ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub
[ocr errors]

CAPUT XLV. · Fructus centenus, sexagenus et tricenus varie intellectus. Certe nisi adsit tentatio, nulla doni hujus fit demonstratio.

46. Noc autem tam magnum est, ut eum fructum centenum quidam intelligant («). Perhibet enim præclarissimum testimonium ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum est, quo loco martyres, et quo defunctæ sanctimoniales ad altaris sacramenta recitentur (b). Sed quid significet fecunditatis illa diversitas, viderint qui hæc melius quam nos intelligunt ; sive virginalis vita in centeno fructu sit, in sexageno vidualis, in triceno autem conjugalis: sive cente::a fertilitas martyrio potius imputetur, sexagena continentiæ, tricena connubio; sive virginitas accedente martyrio centenum fructum impleat, sola vero in sexageno sit, conjugati autem tricenum ferentes ad sexagenum perveniant si martyres fuerint : sive quod probabilius mihi videtur, quoniam divine gratiæ multa sunt munera, et est aliud alio majus ac melius, unde dicit Apostolus, Æmulamini autem dona meliora (1 Cor. xII, 31); intelligendum est plura esse, quam ut in tres differentias distribui possint. Primum, ne continentiam vidualem aut in nullo fructu constituamus, aut ad conjugalis pudicitiae meritum deponamus, aut virginali gloriæ coæquemus ; aut coronam martyrii vel in habitu animi, etiamsi desit tentationis examen, vel in ipsa passionis experientia constitutam, cuilibet illarum trium castitati sine ullo incremento fertilitatis accedere existimemus. Deinde, ubi ponimus quod multi ac multæ ita custodiunt continentiam virginalem, ut tamen non faciant que Dominus ait, Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21); nec audeant eorum cohabitationi sociari, in quibus nemo dicit aliquid proprium, scd sunt eis omnia communia (Act. 11, 44, et iv, 32) : nihilne putamus fructificationis accedere virginibus Dei, cum loc faciunt? aut sine ullo fructu esse virgines Dei, etiamsi hoc non faciunt?

[blocks in formation]

1 Omnes Mss., Imitamini.

(sic ejus Acta in Theodericensi Ms. forte pro Thagastensis, vel Thagurensis) gladio percussa est Thebestæ in Africa sub Diocletiano et Maximiano, Anulino | roconsule. Inde rursum in sermone 354, ad Continentes, n. 5: «Cogitate, ait, per«secutionis tempore non solum Agnen fuisse coronatam « virginem, sed et Crispiuam mulierem: et forte, quod non « dubitatur, aliqui tunc de continentibus defecerunt, et a multi de conjugatis pugnaverunt atque vicerunt. »

(a) Hanc sententiam refert Hieronymus, sed aliam ipse in lib. 1 contra Jovinianum, et in Matth. cap. 13 eligit, quæ videlicet centesimum fructum virginibus, sexagesimum viduis, et trigesimum castis conjugatis deputat.

(b) luc pertinet illud in sermione 159, n. 1: « Martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi aon pro ipsis oretur: pro cæteris autem commemoratis defunctis oratur.»

liora. Sed Dominum tres arbitror voluisse fructificationis commemorare differentias (Matth. xIII, 8), cteras intelligentibus reliquisse. Nam et alius evangelista solum commemoravit centuplum (Luc. vin, 8): numquid ideo putandus est alia duo vel improbasse vel ignorasse, ac non potius intelligenda reliquisse?

47. Sed ut dicere cœperam, sive cen'enus fructus sit Deo devota virginitas, sive alio aliquo modo, vel quem commemoravimus, vel quem non commemoravimus, sit illa fertilitatis intelligenda distantia ; nemo tamen, quantum puto, ausus fuerit virginitatem præferre martyrio, ac nemo dubitaverit hoc donum occultum esse, si examinatrix desit ten

tatio.

-

CAPUT XLVII. Ut non infletur virgo, cogitet se forte non posse pro Christo pati, quod possit conjugata. Habet itaque virgo quod cogitet quod ei prosit ad servandam humilitatem, ne violet illam quæ supereminet donis omnibus charitatem, sine qua utique quæcumque alia vel pauca vel plura vel magna vel parva habuerit, nihil est. Habet, inquam, quod cogitet ut non infletur, non æmuletur; ita se scilicet bonam virginale conjugali bono multo amplius et melius profiteri, ut tamen nesciat utrum illa vel illa conjugata jam pati pro Christo possit, adhuc vero ipsa non possit, et in hoc ci parcatur, quia infirmitas ejus tentatione non interrogatur. Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittel tentari super id quod potestis; sed facict cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. x, 13). Fortassis ergo illi vel illæ conjugalis vitæ retinentes in suo genere laudabilem modum, jam possint contra inimicum ad iniquitatem cogentem etiam laniatu viscerum et effusione sanguinis dimicare; illi autem vel illæ a pueritia continentes, seque castrantes propter regnum cœlorum, nondum tamen valeaut talia vel pro justitia vel pro ipsa pudicitia sustinere. Aliud est enim pro veritate ac proposito sancto non consentire suadenti atque blandienti, aliud non cedere etiam torquenti atque ferienti. Latent ista in facultatibus et viribus animorum, tentatione panduntur, experientia propalantur. Ut ergo quisque non infletur, ex eo quod se pervidet posse, humiliter cogitet quod ignorat aliquid præstantins se fortasse non posse; aliquos autem qui illud quo sibi gloriose notus est, nec habent nec profitentur, hoc quod ipse non potest posse. Ita servabitur non fallaci, sed veraci humilitate, Honore mutuo prævenientes (Rom. xu, 10); et, Alter alterum existimantes superiorem sibi (Philipp. 11, 3).

CAPUT XLVIII. 48. Alia humilitatis occasio, quod nullus hic sit sine peccato. Quid jam dicam de ipsa cautela et vigilantia non peccandi ? Quis gloriabitur castum se hubere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 9)? Integra est quidem ab utero matris sancty virginitas: sed nemo, inquit, mundus in conspectu tuc, nec infans cujus est unius Er. et aliquot miss., lentata panduntur, experta propa

lantur.

[ocr errors]

diei vita super terram (Job. xxv, 4). Servatur et in fide inviolata quedam castitas virginalis, qua Ecclesia uni viro virgo casta coaptatur: sed ille unus vir, non tantum fideles mente et corpore virgines, sed omnes omnino Christianos ab spiritualibus usque ad carnales, ab Apostolis usque ad ultimos pœnitentes, tanquam a summis cœlorum usque ad terminos eorum (Matth. xxiv, 51), docuit orare, et in ipsa oratione dicere admonuit, Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. vi, 12) : ubi per hoc quod petimus, quid etiam nos esse meminerimus ostendit. Neque enim pro eis debitis, quæ totius præteritæ vitæ in Baptismo per ejus pacem nobis dimissa esse confidimus, nos præcepit orare, dicentes, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : alioquin hanc orationem catechumeni potius usque ad Baptismum orare deberent. Cum vero eam baptizati orant, præpositi el plebes, pastores et greges; satis ostenditur in hac vita, quæ tota tentatio est (Job. vi, 1), neminem se tanquam ab omnibus peccatis immunem debere gloriari. CAPUT XLIX. 49. Virgines irreprehensibiles purgatione peccatorum et humili confessione. Mortifera securitas peccandi spe veniæ confitentibus promissæ. Proinde etiam virgines Dei irreprehensibiles quidem sequuntur Agnum quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta, et virginitate servata, quæ non rediret amissa: sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali revelati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore corum non sit inventum mendacium (Apoc. XIV, 4, 5); meminerint etiam in hoc esse veraces, ne se audeant dicere non habere peccatum. Idem quippe Joannes qui illud vidit, hoc dixit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, el veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis peccala nostra, et purget nos ab omni iniquitate. Quod si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem faciemus eum, et verbum ejus non erit in nobis. Iloc certe non illis aut illis, sed Christianis omnibus dicitur, ubi et virgines se debent agnoscere. Sic enim crunt sine mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt. Ac per hoc quamdiu nondum est in cœlesti sublimitate perfectio, invituperabiles fácit in humilitate confessio.

50. Sed rursus, ne per occasionem hujus sententiæ quisquam cum mortifera securitate peccaret, seque trahendum permitteret, tanquam mox delendis facili confessione peccatis, continuo subjecit, Filioli mei, hæc scripsi vobis, ut non peccetis : et si quis peccaverit, advocatum habemus ad Patrem Jesum Christum justum; et ipse propitiator est peccatorum nostrorum (I Joan. 1, 8-11, 2). Nemo itaque a peccato tanquam rediturus abscedat, nec se hujusmodi quasi societatis pacto cum iniquitate constringat, ut eam confiteri quam cavere delectet.

[blocks in formation]

humiliat se. Sed quoniam etiam satagentibus vigilantibusque ne peccent, subrepunt quodam modo ex humara fragilitate peccata, quamvis parva, quamvis pauca, non tamen nulla; eadem ipsa fiunt magna et . gravia, si eis superbia incrementum et pondus adje. cerit a sacerdote autem quen habemus in cœlis, si pia humilitate perimantur, tota facilitate purgantur.

51. Sed non contendo cum eis qui asserunt hominem posse in hac vita sine ullo peccato vivere: non contendo, non contradico. Fortassis enim ex nostra miseria magnos metimur, et comparantes nosmetipsos nobismetipsis (II Cor. x, 12), non intelligimus. Unum scio, quod isti magni, quales non sumus, quales nondum experti sumus, quanto magni sunt, tanto humiliant sc in omnibus, ut coram Deo inveniant gratiam. Quamlibet enim magni sint, non est servus major domino suo, vel discipulus magistro suo (Joan. XIII, 16). Et utique ille est Dominus qui dicit, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et ille est Magister qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, et discite a me. Et tamen quid discimus? Quoniam milis sum, inquit, et humilis corde (Matth. x1, 27-29).

[ocr errors]

CAPUT LI. - 52. Virginitatis custos Deus qui eam dedit, apud humiles quiescit. Ilic dicet aliquis: Non e-t hoc jam de virginitate, sed de humilitate scribere. Quasi vero quæcumque virginitas, ac non illa quæ secundum Deum est, a nobis prædicanda suscepta est. Quod bonum quanto magnum video, tanto ei, ne pereat, furem superbiam pertimesco. Non ergo custodit bonum virginale, nisi Deus ipse qui dedit : et Deus charitas est (I Joan. iv, 8). Custos ergo virginitatis charitas locus autem hujus custodis humilitas. Ibi quippe habitat, qui dixit super humilem et quietum et trementem verba sua requiescere Spiritum suum (Isai. LXVI, 2). Quid itaque alienum feci, si bonum quod laudavi, volens tutius custodiri, curavi etiam locum præparare custodi? Fidenter enim dico, nec mihi ne irascantur timeo, quos ut mecum sibi timcant sollicitus moneo facilius sequuntur Agnum, etsi non quocumque ierit, certe quousque potuerint, conjugati humiles, quam superbientes virgines. Quomodo enim sequitur, ad quem non vult accedere? Aut quomodo accedit, ad quem non venit ut discat, Quoniam mitis sum et humilis corde? Illos proinde sequentes, Agnus quocumque ierit ducit, in quibus prius ipse ubi caput inclinet invenerit. Nam et quidam superbus et dolosus hoc ei dixerat, Domine, sequar te quocumque ieris: cui respondit, Vulpes foveas habent, et volatilia cœli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum inclinet (Matth. vm, 19 et 20). Arguebat nomine vulpium astutam dolositatem, et nomine volucrum ventosam elationem, in quo ubi requiesceret piam non inveniebat humilitatem. Ac per hoc nusquam omnino secutus est Dominum, qui sc promiserat, non usque ad quemdam profectum, sed omnino quocumque ierit secuturum. CAPUT LII. – 53. Humilitas virginibus qua ratione exercenda. Quapropter hoc agite, virgines Dei, loc Editi, futuram. Emendantur ex Mss. (Quatorze.)

-

lan

agite: sequimini Agnum quocumque ierit. Sed prius ad eum quem sequamini, venite, et discite quoniam mitis est et humilis corde. Humiliter ad humilem venite, si amatis; et ne discedatis ab illo, ne cadatis. Qui enim timet ab illo discedere, rogat et dicit: Non mihi veniat pes superbiæ (Psal. xxxv, 12). Pergite viam sublimitatis, pede humilitatis. Ipse exaltat humiliter sequentes, quem descendere non piguit ad jafortitudicentes. Dona ejus illi servanda committite, nem vestram ad illum custodite (Psal. Lvш, 10). Quidquid mali ipso custodiente non committitis, quam remissum ab illo deputate ne modicum vobis existimantes dimissum, modicum diligatis, et tundentes pectora publicanos ruinosa jactantia contemnatis. De viribus vestris expertis cavete, ne quia ferre aliquid potuistis inflemini: de inexpertis autem orale, ne supra quam potestis ferre tentemini. Existimate aliquos in occulto superiores, quibus estis in manifesto meliores. Cum aliorum bona, forte ignota vobis, benigne creduntur a vobis, vestra vobis nota non comparatione minuuntur, sed dilectione firmantur : et quæ forte adhuc desunt, tanto dantur facilius, quanto desiderantur humilius. Perseverantes in numero vestro præbeant vobis exemplum; cadentes autem augeant timorem vestrum. Illud amate, ut imitemini; hoc lugete, ne inflemini. Justitiam vestram nolite statuere, Deo vos justificanti subdite. Veniam peccatis donate alienis, orate pro vestris : futura vigiLando vitate, præterita confitendo delete.

CAPUT LIII. 54. Virgines quanto sanctiores, tunto sint humiliores. Ecce jam tales estis, ut professæ atque servatæ virginitati cæteris etiam moribus congruatis. Ecce jam non solum homicidiis, sacrificiis diabolicis et abominationibus, furtis, rapinis, fraudibus, perjuriis, ebriositatibus, omnique luxuria et avaritia, simulationibus, æmulationibus, impictatibus, crudelitatibus abstinetis: verum etiam illa quæ leviora vel sunt vel putantur, non inveniuntur nec oriuntur in vobis; non improbus vultus, non vagi oculi, non infrenis lingua, non petulans risus, non scurrilis jocus, non indecens habitus, non tumidus aut fluxus incessus jam non redditis malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (1 Petr. 11, 9); jam postremo illam mensuram dilectionis impletis, ut ponatis animas pro fratribus vestris (I Joan. 111, 16). Ecce jam tales estis, quia et tales esse debetis. Hæc addita virginitati, angelicam vitam hominibus, et cæli mores exhibent terris. Sed quanto magni estis, quicumque ita magui estis, tanto humiliate vos in omnibus, ut coram Deo inveniatis gratiam, ne superbis resistat, ne se exaltantes humiliet, ne inflatos per angusta non trajiciat: quanquam superflua sit sollicitudo, ne ubi fervet charitas, desit humilitas. CAPUT LIV. 55. Sponsum toto corde ament. Si ergo nuptias contempsistis filiorum hominum, ex

1

[ocr errors]

Isola editio Lov., per angustam portam.

quibus gigneretis filios hominum, toto corde amate speciosum forma præ filiis hominum: vacat vobis liberum est cor a conjugalibus vinculis. Inspicite pulchritudinem amatoris vestri cogitate æqualem Patri, subditum et matri; etiam in cœlis dominantem, et in terris servientem; creantem omnia, creatum inter omnia. Illud ipsum quod in eo derident superbi, inspicite quam pulchrum sit: internis luminibus inspicite vulnera pendentis, cicatrices resurgentis, sanguinem morientis, pretium credentis, commercium redimentis.

CAPUT LV. Quanta felicitate ac securitate amatur sponsus. llæc quanti valeant cogitate, hæc in statera charitatis appendite; ct quidquid amoris in nutptias vestras impendendum habebatis, illi rependite.

56. Bene quod interiorem vestram pulchritudinem quærit, ubi vobis dedit potestatem filias Dei fieri (Joan. 1, 12): non quærit a vobis pulchram carnem, sed pulchros mores, quibus frenetis et carnem. Non est cui de vobis quisquam mentiatur, et faciat sævire zelantem. Videte cum quanta securitate ametis, cui displicere falsis suspicionibus non timetis. Vir et uxor amant se, quoniam vident se; et quod non vident, timent in se nec certi gaudent ex co quod in manifesto est, dum in occulto suspicantur plerumque quod non est. Vos in isto quem oculis non videtis, et fide conspicitis, nec habetis verum quod reprehendatis, nec eum metuitis ne de falso forsitan offendatis. Si ergo magnum amorem conjugibus deberetis, eum propter quem conjuges habere noluistis, quantum amare debetis? Toto vobis figatur in corde, qui pro vobis est fixus in cruce: totum teneat in animo vestro, quidquid noluistis occupari connubio. Parom vobis amare non licet, propter quem non amastis et quod liceret. Sic amantibus mitem et humilem corde nullam vobis superbiam pertimesco.

CAPUT LVI. 57. Conclusio operis. Pro modulo itaque nostro et de sanctitate qua Sanctimoniales proprie dicimini, et de humilitate qua conservatur quidquid magnum dicimini, satis locuti sumus. Dignius autem illi tres pueri, quibus refrigerium in igne præbebat, quem corde ferventissimo diligebant, vos de hoc opusculo nostro, verborum quidem numero longe brevius, sed pondere auctoritatis multo adgrandius, in hymno quo ab eis Deus honoratur, moneant. Nam sanctitati humilitatem in Dei laudatoribus conjungentes, apertissime docuerunt ut tanto quisque caveat ne superbia decipiatur, quanto sanclius aliquid profitetur. Proinde vos quoque laudate cum qui vobis præstat ut in ardore medio sæculi hujus, quamvis conjugio non copulemini, non tamen uramini; et orantes etiam pro nobis, Benedicite, sancti et humiles corde, Dominum; hymnum dicite, et superexaltate eum in sæcula (Ban. 1II, 87).

1 Sic Mss. At editi, nuptiis vestris ; omisso, in.

Desiderius Erasmus nititur adimere hoc opusculum Augustino, et adversario ipsius Juliano dare. Quæ affert in Juliani gratiam argumenta, piget refellere. Contra Augustinum nihil fere obtendit nisi dictionis facilitatem sed hæc ipsa facilitas dictionis clamitat opus esse Augustini. Jacobus Pamelius in Notis ad Tertulliani librum contra Hermogenem, cap. 1, n. 7, id operis citans hisce verbis, Auctor opusculi de Fono Viauitatis inter lucubrationes D. Augustini, significat putare se illud minime ab Augustino confectum. Pro qua opinione Lindanus in Panoplia; lib. 4, cap. 98, argumentum existimat non leve sibi suppetere ex concilii Carthaginensis quarti, cui subscripsisse Augustinus legitur, canone 104, quo statutum est ut viduæ quæ se Domino devoverant suscepto religioso habitu, si ad nuptias sæculares sive secundas postea transierint, sine Christianorum communione maneant, et crimine adulterii notentur. Nempe contra, subsequentis libri auctor, capp. 10 et 11, eos redarguit qui putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, sed adulteria, et eas volunt a maritis separatas reddere continentiæ. Verum nihil hic Augustinus ab illo canone dissentit, qui talium quidem nuptias non patitur censeri adulteria, sed ipsos tamen a proposito sancto lapsus adulteriis pejores dicit. Itaque non prohibet quominus nubentes post votum aliqua excommunicationis pœna, multentur perinde atque adulteræ, dummodo earum nuptiæ, postquam celebratæ sunt, non rescindantur. Nihil aliud adversus lapsarum nuptias præceptum reperitur antiquiorum conciliorum decretis. In hanc rem celebris est canon sextus decimus Chalcedonensis concilii aliquot annis post Augustini obitum sic definientis : Si qua virgo se dedicaverit Deo, similiter et monachus, non licere eis jungi nuptiis. Si vero inventi fucrint hoc facientes, maneant excommunicati. Statuimus vero posse in eis facere humanitatem, si ita probavert loci episcopus. Cæterum Augustini doctrinæ, quam hic de nuptiis post votum, itemque in lib. de Sancta Virginitate, cap. 34, et in epist. 220 ad Bonifacium comitem, n. 12, tradit, nonnihil favet Cyprianus in epist. 62 ad Pomponium, Epiphanius in hæresi 61, quæ est Apostolicorum, etc. Neque porro desunt, quibus concilium supra laudatum Carthaginense, quod in codice canonum Ecclesix Africanæ cum cæteris Carthaginensibus ejus temporis conciliis non exstat, dubiæ fidei videatur. Concilio Augustinus, quamvis id anno habitum consignetur 398, quo ille tempore juvenis et recens erat episcopus, subscripsit secundus ab Aurelio. Hinc forte errandi occasio data Lindano, qui subscripsisse Augustinum senem affirmat.

Subsequentis opusculi mentionem in Retractationum libris non fecit Augustinus, quia epistole forma conscriptum est. Id propterea Possidius cap. 7 inter Epistolas recenset hoc titulo : Julianæ de Sancta Viduitate. Citat et fere totum transcribit Florus seu Beda vulgatus ad I Cor. 1 et vi, ad Philipp. iv, et ad1 Tim. v. Augustinum refert inscriptio epistolæ in omnibus antiquis codicibus præfixa, et se ipse ostendit cap. 15, commemorans libros a se editos de Bono Conjugali, de Sancta Virginitate, et adversus Faustum, necnon cap. 25, epistolam Probe scriptam de orando Deo. Pertinet Viduitatis liber ad annun circiter 414; scriptus videlicet post Demetriadis virginis consecrationem, laudatam hic cap. 19, tanquam recentem, quod modo cœpit : hanc sub finem anni 413 factam observavimus tomo 2, ad epistolam 150 Proba et Julianæ directam. In capite 17 a Pelagianorum errore, quem serpere cœpisse dicit, tacito eorum nomine, cavere jubet. De hac ipsa forte admonitione Juliana gratias agit Augustino litteris citatis in epistola 188 ad eamdem Julianam missa, ubi ejus hæc verba refert Augustinus: Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures indulgeam his hominibus, qui pravis tractatibus venerandam fidem sæpe corrumpunt, gratias uberes ago tam piæ admonitioni.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE BONO VIDUITATIS

LIBER

SEU

EPISTOLA @AD JULIANAM VIDUAM.

88

Viduas hic docet et exhortatur. Primum docendo probat sanctæ viduitatis professionem nuptiis anteponendam; nuptias tamen secundas, imo et tertias et quotaslibet licitas esse, nec unquam malas: et nubentes quidera post votum viduas sive (a) Scripta forte circa annum 414.

Titulus in quibusdam Mss. est: De professione r ́iduitatis; aut : De profession: sanctæ viduitatis. Apud Er. et Lov.: De bono sive perfectione viduitatis.

virgines merito damnari; ipsis autem earum nuptias nec haberi pro adulteriis, nec dirimi oportere. Merita viduarum ex ipso robore continentiæ ac pietatis pensari vult; ideoque biviram univira viduæ aliquando jure præferri demonstrat. Postea exhortando monet Julianam, ut in primis continentiam suam beneficio Dei tribuat, caveatque ab sermonculis, qui serpere cœperunt, hominum quorumdam inimicorum gratiæ Christi. Jubet ut suum omne studium cum fil a virgine et cum socru vidua impendat ad placendum Deo : delicias spirituales habeant carnalium deliciarum loco; et tamam denique suam custodire non negliga.it.

AUGUSTINUS Episcopus, servus Christi, servorumque Christi 1, religiosæ famulæ Dei Julianæ, in Domino dominorum salutem.

CAPUT PRIMUM. 1. Rogatus a Juliana scribit de professione viduitatis. Apostoli de hac re doctrinam exponet. Ne petitioni tux et in Christo dilectioni diutius essem debitor promissionis meæ, arripui utcumque inter alias urgentissimas occupationes meas de professione sanctæ viduitatis aliquid ad te scribere : quoniam et præsentem me rogando onerasti 3, et cum tibi hoc non potuissem negare, sæpe meum promissum litteris flagitasti. In quo sane opere nostro cum aliqua legeris ad tuam vel ad vestram, quæ simul in Christo vivitis, personam minime pertinere, nec admonitioni vitæ vestræ proprie necessaria, non ideo debebis superflua judicare. Istæ quippe litteræ quamvis ad te, non tamen tantummodo tibi scribenda fuerunt: sed ut aliis per te quoque prodessent, non utique a nobis negligendum fuit. Quidquid ergo hic inveneris, quod vobis necessarium vel nunquam fuerit, vel jam non sit, et tamen aliis esse perspexeris, nec habere te pigeat, nec dare legendum; ut et tua charitas sit utilitas aliorum.

2. Cum igitur in onini quæstione quæ ad vitam moresque pertinet, non sola doctrina, verum etiam exhortatio sit necessaria; ut doctrina quid agendum sit noverimus, exhortatione autem excitemur, ne pigeat agere quod agendum esse jam novimus: quid ego amplius te doceam, quam id quod apud Apostolum legimus? Sancta enim Scriptura nostræ doctrinæ regulam figit, ne audeamus sapere plus quam oportet sapere; sed sapiamus, ut ipse ait, ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XI, 3). Non sit ergo mihi aliud te docere, nisi verba tibi doctoris exponcre, et de iis quod Dominus dederit disputare.

[blocks in formation]

illas significat, quæ non sunt nuptiis alligatæ, sive fuerint, sive non fuerint. Quod alio loco aperit, ubi ait: Divisa est mulier innupta et virgo. Quando utiqne et virginem adjungit, quid mulierem innuptam, nisi viduam vult intelligi? Unde etiam deinceps uno innuptæ nomine professionem utramque complectitur dicens: Quæ innupta est, sollicita est ea quæ sunt Domini, quomodo placeat Domino; quæ autem nupta est, sollicita est ea quæ sunt mundi, quomodo placeal viro (1 Cor. vii, 8, 54). Innuptam certe non eam tantum intelligi voluit, quæ nunquam nupsit; sed etiam cam quæ nuptiarum vinculo per viduitatem liberata, nupta esse destitit: nam ideo et nuptam non dicit, niși eam quæ virum habet; non etiam eam quæ habuit, et non habet. Quapropter vidua omnis innupta est : sed quia non omnis innupta vidua est; sunt enim et virgines; ideo hic utrumque posuit, ubi ait, Dico autem innuptis et viduis: tanquam diceret, Quod dico innuptis, non eis solis dico quæ virgines sunt, sed etiam cis quæ viduæ sunt; bonum esse illis si sic permanserint, sicul et ego. CAPUT III. 4. Bonum viduitatis majus quam conjugii, quod tamen vere bonum. Conjugii fides, et alia ejus bona, licet viduitate minora. Ecce est bonum tuum ei bono comparatum, quod dicit Apostolus suum, si fides adest; imo quia fides adest. Brevis est ista doctrina, nec ideo contemnenda, quia brevis : sed ideo facilius et charius tenenda, quia in brevitate non vilis. Non enim qualecumque bonum hic commendaret Apostolus, quod fidei nuptarum sine ulla ambiguitate præposuit. Quantum autem bonum habeat nuptarum fides, id est, christianarum et religiosarum conjugatarum, hinc intelligi potest, quod cum de fugienda fornicatione præciperet, ubi utique et conjugatos alloquebatur, Nescitis, inquit, quia cor· porá vestra membra sunt Christi (Id. vi, 19). Tantum ergo bonum est fidelis conjugii, ut etiam ipsa membra sint Christi. Hoc autem bono quoniam 1 melius est bonum continentiæ vidualis, non hac professione id agitur, ut aliquid plus sit catholica vidua quam membrum Christi; sed ut meliorem quam conjugata locum habeat inter membra Christi. Dicit quippe idem apostolus: Sicut enim in uno corpore

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

In libri hujus recognitione contulimus cum Erasmi ac Lovaniensium editis veteres codices Gallicanos duodecim, Regium, Sorbonicum, Victorinum, Augustinensem, id est e bibliotheca Augustinianorum Paris. Carnutensem abbatiæ S. Petri, Laudunensem Ecclesiæ majoris, Cisterciensem, Cygirannensem, Beccensem, Michaelinum, Audoenensem, et vetustissimum mille, aut amplius, annorum Germanenscm; necnon Romanos Vaticanos tres, ac variantes lectiones quatuor Belgicorum que exstant apud Lovanienses.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M. Editi, quo. Melius Mss., quoniam.

↑ Sic Er. et nonnulli Mss. At Lov.: Servus servorum Christi.

vetustissimus Corbeiensis codex, servus Christi, servorum

Christi.

'Cisterciensis Ms., tuæ in Christo dilectionis.

Sic Mss. Editi autem, honorasti.

Sic Er. et Mss. [debetis.]

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »