ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

quod nunc est. De quo tempore Apostolus loquens ail: De cætero, fratres, tempus breve est ; reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint (1 Cor. vi, 29), Unde nunc rectissime dicitur, Qui potest capere, capiat (Matth. xix, 12): qui autem se non continet, nubat. Tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in uuptias descendebat officio nunc autem vinculum nuptiale incontinentiæ subvenit vitio; ut ab eis qui se non continent, non per turpitudinem stuprorum, sed per honestatem conjugiorum, fiat propagatio filiorum. Cur ergo non dixit Apostolus, Si filios non habet, nubat? Quia scilicet hoc tempore contincudi ab amplexu, non est necesse filios propagare. Et quare dixit, Si se non continel, nubat? Utique propterea, ne per incontinentiam ↑ cogatur adulterare. Si ergo se continet, nec nubat, nec generet. Si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter gencret, aut turpius concumbendo non generet. Quanquam hoc quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam licite conjugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conceptio devitatur. Quod faciebat Onan filius Judae, et occidit illum propter hoc Deus (Gen. xxxvIH, 8-10). Propagatio itaque filiorum, ipsa est prima et naturalis et legitima causa nuptiarum ae per hoe qui propter incontinentiam conjugantur, non sic debent temperare malum suum, ut bonum exterminent nuptiarum, id est, propaginem filiorum. De incontinentibus quippe loquebatur Apostolus, ubi ait: Volo igitur juniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim conversæ quædam sunt retro post salanam (1 Tim. v, 14 et 15). Cum itaque dicebat, Volo juniores nubere; hoc utique monebat propter ruinam incontinentiæ fulciendam. Sed ne forte ab eis sola carnalis concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere connubii serviendum, nuptiarum autem vel contemnerctur vel negligeretur bonum; continuo subjunxit, filios procreare, matresfa milias esse. Qui vero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt quam est nuptiarum bonum, hoc est, generatio filiorum. Unde si eligitur continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur; quanto potius custodienda est, ut adulterium caveatur ? Cum enim dixisset Apostolus, Quod si se non continet, ubat: Melius est enim, inquit, nubere quam uri (I Cor. vii, 9). Non dixit, Melius est mochari quam uri.

[blocks in formation]

rit. Hæc namque alligatio quando quidem non solvi tur, etiamsi per repudium conjux a casto conjuge1 separetur; multo minus solvitur, si non separata mæchetur. Ac per hoc non eam solvit, nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta; et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non vult recipere nec post pœnitentiam, custodiat continentiam: etsi non ex voluntate eligendi potioris boni, certe cx necessitate vitandi perniciosi mali. Ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere: postremo ad hoe exhortarer, etiamsi mulier volens vivere continenter, quamvis contra disciplinam, quia non ex consensu tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim christianum neminem reluctari, adulterum esse qui vel diu languente, vel diu absente vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commixtus est feminæ. Sic ergo et dimissa adultera, adulter est cum altera; quoniam non ille, aut ille; sed, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, mæchatur (Luc. xvi, 18). Quapropter si a conjugali vinculo immunis minus appetitur vita sanetorum, exhorreatur pœna mæchorum; et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. Si enim ubi est timor, operetur labor; ubi erat labor, erit et amor. Non enim coufidendum est de nostris viribus; sed oratio adjungenda conatibus, ut impleat bonis, qui deterrét a malis.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT XIV. – 14. Objectio alia, hac sententia excludi benignitatem, ut mariti velint puniri adulteras, quibus mortuis ducere alias possint. Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras sine ulla miseratione compelli; cum volupt eas mori, si eis viventibus non licet eis alteras ducere. Quam crudelitatem volens exaggerare dixisti : Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi benignitas et pietas excluditur. Ita istud dicis, quasi propterea mariti parcere debeant adulteris feminis, quia licet eis alteras ducere ; ut si non licet, non parcant ut liceat. Quinimo propterea debent peccatri→ cibus præbere misericordiam, ut et ipsi pro suis peccatis misericordiam consequantur. Et multo magis hoc eis faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt vivere continenter, Tanto quippe debent esso misericordiores, quanto volunt esse sanctiores: ut et ad castitatem in se ipsis servandam divinitus adjuventur, dum castitatem ab uxoribus violatam nec ipsi hue manitus ulciscuntur. Et maxime vox illa dominica est eis in memoriam revocanda: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem jacial (Joan. vê, 7). Non, Qui sine ipso peccato est, quoniam loquimur de pudicis viris ; sed, Qui sine peccato est: quod si esse se

sic melioris notæ Mss. At Lov., conjux a casta conjuge, Er., conjux casto corpore.

2 sic melius Mss. At editi, quemodo loquimur de pudicis viris,

481

dum legem Christi illicitum sit, sive adulteram occidere, sive illa vivente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non illicitum pro illicito faciendum. Si enim facturus est quod non licet, jam faciat adulterium, et non faciat homicidium; ut vivente uxore alteram ducat, et non humanum sanguinem fundat. Quod si est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque vitare.

dixerint, so ipsos seducunt, et veritas in eis non est
(I Joan. 1, 8). Porro si non se seducunt, et est in eis
veritas, non erit in eis cruenta severitas. Scientes
enim se non esse sine peccato, dimittunt ut dimittatur
eis; nec ab eis benignitas et pietas excluditur 1. Magis
enim hæc excluduntur, si peccatis conjugum ab eis
impetret veniam licentia libidinis, non cura pietatis ;
id est, ut propterea parcant quia licet eis alteras du-
cere,
et non potius propterea quia volunt et sibi Do-
minum parcere.

15. Quanto itaque melius, et honestius, christiana denique professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod scriptum est eis dicimus, Dimitte injustitiam proximo tuò, et tunc precanti tibi peccata solventur. Homo homini conservat iram, et a Domino quærit medelam ? Super hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur ? Cum ipse caro sit, conserval iracundiam ? quis propitiabitur peccatis illius (Eccli. xxyın, 2 5); et de Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. v1, 37); ut possimus dicere, Dimiue nobis debita nostra, sicut el nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12); et de Apostolo, Nulli malum pro malo reddentes (Rom. x, 17); et si qua sunt hujusmodi in Scripturis sanctis, quibus, ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia christianus est, mitigatur?

CAPUT XV. - Mariti ad parcendum adulteris uXOribus, non licentia libidinis, sed cura pietatis adducantur. Quanto, inquam, melius ista dicimus, quam` ́ut dicamus, Tantum adulteras istas dimittite, et earuin nolite sanguinem quærere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis, consolabuntur vos alia quas duxeritis: merito enim velletis istas de viventium numero auferre, si earum vita impedimento esset, quominus alias duceretis ; nunc vero, etiam istis viventibus cum liceat alia vobis matrimonia providere, quid cas tantopere vultis occidere? Hec si dicimus, nonne attendis quam nostra suasio longe sit a charactere chri stiano: quia et falsum dicimus, eis licere quod non licet, hoc est, istis viventibus ut aliis copulentur ; et si propterea illis pepercerint, non parcent propter pietatem, sed propter aliarum nuptiarum liberam potestatem. Postremo quæro abs te, utrum marito christiano liceat vel secundum veterem Dei legem, Romanis legibus adulteram occidere 1? Si licet, mélius est ut ab utroque se temperet, id est, et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa vivente conjugio. Quod si alterutrum eligere perseverat, satius est ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet, ut ipsa viva ille machetur. Si autem quod verius dicitur, non licet homini christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere ; quis est tam demens qui ei dicat, Fac quod non licet, ut tibi liceat quod non licet? Cum enim utrumque secun

[ocr errors]

vel

1 Lov., ne ab eis benignitas et pietus excludatur. Cæteri vero codices, nec ab eis, etc., et ex his quidam habent, excludantur ; alii cum Am. et Er. excluditur.

* Corbeicusis codex, charitate chili,

sic omnes Mss. At editi, vel Romanus leges adulteram occidere.

CAPUT XVI. 16. Objectatur incontinentem, si adulteræ uxori sua mortem accusando procurarit, veniam accepturum per Baptismum aut reconciliationem, quæ sibi alioquin perpetuo adultero denegarentur. Graviora contra Pollentii opinionem excogitari posse, quam quæ ab illo objectantur incommoda. Hie video quid dici ab incontinentibus possit: quod videlicet qui dimittit et vivere permittit adulteram, si alteram duxerit, quamdiu prior illa vivit, perpetuus adulter est, nec agit pœnitentiam fructuosam a flagitio non recedens; nec si catechumenus est, ad Baptismum admittitur, quoniam ab eo quod impedit non mutatur ; nec reconciliari pœnitens potest in eadem nequitia perseverans: si autem accusando adulteram occiderit, hoc peccatum quoniam tran actum est, et in eo non permanet, et si a catechumeno fa ctum est, Baptismate abluitur; et si a baptizato, pœnitentia el reconciliatione sanatur. Sed numquid propterea dicturi sumus adulterium non esse adulterium, quod sine dubio committitur, si conjuge adultera vivente altera ducitur? Sed hoc adulterii genere excepto, nempe non dubitas esse adulterium, si quisquam ducat viventis uxorem a viro suo per libellum repudii sine ulla mulieris fornicatione dimissam. Quid ergo, cum viderit se nec ad Baptismum admitti, si catechumenus, nec utiliter agere pœnitentiam, si baptizatus hoc fecit, non corrigendo et relinquendo quod fecit, si eum voluerit et potuerit occidere cujus duxit uxorem, ut hoc scelus vel Baptismate diluatur, vel pœnitendo solvatur, atque ita etiam illud adulteriuin non permaneat, evacuata muliere a lege viri post mortem viri, sed de transacto quod factum est, per pœnitentiam satis fiat, vel regeneratione deleatur; numquid propterea est accusanda lex Christi, tanquam compulerit fieri homicidium, cum sine crimine fornicationis repudiatam ducere, dicit esse adulterium?

17. Hic enim, si parum quid loquamur attendimus, multo graviora dici possunt quam ipse dixisti. Nain tu dim non vis esse adulteria, si aliæ ducantur dimissis adulteris, hoc invenisti: Quoniam si hæe adulteria dixerimus, cogentur mariti occidere adulteras, quarum vita impediuntur alteras ducere. Atque ut hoc exaggerares, dixisti: Non mihi videtur,amantissime pater, hie drvinus esse sensus, ubi benignitas et pielas excluditur. Si ergo quispiam nolens credere esse adulterium quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab altero ducitur, et hoc contra te inveniat, quia ista ratione suadetur hominibus homicidia perpetrare, et earum maritos, quas eo modo repudiatas duxerint, vel insidiis quibus potuerint, vel calumniis appetere, vel aliquibus

veris criminibus accusare et occidere, ut eis mortuis esse possint conjugia, quæ vivis fuerant adulteria; nonne id exaggerando tibi dicturus est, Non mil.i videtur, amantissime frater, hic divinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pictas excluditur, sed etiam ingens malignitas et impietas excitatur? Quandoquidem multo est levius et tolerabilius, ut adulteras mariti, quam ut maritos adulteri occidant. Placetne tibi, ut propter vanissimam invidiam, dominicæ defensionem sententiæ deseramus, vel eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium vindicari, etiamsi præter causam fornicationis repudiata a viro alteri conjugetur, ne maritum ejus a quo dimissa est compellatur occidere, dum adulterium in connubium cupit viri prioris morte convertere? Scio hoc tibi non placere, ut propter hanc vanissimam invidiam, lex Christi, cum vera inveniatur et sana, dura et inhumana dicatur. Sic itaque non tibi debet videri ideo negandum esse adulterium, quando uxore adultera vivente altera ducitur, quia potest maritus per hoc cogi adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa exstincta alteram ducere, si hoc ea vivente non licet facere. Quid si enim et illud dicant christianæ fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, sive diuturno languore laborantes et pati concubitum non valentes, sive pauperes, sive steriIcs, sive deformes, aliarum spe ducendaruin, sanarum, opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum ; quia eas quas perpeti nolunt, præter causam fornicationis repudiare non licet et alteras ducere, ne perpetuo devincti adulterio, nec baptizari possint, nec penitendo sanari? Numquid propterea ne ista homicidiorum scelera perpeirentur, dicturi sumus, non esse adulteria, repudiatis præter causam fornicationis uxoribus, sibi alteras copulare?

CAPUT XVII. 18. Incommodum aliud contra Pollenti sententiam. Jam vero ex hoc quod sapis non esse adulterium, så vir uxorem causa fornicationis abjecerit, et alteram duxerit; nonne arbitraris cavendum, ne discant viri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non possunt, mochari cogere, ut ab eis vinculo conjugali per fornicationem, sicut putas, soluto, liceat eis alteras ducere; et ex eo quod illas mœchari coegerunt, aut Baptismate ablui, aut pœnitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur quandiu cum adulteris vivent, si prioribus præter causam fornicationis repudiatis alteras duxerint? Nisi forte quis dicat, neminem posse uxorem suam mœchári facere, si pudica est : et tamen Dominus, Omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam, præter causam fornicationis, facit eam mochari (Matth. v, 33). Utique propterea, quia cum esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam vivo priore alteri copulari, et hoc est mœchari. Quod si hoc ista non fecerit, tamen ille quantum in ipso est facere compulit; et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit Sed Michaelinus codex, judicari.

quis nesciat quam sint rarissimæ, quæ ita pudice vivant cum viris, ut etiamsi ab eis dimittantur, alios non requirant? Incomparabiliter quippe numerus est amplior feminarum, quæ cum pudice adhæreant maritis, tamen si dimissæ fuerint a maritis, non differunt nubere. Cum ergo crediderint homines Domino dicenti, Omnis qui dimiserit uxorem suam, præter causam fornicationis, facit eam mœchari; si crediderint et tibi dicenti, muliere fornicante licere viro ejus alteram ducere; quisquis voluerit propter alias quaslibet molestias carere uxore cui junctus est, prius eam mochari faciat, sine fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa mocha nubendo ac sic a priore peccato quo eam mœchari fecit, sive per Baptismum, sive per poenitentiam liberatus, sine suo adulterio sibi habere videatur, quam post prioris adulterium, tanquam hinc soluto matrimonii vinculo, alteram duxerit. Quod quidem si fuerit machinatus, et uxorem suam mocham faciet, et ipse quamvis post adulterium conjugis aliam ducendo mœchus erit; nihilque illi proderit quod tibi credidit, et non ei potius qui nullo excepto ait, Omnis qui reliquerit uxorem suam, et aliam duxerit, machatur (Luc. xvi, 18).

CAPUT XVIII. 19. Continentia servanda aut conjugalis aut excellentior. Quibus omnibus consideratis atque tractatis, restat ut ab eis qui hæc fideliter audiunt, dicatur nobis quod Domino dictum est : Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus et nos quid respondeamus, nisi quod ipse respondit ? Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum cælorum, Qui potest capere, capiat (Matth. xix, 10-12). Ergo qui potest capiat, quod non omnes capiunt. Possunt autem capere hi quibus hoc præstat Dei misericordia occulta, sed justa 1. Sed in his omnibus qui se ipsos castraverunt propter regnum cœlorum, alii sunt qui in utroque sexu concubitum nesciunt, alii qui experti et aversi sunt, partim quidem illicite, partim vero licite experti. Porro in his qui licite experti sunt, quidam sunt qui non nisi licite, quidam et illicite et licite. Sunt quippe in eis qui conjugia sua tantum sciunt; sunt autem qui et alias feminas ac stupra qualibet. Sed qui post concubitum conjugum se ipsos castrant propter regnum cœlorum, aut morte amittunt conjuges, aut ex consensu cum eis continentiam profitentur; aut ex necessitate divortiorum, ne vivis conjugibus se aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum cœlorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter ibi esse non pos sint: nam qui non ista necessitate se continent, sed boni appetitione melioris, possent ibi esse etiam servata pudicitia conjugali, quamvis in præmiis minoribus, tamen intus. Qui vero propterea se continent, quia prioribus conjugibus vivis timent aliis conjugari, majorem curam debent gerere pro salute, quam gesserunt illi a quibus continentia pro 1 Lov. sed non injusta. Editi alii et Mss., sed justo.

1

munere delecta est ampl'ore. Tunc quippe ibi erunt, si adulteri non erunt. Si autem non continent, adulteri erunt; quia viventibus conjugibus pristinis, non conjugibus alteris, sed adulteris adhærebunt. Et si a regno cœlorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salvi non erunt?

CAPUT XIX.-20. Conjuges divortio separatos a conjugibus hortatur ad continentiam. Hos igitur allequor, ut quod facere deberent, si haberent conjuges diuturno languore marcescentes, vel loco sibi inaccessibili absentes, vel animositate illicita continentes; hoc faciant, si habuerint conjuges adulterina inquinatione sordentes, et propter hoc a suo consortio divortiantes * : non alia quærant conjugia, quia non erunt conjugia, sed adulteria. Cum enim par forma sit in hoc vinculo viri et uxoris, sicut uxor vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. vii, 3); ita et vir vivente uxore vocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. Etsi enim gravius qui præter causam fornicationis, omnis tamen qui dimiserit uxorem suam, ct aliam duxerit, mœchatur. Non eos terreat sarcina continentiæ: levis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quæ impetrat a jubente quod jusserit. Non eos frangat, quod videtur eorum continentia necessitatis esse, non voluntatis: quia et illi qui eam voluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis; quoniam jam sine damnatione ab illa deviare non possunt : et qui in eam necessitate contrusi sunt, faciunt eam esse voluntatis, si non de se ipsis, sed de illo a quo est bonum omne contidunt, Illi ad eam conscenderunt causa majoris glorie, ut aliquid amplius invenirent; isti ad eam confugerunt cura salutis novissimæ, ne perirent: utrique permaneant, utrique in quod pervenerunt ambulent usque in finem, ferveant studiis, supplicent votis quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod voluntas arripuit. cadere timeant ; et istis gloria desperanda non est, si in eo quod necessitas intulit, persistere deligant. Fieri enim potest ut Deo terrente et hortante, convertente et implente, humanus in melius mutetur affectus; atque ita voveant sine conjugiis et sine ullo concubitu atque immunda libidinis attrectatione perseverantissime vivere, ut etiamsi separata conjugia locum ducendi alias moriendo aperuerint, claudatur ex voto quod patet ex licito, et quod erat necessitate cœptum, fiat charitate perfectum. Talibus profecto id retribuetur, quod illis qui vel pari consensu cum conjugibus hoc voverunt, vel nullis conjugiis alligati propter majus bonum continentiam delegerunt. Si aulem ita se continent, ut si moriantur quarum vita conjugari impediuntur, alias ducere cogitent; profeclo etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscedant, non eis imputatur nisi ad pudicitiam conjugalem, propter quam non faciunt quod facerent si liceret. Hac quippe intentione continenter vivere, prum est ad accipienda illius quæ liberius eligitur continentiae præmia, sed sufficit ad cavenda adulteria.

Fr. et Mss., dilectu est. In MSS., divortientes. Er. et Mss., diligan.

1

CAPUT XX.-21. Viri mulieribus præire in pudicitia debent. Continentiam clericorum qui electi sunt inviti proponit viris nolentibus in divortio se continere. Hæc auMem me de utroque sexu memineris dicere, sed maxime propter viros, qui propterea se feminis superiores esse arbitrantur, ne pudicitia pares esse dignentur: in qua etiam præire debuerunt, ut eos illæ tanquam sua capita sequerentur. Quando áutem lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentie carnalis infirmitatis admittatur excusatio, multis sub nomine false impunitatis pereundi aperitur occasio. Neque enim carnem non habent feminæ, quibus viri aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia viri sunt, liceat. Sed absit ut melioris sexus tanquam honori debeatur, quod pudori detrahitur; cum honor justus, virtuti, non vitio debeatur. Quinimo cum a feminis utique habentibus carnem, tantam flagitant castitatem, ut quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, velint eas ab adulterino concubitu incontaminatas fervorem transigere juventutis (et plurimæ pudicissime transigunt, et maxime Syræ, quarum mariti negotiandi quæstibus occupati, juvenes adolescentulas deserunt, et vix aliquando senes ad aniculas revertuntur); eo ipso evidentius convincuntur, non esse impossibile quod se non posse causantur. Si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior feminarum.

22. Unde istos qui virilem excellentiam non putant nisi peccandi licentiam, quando terremus ne adulterinis conjugiis herendo pereant in æternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante, perducunt. Dicimus ergo eis: Quid si et vos ad hoc subeundum populorum violentia caperemini? nonne susceptum caste custodiretis officium, repente conversi ad impetrandas vires a Domino, de quibus nunquam antea cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. Respondemus: Et vobis timor multo amplius moderetur. Si enim hoc multi Dei ministri repente atque inopinate impositum susceperunt, sperantes se iliustrius in Christi hæreditate fulgere; quanto magis vos adulteria cavendo, vivere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere? Hæc atque hujusmodi eis ut possumus dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus vel propter adulterium dimissis conjugibus suis, alias volunt ducere, et cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis opponunt. Sed jam liber etiam iste claudendus est, et rogandus Deus ut aut eos tentari non sinat separationibus conjugum ; aut ita sinat, ut timor periclitantis salutis fiat illis amplioris sive probatioris occasio castitatis.

1 Sola editio Lov. Sed absit hoc a meliori sexu, vt tar quam, etc.

sola editio Lov.: Et vos timor amplior moderetur

[ocr errors]

In librum de Mendacio, vide lib. 1, cap. ultimum, Retractationum, tom. 1, col. 630, verbis, Item de Mendacio, usque ad verba, Quæstio est de Mendacio. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE MENDACIO

LIBER UNUS (@).

In quo quid sit mendacium, et utrum aliquando admittendum sit, exemplis momentisque rationum in utramque partem libratis disquiritur. Mendaciorum afferuntur octo genera, iisque discussis et omnino rejectis statuitur nunquam esse mentiendum.

CAPUT PRIMUM. 1. Materia pertractandæ difficultas. Magna quæstio est de mendacio, quæ nos in ipsis quotidianis actibus nostris sape conturbat: ne aut temere accusemus mendacium, quod non est mendacium; aut arbitremur aliquando esse mentiendum, honesto quodam et officioso ac misericordi mendacio. Quam quæstionem tam sollicite pertractabimus, ut quæramus cum quærentibus: utrum autem aliquantum inveniamus, nihil nobis temere affirmantibus, lectori bene attendenti satis indicabit ipsa tractatio latebrosa est enim nimis et quibusdam quasi cavernosis anfractibus sæpe intentionem quærentis cludit ; ut modo velut elabatur e manibus quod inventum erat, modo rursus appareat, et rursus absorbeatur. Ad extremum tamen sententiam nostram velut certior indago comprehendet. In qua si ullus error est, cum ab omni errore veritas liberet, atque in omni errore falsitas implicet ; nunquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio veritatis et rejectione nimia falsitatis erratur. Qui enim severe reprehendunt, hoc nimium dicunt esse: ipsa autem veritas fortasse adhuc dicat, Nondum est satis. Sane quisquis legis, nihil reprehendas, nisi cum totum legeris; alque ita minus reprehendes. Eloquium noli quærere: multum enim de rebus laboravimus, et de celeritate absolvendi tam necessarii quotidianæ vitæ operis ; unde aut tenuis, aut prope nulla fuit nobis cura verborum.

CAPUT II.2. Joci non sunt mendacia. Exceptis igitur jocis, quae nunquam sunt putata mendacia: ha

bent enim evidentissimam ex pronuntiatione atque ipso jocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non vera enuntiantis : quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quæstio est, quam modo enodandam non suscepimus: exceptis ergo jocis, prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.

CAPUT III. 3. Quid sit mendacium. Ad mendacium an in loquente voluntas fallendi requiratur vel sufficiat. Quapropter videndum est quid sit mendacium. Non enim omnis qui falsum dicit mentitur, si credit aut opinatur verum esse quod dicit. Inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamvis de re quam se ignorare novit omnino non dubitet, si eam firmissime credit 1; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. Quisquis autem hoc enuntiat quod vel creditum animo, vel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non mentitur. Hoc enim debet enuntiationis suæ fidei, ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet ut profert. Nec ideo tamen sine vitio est, quamvis non mentiatur, si aut non credenda credit, aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi verum sit : incognitum enim habet pro cognito. Quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo, et aliud verbis vel quibuslibet significationibus enuntiat. Unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est, duplex cogitatio: una rei ejus quam veram esse vel scit vel putat, et non profert; altera ejus rei quam pro ista profert sciens falsam esse vel putans. Ex quo fit ut possit

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Líber de Mendacio repurgatus est ope Ms. Colbertini annorum circiter octingentorum, Germanensis et Corbciensis ætate æqualium Colbertino, et veteris codicis Regii, Sorbonici, Victorini, Bigotiani, Michaelini, Pratellensis, Ebrulphensis, Regiomontensis, Vaticani, et Belgicorum quinque, sive lectionum variantíum quas ex iis hauserunt Lovanienses; necnon auxilio et comparatione editionum Erasmi ac Lovaniensium.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M. (a) Pertinet liber de Mendacio ad annum circiter 395; quandoquidem ultimum locum obtinet in primo Retractationum libro, quo recensentur opuscula ab Augustino edita ante episcopatum, quem sub finem anni 395 adeptus est. Liber in editis inscribitur, «De Mendacio, ad Consentium: at in scriptis codicibus nomen Consentii qui multis post annis Augustiuum super eadem re contra Priscillianistas consuluit, non prior iste, sed alius tantum, qui bunc subsequitur contra Mendacium liber, titulo inditum gerit.

1 Sic Mss. Editi autem, et officioso ad misericordiam mendacio.

Habent sic nonnulli Mss. Alii vero, unde hactenus propre. Editi, unde hactenus ac prope.

1 Mss., sic enim firme credit.

In Mss., vel putatum tenet.

Ita Mss. At editi, enuntiationi suæ fidel.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »