ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

nobis (1 Cor. 11, 12). Multi quippe habent multa Dei dona, et nesciendo a quo habent, impia vanitate ja' ctantur. Nemo est autem donis Dei beatus, qui donanti existit ingratus. Quia et illud quod inter sacra mysteria cor habere sursum jubemur, ipso adjuvante id valemus, quo jubente admonemur : et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum levati cordis, ron nobis gloriam quasi nostrarum virium tribuamus, sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc justum est. Recordaris hæc verba unde sint, intus qua sanctione et quanta sanctitate commendentur agnoscis. Tene igitur et habe quod accepisti, et datori gratias age. Quamvis enim accipere et habere tuum sit, id tamen habes, quod accepisti : quoniam superbienti, et ex eo quod habebat, quasi a se ipso haberet, impie glorianti Veritas per Apostolum dicit, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (1 Cor. iv, 7)?

CAPUT XVII. 21. Contra Pelagianos, liberum arbitrium sic defendentes, ut negent Dei gratiam. Hæc me admonere compellunt cavendi atque devitandi quorumdam sermonculi, qui per aures ad animos multorum serpere cœperunt, quod cum lacrymis dicendum est, inimici gratiæ Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad Dominum necessaria videatur, ne intremus in tentationem. Sic enim conantur de fendere hominis liberum arbitrium, ut eo solo, etiam Dei gratia non adjuti, valeamus, quod divinitus jubetur, implere. Ac per hoc sequitur ut frustra Dominus dixerit, Vigilate, e! orale, ne intretis in tentationem (Matth. xxvi, 41): et frustra quotidie in ipsa dominica oratione dicamus, Ne nos inferas in tentationem (1d. vi, 15). Si enim nostræ tantummodo potestatis est ne tentatione superemur, utquid oramus ne intremus vel inferamur in eam? Faciamus potius quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimæ potestatis; et irrideamus Apostolum dicentem, Fidelis Deus, qui non vos permillet tentari super id quod potestis (I Cor. x, 13): et resistamus ei dicentes, Utquid peto a Domino, quod in mea posuit potestate? Sed absit ut hoc sapiat, qui sanum sapit. Proinde petamus ut det, quod ut habeamus jubet. Ad hoc enim quod nondum habemus jubet ut habeamus, ut admoneat quid petamus; et cum nos quod jusserit, posse invenerimus, etiam hoc unde acceperimus intelligamus; ne inflati et elati hujus mundi spiritu, nesciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Proinde arbitrium voluntatis humanæ nequaquam destruimus, quando Dei gratiam qua ipsum adjuvatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate prædicamus. Nostrum enim est vclle; sed voluntas ipsa et admonetur ut surgat, et

Sic plerique Mss. At editi, hoc justum est recordari. Paulo post Cisterciensis codex et Florus ad primam ad Corinthios, cap. 2, habent, inter quas actiones et qua sanctilate. Corbeiensis antiquissimus, inter qua sanctione et quanta sanctitute. Vaticani tres cum totidem Gallicanis, inter quæ sancti omnes et quanta sanctitate. Forte legendum, unde sint, et qua sanctione, etc.

'Sic aliquot Mss. Alii vero cum editis, et quod nos cum jusserit.

sanatur ut valeat, et dilatatur ut capiat, et impletur ut habeat. Nam si nos non vellemus, nec nos utique acciperemus ea quæ dantur, nec nos haberemus. Quis enim haberet continentiam, ut inter cætera Dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor: quis, inquam, haberet continentiam nisi volens? quia et nemo acciperet nisi volens. Sed a quo detur, ut nostra voluntate accipi et haberi possit, si quæris, attende Scripturam; imo quia nosti, recole quod legisti : Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum (Sap. vin, 21). Magna ista sunt duo munera, sapientia et continentia; sapientia scilicet qua in Dei cognitione formamur, continentia vero qua huic sæculo non conformamur. Jubet autern nobis Deus ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis justi perfectique esse non possumus. Sed oremus ut det quod jubet adjuvando et inspirando, qui commonuit quid velle debeamus præcipiendo et vocando. Quidquid hine dedit ', ut conservet oremus ; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus tamen oremus et gratias agamus de acceptis; et quod nondum accepimus, eo ipso quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. Qui enim dedit conjugatis fidelibus ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis virginibus et viduis ut contineant ab omni concubitu ; in qua virtute jam proprie vel integritas vel continentia nominatur. An forte ab illo quidem accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam ? Quid est ergo quod Jacobus apostolus dicit, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur illi (Jacobi 1, 5)? Sed de hac quæstione, et in aliis jam opusculis nostris, quantum adjuvit Dominus, multa diximus; et alias, quantum per ipsum potuerimus data opportunitate dicemus.

CAPUT XVII. 22. Exhortationis vires esse ex gratia. Nunc inde aliquid ideo dicere volui, propter quosdam fratres nostros amicissimos et dilectissimos nobis, nec malitiose quidem errori huic implicatos, sed implicatos tamen; qui putant cum aliquos ad justitiam pietatemque exhortantur, vires non habituram exhortationem suam, nisi totum illud, quod ut agat homo, agunt cum homine, in hominis constituant potestate, non adjuta Dei munere, sed solo arbitrio liberæ voluntatis exserta quasi possit esse ad perficiendum opus bonum voluntas libera, nisi Dei munere liberata. Nec attendunt idipsum etiam se ipsos Dei dono habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad capessendam vitam bonam hominum voluntates pigras excitent, accendant frigidas, corrigant pravas, aversas convertant, repugnantes pacificent. Sic enim possunt persuadere quod suadent. Aut si hac in voluntatibus hominum non agunt, quid agunt? utquid loquuntur? Dimittant eas potius arbitrio suo. Si au

[ocr errors]

1 Ita Mss. At editi, hic dedit. Et infra, ut expleat ore

mus.

Editi: Si enim non possunt. Abest, non, a v:ss. qui et loco, si, habent, sic.

tem in eis hæc agunt, itane tandem homo in hominis voluntate tanta agit loquendo, et Deus illic non agit aliquid adjuvando? Imo vero, quantalibet homo sermonis facultate præpolleat, ut solertia disputandi et suavitate dicendi in hominis voluntate inserat veritatem, nutriat charitatem, docendo tollat errorem, exhortando torporem : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigal; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. , 7). Frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi Creator intrinsecus latenter operaretur. Spero ergo has litteras meas merito Excellentiæ vestræ cito in manus etiam talium esse venturas: ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum. Deinde ut tu ipsa et quæcumque aliæ viduæ ista legerint, velcum leguntur audierint, noveritis vos ad diligendum et habendum continentiæ bonum plus proficere orationibus vestris, quam exhortationibus nostris : quoniam si quid vos adjuvat, quod vobis etiam nostra ministrantur alloquia, totum illius gratiæ tribuendum est, in cujus manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri (Sap. vn, 16).

CAPUT XIX. - 23. Exhortatur ad viduitatis bonum. Ut tota intentio Julianæ viduæ sit ad placendum Deo. Demetriadis virginis aviæque ipsius, perinde alque matris, vult esse unum studium Deo placendi. Si ergo nondum Deo vovisses continentiam vidualem, exhortaremur profecto ut voveres: quia vero jam vovisti, exhortamur ut perseveres. Talia mihi tamen video esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quæ adhuc nubere cogitabant. Aurem igitur inclinemus Apostolo : Quæ innupta est, inquit, sollicita est ea quæ sunt Domini, ut sit sancta el corpore et spiritu ; quæ autem nupta est, sollicita est quæ sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. vu, 34). Non ait, Sollicita est ea quæ sunt mundi, ut sancta non sit: sed certe minor est ea conjugalis sanctitas', ex ea parte curarum qua mundana cogitatur voluptas, Quidquid itaque intentionis animi etiam his rebus impenderetur quibus placendum esset viro, colligere quodam modo et redigere debet innupta christiana in eam intentionem qua placendum est Domino. Et vide cui placeat, quæ Domino placet: et utique tanto est beatior, quanto plus placet ei; quanto autem magis cogitat ea quae sunt mundi, tanto minus placet. Placete itaque tota intentione specioso forma præ filiis hominum. Ejus enim gratia illi placetis, quæ diffusa est in labiis ejus. Placete illi ea quoque parte cogitationis, quæ occuparetur mundo, ut placeretur viro. Placete illi qui displicuit mundo, ut placentes ei liberarentur ex mundo. Hunc enim speciosum forma præ filiis hominum viderunt homines in cruce passionis; et non habuit speciem neque decorem, sed facies ejus abjccta, et deformis positio ejus (Isai. LIII, 3). Ex hac tamen deformitate Redemptoris vestri, manavit pretium decoris vestri, sed decoris interioris. Omnis enim pulchritudo filiæ regis intrinsecus (Psal. XLIV, 3, 14). llac

2

1 omnes prope Mss. et Florus, sed certe mino: est divina sanctitas. sic Mss. At editi, et videat.

pulchritudine illi placete; hanc pulchritudinem studiosa cura et sollicita cogitatione componite. No amat ille fallaciarum fucos: veris veritas delectatur; et ille, si quod legisti agnoscis, veritas vocatur. Eyo sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. xiv, 6). Currite ad illum per illum; placete illi ex illo; vivite cum illo, in illo, de illo. Affectibus veris et sanctissima castitate a viro tali amate amari.

:

24. Audiat hæc virginis etiam sanctæ prolis tuæ auris interior. Videro quantum te præcedat in regno Regis illius alia quæstio est. Invenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere debeatis. Certe si mariti essent quibus placendum esset, jam te fortasse cum filia puderet ornari: nunc non pudeat agere quibus simul ornemini; quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini. Simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis illitum non adhiberetis, etiamsi viros haberetis; non putantes dignos quos falleretis, nec vos quæ fallere deberetis: nunc ergo illi Regi, qui unica sponsæ, cujus membra estis, speciem concupivit, veraciter simul placete, simul inhærete; illa integritate virginali, tu continentia viduali, amba pulchritudine spirituali. In qua pulchritudine etiam illius avia, socrus tua, quæ jam certe senuit, est pulchra vobiscum (a). Vigorem quippe hujus pulchritudinis dum extendit in anteriora charitas, rugam in ea non facit annositas. Habetis vobiscum anum sanctam et in domo et in Christo, quam de perseverantia consulatis; quomodo cum illa vel illa tentatione pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile rursus insidietur : et si quid hujusmodi est, docet vos diuturnitate jam certa, amore benevola, pietate sollicita, ætate secura. Tu præcipue, tu consule in talibus eam, quæ experta est quod experta es. Nam proles vestra illud canticum cantat, quod in Apocalypsi nisi virgines cantare non possunt (Apoc. xiv, 3, 4). Pro ambabus tamen vobis sollicitius orat quam pro se ipsa : sed magis pro nepte sollicita est, cui vincendarum tentationum spatium plus restat annorum te autem videt ævo suo viciniorem, et ejus filiæ matrem, quam si nuplam, quod jam non licet, atque absit, vidisses, puto quod parere cum illa erubuisses. Quantum est ergo quod jam tibi periculosæ restat ætatis, quæ ideo non diceris avia, ut sanctarum cogitationum et operum fetibus cum filia possis esse fecunda? Non itaque immerito magis pro illa sollicita est avia, pro qua et tu mater: quia et majus est quod vovit, et totum ei restat quod modo cœpit. Exaudiat Dominus preces ejus, ut sancte obsequamini meritis ejus, quæ car

[ocr errors]
[blocks in formation]

nobis (I Cor. 11, 12). Multi quippe habent multa Dei dona, et nesciendo a quo habent, impia vanitate ja ctantur. Nemo est autem donis Dei beatus, qui donanti existit ingratus. Quia et illud quod inter sacra mysteria cor habere sursum jubemur, ipso adjuvante id valemus, quo jubente admonemur: et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum levati cordis, non nobis gloriam quasi nostrarum virium tribuamus, sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc justum est. Recordaris hæc verba unde sint, intus qua sanctione et quanta sanctitate commendentur agnoscis. Tene igitur et habe quod accepisti, et datori gratias age. Quamvis enim accipere et habere tuum sit, id tamen habes, quod accepisti : quoniam superbienti, et ex eo quod habebat, quasi a se ipso haberet, impie glorianti Veritas per Apostolum dicit, Quid enim habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (1 Cor. iv, 7)?

[ocr errors]

CAPUT XVII. 21. Contra Pelagianos, liberum arbitrium sic defendentes, ut negcnt Dei gratiam. Hæc me admonere compellunt cavendi atque devitandi quorumdam sermonculi, qui per aures ad animos multorum serpere cœperunt, quod cum lacrymis dicendum est, inimici gratiæ Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad Dominum necessaria videatur, ne intremus in tentationem. Sic enim conantur defendere hominis liberum arbitrium, ut eo solo, etiam Dei gratia non adjuti, valeamus, quod divinitus jubctur, implere. Ac per hoc sequitur ut frustra Dominus dixerit, Vigilate, et orale, ne intretis in tentationem (Matth. xxvi, 41): et frustra quotidie in ipsa dominica oratione dicamus, Ne nos inferas in tentationem (Id. vi, 13). Si enim nostræ tantummodo potestatis est ne tentatione superemur, utquid oramus ne intremus vel inferamur in eam? Faciamus potius quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimæ potestatis; et irrideamus Apostolum dicentem, Fidelis Deus, qui non vos permillet tentari super id quod potestis (I Cor. x, 13): et resistamus ei dicentes, Utquid peto a Domino, quod in mea posuit potestate? Sed absit ut hoc sapiat, qui sanum sapit. Proinde petamus ut det, quod ut habeamus jubet. Ad hoc enim quod nondum habemus jubet ut habeamus, ut admoneat quid petamus; et cum nos quod jusserit, possé invenerimus, etiam hoc unde acceperimus intelligamus; ne inflati et elati hujus mundi spiritu, nesciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Proinde arbitrium voluntatis humanæ nequaquam destruimus, quando Dei gratiam qua ipsum adjuvatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate prædicamus. Nostrum enim est velle; sed voluntas ipsa et admonetär ut surgat, et

Sic plerique Mss. At editi, hoc justum est recordari. Paulo post Cisterciensis codex et Florus ad primam ad Corinthios, cap. 2, habent, inter quas actiones et qua sanctilate. Corbeiensis antiquissimus, inter qua sanctione et quanta sanctitate. Vaticani tres cum totidem Gallicanis, inter quæ sancti omnes et quanta sanctitate. Forte legendum, unde sint, et qua sanctione, clc.

' sic aliquot Mss. Alii vero cum editis, et quod nos cum jusseril.

sanatur ut valeat, et dilatatur ut capiat, et impletur ut habeat. Nam si nos non vellemus, nec nos utique acciperemus ea quæ dantur, nec nos haberemus. Quis enim haberet continentiam, ut inter cætera Dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor: quis, inquam, haberet continentiam nisi volens? quia et nemo acciperet nisi volens. Sed a quo detur, ut nostra voluntate accipi et haberi possit, si quæris, attende Scripturam; imo quia nosti, recole quod legisti : Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus del, et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum (Sap. vin, 21). Magna ista sunt duo munera, sapientia et continentia; sapientia scilicet qua in Dei cognitione formamur, continentia vero qua huic sæculo non conformamur. Jubet autern nobis Deus ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis justi perfectique esse non possumus. Sed oremus ut det quod jubet adjuvando et inspirando, qui commonuit quid velle debcamus præcipiendo et vocando. Quidquid hinc dedit', ut conservet oremus; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus tamen oremus et gratias agamus de acceptis; et quod nondum accepimus, eo ipso quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. Qui enim dedit conjugatis fidelibus ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis virginibus et viduis ut contineant ab omni concubitu ; in qua virtute jam proprie vel integritas vel continentia nominatur. An forte ab illo quidem accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam ? Quid est ergo quod Jacobus apostolus dicit, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, el nor improperat; et dabitur illi (Jacobi 1, 5)? Sed de hac quæstione, et in aliis jam opusculis nostris, quantum adjuvit Dominus, multa diximus; et alias, quantum per ipsum potuerimus, data opportunitate dicemus.

CAPUT XVIII. 22. Exhortationis vires esse ex gratia. Nunc inde aliquid ideo dicere volui, propter quosdam fratres nostros amicissimos et dilectissimos nobis, nec malitiose quidem errori huic implicatos, sed implicatos tamen; qui putant cum aliquos ad justitiam pietatemque exhortantur, vires non habituram exhortationem suam, nisi totum illud, quod ut agat homo, agunt cum homine, in hominis constituant potestate, non adjuta Dei munere, sed solo arbitrio liberæ voluntatis exserta : quasi possit esse ad perficiendum opus bonum voluntas libera, nisi Dei munere liberata. Nec attendunt idipsum etiam se ipsos Dei dono habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad capessendam vitam bonam hominum voluntates pigras excitent, accendant frigidas, corrigant pravas, aversas convertant, repugnantes pacificent. Sic enim possunt persuadere quod suadent. Aut si hæc in voluntatibus hominum non agunt, quid agunt? utquid loquuntur? Dimittant eas potius arbitrio suo. Si au

1 Ita Mss. At editi, hic dedit. Et infra, ut expleat ore

mus.

2 Editi: Si enim non possunt. Abest, non, a v:ss. qui et loco, si, habent, sic.

tem in eis hæc agunt, itane tandem homo in hominis voluntate tanta agit loquendo, et Deus illic non agit aliquid adjuvando? Imo vero, quantalibet homo sermonis facultate præpolleat, ut solertia disputandi et suavitate dicendi in heminis voluntate inserat veritatem, nutriat charitatem, docendo tollat errorem, exhortando torporem : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (1 Cor. 1, 7). Frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi Creator intrinsecus latenter operaretur. Spero ergo has litteras meas merito Excellentiæ vestræ cito in manus etiam talium esse venturas: ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum. Deinde ut tu ipsa et quæcumque alia viduæ ista legerint, vel cum leguntur audierint, noveritis vos ad diligendum et habendum continentiæ bonum plus proficere orationibus vestris, quam exhortationibus nostris : quoniam si quid vos adjuvat, quod vobis etiam nostra ministrantur alloquia, totum illius gratiæ tribuendum est, in cujus manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri (Sap. vu, 16).

CAPUT XIX. 23. Exhortatur ad viduitatis bonum. Ut tota intentio Julianæ viduæ sit ad placendum Deo. Demetriadis virginis aviæque ipsius, perinde atque matris, vull esse unum studium Deo placendi. Si ergo nondun Deo vovisses continentiam vidualem, exhortaremur profecto ut voveres : quia vero jam vovisti, exhortamur ut perseveres. Talia mihi tamen video esse dicenda, quibus cam diligant et arripiant et quæ adhuc nubere cogitabant. Aurem igitur inclinemus Apostolo: Quæ innupta est, inquit, sollicita est ea quæ sunt Domini, ut sit sancta el corpore et spiritu; quæ autem nupta est, sollicita est quæ sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. vu, 34). Non ait, Sollicita est ea quæ sunt mundi, ut saucta non sit : sed certe minor est ea conjugalis sanctitas', ex ea parte curarum qua mundana cogitatur voluptas, Quidquid itaque intentionis animi etiam his rebus impenderetur quibus placendum esset viro, colligere quodam modo et redigere debet innupta christiana in eam intentionem qua placendum est Domino. Et vide cui placeat, quæ Domino placet: et utique tanto est beatior, quanto plus placet ei; quanto autem magis cogitat ea quae sunt mundi, tanto minus placet. Placete itaque tota intentione specioso forma præ filiis hominum, Ejus enim gratia illi placetis, quæ diffusa est in labiis ejus. Placete illi ea quoque parte cogitationis, que occuparetur mundo, ut placeretur viro. Placete illi qui displicuit mundo, ut placentes ei liberarentur ex mundo. Ilunc enim speciosum forma præ filiis hominum viderunt homines in cruce passionis; et non habuit speciem neque decorem, sed facies ejus abjccta, el deformis positio ejus (Isai. LIII, 3). Ex hac tamen deformitate Redemptoris vestri, manavit pretium decoris vestri, sed decoris interioris. Omnis enim pulchritudo filiæ regis intrinsecus (Psal. XLIV, 3, 14). Ilac

[ocr errors]

Omnes prope Mss. et Florus, sed certe mino: est divina sanctitas. sic Mss. At editi, et videat.

pulchritudine illi placete; hanc pulchritudinem studiosa cura et sollicita cogitatione componite. Noa amat ille fallaciarum fucos: veris veritas delectatur; et ille, si quod legisti agnoscis, veritas vocatur. Eyo sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan, xiv, 6). Currite ad illum per illum; placete illi ex illo; vivite cum illo, in illo, de illo. Affectibus veris et sanctissima castitate a viro tali amate amari.

:

24. Audiat hæc virginis etiam sanctæ prolis tuæ auris interior. Videro quantum te præcedat in regno Regis illius alia quæstio est. Invenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere debeatis. Certe si mariti essent quibus placendum esset, jam te fortasse cum filia puderet ornari: nunc non pudeat agere quibus simul ornemini; quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini, Simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis illitum non adhiberetis, etiamsi viros haberetis; non putantes dignos quos falleretis, nec vos quæ fallere deberetis: nunc ergo illi Regi, qui unicæ sponsœæ, cujus membra estis, speciem concupivit, veraciter simul placete, simul inhærete; illa integritate virginali, tu continentia viduali, ambae pulchritudine spirituali. In qua pulchritudine etiam illius avia, socrus tua, quæ jam ccrte senuit, est pulchra vobiscum (a). Vigorem quippe hujus pulchritudinis dum extendit in anteriora charitas, rugam in ea non facit annositas. Habetis vobiscum anum sanclam et in domo et in Christo, quam de perseverantia consulatis; quomodo cum illa vel illa tentatione pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile rursus insidietur : et si quid hujusmodi est, docet vos diuturnitate jam certa, amore benevola, pietate sollicita, ætate secura. Tu præcipue, tu consule in talibus eam, quæ experta est quod experta es. Nam proles vestra illud canticum cantat, quod in Apocalypsi nisi virgines cantare non possunt (Apoc. xiv, 3, 4). Pro ambabus tamen vobis sollicitius orat quam pro se ipsa : sed magis pro nepte sollicita est, cui vincendarum tentationum spatium plus restat annorum : te autem, videt ævo suo viciniorem, et ejus filiæ matrem, quam si nuplam, quod jam non licet, atque absit, vidisses, puto quod parere cum illa erubuisses. Quantum est ergo quod jam tibi periculosa restat ætatis, quæ ideo non diceris avia, ut sanctarum cogitationum et operum fetibus cum filia possis esse fecunda? Non itaque immerito magis pro illa sollicita est avia, pro qua et tu mater: quia et majus est quod vovit, et totum ei restat quod modo cœpit. Exaudiat Dominus preces ejus, ut sancte obsequamini meritis ejus, quæ car

Editi, quæ vero. At Mss., videro; omisso, quæ. Unus Augustinensium habet, videre.

Sic Mss. uno excepto Augustinensium, qui habet, cum illa belluina tentatione. At editi, cum illa contra bella tentatoris.

* Corbeiensis vetustissimus et alii tres Mss., quod modico

cœpit.

Probe notæ Mss., et sanctæ.

(a) Proba Demetriadis avia, socrus Julianæ.

nem viri tui (a) in juventa peperit, cor filie tuæ in senecta parturit. Omnes itaque pariter atque concorditer univiro unius conjugis, in cujus corpore uno spiritu vivitis, placete moribus, instate orationibus.

1

CAPUT XX. — 23. Illecebræ sæculares quæ tam cito deficiunt, contemnendæ. Præteritus dies non revertitur in futurum, et post hesternum pergit hodiernus, et post hodiernum perrecturus est crastinus: et ecce omnia tempora et temporalia transeunt, ut veniat mansura promissio; et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Si mundus jam perit, nupta cui parit? Aut corde paritura, et carne non paritura, cur nubit? Si autem adhuc duraturus est mundus, cur non magis amatur per quem factus est mundus? Si jam deficiunt illecebræ sæculares, non est quod christianus animus cupiditate conquirat si autem adhuc manebunt, est quod sanctitate contemnat. Horum duorum in altero spes nulla libidinis, in altero major est gloria charitatis. Quot aut quanti sunt ipsi anni, quibus videtur vigere flos carnalis ætatis? Nonnullæ feminæ nuptias cogitantes et ardenter optantes, dum spernuntur aut differuntur, repente senuerunt, ut eas nubere jam puderet amplius quam liberet. Multæ autem nuptæ recentissima sua conjunctione in longinqua profectis viris suis, reditum eorum exspectando grandævæ factæ sunt, et Lanquam cito viduatæ aliquando nec remeantes saltem senes suos anus suscipere meruerunt. Si ergo vel spernentibus vel tardantibus sponsis, vel peregrinantibus maritis, carnalis concupiscentia potuit contineri ne stuprum aut adulterium committeretur, cur contineri non potest ne sacrilegium committatur? Si repressa est cum ferveret dilata, cur non opprimitur cum friguerit amputata? Plus enim ardentem* ferunt libidinem, quæ non desperant ejusdem libidinis voluptatem. Quæ autem innuptarum castitatem Deo vovent, ipsam spem subtrahunt, quæ fomes amoris est. Unde facilius concupiscentia refrenatur, quæ nulla exspectatione succenditur : contra quam tamen nisi oretur, ut superetur, ipsa illicita exoptatur ardentius. CAPUT XXI. - 26. Delicia spirituales viduis sint loco carnalium. Delicia igitur spirituales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant; lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio, spes futuri sæculi, et cor sursum : atque de his omnibus gratiarum actio Patri luminum, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum et omne donum perfectum, Scriptura teste, descendit (Jacobi 1, 17). Nam quando pro deliciis nuptarum quas in carne virorum habent, aliarum carnalium deliciarum tanquam in solatium usus assumitur, quid ego dicam quæ sequantur mala, cum breviter Apostolus dixerit, viventem mortuam esse viduam quæ in deliciis vivit (1 Tim. v, 6)? Absit autem a vobis ut divitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate nuptiarum, et in cordibus vestris nummus viri amori succedat. Intuentes enim hominum conversationem, sæpe ex

Sic Mss. At editi, quod autem et quanti. Lov., ardenter. Editi alii cum Mss., ardentem. (a) Olibrii ex Hieron. epist. 8 ad Demetr.

:

1

428

perti sumus, in quibusdam lascivia compressa crevisse avaritiam. Nam sicut in ipsis sensibus corporis acutius audiunt qui non vident, et tangendo multa discernunt, nec tanta vivacitate tangunt qui oculis utuntur; ubi intelligitur ex uno aditu, id est, luminum, repressa intentione sentiendi, eam se in alios sensus promptiorem dignoscendi acumine exserere, tanquam ex altero conetur implere quod negatur in altero ita etiam sæpe carnalis cupiditas a concumbendi voluptate cohibita, majoribus viribus in pecu. niæ se porrigit appetitum, et illinc aversa, huc se impetu ardentiore convertit. In vobis autem amor divitiarum simul frigescat cum amore nuptiarum; et pius usus rerum quas possidetis, ad spirituales delicias conferatur, ut liberalitas vestra magis ferveat adjuvandis egenis quam ditandis avaris. In thesaurum quippe cœlestem non mittuntur dona cupidorum, sed eleemosyna pauperum, quæ in immensum modum orationes adjuvant viduarum. Jejunia quoque ac vigiliæ in quantum valetudinem non perturbant, si orando, psallendo, legendo, et in lege Dei meditando insumantur, in delicias spirituales etiam ipsa quæ videntur laboriosa vertuntur. Nullo modo enim sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut venantium, aucupantium, piscantium, vindemiantium, negotiantium, ludo aliquo ses oblectantium. Interest ergo quid ametur. Nam in eo quod amatur, aut non laboratur, aut et labor amatur. Et vide quam pudendum et dolendum sit, si delectat labor ut fera capiatur, ut cupa et sacculus impleatur, ut pila jaciatur, et non delectat ut Deus acquiratur.

2

CAPUT XXII. —27. Fama bonæ cura. In omnibus sane spiritualibus deliciis, quibus fruuntur innuptæ, sancta earum conversatio cauta etiam debet esse; ne forte cum mala vita non sit per lasciviam mala sit fama per negligentiam. Nec audiendi sunt, sive viri sancti, sive feminæ, quando reprehensa in aliquo negligentia sua, per quam fit ut in malam veniant suspicionem, unde suam vitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram Deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non imprudenter 2 solum, verum etiam crudeliter contemnentes; cum occidunt animas aliorum, sive blasphemantium viam Dei, quibus secundum suam suspicionem quasi turpis que casta est displicet vita sanctorum, sive etiam cum excusatione imitantium, non quod vident, sed quod putant. Proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit, sibi bene facit: quisquis autem etiam famam, et in alios misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra : et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem. Unde non frustra Apostolus: Providemus, inquit, bona, non solum coram Deo, verum etiam coram hominibus (II Cor. vm, 21). Item dicit:

1 Sic Mss. At editi, repressa intentione, sentendi vim in alios se sus promptiorem. Er. et aliquot Mss., in alios sensus promptiore

2 Flures Mss., impudenter.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »