ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra: habentes dona diversa secundum gratiam quæ data est nobis (Rom. XII, 46).

[ocr errors]

5. Ideo etiam cum moneret conjugatos, ne debito carnalis commixtionis fraudarent invicem; et per hoc alter corum negato sibi debito conjugali, per intemin fornicationem perantiam suam tentatus a satana, prolaberetur: Hoc autem dico, inquit, secundum veniam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic, alius vero sic 3. CAPUT IV. Viduitatis professione non damnari secundas nuptias. Cataphrygarum et Novatianorum error a Tertulliano propalatus. Vides etiam conjugalem 'pudicitiam et thori christiani matrimonialem fidem donum esse, et hoc a Deo : ut illud quod ultra liberorum procreandorum necessitatem modum concumbendi aliquatenus concupiscentia carnalis excedit, non nuptiarum sit hoc malum, sed veniale sit propter nuptiarum bonum. Non enim de conjugio, quod coet fide pupulatur liberorum procreandoram causa, dicitiæ conjugalis, et indissolubili, quamdiu ambo vivunt, matrimonii sacramento, quæ omnia bona sunt ; sed de illo immodico carnis usu, qui in infirmitate conjugum agnoscitur, et interventu boni nuptialis ignoscitur, ait Apostolus, Secundum veniam dico, non secundum imperium. Item cum dicit, Mulier alligata est *, quamdiu vir ejus vivit ; quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium ; satis ostendit beatam esse in Domino etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed in eodem Domino viduam beatiorem: hoc est, ut Scripturarum non tantum verbis, verum etiam exemplis loquar, beatam esse Ruth, sed Annam beatiorem.

6. Quapropter hoc primum oportet ut noveris, bono quod elegisti non damnari secundas nuptias, sed inferius honorari. Nam sicut bonum sanctæ virginitatis, quod elegit filia tua, non damnat unas nuptias tuas; sic nec viduitas tua, cujusquam secundas. Hinc enim maxime Cataphrygarum ac Novatianorum hæreses tumuerunt, quas buccis sonantibus, non sapientibus, etiam Tertullianus inflavit, dum secundas nuptias tanquam illicitas maledico dente concidit, quas omnino licitas Apostolus sobria mente concedit. Ab hac sanitate doctrinæ, nullius indocti, nullius docti disputatione movearis; nec ita extollas bonum tuum, ut quod malum non est, tanquam malum crimineris alienum sed tanto magis gaude de tuo bono, quanto

[blocks in formation]

magis vides non tantum illo devitari mala, sed quædam bona etiam superari. Mala sunt enim adulterium vel fornicatio. CAPUT V. Honestum dici viduitatis bonum quia honestius, non ut turpe puletur conjugium. Ab his autem illicitis valde longe est quæ voti libertate se obstrinxit, et sibi etiam licita ne licerent, non imperio legis, sed consilio charitatis effecit. Et bonum est pudicitia conjugalis, sed melius bonum est continentia vidualis. Hoc ergo melius illius boni submissione honoratur non illud bonum melioris hujus laude damnatur.

7. Quod autem Apostolus, cum cælibum et innuptarum commendaret fructum, quia cogitant quæ sunt Domini, quomodo placeant Deo, subjecit et ait, Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, id est, non ut vos cogam; sed ad id quod honestum est: non quia innuptarum bonum honestum dixit, ideo putare debemus turpe esse vinculum conjugale; alioquin etiam primas nuptias condemnabimus, quas nec Cataphryges, nec Novatiani, nec disertissimus eorum astipulator Tertullianus turpes ausus est dicere. Sed quemadmodum cum ait, Dico autem innuptis et viduis, bonum esse illis si sic permanserint; utique bonum posuit pro meliore, quoniam omne quod bono comparatum melius dicitur, etiam hoc procul dubio bonum est: nam quid est aliud quod ita dicitur melius, nisi quod magis bonum est? nec ideo consequenter cum sensisse arbitramur, malum esse si nupserint, quoniam dixit, bonum esse illis si sic permanserint: ita etiam cum ait, sed ad id quod honestum est; non matrimonium turpe esse monstravit, sed quod honesto erat honestius genera lis honesti nomine commendavit. Quia honestius quid est, nisi quod magis honestum est? Magis autem honestum utique honestum est. Aperte quippe declaravit hoc essc bono illo melius, ubi ait, Qui dat nuplum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit et hoc illo beato beatius, ubi ait, Beatior autem erit, si sic permanscrit (I Cor. vn, 5-8, 35-40). Sicut ergo bono melius et beato beatius, sic honesto honestius est, quod honestum voluit appellare. Absit enim ut turpe sit unde loquens apostolus Petrus ait: Viri, uxoribus vestris tanquam vasi infirmiori et subjecto tribuite honorem, quasi cohæredibus gratiæ. Et illas at loquens, subditas esse viris suis exemplo Saræ ad hortatur: Nam sic quædam, inquit, sanctæ mulieres, quæ in Deum sperabant, ornabant se, obsequentes viris suis: quomodo Sara obediebat Abrahæ, dominum illum vocans, cujus facta estis filiæ benefacientes, et non timentes ullam perturbationem (1 Petr. ш, 5-7).

CAPUT VI.-8. Nuptas etiam corpore sancias esse, licet minus quam innuptas. Bonum viduitatis non minuitur laudato bono conjugii, sed augetur. An beatior Anna vidua, quam Ruth bis nupta. Unde et illud quod de innupta Paulus apostolus dixit, Ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. vn, 34), non sic accipiendum est, quasi nupta fidelis et casta, et secundum Scripturas subdita viro, non sit sancta corpore, sed tan.

tummodo spiritu. Fieri enim non potest ut sanctificalo spiritu, non sit sanctum etiam corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. Sed ne cuiquam nos potius argumentari, quam hoc divino eloquio probare videamur; quoniam Petrus Saram commemorans, Sanctæ, inquit, mulieres tantummodo; non ait, et corpore: illud ejusdem Pauli consideremus, ubi probibens fornicationes ait, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Audeat ergo aliquis dicere membra Christi sancta non esse : aut vero audeat a membris Christi fidelium conjugatarum corpora separare. Unde etiam paulo post ait : Corpus restrum templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo el non estis vestri; empti enim estis pretio magno (1 Cor. vi, 15, 19 et 20). Corpus fidelium et nembra Christi esse dixit, et templum Spiritus sancti, ubi profecto utriusque sexus fideles intelliguntur. Ibi crgo sunt nuptæ, ibi et innuptæ, sed distinctæ meritis, et tanquam membris membra prælata, quorum tamen neutra sint a corpore separata. Quod igitur de innupta loquens ait, Ut sit sancta et corpore et spiritu; ampliorem innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi voluit, non corpas nuptarum omni sanctificatione privavit.

9. Disce itaque bonum tuum, imo memento quod didicisti, bonum tuum plus laudari, quia est aliud bonum quo sit hoc melius, quam si aliter hoe bonum esse non posset, nisi illud malum esset, aut omnino non esset. Habent oculi in corpore magnum honorem, sed minorem haberent, si soli essent et alia minoris honoris membra non essent. In cœlo ipso sua luce sol lunam superat, non vituperat : et stella ab stella differt in gloria (Id. xv, 41), non dissidet in superbia. Ideo fecit Deus omnia, et ecce bona valde : non tantum bona, sed etiam valde; non ob aliud, nisi quia omnia. Nam et per singula opera dicebatur, Vidit Deus quia bonum est. Ubi autem omnia nominata suat, additum est valde; et dictum est, Vidit Deus omnia quæ fecit, et ecce bona valde (Gen. 1). Meliora enim quædam singula quam alia singula : sed meliora simul omnia quam quælibet singula. Christi itaque doctrina sana in ejus corpore sanam te faciat per ejus gratiam, ut id quod aliis melius habes in corpore et spirito, idem ipse spiritus tuus qui corpori dominatur, nec extollat insolenter, nec discernat inscienter.

10. Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa bis nupserit, hæc uno viro cito viduata diu vixerit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth.

CAPUT VII. - Sanctæ feminæ tempore Legis non concupiscentia, sed obedientia compellente nubebant. Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarnm dispensatio fuit, quas nubere obedientia, non concupiscentia compellebat, ut propagaretur populus Dei, in quo præmitterentur Prophetæ Christi cum et ipse populus per ea quæ in figura contingebant in illis (I Cor. x, 11), sive in iis qui scirent, sive in iis

qui illa nescirent, nihil aliud esset quam propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. Ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam qui non suscitaret semen in Israel (Deut. xxv, 5-10). Unde et sanctæ mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate pariendi; ut rectissime credantur coitum non fuisse quæsituræ, si proles posset aliter provenire. Et viris usus plurimarum vivarum concedebatur uxorum : cujus rei non concupiscentiam carnis, sed providentiam generationis fuisse causam illud ostendit, quod sicut viris sanctis habere plures uxores vivas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis pluribas vivis ; quoniam tanto essent turpiores, quanto magis appeterent unde non essent fecundiores. Proinde sancla Ruth, cum semen quale illo tempore necessarium fuit in Israel non haberet, mortuo viro quæsivit alterum de quo haberet. Ilac itaque bis conjugata ideo Anna univira vidua beatior fuit, quia et prophetissa Christi esse meruit; quam credendum est, etiamsi filios nullos habuit, quod quidem Scriptura reticendo reliquit incertum, eo Spiritu prævidisse Christum ex virgine proxime esse venturum, quo potuit agnoscere et parvulum : unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, secundas nuptias recusavit; quia noverat jam tempus esse quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi, nec conjugalibus fetandis visceribus, sed castificandis vidualibus moribus, melius serviretur. Si vero etiam sciebat Ruth per suam carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat habiturus, et huic scientia nubendo exhibuit ministerium, non audeo jam dicere beatiorem fuisse Annæ viduitatem quam illius fecunditatem.

2

CAPUT VIII. —11. Nuptiæ et secundæ et primæ hoc tempore, nisi incontinentia sit impedimento, contemnendæ. Nuptiæ olim legis obsequium, nunc infirmilalis remedium, et humanitatis solatium. Tu autem quæ et filios habes, et in eo sæculi fine vivis, quo jam tempus est non mittendi lapides, sed colligendi; non amplectendi, sed continendi ab amplexu (Eccle. m, 5); cum clamet Apostolus, Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint: profecto si secundas nuptias appetisses, nullum prophetiæ vel legis obsequium, nulfum prolis saltem carnale desiderium, sed solius incontinentiæ fuisset indicium. Fecisses enim quod ait Apostolus, cum dixisset, bonum esse illis si sic permanserint sicul et ego: continuo quippe addidit, Quod si se non continent, nubant : malo enim eas nubere quam uri (I Cor. vii, 29, 8 et 9). Hoc enim dixit, ut effrenatæ libidinis malum non præcipitaretur in turpitudinem flagitiorum, cum exciperetur honestate nuptiarum. Gratias autem Domino, quoniam peperisti quod esse noluisti, et virginitas prolis tue conpensavit dispendium virginitatis tuæ. Nam diligenter interrogata doctrina christiana, et primas nuptias jam isto tempore, nisi incontinentia sit impedimento, sic Er. et potiores Mss. At Lov., uno viro viduata. 2 Nonnulli Mss., castigandis.

1

contemnendas esse respondet. Qui enim dixit, Si se non continent, nubant : potuit dicere, Si filios non habent, nubant; si post resurrectionem prædicationemque Christi, quando jam omnibus gentibus filiorum spiritualiter gignendorum tanta suppetit copia, tale officium esset ex carne filios propagare, quale primis temporibus fuit. Et quod alibi dicit, Volo igiLur juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse: nuptiarum bonum apostolica sobrietate et auctoritate commendat; non procreandi officium etiam eis, quæ continentiæ bonum capiunt, tanquam ad obsequelam legis imponit. Denique cur hoc dixerit, pandit, cum adjungit et dicit, Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; jam enim quædam conversæ sunt retro post satanam : ut his verbis ejus intelligamus, eas quas nubere voluit, melius potuisse continere quam nubere; sed melius nubere quam retro post satanam ire, id est, ab illo excellenti virginalis vel vidualis castitatis proposito, in posteriora respiciendo, cadere et interire. Proinde quæ se non continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam Deo voveant: quod nisi reddant, jure damnantur. Alio quippe loco de talibus dicit, Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt; habentes damnationem quoniam primam fidem irritam fecerunt: id est, voluntatem ad nuptias a proposito continentiæ deflexerunt. Irritam quippe fecerunt fidem, qua prius voverant quod perseverantia implere noluerunt (1 Tim. v). Nuptiarum igitur bonum semper est quidem bonum: sed in populo Dei fuit aliquando legis obsequium; nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam vero humanitatis solatium. Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine conjugali, non est in homine improbandus affectus: etiam ipsum tamen laudabilius transcendit et vincit cœlestia cogitans animus christianus.

CAPUT IX.-12. Nubere post continentiæ volum, damnabile est : non tamen damınando tales nuptiæ. Sed quoniam, sicut ait Dominus, Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. xix, 11): quæ potest ergo capere, capiat ; et quæ se non continet, nubat : quæ non cœpit, deliberet; quæ aggressa est, perseveret : nulla adversario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. In conjugali quippe vinculo si pudicitia conservatur, damnatio non timetur: sed in viduali et virginali continentia, excellentia muneris amplioris expetitur; qua expetita et electa et voti debito oblata, jam non solum capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus, non ait, Cum in deliciis egerint in Christo, nubunt; sed, nubere volunt : ha

Sic Mss. Editi vero, sed post resurrectionem ; et paulo post, tale officium cesset.

'plures Mss., voluntate ad nuptias a proposito continentiæ defluxerunt.

Proba note Miss., nulla christi subtrahatur oblatio.

• Aliquot Mss., et voti debito oblato. Beda seu Florus in Paulum, et voto devoto oblata.

*Editi, non capessere. Abest, non, a Mss. et a Beda seu Floro.

bentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt ; etsi non nubendo, tantum volendo : non quia ipsæ nuptiæ vel talium damnandæ judican. tur; sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides, damuatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore: postremo damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiæ primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breviter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere damnationem, quæ post amplioris sanctitatis propositum nubunt (non quia non damnantur, sed ne in eis ipsæ nuptiæ damnari putarentur): sed cum dixisset, nubere volunt, continuo addidit, habentes damnationem. Et dixit quare, quoniam priorem fidem irritam fecerunt: ut voluntatem que a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive subsequantur nu pliæ, sive desint.

[ocr errors]

CAPUT X.-13. In eos qui lapsarum a sancto proposito nuptias adulteria esse dicunt. Ecclesia tota virgo. Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur satis acute ac diligenter considerare quid dicant: fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim conjugium Christi dicuntur eligere quæ christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes: Si viro suo vivo quæ alteri nubit, adultera est, sicut ipse Dominus in Evangelio definivit (Matth. xix, 9); vivo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur (Rom. vi, 9)1, que conjugium ejus elegerat, si homini nubit, adultera est. Qui hoc dicunt, acute quidem moventur ; sed parum attendunt hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam vivente viro ex ejus consensu continentiam femina Christo voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui vivente marito nubit. Deinde cum primæ nuptiæ melioris sint meriti quam secundæ, absit ut sanctarum viduarum iste sit sensus, ut Christus eis videatur quasi secundus maritus. Ipsum enim habebaut et antea, quando viris suis fideliter serviebant subditæ, non carnaliter,' sed spiritualiter virum cui Ecclesia ipsa, cujus membra sunt, conjux est; quæ fidei, spei, charitatis integritate, non in solis virginibus sanctis, sed etiam in viduis et conjugatis fidelibus, tota virgo est. Universæ quippe Ecclesiæ, cujus illa omnia membra sunt, Apostolus dicit: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. x1, 2). Novit autem ille conjugem virginem sine corruptione fetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare, Fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non parvum malum, ut a maritis separentur uxores quasi adulteræ sint, non uxores; et cum volunt eas separatas reddere continentia, faciunt maritos earum adulteros veros', cum suis uxoribus vivis alteras duxerint.

Er. et plerique viss., viros.

CAPUT XI. 14. Lapsus a sancto proposito malus, nuptiæ tamen lapsarum bonæ. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas, adulteria esse, non conjugia : sed plane non dubitaverim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quæ vovetur Domino, adulteriis esse pejores. Si enim, quod nullo modo dubitandum est, ed offensionem Christi pertinet, cum membrum ejus fidem non servat marito ; quanto gravius offenditur, cum illi ipsi non servatur fides in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit, quod non imperio compulsus, sed consilio commonitus vovit ; tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quanto minus habuit vovendi necessitatem. Hæc ideo disputo, ne arbitreris vel secundas nuptias crimen esse, vel quascumque nuptias, cum sint nuptiæ, malum esse 1. Non itaque illas abs le damnatas velis esse, sed spretas. Bonum ergo continentiæ vidualis luculentius decet, cum pro illo vovendo et profitendo possunt contemnere feminæ quod et libet et licet. Sed post voti professionem perseveranter frenandum et vincendum est quod libet, quia jam non licet.

CAPUT XII.-15. Nullas quotashbet nuptias damnandas esse. De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quæstionem. Unde ut breviter respondeam, nec ullas nuptias audco damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre. Sed ne cuiquam brevitas hujus responsionis meæ forte displiceat, uberius disputantem reprehensorem meum audire paratus sum. Fortassis enim affert aliquam rationem, quare secundæ nuptiæ non damnentur, tertiæ damnentur. Nam ego, sicut in exordio sermonis hujus admonui, non audeo plus sapere quam oportet sapere (Rom. x1, 3). Quis enim sum, qui putem definiendum, quod nec Apostolum video definisse? Ait enim : Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Non dixit, primus; aut, secundus; aut, tertius; aut, quartus': sed, Mulier, inquit, alligata est, quamdiu vir ejus vivit: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit (I Cor. vii, 59, 40). Quid huic sententiæ, quantum ad hanc rem attinet, addi vel detrahi possit, ignoro. Deinde ipsum quoque Apostolorum ac nostrum Magistrum et Dominum audio Sadducæis respondentem, cum proposuissent mulierem non univiram vel biviram, sed, si dici potest, septiviram, in resurrectione cujus futura esset uxor. Increpans enim eos, ait : Erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim nec nubent, nec uxores ducent: non enim incipient mori, sed erunt æquales Angelis Dei (Matth. xx11, 29 et 30). Eorum itaque resurrectionem commemoravit, qui resurgent ad vita:n, non qui resurgent ad pœnam. Potuit ergo dicere, Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei; in illa enim resurrectione multinube iste esse

1 Hæc verba, vel quascumque nuptias, cum sint nuptiæ, malam esse, absunt a plerisque Mss.

Libri quidam, aut quotuslibet.

non poterunt : deinde addere, quia nec aliqua ibi nubit. Sed nec ipsam, ut videmus, tot maritorum mnlierem ulla sua sententia significatione damnavit. Quapropter nec contra humanæ verecundiæ sensum audeo dicere, ut quoties voluerit, viris mortuis nubat femina: nec ex meo corde præter Scripturæ sanctæ auctoritatem quotaslibet nuptias audeo condemnare. Quod autem dico univiræ vidur, hoc dico omni viduæ : beatior eris, si sic permanseris. CAPUT XIII. - 16. Viduam biviram aliquando esse præferendam univiræ. Viduarum merita ex ipsius continentiæ viribus pensanda. Nam et illud non insipienter proponi solet, ut dicat qui potest, quænam vidua meritis præferenda sit : utrum univira, que cum vixisset diutius cum marito, filiis procreatis salvisque viduata, continentiam professa est; an ea quæ adolescentula intra duos annos amissis duobus viris, nullis ad consolationem exstantibus liberis, continentiam Dco vovit, et in ea perseverantissima sanctitate consenuit. Hic se exerceant, si possunt, dispu tando, et nobis aliquid demonstrando, qui de numero virorum, non de ipsius continentiæ viribus pensant merita viduarum. Si enim dixerint, illi biviræ illam univiram esse præferendam ; nisi attulerint specialem aliquam rationem vel auctoritatem, profecto invenientur virtuti animi non majorem virtutem animi, sed carnis felicitatem anteponere. Ad felicitatem quippe carnis pertinuit, et diu cum viro vivere, et filios procreare. Sed si non eam ob hoc præponunt, quia filios habuit; idipsum certe quod diu cum viro vixit, quid aliud quam carnis felicitas fuit? Meritum porro Annæ illius eo maxime commendatur, quia cum tam cito extulisset virum, per prolixam ætatem suam diu cum carne conflixit, et vicit. Sic enim scriptum est: Et erat Anna prophetissa filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua; et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor, quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Luc. 11, 36, 37). Vides quemadmodum sancta vidua non solum eo prædicatur quod univira fuerit, verum etiam quod paucos annos cum marito vixerit a virginitate sua, et vidualis continentiæ munus us que ad tantam senectutem tanta pietatis servitute perduxerit.

CAPUT XIV. 17. Comparatio alia inter triplices viduas. Julianæ viduæ tria exoptat quæ Annæ fuerunt bona. Constituamus igitur ante oculos nostros viduas tres, habentes singula eorum quæ huic inerant omnia: unam ponamus univiram, cui desit et lanta prolixitas viduitatis, quod diu cum marito vixerit, et tantum studium pietatis, quod non ita jejuniis et obsecrationibus serviat : alteram, quæ post prioris mariti brevissimam vitam, etiam secundum cito amiserit, et diuturna ætate sit vidua, sed etiam ipsa non tantam det operam jejuniorum et obsecrationum religiosissimæ servituti tertiam, quæ non solum duos viros habuerit, sed etiam cum ambobus singillatim, vel 1 Sic Mss. At editi, quantaslibet.

cum aliquo eorum diutius vixerit, et posteriore ætate viduata, in qua quidem si nubere voluisset, posset et filios procreare, susceperit continentiam vidualem; sed plus intenta in Deum, plus sit sollicita quæ illi placeant actitare, die ac nocte sicut Anna jejuniis et obsecrationibus serviens. Si contendatur quænam istarum sit meritis potior, quis non videat in hoc certamine palmam dandam esse majori ferventiorique pietati? Ita et si tres alie constituantur, quibus illorum trium bina insint, singula desint; quis dubitet eas meliores fore, quibus præpollentius fuerit in suis bonis duobus pia humilitas, ut alta sit pietas?

18. Nulla quidem istarum sex viduarum tuæ normæ adæquatur. Tu enim si hoc votum ad senectutem usque perduxeris, omnia tria potes habere, quibus Annæ meritum excelluit. Nam et unum virum habuisti, et non diu tecum vixit in carne ac per hoc si exhibueris obedientiam verbis Apostoli dicentis, Quæ autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum, el persistil2 in orationibus nocte ac die; atque illud quod sequitur sobria vigilantia devitaveris, Quæ autem in diliciis agit, vivens mortua est (1 Tim. v, 5, 6): omnia illa tria bona quæ Annæ fuerunt, et tua erunt. Tibi autem sunt et filii, quos forte illa non habuit : nec ideo laudanda es, quia eos habes, sed quia pie nutrire atque educare studes. Ut enim tibi nascerentur, fecunditatis; ut vivant, felicitatis est ut autem sic instituantur, voluntatis et potestatis. In illis tibi homines gratulentur 3, in hoc te imitentur. Anna per propheticam scientiam cognovit apud matrem virginem Christum; te evangelica gratia fecit matrem virginis Christi. Illa itaque sancta virgo, quam Christo volentem et petcntem obtulistis, vidualibus aviæ matrisque meritis addidit aliquid de merito virginali («). Non enim nihil inde habetis, quæ hanc habetis: et in illa estis, quod in vobis non estis. Nam ut sancta virginitas adimeretur nubentibus vobis, ideo factum est, ut nasceretur ex vobis. CAPUT XV.

[ocr errors]

19. Epilogus superiorum. Hæc itaque de meritis diversis conjugatarum diversarumque viduarum hoc opere non disputarem, si id quod ad te scribo, tibi tantummodo scriberem. Sed quoniam sunt quædam in hoc genere sermonis difficillimæ quæstiones, aliquid amplius quam quod ad te proprie pertinet, dicere volui, propter quosdam qui sibi docti non videntur, nisi alienos labores non judicando conentur discutere, sed lacerando conscindere: deinde ut etiam tu ipsa non solum serves quod vovisti, et in co bono proficias; verum etiam diligentius firmiusque noveris, idem bonum tuum non a malo nuptiarum distingui, sed bono nuptiarum anteponi. Nam qui viduatarum feminarum nuptias danmant, etiamsi continentiam

In MSS., illarum.

Sic potiores Mss. juxta græcum, élpiken epi ton Theon, kai prosménei. At editi, sperabit in Dominum, et persistel.

Sola editio Lov., gratulantur.

Editi, prophetiæ. Aptius Mss., propheticam.

(a) Virgo Demetrias, cujus avia Proba Faltonia, mater Juliana. Adi epistolas Augustini 150 et 150

suam multarum, quibus tu uteris, rerum abstinentia inirabiliter et ferventer exerceant, non ideo te seducant, ut sentias quod sentiunt, etiamsi facere non possis quod faciunt. Nemo enim vult esse phreneticus, etiamsi videat phrenetici vires viribus sanorum esse fortiores. Præcipue igitur doctrina sana bonitatem propositi et ornet et muniat. Inde est quippe quod catholicæ feminæ etiam sæpius nuptæ, non solum univiris viduis, sed et virginibus hæreticorum justo judicio præferuntur. Multi sunt quidem de his tribus rebus, conjugii, viduitatis et virginitatis, quæstionum sinus, multa perplexitates: quibus disputando penetrandis vel dissolvendis, et majore cura opus est, el copiosiore sermone; ut vel in omnibus eis recte sapiamus, vel si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelet. Verumtamen, quod etiam illic consequenter dicit Apostolus, In quod pervenimus in eo ambulemus (Philipp. m, 15, 16). Pervenimus autem, quod ad hanc rem, de qua loquimur, attinet, ut continentiam conjugio præponamus, sanctam vero virginitatem etiam continentiæ viduali; et ne aliquas nuptias, quæ tamen non adulteria, scd nuptiæ sunt, cujuslibet nostri nostrorumve propositi laude damnemus. Multa alia de istis rebus dicta sunt a nobis in libro de Bono Conjugali, et in alio libro de Sancta Virginitate; et in opere quod adversus Faustum Manichæum quanto potuimus labore conscripsimus : quoniam Patriarcharum et Prophetarum casta conjugia mordacissime reprehendendo scriptis suis, quorumdam indoctorum animos a fidei sanitate detorsit.

CAPUT XVI.-20. Pars opusculi secunda pertinens ad exhortationem. Continentiam esse donum Dei. Proinde quoniam in exordio hujus opusculi duo quædam necessaria proposueram, et exsequenda pollicitus eram; unum quod ad doctrinam, alterum quod ad exhortationem pertinet; et priori parti, ut potui, pro suscepto negotio non defui: ad exhortationem veniamus, ut quod bonum prudenter scitur, etiam diligatur ardenter. Qua in re prius illud monco, ut quautamcuinque tibi inesse sentis pie continentiæ dilectionem, beneficio Dei tribuas, eique gratias agas, qui de Spiritu suo tibi tantum largitus est, ut ejus in corde tuo charitate diffusa, licitæ rei licentiam tibi amor melioris boni auferret. Donavit enim ne liberet nubere cum liceret, ut jam non liceret etiamsi liberet; et ex hoc firmius non liberet, ne fieret quod non liceret, quod factum non est etiam cum liceret : tantumque merereris vidua Christi, ut filiam quoque ' videres virginem Christi dum enim tu oras sicut Auna, facta est illa quod Maria. Hæc dona Dei esse quanto magis nosti, tanto magis es eisdem donis beata: imo aliter non es, nisi quod habes noris a quo habeas. Altende enim quid de hac re Apostolus dixit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quæ a Deo donata sunt

Edi.io Er. sola omittit, de cono conjugali et in alio libro.
MSS., cum liceret, et ut jum non liceret.

Sic plerique Mss. At Lov., tantaque merereris, ut te exis· tente vidua Christi, filium quoque, etc. Vaticani libri, ut te existente vidua Christi, vi yo etiam fieret tua filia Christi.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »