi placuit; sed, sicut scriptum de illo est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Rom. xv, 3). Vade, veni ad illum, et disce quoniam mitis est et humilis corde. Non ibis ad eum qui oculos ad cœlum levare non audebat onere iniquitatis; sed ad eum qui de cœlo descendit pondere charitatis (Joan. vi, 38). Non ibis ad eam quæ Domini sui pedes lacrymis rigavit, quærens indulgentiam gravium peccatorum; sed ibis ad eum qui cum daret indulgentiam omnium peccatorum, lavit pedes suorum servorum (Id. xi, 5). Novi dignitatem virginitatis tux: non tibi propono imitandum publicanum bumiliter accusantem delicta sua; sed timco tibi pharisæum superbe jactantem merila sua (Luc. xvin, 10-14). Non dico, Esto qualis illa de qua dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum; sed metuo ne cum tibi modicum dimitti putas, modicum diligas (Id. vu, 38, 47).

CAPUT XXXVIII. 39. Timor ipsis virginibus necessarius, non timor sæcularis aut servilis, sed timor Dei castus. Metuo, inquam, tibi vehementer, ne cum te Agnum quocumque icrit secuturam esse gloriaris, eum præ tumore superbiæ sequi per angusta non possis. Bonum est tibi, o anima virginalis, ut sic quomodo virgo es, sic omnino servans in corde quod renata es, servans in carne quod nata es, concipias tamen a limore Domini et parturias spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Timor quidem non est in charitate, sed perfecta, sicut scriptum est, charitas foras mittit timorem (I Joan. iv, 18): sed timorem hominum, non Dei; timorem temporalium malorum, non divini in fine judicii. Noli altum sapere, sed time (Rom. x1, 20). Ama Dei bonitatem, time severitatem: utrunque le superbam esse non sinit. Amando enim times, ne amatum et amantem graviter offendas. Nam qua gravior offensio, quam ut superbia (a) illi displiceas, qui propter te superbis displicuit? Et ubi magis esse dobet timor ille castus permanens in sæculum sæculi (Psal. xvi, 10), quam in te, quæ non cogitas quæ sunt mundi, quomodo placeas conjugi; sed quæ sunt Domini, quomodo placeas Domino (I Cor. v, 32)? Ille alius timor non est in charitate: iste autem castus non recedit a charitate. Si non amas, time ne pereas : si amas, time ne displiceas. Illum timorem charitas foras mittit : cum isto intro currit. Dicit apostolus etiam Paulus: Non enim accepimus spiritum servitutis iterum in timorem ; sed accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Puter (Rom. vi, 15). Illum cum timorem credo dicere, qui datus erat in Vetere Testamento, ne amitterentur temporalia bona, quæ Deus promiserat nondum sub gratia filiis, sed sub Lege adhuc servis. Est etiam timor ignis æterni, propter quem devitandum Deo servire, nondum est utique perfecte charitatis. Aliud est enim desiderium præmii, aliud formido supplicii. Aliæ vo

1 Editi, in timore. Veteres autem libri, in timorem : juxta græcum, eis phobon; cui concordat Vulgata in antiquis e Liis Corbeiensil us.

(a) Forte, superba.

1

ces sunt, Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Psal. cxxxvII, 7)? et aliae voces sunt, Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitæ meæ, ut contempler deleclationem Domini, et protegar templum ejus 1 : et, Ne avertas faciem tuam a me (Psal. xxvi, 4, 9) ; et, Desiderat et deficit anima mea in aria Domini (Psal. LXXXIII, 3). Illas voces habuerit, qui oculos non audebat levare in cœlum; et quae rigabat lacrymis pedes ad impetrandam veniam gravium peccatorum : has autem tu habeto, quæ sollicita es ea quæ sunt Domini, ut sis sancta et corpore et spiritu. Illis vocibus comitatur timor qui tormentum habet, quem perfecta charitas foras mittit: his autem vocibus comitatur timor Domini castus permanens in sæculum sæculi. Et utrique generi dicendum est, Noli altum sapere, sed time; ut homo nec de peccatorum suorum defensione, nec de justitiæ præsumptione se extollat. Nam et ipse Paulus, qui dicit, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem: tamen timore comite charitatis ait, Cum timore et tremore multo fui ad vos (I Cor. 11, 3); et ea sententia quam commemoravi, ne adversus fractos olex ramos insertus superbiret oleaster, ipse usus est, dicens, Noli altum sapere, sed time: ipse omnia membra Christi generaliter admonens, ait, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 12, 13); ne ad Vetus Testamentum videatur pertinere quod scriptum est, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. 11, 11).

CAPUT XL. 41. Justis miscentur casuri, ul 2x horum casu timor augeatur. Justus non pulet modicum sibi dimissum, ut modicum diligat. Dimissum deputet quidquid mali a se non est commissum. An vero propter aliud credendum cst, permittere Deum ut misceantur numero professionis vestræ multi et multæ casuri et casuræ, nisi ut his cadentibus timor vester augeatur, quo superbia comprimatur; quam sic odit Deus, ut contra hanc unam se tantum humiliaret Altissimus ? Nisi forte revera ideo minus timebis, magisque inflaberis, ut modicum diligas eum qui te tantum dilexit, ut traderet semetipsum pro te (Galat. 11, 20), quia modicum tibi dimisit, viventi videlicet a pueritia religiose, pudice, pia castitate, illibata virginitate. Quasi vero non tu multo ardentius diligere debeas eum, qui flagitiosis ad se conversis quæcumque dimisit, in ea te cadere non permisit? Aut vero ille pharisæus, qui propterea modicum diligebat, quia modicum sibi dimitti existimabat (Luc. vii, 36-47), ob aliud hoc errore cacabatur, nisi quia ignorans Dei justitiam, et suam quærens constituere, justitiæ Dei subjectus non crat (Rom. x, 3)? Vos autem genus electum, et in clectis electius, virginei chori sequentes Agnum, etiam vos gratia salvi facti estis per fidem : et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. 11, 8-10). Ergone hunc quanto ejus donis ornatiores estis, tanto minus amabitis? Averterit tam horrendam ipse dementiam! Proinde quoniam verum Veritas dixit, quod ille cui modicum dimittitur, modicum diligit; vos ut ardentissime diligatis, cui diligendo a conjugiorum nexibus liberi vacatis, deputate vobis tanquam omnino dimissum, quidquid mali a vobis non est illo regente commissum. Oculi enim vestri semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes vestros (Psal. XXIV, 15) : et, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilavit qui custodit eam (Psal. cxXVI, 1). Et de ipsa continentia loquens Apostolus ait : Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sıc alius autem sic (1 Cor. vii, 7). Quis ergo donat ista? quis distribuit propria unicuique sicut vult (Id, xn, 11)? Nempe Deus, apud quem non est iniquitas (Rom. Ix, 14). Ac per hoc qua æquitate ille faciat alios sic, alios autem sic, homini nosse aut impossibile, aut omnino difficile est : quin tamen æquitate faciat, dubitare fas non est. Quid itaque habes quod non accepisti (1 Cor. iv, 7)? aut qua perversitate minus diligis, a quo amplius accepisti ?

CAPUT XXXIX. 40. Spiritus sancti locus cor humiliatum. Justis ex cadendi periculo ratio sese humiliandi. Et quæ magis membra corporis sancti, quod est Ecclesia, curare debent, ut super ea requiescat Spiritus sanctus, quam virginalem profitentia sanctitatem? Quomodo autem requiescit ubi non invenit locum suum? quid aliud quam cor humiliatum quod impleat, non unde resiliat; quod erigat, non quod deprimat? cum apertissime dictum sit, Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum el trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Jam juste vivis, jam pie vivis, pudice, sancte, virginali castitate vivis adhuc tamen hic vivis, et non humiliaris audiendo, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job vii, 1)? Non te a præfidenti elatione reverbérat, Væ mundo ab scandalis (Matth. xvin, 7)? Non contremiscís, ne deputeris in multis quorum refrigescit charitas, quoniam abundat iniquitas (Id. xx1V, 12)? Non percutis pectus cum audis, Quapropter, qui se putal stare, videat * ne cadat (I Cor. x, 12)? Inter have divina monita et humana pericula, ítané adhuc virginibus sanctis humilitatem persuadere laboramus?

:

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

est transmutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi 1, 17). Ita enim non putabit modicum sibi esse dimissum, ut modicum diligat, et ignorans Dei justitiam, ac suam volens constituerc, justitiæ Dei non subjiciatur. In quo vitio erat Simon ille, quem superavit mulier cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. Sed cautius et verius cogitabit, omnia peccata sic habenda tanquam dimittantur, a quibus Deus custodit ne committantur. Testes sunt voces piarum deprecationum in Scripturis sanctis, quibus ostenditur, ca ipsa quæ præcipiuntur a Deo, non fieri nisi dante atque adjuvante qui præcipit. Mendaciter enim petuntur, si ca non adjuvante ejus gratia facere possemus. Quid tam generaliter maximeque præcipitur, quam obedientia qua custodiuntur mandata Dei? Et tamen hanc invenimus optari: Tu, inquit, præcepisti mandata tua custodiri nimis. Deinde sequitur: Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas justificationes tuas tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua (Psal. cxvi, 4-6). Quod Deum præcepisse supra posuit, hoc ut a se impleretur optavit. Hoc fit utique ne peccetur: quod si peccatum fuerit, præcipitur ut pœniteat; ne defensione et excusatione peccati pereat superbiendo qui fecit, dum non vult pœnitendo perire quod fecit. Etiam hoc a Deo petitur, ut intelligatur non fieri, nisi eo præstante a quo petitur. Pone, inquit, Domine, custodiam ori meo, el ostium continentiæ circum labia mea: ne declines cor meum in verba maligna, ad excusandum excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem (Psal. CXI., 3, 4). Si ergo et obedientia qua cjus mɔndata servamus, et pœnitentia qua peccata nostra non excusamus, sed accusamus, optatur et petitur; manifestum est quia cum fit, illo dante habetur, illo adjuvante completur. Apertius etiam dicitur propter obedientiam, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. xxxvi, 23): et de pœnitentia dicit Apostolus, Ne forte det illis Deus pœnitentiam (11 Tim. 11, 25).

43. De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum est: Et cum scirem quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum (Sap. vIII, 21)?

CAPUT XLII. - Continentia item et sapientia nonnisi a Deo præstantur. Sed forte continentia donum Dei est, sapientiam vero sibi ipse homo præstat, qua ilAnd donum non suum, sed Dei esse cognoscat. Imo, Dominus sapientes facit cæcos (Psal. cxLv, 8); et, Testimonium Domini fidele, sapientiam præstat parvulis (Psal. xvm, 8); et, Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi 1, 5). Sapientes autem esse virgines decet, ne lampades earum exstinguantur (Matth. xxv, 4). Quomodo sapientes, nisi non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom: x11, 16)? Dixit enim homini ipsa Sapientia, Ecce pietas est sapientia (Job xxvin, 28). Si ergo nihil habes quod non accepisti, noli altum sapcre, sed time (Rom. x1, 20). Et 'sic Mss. At editi, nt in se impleretur.

noli modicum diligere, quasi á quo tibi modicam di missum est: sed potius multum dilige, a quo tibi multum tributum est. Si enim diligit, cui donatum est ne redderet; quanto magis debet diligere, cui donatum est ut haberet? Nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ex impudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem impudicus est, ab illo descritur. Hoc autem ille occulto judicio facere potest, iniquo non potest: et fortasse idco latet, ut plus timeatur, et minus superbiatur.

[ocr errors]

CAPUT XLIII. 44. De ipso Dei dono ne se extollant virgines. Deinde jam sciens homo, gratia Dei se esse quod est, non incidat in alium superbiæ laqueum, ut de ipsa Dei gratia se extollendo spernat cæteros. Quo vitio alius ille pharisæus, et de bonis quæ habebat Deo gratias agebat, et tamen se super publicanum peccata confitentem extollebat (Luc. xvIII, 10 14). Quid igitur faciat virgo, quid cogitet, ne se extollat super cos vel eas quæ hoc tam magno dono carent? Neque enim simulare debet humilitatem, sed exhibere nam simulatio humilitatis major superbia est. Idcirco Scriptura volens ostendere veracem humilitatem esse oportere, cum dixisset, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus; mox quoque subdidit, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20) utique ubi se fallaciter humiliare non posset.

CAPUT XLIV. 45. Quid cogitandum virgini, ut veraciter se non audeat mulieri vel conjugatæ præferre. Proinde quid dicemus? Estne aliquid quod virgo Dei veraciter cogitet, unde se fideli mulieri, non tantum viduæ, verum etiam conjugatæ præferre non audeat? Non ego reprobam dico: nam quis nesciat obedien tem mulierem inobedienti virgini præponendam? Sed cum ambæ sunt obedientes præceptis Dei, itane trcpidabit sanctam virginitatem etiam castis nuptiis et continentiam præferre connubio, fractum centenum præcire triceno? Imo vero non dubitet hanc rem illi rei præponere. Hæc tamen vel hæc virgo obediens et Deum timens, illi vel illi mulieri obedienti et Deum timenti se anteferre non audeat : alioquin non erit humilis, et Deus superbis resistit (Jacobi 1v, 6). Quid ergo cogitabit? Occulta scilicet dona Dei, quæ nonnisi interrogatio tentationis, etiam in semetipso, unicuique declarat. Ut enim cætera taceam; unde scit virgo, quamvis sollicita quæ sunt Domini, quomodo placeat Domino (I Cor. vn, 32), ne forte propter aliquam sibi incognitam mentis infirmitatem, nondum sit matura martyrio, illa vero mulier cui se præferre gestiebat, jam possit bibere calicem dominica humilitatis, quem prius bibendum discipulis amatoribus sublimitatis opposuit (Matth. xx, 22)? Unde, inquam, scit, ne forte ipsa noudum sit Thecla, jam sit illa Crispina (a) ?

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »