ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub
[ocr errors]

CAPUT XII. 13. Mulier ob fornicationem dimissa non cessal esse uxor ejus qui dimisit. Nam et illud quod etiam secundum Lucam sequitur, Qui dimissam a viro ducit, ma chatur, quomodo est verum? Quomodo mœchatur, nisi quia illa quam duxit, co vivente a quo dimissa est, adhuc uxor aliena est? Si enim jam suæ, non alienæ miscetur uxori, utique non mechatur: mœchatur autem; aliena est ergo cui miscetur. Porro si aliena est, hoc est, ejus à quo dimissa est; etiamsi propter fornicationis causam dimissa est, nondum dimittentis uxor esse cessavit. Si autem illius esse cessavit, jam hujus est cui alteri nupsit: et si hujus est, non mochus judicandus est, sed mariHus. Sed quia non eum maritum dicit Scriptura, sed mechum; adhuc illa illius est, a quo etiam causa fornicationis abjecta est. Et ideo quamcumque etiam ipse illa dimissa ducit uxorem, quia cum alieno marito concumbit, adultera est. Unde autem fieri potest ut adulter etiam ipse non sit, cum constet adulterare quam duxit?

CAPUT XII.-14. Dimittere infideles conjuges non licere sentit Pollentius; licere, sed non expedire dicit Augustinus. Jam nunc illud videamus quod ait Apostolus, Cæteris autem ego dico, non Dominus: ad imparia scilicet, hoc est, ubi non ambo christiani fuerant, conjugia loquitur. Quod mihi visum est eum monendo dixisse. Quia enim conjux fidelis relinquere conjugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non Dominus, sed Apostolus prohibet. Quod enim Dominus prohibet, fieri omnino non licet. Monet ergo Apostolus, quo possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi autem vidɛ. tur infideles quoque dimitti à fidelibus non licere, quia hoc vetat Apostolus: cum ego dicam licere, quia hoc non vetat Dominuš; non tamen expedire, quia hoc ne fiat, monet Apostolus: qui reddit etiam rationem cur fieri non expediat, quamvis liceat. Quid enim scis, inquit, mulier, si virúm salvum facies? aut unde scis, vir, si uxorem salvam facies? Cum etiam superius dixisset, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre, hoc est, in christiano: alioquin filii vestri, inquit, immundi essent ; nunc autem sancti sunt (I Cor. vi, 1216). Sie ad lucrandos conjuges et filios Christo, etiam exemplis quæ jam provenerant, videtur hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles conjuges dimitti a fidelibus, causa evidenter expressa est. Non enim propter vinculum cum talibus conjugale servandum, sed ut acquirantur in Christum, recedi ab infidelibus conjugibus Apostolus vetat.

[ocr errors]

CAPUT XIV. — 15. Mulla non jussa præscripto legis, facienda sunt consilio charitatis. Multa sunt autem facienda non jubente lege, sed libera charitate: et ea sunt in nostris officiis gratiora, quæ cum liceret nobis etiam non impendere, tamen causa dilectio

Lov., in uxore fideli. Abest, fideli, ab editis aliis et * sola editio Lov., acquirantur Christo.

Mas.

nis impendimus. Unde prior ipse Dominus, cum se tributum non debere monstrasset, solvit tamen, ne Scandalizaret eos quibus ad æternam salutem gerens hominem consulebat (Matth. xvii, 23-26). Jam vero Apostolus quemadmodum ista commendet, ejus ver ba testantur, ubi dicit : Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem. Cum paulo superius dixisset: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et cæteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? An ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantavit vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Et paulo post : Si alii, inquit, polestutis vestræ participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Deinde post pauca: Quæ ergo, inquit, mihi ̧ merces erit? Ut evangelizans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio (1 Cor. ix, 4-19). Continuoque subjungit quod paulo ante commemoravi: Cum enim liber sim ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Item alio loco de quibusdam quæ ad escam pertinent : Omnia, inquit, miki licita sunt, sed non omnia expedrunt: omnia mihi licita sunt, sed ego sub nullius reaigar potestate. Esca ventri et venter escis, Deus autem ét nunc et has evacuabit (1d. vr, 12 et 13). Item alibi ue hoc ipso Omnia mihi 1 licita sunt, sed non omma expediunt : omnia mihi licita sunt, sed non omnia artificnt. Nemo quod suum est quærat, sed id quod alterius est. Atque ut ostenderet unde loqueretur: Omne, inquit, quod in macello venit, manducate, ni-. hil interrogantes propter conscientiam (Id. x, 22-25). Et tamen alibi dicit: Non manducabo carnem is æternum, ut non fratrem meum scandalizem (Id. vi, 13). Itemque alibi: Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat (Rom. xiv, 20). Quod est, Omnia licita sunt; ipsum est, Omnia quidem munda : et quod est, sed non omnia expediunt ; ipsum est, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Ita ostendit ea quae licita sunt, id est, nullo præcepto Domini prohibentur, sicut expedit potius esse tractanda, non præscripto legis, sed consilio charitatis. Hæc sunt quæ amplius erogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus est (Luc. x, 33-35). Et ideo dicuntur non a Domino præcipi, quamvis Domino' moneantur offerri; ut tanto intelligantur esse gratiora, quanto magis ostenduntur indebita.

CAPUT XV.-16. Licita quædam quæ non expediunt. Sed ea quæ in his talia sunt, ut quamvis sint licita non expediant, non in eis dici potest, Bonum est hoc, sed illud melius: sicut dictum est, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, me

1 Particula, mihi, hoc et proximo intra loco abest a MSS. ⚫sic Mss. At editi, a Domino: minus bene.

lius facit (I Cor. vii, 38). Ibi enim utrumque licet, et hoc aliquando, aliquando illud expedit. Nam illis que se non continent, utique expedit nubere; et quod licet, expedit: quæ autem voverint continentiam, nec licet, nec expedit. Porro discedere ab infideli conjuge licet, sed non expedit: manere autem cum illo, si cohabitare consentit, et licet et expedit; quia si non liceret, expedire non posset. Potest ergo aliquid licere et non expedire expedire autem quod non licet non potest. Ac per hoc non omnia licita expediunt; omnia autem illicita non expediunt. Sicut enim omnis qui Christi sanguine redemptus est, etiam homo est; non tamen omnis qui homo est, sanguine Christi redemptus est: ita omne quod non licet non expedit, nec tamen omne quod non expedit eliam non licet. Sunt quippe licita quæ non expediunt, sicut Apostolo teste didicimus.

CAPUT XVI.-17. Licitum quod non expedit, differt ab illicito, ita ut illud si fiat, non sit peccatum, quamvis non sit faciendum. Sed inter id quod illicitum est et ideo non expedit, atque id quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua universali regula definire difficile est. Citius enim quisque dixerit : One quod fieri non cxpedit, peccatum est; omne autem peccatum illicitum est : omne crgo quod non expedit, illicitum est. Et ubi erunt illa quæ licita esse, sed non expedire, Apostolus dixit, si omne quod non expedit, licitum non est? Quapropter quia verum dixisse Apostolum dubitare non possumus, et aliqua peccata esse licita dicere non audemus; restat ut dicamus, fieri aliquid quod non expediat, el lamen si licitum est, non esse peccatum, quamvis quoniam non expedit, non sit utique faciendum. Quod si absurdum videtur, ut aliquid fiat quod non expedit, et dicatur non peccasse qui fecerit; intelligendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum : que ita late patet, ut etiam jumenta, quamvis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere vapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi ejus qui utitur rationali voluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus non nisi homini est divinitus attributum. Sed aliud est cum proprie loquimur, aliud cum verba ex aliis rebus transferendo vel abutendo mutuamur.

. CAPUT XVII. 18. Unde differt id quod licet et non expedit, ab eo quod ideo non expedit quia non licet. Dimittere conjugem infidelem, nec vetat nec jubet Christus, monet Paulus ne fiat. Ut igitur, si possumus, enitamur, inter id quod licet et non expedit, et id quod non licet atque ideo non expedit, aliquo certo fine distinguere; ea mihi videntur licere et non expedire, quæ per justitiam quidem, quæ coram Deo est, permittuntur, sed propter offensionem homine ob hoc impediantur a salute, vitanda sunt; ea vero non licere, et ideo nec expedire, quæ sic etiamsi ipsa justitia vetantur, ut facienda non sint, ab eis quibus in notitiam fuerint perlata, laudentur. Sola editio Lov., et tamen sit licitum : nec esse peccatum. In sola editione Lov., mulamus.

num,

Quod si ita est, ideo non nisi illicita prohibentur a Domino; ut ea quæ licita sunt et non expediunt, non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia caveantur.

19. Quocirca si dimittere infidelem conjugem non liceret, hoc fieri Dominus prohiberet, neque id Apostolus prohibens diceret, Ego dico, non Dominus (I Cor. vi, 12). Nam si propter fornicationem carnis permittitur homo a conjuge separari; quanto magis in conjuge mentis fornicatio detestanda est? id est, infidelitas, de qua scriptum est, Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te (Psal. LXXII, 27).

-

CAPUT XVIII. Cur sicul Israelitis uxores alienigenas, non ita Christianis infideles jubetur deserere. Consilium Pauli tanquam Christi accipiendum. Id quod ticet, quandoque expedit, quandoque non. Discessio ab infideli conjuge non prohibita præcepto legis, sed consilio charitatis. Sed quia ita licitum est, ut non expediat ne propter conjugum separationes offensi homines, ipsam doctrinam salutis, qua illicita prohibentur, exhorreant, ac sic pejores atque perituri în eadem infidelitate remaneant; intercedit Apostolus, et monendo fieri vetat quod ita ficitum est ut non expediat. Sic enim recedere ab infidelibus uxoribus vel maritis, fideles viri vel feminæ non prohibentur a Domino, ut neque jubeantur. Nam si dimittere tales conjuges juberentur, nullus esset locus consilio monentis Apostoli ne hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus jubet, servus bonus fieri prohiberet.

20. Namque hoc Dominus aliquando per Esdram prophetam jussit, et factum est : dimiserunt Israelite uxores alienigenas, quicumque tunc habere potuerunt (1 Esdr. x, 11, 12), per quas fiebat ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illæ per maritos vero acquirerentur Deo. Nondum enim tanta gratia Salvatoris illuxerat, et promissis temporalibus Veteris Testamenti adhuc inhiabat illius populi multitudo. Et propterea cum bona terrena, quæ pro magno exspectabant a Domino, viderent etiam his abundare qui multos falsos colebant deos, blanditiis uxorum prius eos reverebantur offendere, deinde inducebantur et colere. Unde jusserat Dominus per sanctum Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret (Deut. vi, 3). Merito ergo, quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt. Cum vero cœpisset Gentibus Evangelium prædicari, jam conjunctos Gentiles Gentilibus comperit conjuges quibus si non ambo crederent, sed unus aut una infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec juberi ideo scilicet non prohiberi, quia justitia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est major in corde; nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest, quia Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv, 23): quamvis veram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli conjuge,

:

1 Mss,infidelitatis.

ex

qui non habet veram. Ideo autem nec juberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra jussionem Domini Gentiles fuerant ambo conjuncti.

21. Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet nec jubet Dominus, ideo ut non discedat, Apostolus dicit, non Dominus: habens utique Spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cujus vir mortuus fuerit, Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium ; ne quis hoc consilium tanquam humanum, non divinum, contemnendum putaret, adjecit, Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Proinde intelligendum est, etiam ipsa quæ non a Domino jubentur, sed a sancto ejus famulo utiliter suadentur, codem Domino inspirante suaderi. Absit enim ut quisquam catholicus dixerit, quando suadet Spiritus sanctus, non Dominum suadere; cum et ipse Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen, De virginibus autem præceptum Domini non habeo, consilium autem do. Non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo sequatur et dicat: tanquam misericordiam consecutus a Domino ut fidelis essem (I Cor. vii, 40, 25). Secundum Deum ergo dat fidele consilium in eo Spiritu, de quo ait : Puto autem, et ego Spiritum Dei hubeo.

22. Verumtamen aliud est Domini jubentis imperium, aliud conservi secundum misericordiam charitatis, quæ est illi a Domino inspirata atque donata, fidele consilium. Ibi aliud facere non licet, hic autem licet ita sane ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim vero non expediat. Expedit tunc, quando non solum per justitiam, quæ coram Domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullam ex hoc impedimentum salutis infertur: velut cum dat consilium non nubendi Apostolus virgini, unde præceptum Domini se non habere testatur; licet aliud facere, id est, nubere, et minus quam continentiæ, bonum tamen tenere nuptiarum. Ipsumque licitum etiam expedit: quoniam in vetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sie excipit honestate nubendi, ut neminem impediat ad salutem; quamvis magis expediret, magisque honestum esset, si virgo consilium, quo præceptum eam non compellit, arriperet. Tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis. Sicut est, unde jam diu loquimur, discessio fidelis conjugis ab infideli, quam non prohibet Dominus præcepto legis, quia coram illo injusta non est; sed prohibet Apostolus consilio chariLatis, quia infidelibus affert impedimentum salutis : non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi; verum etiam quia in alia conjugia cum ceciderint viventibus eis a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficillime resolvuntur 1.

• Aliquot Mss., ab infidelitate difficillime resolvuntur. Alif melioris note codices editis consentiunt.

--

CAPUT XIX. 23. Consilium non nubendi, de en esse quod amplius expedit; at consilium non dimittendi infidelem, de eo esse cujus contrarium non expedit. Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici, Si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimi. serit, melius facit: sicut dictum est, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit. Quoniam illud non solum utrumque pariter licet; unde ad nihil horum præcepto Domini quisque compellitur: sed etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius; unde ad id quod amplius expedit, consilio Apostoli, quicumque potest capere, provocatur. floc autem ubi de dimittendo vel non dimittendo infideli conjugio quæritur, utrumque quidem pariter licitum est per justitiam quæ coram Domino est, et ideo nihil horum Dominus prohibet: sed non utrumque expedit, propter infirmitates hominum, et ideo id quod non expedit, Apostolus prohibet; dante sibi Domino liberum probibendi locum, quia neque id quod mouet Apostolus, prohibet Dominus, neque id quod probibet Apostolus, jubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra jussionem ejus aliquid prohiberet. Proinde in his duabus causis, una de nubendo vel non nubendo, altera de infideli conjuge dimittendo vel non dimittendo, aliquid simile est in verbis Apostoli, aliquid dissimile. Simile quidem illud quod et ibi dicit, Præceptum Domini non habeo, consilium autem do; et hic dicit, Ego dico, non Dominus. Quale est enim, Præceptum Domini non habeo; tale est, Non dicit Dominus : et quale est, consilium do; tale est, ego dico. Illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo potest dici, hoc bene fieri, illud melius; quoniam utrumque expedit, minus aliud, magis aliud ; at vero de conjuge infideli dimittendo vel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet, Qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius facit: sed dici oportet, Non dimittat; quia etsi licet, non expedit. Sic ergo possumus dicere melius esse infidelem conjugem nón dimittere, quamvis liceat et dimittere; quemadmodumi recte dicimus melius esse quod et licet et expedit, quam id quod licet, nec expedit.

CAPUT XX. 24. De conjugibus infidelibus non dimittendis consilium Apostoli est, non præceptum. Monitum hic loci de re libera esse, alia tamen esse monita Apostoli de re imperata. His de causis factum est ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi ventum est ad quæstionem de conjugibus dimittendis vel non dimittendis, adhibitis etiam apostolicis testimoniis, dicerem consilium esse Apostoli, non præceptum Domini, ubi ait, Cæteris autem ego dico, non Dominus, monens eos qui haberent conjuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. Quod utique ideo monendum, non jubendum fuit, quia non tanto pondere probibendi sunt homines facere licita, quamvis non expediant, quanto pondere prohibentur illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa quæ jubenda sunt, mo

1

nere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non præjudicando jussioni. Unde si dixit, Non ut confundam vos hæc scribo, sed ut filios meos charissimos moneo (I Cor. iv, 14); quid habet quæstionis, ubi ait, Ego dico, non Dominus? Item ubi ait, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Galat. v, 2); numquid etiam hic dixit, Ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia etiam illa quæ jubet Dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim quos charos habemus, ut faciant Domini præcepta, vel jussa. Cum vero ait, Ego dico, non Dominus; satis ostendit Dominum non prohibere quod ipse prohibebat. Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum ea quæ supra diu diximus, multumque versavimus, licitum erat per justitiam; sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam..

CAPUT XXI. 25. De conjugiis cum infidelibus, Pollentii sententia discutitur. Aliam esse quæstionem de jam conjunctis, aliam de conjungendis. De jam conjunctis, non de jungendis agi in loco Apostoli citato. Illicita et velita a Domino nunquam expedit facere. Tu autem cui placet, ita non licere quod non vetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod vetat Dominus, cum exponere voluisses quid sibi vellet quod ait, Ego dico, non Dominus, cum alloqueretur fideles quibus essent conjuges infideles; dixisti, Quia Dominus jussit ne conjugia sibimet diversæ religionis copularentur: › et ipsum adbibuisti testimonium Domini dicentis, Non accipies uxorem filio tuo a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos, et pereat anima ejus (Deut. vit, 3, 4). Addidisti etiam verba Apostoli, ubi dixit, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit. Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino (1 Cor. vit, 59): quod ita exposuisti, ut adjungeres, Id est christiano. Deinde secutus es, et aisti lloc est ergo Domini præceptum tam in Veteri quam in Novo Testamento, ut non nisi unius religionis et fidei conjugia sibi maneant co‹pulata. Si hoc ergo est Domini præceptum tam in Veteri Testamento quam in Novo, et hoc jubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non nisi unius religionis et fidei maneant copulata conjugia; quare contra hoc Domini jussum, contra doctrinam suam contra præceptum Testamenti Veteris et Novi, jubet Apostolus ut diversæ fidei conjugia maneant copulata? Quia Paulus, inquis, Gentium prædicator et apostolus, jam in conjugio positos, non solum ♦ monet, sed etiam jubet, ut si unus aut una a conjugibus credidisset, alterum vel alteram non cre‹ dentem, secum tamen habitare consentientem, non ‹ dimitteret. His verbis tuis aliud hoc, aliud esse illud, satis evidenter ostendis. Illud enim de his conjugiis agitur, quæ sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suæ religionis viro, vel vir talem ducat

[ocr errors]

:

1 Duo Mss., parendo.

sola editio Lov., idque christiano.

?

uxorem.Id enim, ut dicis, jubet Deus, docet Apostolus, utrumque præcipit Testamentum. ■ Hoc autem diversum esse quis abnuat, ubi agitur non de conjungendis, sed de conjunctis? Ambo quippe unius ejusdemque infidelitatis fuerunt quando conjuncti sunt; sed Evangelium cum venisset, alter sine altera, vel altera sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in conjugio permanere, non et Dominus sicut Apostolus jubet? Nisi forte isto loco vacat, quod tam fidenter ipse ait : An vultis experimentum accipere cjus qui in me loquitur Christus (I Cor. XIH, 3)? Et utique Dominus est Christus. Intelligisne quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?

26. Attende, ut rem ipsam tanquam in conspectu considerandam planiore sermone pouamus. Ecce conjuges duo, unius infidelitatis; ita fuerunt quando conjuncti sunt nulla de his quæstio est, quæ pertineat ad illam Domini jussionem doctrinamque apostolicam et præceptum Testamenti Veteris et Novi, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et adhuc ambo sunt infideles; adhuc tales sunt quales fuerunt antequam jungerentur, qualesque conjuncti sunt. Venit Evangelii prædicator, credidit corum aut unus, aut una; sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Jubet fideli Dominus ne infidelem dimittat, an non jubet? Si dixeris, Jubet; reclamat Apostolus, Ego dico, non Dominus. Si dixeris, Non jubet; causam requiro. Neque illam mihi responsurus es, quam tuis litteris indidisti, ‹ Quia Dominus prohibet fideles indelibus

jungi. Ilic cnim nullo modo, est ista causa: de jam junctis loquimur, non de jungendis. Si ergo tu causam non invenisti cur non vetet Dominus quod vetat Apostolus; cernis enim jam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaveras: vide ne forte illa sit que mihi visa est, et tunc proferenda, et nunc defendenda; ut scilicet illud intelligamus dicere Dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda justitia, id est, quod ita jubet aut vetat, ut aliud facere omnino non liceat : quod autem volentis potestati ita permittit, ut nec agatur nec prætesmittatur illicite; ibi servorum suorum consilio les cum dare, ut id potius suadeant quod viderint expedire.

27. Tencatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur illicita. Ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit illicitum, fiat quod expcdit, vel quod magis expedit. Illa igitur quæ Dominus ita dicit ut Dominus, id est, non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet1, et ideo nec expedit. Dominus itaque præcipit, Mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, ea utique causa qua discedere licitum est, manere innuplam, aut viro suo reconciliari (1 Cor. vi, 10 et 14). Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi; et vivente

↑ Sic Mss. At editi, facere non licet, omisso, non, anto, facere.

viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2, 3); quoniam mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit (I Cor. vii, 39). Unde, Si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, mœchatur (Marc. x, 12); et, Qui dimissam a viro duxerit, mœ hatur (Matth. XIX, 9). Ideoque ex eodem præcepto Domini, Et vir uxorem ne dimittat (1 Cor. vi, 11); quoniam qui dimiserit uxorem suam præter causam fornicationis, facit eam machari (Matth. v, 32). Sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic mancat: Omnis enim qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, machatur (Luc. xvi, 18).

CAPUT XXII. Dimissa adultera alteram ducens, ul christianam faciat, mochatur. Hæc constituta Domini sine ulla retractatione servanda sunt. Habet enim hæc justitia quæ coram illo est, sive approbent, sive improbent homines et ideo dici non oportet, propter offensiones hominum, aut ne impediantur homines ab ea salute, quæ in Christo est, non esse servanda 1. Quis enim christianus audeat dicere: Ne homines offendam, aut ut homines Chris sto acquiram, faciam mœchari uxorem meam, aut ego ipse mochus fiam ?

28. Potest enim fieri ut cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita tentetur, ut aliqua femina quæ nondum credidit, cupiens in ejus nuptias convenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ci nupserit hoc omnino factura, Huic itaque hoc connubium recusanti poterit suggerere ille tentator: Dominus dixit, Quicumque dimiserit uxorem suam præter causam fornicationis, et aliam duxerit, mœchatur; tu autem qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non mochaberis. Huic talia suggerenti, erudito corde respondeat, mochari quidem illum gravius qui præter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit; sed etiam illum qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulavit, non ideo non mœchari, quia fornicantem reliquit sicut nechatur qui eam quæ præter causam fornicationis dimittitur, duxerit ; nec ideo non machatur qui eam ducit, quam dimissam propter causam fornicationis invenerit. Et propterea quod subobscure apud Matthæum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit : et apud Lucam, Omnis qui dimittit uxorem suam, el ducit alteram, mochatur. Non enim alios dixerunt mochari, alios non mochari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras; sed, Quicumque dimiserit : omnem prorsus qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, mochari eum sine ulla exceptione dixe

runt.

2

CAPUT XXIII.-29. Adulterinum conjugium inire,ut femina fiat christiana, non licet. Sed si hæc ille c'.ri

1 Sola editio Lov., non esse servandam. sic Mss. At editi, quomodo.

Lugd. et ven., expositum est apud alios. M.

stianus responderit tentatori, intelligens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere non licere quid, si dicat ille tentator, Committe hoc peccatum, ut acquiras animam Christo in morte infidelitatis positæ feminæ, quæ parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud christianus respondere ad ista debet et dicere, nisi se non posse, si hoc fecerit, evadere judicium, quod commemoravit Apostolus ubi ait, Et sicut dicunt quidam nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona; quorum judicium justum est (Rom. 111, 8)? Quomodo autem poterit esse salubriter christiana, quæ cum illo a quo ducitur erit adultera ? CAPUT XXIV. 30. Continentiæ volum nulla spe compensationis rumpendum. Non solum autem mo. chandum non est, quod facit, non quidam, sed omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit ut faciat christianam; sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quæ nuptias ejus appetit, futuram se esse christianam. Quod enim cuique antequam vovisset licebat, cum id se nunquam facturum voverit, non licebit si tamen id voverit quod vovendum fuit, sicuti est perpetua virginitas, vel continentia post experta connubia solutis a vinculo conjugali, vel ex consensu voventibus et carnalia debita sibi invicem relaxantibus fidelibus castisque conjugibus; quo't alterum sine altera, vel alteram sine altero vovere fas non est. Hæc ergo, et si qua alia sunt que rectissime voventur, cum homines voverint, nulla conditione rumpenda sunt, quæ sine ulla conditione voverunt. Quia et hoc Dominum præcepisse intelligendum est, ubi legitur: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Unde Apostolus de quibusdam quæ continentiam vovent, et postea nubere volunt, quod eis antequam vovissent utique licebat: Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt (1 Tim. v, 12).

31. Nihil ergo expedit quod illicitum est, et nihil quod, prohibet Dominus licitum est.

CAPUT XXV. Consilium Apostoli in iis quas præcepta non sunt, audiendum. Quæstio de conjugiis difficillima. Alia quæstio Pollenti. Quæ autem nullo Domini constringente præcepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur Apostolus, in Spiritu sancto monens et consulens ut vel meliora capiantur, vel ea quæ non expediunt caveantur. Ibi audiatur dicens, Præceptum Domini non habeo, consilium autem do; el, Ego dico, non Dominus. Ibi si meliora elegerit, qui audit, Solutus est ab uxore, non quæral uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat: ibi virgo non nubat. Qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. Ibi beatior sit mulier sic permanendo, quæ mortuo viro suo in potestate habet, cui vult nubere, tantum in Domino. Quod duobus modis accipi potest; aut christiana permanens, aut christiano nubens. Non enim tempore revela:l

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »