ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. x, 33). In quadam etiam exhortatione dicit: De cætero, fratres, quæ cumque sunt vera, quæcumque sancta, quæcumque justa, quæcumque casta, quæcumque charissima, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus, hæc cogitate, quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me (Philipp. iv, 8 et 9). Cernis quemadmodum inter multa que exhortando commonuit, non neglexerit ponere, quæcumque bonæ famæ; duobusque verbis cuncta concluscrit, ubi ait, si qua virtus, si qua laus. Ad virtutem namque pertinent quæ antea memoravit bona; fama vero, ad laudem. Puto quod non laudem hominum pro magno sumebat Apostolus, alio loco dicens, Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (I Cor. iv, 3); et alibi, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat 1, 10); et iterum, Nam gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ (II Cor. 1, 12). Sed ilIorum duorum, id est, bonæ vitæ et bonæ famæ, vel quod brevius dicitur, virtutis et laudis, unum propter se ipsum sapientissime retinebat, alterum propter alios misericordissime providebat. Sed quoniam quantalibet humana cautela suspiciones malevolen→ tissimas non potest omni ex parte vitare, ubi pro existimatione nostra quidquid recte possumus fecerimus, si aliqui de nobis vel mala fingendo1, vel male credendo, famam nostram decolorare conantur, adsit conscientiæ solatium, planeque etiam gaudium, quod merces nostra magna est in cœlis, etiam cum dicunt homines mala multa de nobis, pie tamen justeque viventibus (Matth. v, 11, 12). Illa enin merces tanquam stipendium est militantium, per arma justitia, non solum dextera, verum et sinistra; per gloriam scilicet et ignobilitatem, per infamiam et bonam famiam (II Cor. vi, 7, 8).

CAPUT XXIII. - 28. Continentes perseverent, el aliis persuadeant continentiam. Conclusio. Agite itaque cursum vestrum, et perseveranter currite, ut comprehendatis; et exemplo vitæ exhortationisque sermone rapite in cumdem cursum vestrum quascumque potueritis. Non vos ab hoc studio, quo multas ad imitandum excitatis, frangat querela vanorum, qui dicunt: Quomodo subsistet genus humanum, si omnes fucrint continentes? Quasi propter aliud retardetur hoc sæculum, nisi ut impleatur prædestinatus numerus ille sanctorum, quo citius impleto, profecto nec terminus sæculi differetur. Nec illud vos

Editi, vel male fingenao. Meliores Mss., mala.

retardet ab studio persuadendi aliis bonum vestrum, si dicatur vobis: Cum et nuptiæ bonæ sint, quomodo erunt omnia bona in Christi corpore, et majora scilicet et minora, si omnes continentiæ laude atque amore1 imitentur? Primo, quia conando ut omnes sint continentes, tunc erunt vel pance. Neque enim cmnes capiunt verbum hoc. Sed quoniam scriptum est, Qui potest capere, capial (Matth. xix, 11, 12); tunc capiunt quæ possunt, si nec illis quæ non capiunt taceatur. Deinde, nec timere debemus ne forte omnes capiant, et aliquid de minoribus bonis, id est conjugalis vita, Christi desit in corpore. Si enim omnes audierint et omnes ceperint, intelligere debemus hoc ipsum fuisse prædestinatum, ut conjugalia bona in illorum numero membrorum jam sufficiant, quæ tam multa ex hac vita transierunt. Neque enim nunc, si omnes fuerint continentes, honorem continentium daturi sunt eis qui tricenarium fructum, si in conjugali bono ipse intelligitur, jam dominicis horreis intulerunt (Id. xm, 8). Habebunt ergo illic omnia ista bona suum locum, etiamsi deinceps nulla velit nubere, vel nemo ducere uxorem. Secure itaque instate quibus potestis, ut fiant quod vos estis: et orate vigilanter atque ferventer, ut adjutorio dexteræ Excelsi et abundantia misericordissimæ gratiæ Domini, et perseveretis in eo quod estis, et proficiatis ad id quod critis.

29. Deinde obsecro vos per illum a quo et hoc donum accepistis, et hujus doni præmia speratis, ut me quoque orationibus vestris memineritis inserere cum tota domestica vestra Ecclesia. Ordinatissime quippe provenit ut matri vestræ jam grandævæ de oratione epistolam scriberem (a); ad ipsam quippe maxime pertinet orando concertare pro vobis, quæ de se minns sollicita est quam de vobis: et ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia viduali opusculum facerem; quia tibi superare adhuc restat quod jam ætas illius superavit. Virgo autem sancta proles vestra, si aliquid de sua professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de San cta Virginitate, quem legat. De quo legendo etiam te commonueram, quoniam multa continet utrique ne cessaria castitati, hoc est, virginali atque viduali, quæ hic propterea partim tenuiter attigi, partim omnino prætermisi, quia ibi copiosius disputavi. Perseveres in gratia Christi.

Sic Mss. At editi, laudem atque amorem.

Er. et plures MSS., vitæ.

Ita Mss. At editi, qui conjuguli bono inesse intelli gitur.

(a) Epistola 130, ad Probam.

[ocr errors]

In libros de Conjugiis Adulterinis vide lib. 2. cap. 57, Retractationum, tom. 1, col. 653, verbis, Scripsi duos libros, usque ad verba, Mihi scripseras. M.

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE CONJUGIIS ADULTERINIS

AD POLLENTIUM

Libri Duo ".

་ྱམ་

LIBER PRIMUS.

In quo tractantur quæstiones potissimum duæ. Prima est in illud ad Corinthios, nis autem qui sunt in conjugio præcipio... mulierem... si discesserit, manere innuptam, etc., quod Apostoli præceptum Pollentio quidem videtur pertinere ad mulieres recedentes a viris præter fornicationis causam, hisque solis prohibitum nubere alteri viro: contra autem Augustinus eas tantum spectare contendit, quæ a viris fornicationis causa recesserint, atque præter hanc causam recedere non permissum. Secunda quæstio est circa illud item ad Corinthios, cæteris autem ego dico, non Dominus, etc. Hoc monendo dictum ab Apostolo docet Augustinus, ut scilicet fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur: Pollentius contra sentit vetitum ibi esse a Paulo, ne conjuges etiam infideles dimittantur a fidelibus. Attingitur postremo quæstio de catechumenis in ultimo vitæ constitutis, an iis nec petentibus, nec pro se respondere valentibus prosit Laptizari.

CAPUT PRIMUM. 1. In loco Pauli dissensus Pollenti et Augustini. An citra causam fornicationis discedere liceat conjugi sine nuptiis manere volenti. Prima quæstio est, frater dilectissime Pollenti, earum quas ad me scribens, tanquam consulendo traclasti, quod ait Apostolus, His autem qui sunt in conjugio præcipio, non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuplam, aut viro suo reconciliari : et vir uxorem non dimittat (I Cor. vi, 10 et 11), utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intelligatur, quæ sine causa fornicationis discessit a viro; id enim sentis : an sicut ego sensi in eis libris quos ante plurimos annos de sermone evangelico scripsi, quem secundum Matthæum habuit Salvator in monte, illas innuplas manere præceperit, quæ a viris suis ea causa recesserint quæ sola permissa est, id est, fornicationis. Videtur enim tibi tunc a viro discedentem feminam nubere non debere, si nulla viri fornicatione compulsa discesserit. Nec attendis, si nullam vir ejus causam fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed omnino discedere non debere. Nam utique cui præcipitur, ut si a viro discesserit innupla permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed nubendi. Quod si ita est, datur ergo licentia feminis quæ continentes esse voluerint, nullum marilorum cxspectare consensum, ut quod dictum est, mulierem a viro non discedere, eis præceptum esse videatur; quæ possent eligere, non continentiam, Bed tale divortium quo liceret eis in aliorum nuptias convenire. Proinde quæ dilexerint nullum desiderare

concubitum, nullum ferre connubium, licebit eis viros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquerc, et innuptas secundum Apostolum permanere. Et viri similiter (quoniam par forma est in utrisque), si continentes esse voluerint, etiam uxoribus non consentientibus deserent eas, et sine ullis nuptiis permanebunt. Tunc enim eis, ut putas, alia conjugia liceret inquirere, si fornicationis causa divortium nasceretur. Cum vero ista causa non est, superest, secundum id quod existimas, ut aut conjux non discedat a conjuge, aut si discesserit, sine conjugio maneat, aut ad pristinum conjugium revertatur. Nulla ergo existente causa fornicationis, cuilibet conjugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a conjuge; aut si discesserit, sic manere ; aut si non sic manserit, non alterum quærere, sed priori se reddere.

CAPUT II. - 2. Non licere conjugi discedere nisi ex fornicationis causa. Et ubi est quod idem apostolus, nec ad tempus, ut vacetur orationi, nisi ex consensu, voluit conjuges carnali fraudare invicem debito? Quomodo salvum erit quod ait, Propter fornicationes aulem unusquisque uxorem suam habeat, el unaquæque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor.vn,2-5)? lloc quomodo verum erit, nisi quia nolente conjuge, non licet conjugi continere? Nam si licet mulieri sie dimittere virum, ut maneat innupta, non vir habet, sed ipsa sui corporis potestatem : quod etiam de viro intelligitur.

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Libri de Conjugiis Adulterinis recogniti sunt de novo ad Mss. Regium, Germanensen, Bigotianum, Pratellensem, Vichae linum, Ebrulphensem, Corbeiensem optimæ notæ, ad tres Vaticanos, ad lectiones variantes trium Belgicorum apud Lov. et ad editiones Erasmi ac Lovaniensium; necnon absoluta impressione ad Amerbachianam editionem, quæ concordat cum Erasmiana.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M. (a) Scripti circiter annum Christi 419. In Retractationum libro secundo, proxime post opus de Origine animæ, quid anno Christi 419 conscriptum est, collocantur. Hos rossidius cap. 6 appellat, « De Incompetentibus Nuptiis. »

453

DE CONJUGIIS ADULTERINIS, S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS.

Deinde cum dictum est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam machari (Matth. v, 32); quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis exstiterit? Et dictum est quare, ne scilicet faciat eam mœchari; utique ideo, quia etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit.

CAPUT III. — Locus Apostoli de muliere quæ a viro fornicante discedit, intelligendus. Propter hoc ergo tam magnum malum, non licet homini dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis. Tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. Quid si ergo dicat, Dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed continens permanebo? ideone dicemus eum impune fecisse quod feeit? Quis hoc dicere audebit, qui voluntatem Domini hæc dicentis intelligit? Quoniam nec continentiæ causa dimitti conjugem voluit, qui solam causam fornicationis excepit.

3. Redcamus igitur ad ipsa Apostoli verba dicentis, His autem qui sunt in conjugio præcipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere ; quod si discesserit, manere innuptam; et eum velut interrogemus, et tanquam præsentem quodam modo consulamus: Cur dixisti, Apostole, quod si discesserit, manere innuptam ? Licetne discedere, an non licet ? Si non licet, cur præcipis discedenti ut maneat innupta ? Si autem licet, profecto est aliqua causa qua liceat. Hæc autem inquisita non invenitur, nisi quam solam Salvator excepit, id est, causa fornicationis. Ac per hoc non præcepit Apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quæ illa causa discedit a viro, qua sola ei licitum est discedere a viro. Ubi enim dicitur, Præcipio non discedere ; quod si discesserit, manere innuptam ; absit ut contra hoc praceptum faciat, quæ sic discedit ut innupta permaneat. Nisi ergo illa intelligatur cui licet discedere (non autem licet nisi viro fornicante), quomodo jubetur innupta, si discesserit, permanere ? Quis est qui dicat: Si discesserit mulier a viro non forni cante, innupta permaneat, cum ei nisi a viro foruicante discedere omnino non liceat? Sensus itaque iste tuus quantum adversetur vinculo conjugali, ubi Dominus nec continentiam voluit suscipi, nisi pari concordique consensu, puto quod jam intelligas.

CAPUT IV.-4. Apostolus male intellectus de muliere ob continentiæ placitum discedente. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur, et quasi constituamus ante oculos. Ecce placuit continentia mulieri, viro non placuit: discessit ab eo mulier, et cœpit vivere continenter, ipsa scilicet casta mansura, sed factura, quod Dominus non vult, adulterum virum ; qui cum se non continuerit, alteram quæret. Quid sumus dieturi mulieri, nisi quod dicit Ecclesiæ sana doctrina ? Redde debitum viro, ne dum tu quæris unde amplius honoreris, ille unde damnetur inveniat. Hoc enim et illi diceremus, si te nolente continere voluisset. Non erim habes potestatem corporis tui, sed ille: sicut

454 nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu. Cum hæc atque hujusmodi plura quæ ad hoc pertineant dixerimus, placetne tibi ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat? Ego Apostolum audio dicentem, Præcipio mulierem a viro non discedere ; quod si aïscesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: ecce discessi, nolo reconciliari viro, sed innupta permaneo. Non enim ait, Si discesserit, manere innuptam, donec viro suo reconcilietur; sed, manere, inquit, innuplam, aut viro suo reconciliari. Hoc, inquit, faciat, aut illud: unum e duobus eligendum permisit ; non autem in horum alterum compulit. Manere innupta eligo, ac sic præceptum impleo. Corripe, argue, increpa, utere qua volueris severitate, si nupsero.

CAPUT V.-5. Refutatur illa interpretatio Apostoli. Quid huic contradicam; nisi, Apostolum non bene intelligis? Neque enim ille præcepisset, si a viro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam cui discedere licuisset, illa una videlicet causa quæ ibi propterea tacita est, quia notissima est, hoc est, fornicationis. Hanc enim solam Deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore; deditque intelligi talem formam etiam in viro esse servandam : quoniam non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; sed similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Cum ergo tuuni maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo putas quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino discedere ? Cum hæc a nobis mulier audierit, puto quod nolis eam sic respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla viri fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi discedere, verum etiam nubere licuisset.

CAPUT VI. 6. Pollentii sententia, mulieri ab adul• tero discedenti nuptias cum alio non esse præcepto vetitas, sed tantum propter opprobrium vitandas. Nequaquam hoc illa diceret, cum et ipse sis verecundatus istam mulieribus dare licentiam. Dixisti enim : « Si vir uxorem adulteram dimiserit, et aliam duxerit,

mulier tantum opprobrium habebit. Si autem mu‹lier supra dicta causa virum dimiserit, et alii nu‹pserit, non vir tantum, sed et mulier opprobrium ‹ habebit. Cujus sententiæ tuæ rationem reddens : <Dicent enim, inquis, eam ideo discessisse, ut alium ‹ virum sibi conjungeret, etsi talis forte fuerit qualis a quo discessit; perquam facile enim viris est, in hoc morbi vitium irruere. Si autem et ip‹ sum dimiserit, et alii nupserit, magis magisque dicent eam numerositatem virorum appetisse. > llac reddita ratione concludis, et dicis: His ergo pertractatis vel etiam discussis, oportet mulierem ‹ virum tolerare, aut innuptam manere. › Bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut cum sciant sibi esse permissum, si adulteros viros dimiserint, aliis conjugari, non tamen faciant propter opprobrium; sed potius tolerent etiam adulteros viros, ne videantur hac occasione multis velle misceri, co quod

difficile sit ut non talem inveniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam valde in hunc morbum sunt proclives viri. Cum ergo nos dicimus etiam illi mulieri, que virum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire ; utrique procul dubio dicimus eam quæ fornicantem virum dimittit, nubere non debere. Verum hoc interest, quod nos, quando conjuges ambo christiani sunt, mulieri, si a viro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a viro autem non fornicante non licere omnino discedere : tu vero dicis, si mulier a viro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere, propter præceptum; si autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter opprobrium. Mulierem itaque Hon nupturam discedere a viro, sive fornicante, sive non fornicante, permittis.

CAPUT VII.-7. Præcipi ut innupta maneat etiam quæ ab adultero discedit. Porro beatus Apostolus, imo per Apostolum Dominus, quia mulierem non permittit a viro non fornicante discedere; restat ul cam prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a fornicante discedere. De qua enim dicitur, Si a viro discesserit, non nubat; ea conditione discedere permittitur, ut non nubat. Si ergo elegerit non nubere, non est cur prohibeatur discedere. Sicut illa de qua dicitur, Si se non continet, nubat (1 Cor. vii, 9); hac utique conditione non continere permittitur, ut tamen nubat. Si ergo elegerit nubere, cogi non potest continere. Sicut ergo ista incontinens compellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile sic a viro illa discedens, innupta compellitur permanere, ut possit quod discedit non esse culpabile. Culpabiliter autem a viro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. Illa ergo innupla manere præcipitur, si discesserit, quæ a forni cante discedit. Quæ cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus Apostolum, ut mulieribus dicamus, Ita nolite discedere a viris vestris etiam pudicis, ut si discedere volueritis, innuptæ maneatis; omnes quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus viris, existimabunt sibi licere discedere. Quod procul dubio quia permittere non debemus, restat ut quod dictum est, si discesserit, mancre innuptam, de illa dictum docere debeamus, cui licere discedere, non utique nisi a fornicante, didicimus. Ne si aliter docuerimus, obtentu continentiæ perturbemus christiana conjugia, et contra misericordissimum Domini præceptum dimissos a continentibus mulieribus incontinentes viros, vel a continentibus viris incontinentes mulieres in adulteria compellamus.

[blocks in formation]

esse mariti et uxoris : quandoquidem mulier etiamsi causa fornicationis discesserit a viro et alii nupserit, mochatur; vir autem si eadem causa uxorem dimiserit et aliam duxerit, non mœchatur. At si par forma est in utroque, uterque mœchatur, si se alteri junxerit, etiam cum se a fornicante disjunxerit. Parem vero esse formam in hac causa viri atque mulieris, ibi ostendit Apostolus (quod sæpe commemorandum est), ubi cum dixisset, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; adjecit atque ait, Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.

CAPUT IX. 9. Objectio Pollenti ex loco Matthai. Refellitur ex simili loco Jacobi. Peccata ignorantium. Ex Marco et Luca Matthæus intelligendus. Cur ergo, inquis, interposuit Dominus causam fornicationis, et non potius generaliter ait, Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, mochatur; si et ille machus est, qui dimissa fornicante muliere altcram ducit? Credo, quia illud quod majus est, hoc Dominus commemorare voluit. Majus enim adulterium esse quis negat, uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si fornicantem quisque dimiserit, et tunc alteram duxerit? Non quia et hoc adulterium non est; sed quia minus est, ubi fornicante dimissa altera ducitur. Nam simili locutione usus etiam Apostolus Jacobus ait: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi (Jacobi IV, 17). Numquid ideo non peccatum est illi etiam qui nescit bonum facere, et ideo non facit? Utique peccatum est; sed hoc gravius, si etiam sciat et non faciat nec illud ideo nullum, quia minus. Ut ergo eodem modo utrumque dicamus: sicut quicumque dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, machatur ; ita quicumque scit bonum facere, et non facit, peccat. Sed quemadmodum hic recte dici non potest, Ergo, si nescit, non peccat; sunt enim etiam peccata ignorantium, quamvis minora quam scientium: ita nec illic recte dici potest, Ergo si causa fornicationis dimiserit, et aliam duxerit, non mœchatur; est enim mœchatio eorum etiam, qui alias ducunt, relictis propter fornicationem prioribus; sed utique minor quam eorum qui non propter fornicationem dimittunt, et alteras ducunt. Potest quippe, sicut dictum est, Scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi; eodem modo et illud dici, Dimittenti uxorem sine causa fornicationis, et aliam ducenti, mochatio est illi. Quemadmodum igitur si dixerimus, Quicumque mulierem a marito præter causam fornicationis dimissam duxerit, mochatur, procul dubio verum dicimus; nec tamen ideo illum qui propter causam fornicationis dimissam duxerit, ab hoc crimine absolvimus, sed utrosque mœchos esse minime dubitamus: ita eum qui præter causam fornicationis uxorem dimiserit ct aliam duxerit, mœchum pronuntiamus; nec idco tamen eum qui propter causam fornicationis dimiserit, et alte ram duxerit, ab hujus peccati labe defendimus. Am1 MSS., si et ille machatus est. ⚫ la Mss., commendare.

bos enim, licet alterum altero gravius, mœchos tamen esse cognoscimus. Neque enim quisquam ita est absurdus, ut machum neget esse qui duxerit eam quam maritus propter causam fornicationis abjecit, cum machum dicat eum qui duxerit eam quæ præter causam fornicationis abjecta est: sic ergo isti ambo sunt mechi. Unde cum dicimus, Quicumque mulierem præter causam fornicationis a viro dimissam duxerit, mochatur; de uno quidem ipsorum dicimus, nec tamen ideo mochari negamus eum qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit: ita cum ambo sint mochi, et ille scilicet qui dimiserit uxorem suam præter causani fornicationis et aliam duxerit, et ille qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulaverit; profecto quando de uno eorum legimus, non ita intelligere debemus, quasi ex hoc alter machus negatus sit, quod alter expressus sit.

[ocr errors]

10. Sed si hoc evangelista Matthæus, quia expressa una specie alteram tacuit, facit ad intelligendiun difficile; numquid non alii generaliter idipsum ita complexi sunt, ut de utroque posset intelligi? Nam sccundum Marcum sic scriptum est: Quicumque dimiserit uxorem suam, et alteram duxerit, adulterium committit super cam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mæchatur (Marc. x, 11 et 12). Secundum Lucam sic: Omnis qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, machatu. ; et qui dimissam a viro ducit, machatur (Luc. xvi, 18). Qui ergo nos suntis, ut dicamus, Est qui machatur, uxore sua dimissa alteram ducens, et est qui hoc faciens non miœchatur, cum Evangelium dicat omnem mœchari qui hoc facit? Proinde si quicumque boc fecerit, id est, omnis qui hoc fecerit, ut uxore sa dimissa alteram ducat, machatur; sine dubitatione ibi sunt ambo, et qui præter causam fornicationis, et qui propter causam fornicationis dimittit uxorem. Hoc est enim, Quicumque dimiserit: hoc est, Omnis qui dimittit.

CAPUT X. 11. Matthæi locus tractatus in libris quos legit Pollentius, quomodo habeat. Non autem (sicut nescio quare tibi visum est), cum Evangelii secundum Matthæum verba proferrem, prætermisi quod scriptum est, et aliam duxerit; et sic dixi, mœchatur: sed ca verba posui quæ in sermone illo prolixo leguntur, quem Dominus habuit in monte. Ilunc enim tractandum susceperam, quæ verba illic ita leguntur ut posui, id est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit cam mœchari ; et qui solutam a viro duxerit, mœchalur. Ubi etsi nonnulla exemplaria verbis diversis eumdem sensum habent interpretatum, non tamen ab co quod intelligitur discrepant. Alia quippe habent, Quicumque dimiserit: alia, Omnis qui dimiserit. Hemque alia, excepta causa fornicationis : alia, præler causam fornicationis : alia, nisi ob causam fornicationis. Item alia, qui solutam a viro duxerit, mæchatur : alia, qui dimissam a viro durerit, mechatur. Ubi puto quod videas nihil interesse ad unam eamdemSANCT AUGUST. VI.

que sententiam. Quamvis illud ultimum, id est, qui dimissam a viro duxerit, mœchatur; in eo sermone quem Dominus fecit in monte, nonnulli codices et græci et latini non habeant. Credo propterea, quia et ibi explicatus hic sensus putari potuit, in eo quod superius dictum est, facit eam mochari. Quomodo enim dimissa fit mœcha, nisi fiat qui eam duxerit moechus? CAPUT XI. 12. Alius Matthæi locus subobscu rus, sed ab evangelistis aliis explanatus. Verba vero que ipse posuisti, unde tibi visum est non mochari cum qui propter causam fornicationis uxorem dimise→ rit et aliam duxerit, obscure quidem posita sunt. Unde non miror in eis intelligendis laborare lectorem sed non sunt in eo sermone Domini, qui tunc a me tractabatur, quando illa conscripsi, quæ cum legeres te moverunt. Alibi quippe idem Matthæus ca Dominum dixisse narravit, non cum illum prolixum faceret in monte sermonem, sed cum interrogatus esset a Pharisæis utrum liceret ex quacumque causa dimittere uxorem. Sec quod minus intelligitur apud Matthæum, apud alios evangelistas intelligi potest. Quapropter cum legerimus in Evangelio secundum Matthæum, Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem, aut quod magis in græco legitur, præter causam fornicationis, et aliam duxerit, mœchatur : non debemus continuo putare illum non mochari, qui propter causam fornicationis dimiserit, et aliam duxerit; sed adhuc ambigere, donec Evangelium secundum alios evangelistas a quibus hoc narratum est, consulamus. Quid si enim secundum Matthæum, non quidem quod ad hanc rem pertinet dictum est totum, sed ita pars dicta est, ut intelligeretur a parte totum, quod tanquam explanantes Marcus et Lucas, ut clareret plena sententia, totum dicere maluerunt? Cuni itaque primum non dubitantes verum esse quod apud Matthæum legitur, Quicumque dimiserit uxorem suam propter causam fornicationis, et aliam duxerit, machatur ; quæsierimus utrum tantum iste mochetur ducendo alteram uxorem, qui præter causam fornicationis priorem dimiserit, an omnis qui dimissa uxore alteram duxerit, ut ibi sit etiam ille qui fornicantem dimiserit nonne secundum Marcum respondebitur nobis, Quid quæritis utrum ille sit mœchus, et ille non sit? Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit. Nonne etiam secundum Lucam dicetur nobis, Quid ambigitis utrum ille qui propter causam fornicationis uxorem dimiserit, et aliam duxerit, non mœchetur? Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, machatur. Ac per hoc, quoniam fas non est ut Evangelistas, quamvis diversis verbis de una re loquentes, ab uno sensu eademque sententia dissentire dicamus; restat ut Matthæum intelligamus a parte totum significare voluisse, eamdem tamen tenuisse sententiam, ut dimittens uxorem et alteram ducens, non quidam machetur, id est, qui præter fornicationem dimiserit, quidam vero non mœchetur, id est, qui propter fornicationem dimiserit, sed omnis qui dimittit uxorem suam, et da cit alteram, mœchari minime dubitetur.

(Quinze.)

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »