ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

falsum dicere non mentiens, si putat ita esse ut dicit, quamvis non ita sit; et ut possit verum dicere mentiens, si-putat falsum esse et pro vero enuntiat, quamvis revera ita sit ut enuntiat. Ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum veritate vel falsitate mentiens aut non mentiens judicandus est. Potest itaque ille qui falsum pro vero enuntiat, quod tamen vcrum esse opinatur, errans dici et temerarius": men-' tiens autem non recte dicitur; quia cor duplex cum enuntiat non habet, nec fallere cupit, sed fallitur. Culpa vero mentientis est, in cnuntiando animo são fallendi cupiditas; sive fallat cum ei creditur falsum enuntianti; sive non fallat, vel cum ei non creditur ', vel cum verum enuntiat voluntate fallendi, quod non putat verum. Quod cum ei creditur, non utique f. lit, quamvis fallere voluerit : nisi hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse vel putare ut enunliat.

4. Quanquam subtilissime quæratur utrum cum abest voluntas fallendi, absit omnino mendacium.

CAPUT IV. Mentiri num aliquando prosit ant liceat. Quid enim si quisque falsum loquens, quod falsum essc existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? Hic enim studio non fallendi mentitur, si mendaciuin est enuntiare aliquid aliter quam scis esse vel putas : si autem mendacium non est nisi cum aliquid enuntiatur voluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterca falsum loquitur, quamvis noverit vel putet falsum esse quod loquitur, ut ille cui loquitur non ci credendo non fallatur, quia cum sibi non crediturum vel scit vel putat. Unde si appareat fieri posse ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille cui dicitur; existit aliud e contrario genus, propterea verum dicentis ut fallat. Qui enim verum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique verum dicit ut fallat : seit enim vel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. Quamobrem cum ideo verum dicit ut falsum putetur, ideo verum dieit ut fallat. Quærendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille qui falsum dicit ne fallat, an ille qui verum dicit ut fallat ; cum et ille sciat vel putet falsum se dicere, et iste sciat vel pulet verum se dicere. Jam enim diximus eum qui nescit falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat verum; eumque potius mentiri, qui etiam vcrum enuntiat, cum falsum putat: quia ex animi sui sententia judicandi sunt. De illis itaque non parva quæstio est, quos proposuimus: unum qui scit aut putat se falsum dicere, et ideo dicit ne fallat; velut si aliquam viam noverit obsideri a latronibus, et timens ne per illam pergat homo ĉujus saluti prospicit, et eum scit sibi non credere, dicat eam viam non habere latrones, ad hoc ut illac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit, mendacem putans alterum autem qui sciens aut putans verum esse

1 Mss., sive fallat, sive non, vel cum ei creditur, vel cum verum, etc., onissis verbis, cum ei creditur falsum enuntunti.

SANCT. AUGust. VI,

quod dicit, ad hoc tamen dicit ut fallat; tanquam si
homini non sibi credenti dicat latrones in illa via esse
ubi revera eos esse cognovit, ut ille cui dicit per il-
lun viam magis, pergal, atque ita in latrones incidat,
dam putat falsum esse quod ille dixerit. Quis erg▸
istorum mentitur; ille qui elegit falsum dicere ne fal
lat, an ille qui elegit verum dicere ut fallat? ille qui
falsum dicendo egit ut verum sequeretur cui dixit,
an iste qui verum dicendo egit ut falsum sequeretur
cui dixit? An forte ambo mentiti sunt; ille quia voluit
falsum dicere, iste quia voluit fallere? An potius neu-
ter eorum mentitus est; ille quia voluntatem habuit
non fallendi, et ille quia voluntatem habuit verum
dicendi? Non enim nunc agitur quis corum peccave-
rit, sed quis mentitus sit. Cito enim videtur ille pec-
casse, qui verum dicendo egit ut homo incideret in
latrones ille autem non peccasse, vel etiam bene fe-
cisse, qui falsum dicendo egit ut homo perniciem de-
vitaret. Sed possunt exempla ista converti, ut et ille
aliquid gravius cum pati velit quem falli non vult;
multi enim vera quædam cognoscendo sibi intulerunt
perniciem, si talia fuerunt ut eos latere debuerint ;
et iste aliquid commodi velit adipisci eum quem vult
falli; nonnulli enim qui sibi mortem intulissent, si
aliquid mali quod vere contigerat de charis suis co-
guovissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque
ita falli eis profuit, sicut aliis obfuit vera cognoscere.
Non ergo
id agitur, quo animo consulendi aut nocen-
di, vel ille falsum dixit ne falleret, vel iste verum
dixit ut falleret: sed exceptis commodis aut incom-
modis eorum quibus locuti sunt, quantum ad ipsam
veritatem falsitatemque attinet, quæritur quis eorum,
an uterque, neuterve mentitus sit. Si enim menda-
cium cst enuntiatio cum voluntate falsum enuntiandi,
ille potius mentitus est qui falsum dicere voluit, et
dixit quod voluit, quamvis ne falleret dixerit: si au-
tem mendacium est quælibet enuntiatio cum voluntate
fallendi, non ille, sed iste mentitus est, qui etiam ve-
rum dicendo fallere voluit: quod si mendacium est
cnuntiatio cum voluntate alicujus falsitatis, ambo
mentiti sunt; quia et ille suam enuntiationem falsam
esse voluit, et iste de vera sua falsum credi voluit.
porro si mendacium cst enuntiatio falsum enuntiare vo-
lentis ut fallat, neuter mentitus est; quia et ille habuit
voluntatem falsum dicendo verum persuadere, et iste,
ut falsum persuaderet, verum dicere. Aberit igitur
omnis temeritas atque omne mendacium, si id quod
verum credendumve cognovimus, cum opus est enun-
tiamus, et id volumus persuadere quod enuntiamus,
Si autem vel quod falsum est verum putantes, vel
quod incognitum est nobis pro cognito habentes
vel quod credendum non est credentes, vel cum id
non opus est enuntiantes, tamen non aliud quam id
quod enuntiamus persuadere conamur; non abest
quidem temeritatis error', sed abcst omne menda-
cium. Nulla enim definitionum illarum timenda est,
cum bene sibi conscius est animus, hoc se enuntiare ́
plures Mss., vel quod incognitum est nobis cognitum ha-
bentes.
Sic Mss. At editi, temeritas et error.

(Seize.)

[ocr errors]

quod verum esse aut novit, aut opinatur, aut credit, neque velle aliquid, nisi quod enuntiat, persuadere.

5. Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo major magisque necessaria quæstio est. Utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet voluntatem, vel etiam id agit ne fallatur cui aliquid enuntiat, quamvis enuntiationem ipsam falsam habere voluerit, quia ideo voluit ut verum persuaderet; et utrum mentiatur quisquis etiam vertim volens enuntiat causa fallendi, dubitari potest. Nemo autem dubitat mentiri eum qui volens falsum enuntiat causa fallendi: quapropter enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum-prolatam, manifestum est esse mendacium. Sed ‚utrum hoc solum sit mendacium, alia quæstio est.

CAPUT V. Opinio affirmans mentiendum esse nonnunquam. Opinio ncgans esse unquam mentiendum. Exempla pro mendacio ex Veteri Testamento allata discutiuntur. Mentiendi exemplum ex Testamento Novo nullum suppetere. Timothei circumcisio non per simu lationem facta. Petrus libenter correctus a Paulo. Auctoritatem mentiendi non magis communis vitæ quam Scripturarum exemplis astrui posse. Interim de hoc genere, in quod omnes consentiunt, inquiramus : utrum aliquando sit utile falsum aliquid enuntiare cum voluntate fallendi. Nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonia sententiæ suæ, commemorantes Sram cum risisset, angelis negasse quod riserit (Gen. xvi, 15); Jacob a patre interrogatum, respondisse quod ipse esset Esau major filius ejus (Id. xxvп, 19); Ægyptias quoque obstetrices, ne infantes Hebraci nascentes interficerentur, etiam Deo approbante et remunerante mentitas (Exod. 1, 19, 20); et multa ejusmodi exempla eligentes, eorum hominum mendacia commemorant, quos culpare non audeas, atque ita fatearis aliquando esse posse non solmn reprehen sione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium. Addunt etiam, quo non solos premant divinis Libris deditos, sed etiam omnes homines sensumque communem, dicentes: Si quis ad te confugiat, qui neudacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus? Si aliquid ægrotus interroget quod ei scire non expedit, qui etiam te non respondente possit gravius affligi; audebisne aut verum dicere in perniciem hominis, aut silere potius quam honesto et misericordi inendacio valetudini ejus opitulari? His atque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut si consulendi causa exigit, aliquando mentiamur.

6. Contra, illi quibus placet nunquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate divina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est, Falsum testimonium ne dicas (Id. xx, 16); quo genere complectitur omne mendacium: quisquis enim aliquid cuuntiat, testimonium perhibet animo suo. Sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum; quid dicturus est ad id quad scriptum est, Os quod mentitur occidit animam (Sap. 1, 11)? quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intelligi, alio loco legat, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. v, 7). Unde

ore suo ipse Dominus: Sit, inquit, in ore vestro, Est, est; Non, non : quod autem amplius est, a malo est (Matth. v, 37). Ilinc et Apostolus cum exuendum veterem hominem præreiperet, quo nomine onnia peccata intelliguntur, consequenter ait, in primis ponens, Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatera (Ephes. w, 25).

7. Nec illis que de veteribus Libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt ; ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamvis revera contigerit: quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. Omnis enim enuntiatio, ad in quod enuntiat, referenda est. Omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat quod significat cis quibus intelligendum prolatum est. Unde credendum est illos homines qui propheticis temporibus digui auctoritate fuisse commemorantur, omnia quæ scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse nec minus prophetice eis aceidisse, quæcumque sic acciderunt, ut codem prophetico Spiritu memoriæ litterisque mandanda judicarentur. De obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico Spiritu significandi futuri veri gratia, aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per cas actum est significavit, pro gradu suo dicunt approbatas et remuneratas a Deo. Qui enim nocendi causa mentiri solet, si jam consulendi' causa mentiatur, multum profecit. Sed aliud est quod per se ipsum laudabile proponitur, aliud quod in deteriois compar..tione præponitur. Aliter enim gratulamur cum sanus est homo, aliter cum melius habet ægrotus. Nam in Scripturis ipsis justificata etiam Sodoma dicitur in comparatione scelerum populi Israel (Ezech. XVI, 52). Et ad hane regulam dirigunt omnia mendacia que proferuntur de veteribus Libris, nec reprehensa inveniuntur, vel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et spe approbentur, aut siguificationis alicujus causa non sint omnino mendacia.

8. Et ideo de libris Novi Testamenti, exceptis figiratis significationibus Domini, si vitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tale pro ferri potest, quod ad imitationem provocet mentiendi. Simulatio namque Petri et Barnabæ non solum conmemorata, verum etiam reprehensa atque correcta est (Galut. 11, 12, 13). Non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam Paulus apostolus aut Timotheum circumcidit, aut ipse quædam ritu Judaico sacramenta celebravit (a); sed ex illa libertate sententiæ suæ, qua prædicavit nec Gentibus prodesse circumcisionem, nec Judæis obesse. Unde nec illos astringendos ad consuetudinem Judæorum, nec illos a paterna deterrendos censuit. Unde illa verba ejus sunt: Circumcisus quis vocatus est? non adducat præputium. In præputio quis vocatus cst? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et præputium nihil est; sea observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua voca

Hic in editis aditur, vel proficiendi; quod a Mss. abest. (a) Hieronymus, epistola 73 inter Augustinianas, n. 9-11

tione vocatus est, in ea permanent (I Cor. vi, 18-20). Quomodo enim potest adduci præputium quod præcisum est? Sed non adducat dixit, non ita vivat, quasi præputium adduxerit; id est, quasi in eam partem quam nudavit, rursus tegmen carnis attraxerit, et quasi Judeus esse destiterit: sicut alibi dicit, Circumcisio tua præputium facta est (Rom. 11, 25). Et hoc non tanquam cogens dix t Apostolus, aut illos manere in præputio, aut Judæos in consuetudine patrum suorum sed ut neutri in alteram cogerentur1; polestatem autem haberet quisque manendi in sua cosuetudine, non necessitatem. Neque enim si vellet Jud:eus, ubi nullum perturbaret, recedere a Judaicis observationibus, prohiberetur ab Apostolo; quandoquidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis perturbati Judæi, ad ea quæ saluti essent necessaria non venirent. Neque ab illo prohiberetur si vellet quisquam Gentilium ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet non se detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tanquam signaculum, cujus utilitas jam tempore præterisset: non euim, si salus ex co jam nulla esset, etiam exitium inde metuendum fuit. Ideoque et Timotheus cum in præputio vocatus esset, tamen quia de Judara matre ortus erat, et ostendere cognatis suis debebat ad eos lucrifaciendos, non hoc se didicisse in disciplina christiana, ut illa sacramenta quæx Legis veteris essent abominaretur, circumcisus est ab Apostolo (Act. xvi, 1 et 5): ut hoc modo demonstrarent Judæis, non ideo Gentes non ea suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus observata; sed quia jam saluti non necessaria past adventum tanti sacramenti, quod per tam longa tempora tota vetus illa Scriptura propheticis figurationibus parturivit. Nam et Titum circumcideret, cum hoc urgerent Judæi, nisi subintroducti falsi fratres ideo fieri vellent, ut haberent quod de ipso Paulo disseminarent, tanquam corum veritati cesserit, qui spem salutis evangelicæ in circumcisione carnis atque ejusmodi observationibus esse prædicarent, et sine his nemini Christum prodesse contenderent (Galat. 11, 3, 4) : cum contra nihil prodesset Christus eis qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent; unde est illud, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit (Id. v, 2). Ex hac igitur libertate Paulus paternas observationes observavit, hoc unum cavens et prædicans, ne sine his salus christiana nulla putaretur. Petrus antem simulatione sua, tanquam in Judaismo salus esset, cogebat Gentes judaizare: quod verba Pauli ostendunt dicentis, Quomodo gentes cogis judaizare (Id. n, 14)? Non enim cogerentur, nisi videreut cum sic eas observare, quasi præter illas salus esse non posset. Petri ergo simulatio libertati Pauli non est comparanda. Et ideo Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere etiam de Pauli auctoritate mendacium: qui et Petrum coram omni

1 Nonnulli Mss., sed ut neuter in alteram cogerctur. Sic Mss. At editi, u hoc modo demonstraret. in sola editione Lov., christiano.

bus in rectam vim revocavit, ne Gentes per eum judaizare cogerentur; et ipse sua praedicationi attestatus est, qui cum putaretur hostis paternarum traditionum, eo quod nolebat eas imponere Gentibus, non aspernatus eas ipse more patrio celebrare, satis ostendit hoc in eis Christo adveniente remansisse, ut nec Judais essent perniciosa, nec Gentibus necessariæ, nec jam cuiquam hominum salutares.

9. Quod si auctoritas mentiendi nec de antiquis Libris proferri potest, vel quia non est mendacium quod figurate gestum dictumve recipitur, vel quia bonis ad imitandum non proponitur quod in malis, cum proficere cœperint, in pejoris comparatione laudatur; ncc de Novi Testamenti libris, quia correctio potius quam simulatio, sicut lacrymæ potius quam negatio Petri est imitanda.

CAPUT VI. Mendacium esse iniquitatem, et mortem animæ afferre, nec proinde admittendum pro cujusquam salute temporali. Jam illis exemplis, quæ de communi vita proferuntur, multo confidentius asserunt non esse credendum. Prius enim docent iniquitatem esse mendacium, multis documentis Litterarum sanctarum, et eo maxime quod scriptum est : Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendarium (Psal. v, 7). Aut enim, ut solet Scriptura, sequenti versu exposuit superiorem; ut quoniam laius solet patere iniquitas, intelligamus nominato mendacio tanquam speciem iniquitatis significare voluerit: aut si aliquid interesse arbitrantur, tanto pejus est mendacium, quanto gravius positum est perdes, quam odisti. Forte enim odit aliquem Deus aliquanto mitius, ut eum non per dat: quem vero perdit, tanto vehementius odit, quanto severius punit. Odit autem omnes qui operantur iniquitatem: at omnes qui loquuntur mendacium etiam perdit. Quo constituto, quis corum qui hæc asserunt commovebitur illis exemplis, cum dicitur : Quid si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari? Illa enim mors quam stulte timent homines, qui peccare non timent, non ani niam, sed corpus occidit, sicut Dominus in Evangelio docet; unde præcipit ne ipsa timcatur ( Matth. x, 28) os autem quod mentitur, non corpus, sed ani mam occidit. Ilis enim verbis apertissime scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. 1 11). Quomodo ergo non perversissime dicitur, ut alter corporaliter vivat, debere alterum spiritualiter mori? Nam et ipsa dilectio proximi ex sua cujusque 3 terminum accepit. Diliges, inquit, proximum tuum tanquam te ipsum (Levit. x1x, 18, et Matth. xx1, 39). Quomodo ergo quisque diligit tanquam se ipsum, cui ut præstet vitam temporalem, ipse amittit æternam ? quandoquidem si pro illius temporali vita suam ipsam temporalem perdat, non est jam diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanæ doctrinæ regulam excedit. Multo minus igituræternam suan pro

2

[blocks in formation]

alterius temporali mentiendo amissurus est. Tempora-
Fem plane vitam suam pro æterna vita proximi non du-
bitabit christianus amittere: hoc enim præcessit exem-
plum, ut pro nobis Dominus ipse moreretur. Ad hoc
enim et ait: lloc est mandatum meum, ut diligatis invicem
sicul et ego dilexi vos. Majorem dilectionem nemo habet,
quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. xv,
12, 13). Non enim quisquam est ita desipiens, ut dicat
aliud quam saluti sempiternæ hominum consuluisse
Dominum vel faciendo quod præcepit, vel pra ci-
piendo quod fecit Cum igitur mentiendo vita æterna
amittatur, nunquam pro cujusquam temporali vita
mentiendum est. Enimvero isti qui stomachantur et
indignantur, si nolit aliquis mendacio perimere ani-
mam suam, ut alius senescat in carne; quid, si etiam
furto nostro, quid, si adulterio liberari possit aliquis
de morte? ideone furandum est, aut mœchandum?
Nesciunt enim ad hoc se cogere, ut si laqueum ferat
homo et stuprum petat, confirmans quod sibi collum
ligabit, nisi ei concedatur quod petit, consentiatur
propter auimam, sicut ipsi dicunt, liberandam. Quod
si absurdum et nefarium est, cur animam suam
quisque mendacio corrumpat, ut alter vivat in cor-
pore; cum si suum corpus propterea corrumpendum
daret, omnium judicio nefariæ turpitudinis damnare-
tur? Proinde non est in ista quæstione attendendum,
nisi utrum iniquitas sit mendacium. Quod cum supra
commemoratis documentis asseratur, videndum est
ita quæri utrum pro alterius salute mentiri aliquis
debeat, ac si quæreretur utrum pro alterius salute ini-
quus esse aliquis debeat. Quod si respuit animæ sa-
Jus, que non potest nisi æquitate servari, et se ut
præponamus non solum alterius, sed etiam nostre
saluti temporali jubet; quid restat, inquiunt, quo du-
bitare debeamus nunquam omnino esse mentiendum?
Non enim dici potest esse aliquid in temporalibus
commodis, salute ac vita corporali majus aut charius.
Unde si nec ipsa præponenda est veritati, quid objici
potest propter quod mentiendum esse contendant,
qui aliquando putant oportere mentiri?

CAPUT VII. — 10. Nec pudicitiæ corporalis causa mentiendum. Libido quid sit. Pudicitia' quippe corporis, quia multum honorabilis persona videtur occurrere, et pro se flagitare mendacium, ut si stuprator irruat qui possit mendacio devitari, sine dubitatione mentiendum sit facile responderi potest, nullam esse pudicitiam corporis, nisi ab integritate animi pendeat; qua disrupta cadat nece se est, etiamsi intacta videatur; et ideo non in rebus temporalibus esse numerandam, quasi qua invitis possit auferri. Nullo modo igitur animus se mendacio corrumpit pro corpore suo, quod scit manere incorruptum, si ab ipso animo incorruptio non recedat. Quod enim violenter non præcedente libidine patitur corpus, vexatio potius quam corruptio nominanda est. Aut si omnis vexatio corruptio est, non omnis corruptio turpis est;

1 M98. Pudicitia. Et infra plerique cum editione Fr. habent, hororabili persona. Alii vero MSS., honorabili persona-vorel, Flem. Crit. p. 50 sic legit.: pudicitia quippe corporis, quasi multum.

sed quam libido procuraverit, aut cui libido consenserit Quanto autem præstantior est animus corpore, tanto sceleratius corrumpitur. Ibi ergo servari potest pudicitia, ubi nulla nisi voluntaria potest esse corruptio. Certe enim si stuprator corpus invaserit, qui nec vi contraria possit, nec ullo consilio vel mendacio devitari, necesse est fateamur, aliena libidine pudicitiam non posse violari. Quapropter quoniam nemo dubitat meliorem esse animum corpore, integritati corporis integritas animi præponenda est, quæ in æternum servari potest. Quis autem dixerit integrum animum esse mentientis? Etenim libido quoque ipsa recte definitur, Appetitos animi quo æternis bonis quælibet temporalia præponuntur. Nemo itaque potest convincere aliquando esse mentiendum, nisi qui potuerit ostendere æternum aliquod bonum obtineri posse mendacio. Sed cum tanto quisque ab æternitate discedat, quanto a veritate discedit'; absurdissimum est dicere, discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem pervenire. Aut si est aliquod benum æternum quod non complectatur veritas, non erit verum : et ideo nec bonum erit, quia falsum erit. Ut autem animus corpori, ita etiam veritas ipsi animo præponenda est; ut cam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum appetat animus. Ita quippe erit integrior et castior, cum ejus potius immutabilitate, quam sua mutabilitate perfruetur. Si autem Loth cum ita justus esset, ut angelos etiam hospites su-cipere mereretur, stupran-das filias Sodomitis obtulit, ut feminarum potius ab eis corpora quam virorum corrumperentur (Gen. xIX, 8); quanto diligentius atque constantius animi castiLas in veritate servanda est, cum verius ipse corpori suo, quam corpus virile femineo corpori præferatur?

CAPUT VIII. 11. Neque mentiendum s'udio servandi alios ad vitam æternam. Quod si quisquam putat, ideo cuiquam pro alio esse mentiendum, ut interim vival, aut in his rebus quas multum diligit non offendatur, quo possit ad æternam veritatem pervenire discendo non intelligit primo nullum esse flagitium, quod non cadem conditione suscipere cogatur, sicat jam superius demonstratum est; deinde ipsius doctrinæ auctoritatem intercipi et penitus interire 3, si eis quos ad illam perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando esse mentiendum. Com enim doctrina salutaris, partim credendis, parting intelligendis rebus constet; nec ad ea quæ intelligenda sunt perveniri possit, nisi prius credenda credantur quomodo credendum est ei qui putat aliquando c-s mentiendum, ne forte et tunc mentiatur cum præcip ut credamus? Unde enim sciri potest utrum et tun habeat aliquam causam, sicut ipse putat, officio mendacii, existimans falsa narratione hominem ter ritum posse a libidine cohiberi, atque hoc modo etia ad spiritualia se consulere mentiendo arbitretur? Quo

Sic Mss. At editi, quanto a veritate discordat: qui artem mentitur, a veritate discedit: absurdissimum est, etc. 2 Sic Mss. At editi, sua mobilitate perfruetur. Editio Er., intercipiet penitus interire.; Lov., incipit penitus interimere. Castigantur ex iss.

genere admisso atque approbato, omnis omnino fidei disciplina subvertitur; qua subversa, nec ad intelligentiam pervenitur, cui capienda ista parvulos nutrit: atque ita omnis doctrina veritatis aufertur, cedens licentiosissimæ falsitati, si mendacio vel officioso 1alicunde penetrandi aperitur locus. Aut enin temporalia commoda, vel propria vel aliena, veritati praponit, quicumque mentitur; quo quid fieri potest perversius? aut cum veritati adipiscende opitulante mendacio vult facere idoneum, intercludit aditum veritati; voleus enim cum mentitur esse aptus, fit cum verum dicit incertus. Quamobrem aut non est credendum bonis, aut credendum est eis quos credimus debere aliquando mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri : horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; restat ergo ut nunquam mentiantur boni.

CAPUT IX. - 12. Mendacium censent quidam ad❤ hibendum quo removeat homo stuprum quod ipse-ab alio pateretur. Refellitur argumentum illorum, et exemplum. Aliena peccata non ei imputanda qui illa posset leviore sno peccato impedire. Peccantibus non consentire qui eos non vuli peccando cohibere. Vitare peccatum quisque debet levius potius quod suum, quam quod gravius alienum. Annon mentiendum ut vitetur immunditia corporalis. Mendacia quæ alios lædunt, non admittenda ut immunditia corporalis vitetur. Sic ista questione ex utraque parte considerata atque tractata, non tamen facile ferenda sententia est: sed adhuc diligenter audiendi qui dicunt, nullum esse tam malum factum, quod non in pejoris devitatione faciendum sit; pertinere autem ad facta hominum, non solum quidquid faciunt, sed quidquid etiam cum consensione patiuntur. Unde si exstitit causa ut eligeret christianus thurificare idolis, ne consentiret stupro quod persecutor ei, nisi faceret, minabatur; recte videntur quærere cur non etiam mentiretur, ut tantam illam turpitudinem devitaret. Ipsam enim consensionem, qua se stuprum pati mallet, quam thurificare idolis, non passio::em dicunt esse, sed factum : quod ne faceret, elegit thurificare. Quanto igitur mendacium proclivius elegisset, si mendacio posset a sancto corpore tam immane flagitium removere?

13. In qua propositione ista sunt quæ merito quæri possunt utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut utrum consensio dicenda sit quæ non habet approbationem; aut utrum approbatio sit, cum dicitur, Expedit hoc pati potius quam illud facere; et utrum recte ille fecerit thurificare quam stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea conditio daretur, quam thurificandum. Sed si talis consensio pro facto habenda est, homicidae sunt etiam qui occidi maluerunt quam falsum testimonium dicere; et quod est homicidium gravius, in se ipsos. Cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se occiderint; quia clegerunt hoc in se fieri, ne facerent quod cogebantur?

↑ La MSS., velut officioso.

* Nonnulli Mss., apertus. Forte legendum, opertus.

498 Aut si gravius putatur alium occidere quam se ipsum, quid si hæc conditio martyri proponeretur, ut si nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare dæmonibus, ante dculos ipsius alius non quilibet homo, sed pater ejus occideretur, rogans etiam filium ne id perseverantia sua fieri permitteret? Nonne manifestum est, illo in testimonii fidelissimi sententia permanente, solos homicidas futuros fuisse, qui patrem ejus occidercnt, non illum etiam parricidam? Sicut ergo hujus tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset patrem suum ponus ab aliis imerfici, etiam sacrilegam, cujus an ma rapereter ad pœnas, quam fidem suam falso testimonio violare: sic talis ille consensus non cum faceret tanti flagitii par ticipem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea fecissent, quia ipse non faceret. Quid enim tales persecutores dicunt, nisi, Fac male, ne nos faciamus? Qui si vere, nobis facientibus, non fecissent, nec sic eis nostro scelere suffragari deberemus. Nunc vero quando jam faciunt, cum ista non dicunt', cur nobiscum potius, quam soli turpes atque nocentes sint? Non enim consensus ille dicendus est; quia non approbamus quod faciunt, semper optantes, et quantum in nobis est prohibentes ne faciant, factumque ipsorum non solum non committentes cum eis, sed etiam quanta possumus detestatione da

maantes.

14. Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc non faccrent, si ipse illud faceret? Hoc modo frangimus januam cum effractoribus, quia si non eam clauderemus, illi non frangerent: et occidimus homines cum latronibus, si scire contingat hoc eos esse facturos; quia si nos prævenientes eos occideremus, illi non occiderent alios. Aut si fateatur nobis aliquis parricidium se facturum, nos cum eo facimus, si cum possumus eum priusquam faciat, non interficimus, quando aliter eum vel cohibere vel impedire non possumus. Totidem enim verbis dici potest: Fecisti cun eo, quia hoc ille non fecisset, si tu illud fecisses. Ego utrumque malum fieri nollem: sed id tantum cavere potui ne fieret, quod erat in mea potestate; alterum autem alienum, quod meo præcepto exstinguere non potui, meo malefacto impedire non debui. Non ergo peccantem approbat, qui pro alio non peccat; et neutrum placet ei qui utrumque nollet admitti: sed illud quod ad se pertinet, etiam potestate non perpe· trat; quod autem ad alterum, sola voluntate conde mnt. Et ideo proponentibus illam conditionem atque dicentibus, Si non thurificaveris, hoc patieris; si respendisset, Ego neutrum eligo, utrumque detestor, ad nihil horum vobis consentio: inter hæc verba atque talia, qua certe quoniam vera essent, nulla ejus consensio, nulla approbatio teneretur; quæcumque ab eis passus esset, illi deputaretur injuriarum acceptio, illis commissio peccatorum. Debuitne igitur, ait quispiam, stuprum perpeti potius quam thurificare? Si quæris quod debuerit, neutrum debuit. Si enim

Sic melioris notæ Mss. At ediu, cum ista dicunt; omis

so, non.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »