ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

1

dicunt, in errorem vos mittunt (Isai. 1, 12). Melius est autem objurgari a justo, quam a peccatore laudari. Emendabit me, inquit, justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. cxL, 5). Ite ergo magis ad vendentes, et emite robis; id est, videamus nunc quid vos adjuvant, qui vobis laudes vendere consueverunt, et vos in errorem inducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quæreretis. Euntibus autem illis emere, venit sponsus; id est, inclinanti, is se illis in ea quæ foris sunt et solitis gaudere quærentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui judicat : et quæ paratæ erant; id est, quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intraverunt cum' eo ad nuptias; id est, ubi munda animo puro et perfecto sempiternoque Dei Verbo fecundanda copulatur. Et clausa est janua, id est, receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati 9. Omnes enim, inquit, resurgemus, sed non omnes immutabimur (1 Cor. xv, 51): clausus est aditus ad regnum coelorum. Non enim post judicium patet precum aut meritorum locus. Novissime autem veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Non dictum est quod emerint oleum; et ideo intelligendæ sunt, nullo jam remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei. Sed magna est ejus severitas post judicium, cujus ante judicium ineffabilis miscricordia prærogata est. Itaque respondens ait, Amen dico vobis quod nescio vos: ex illa scilicet regula, qua non habet ars Dei, hoc est sapientia Dei, ut intrent in gaudium ejus, qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus, visi sunt aliquid secundum præcepta cjus operari. Atque ita Concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem neque houm. Non modo illius ultimi temporis, quo venturus ert sponsus, sed suæ quisque diem dormitionis et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est, usque ad mortem quæ omnibus debetur, paratus etiam invenietur cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt.

4. Quod vero sponso dixit obviam venire virgines, sir intelligendum puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quæ dicitur sponsa: tanquam si omnibus Christiani in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concu rec dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quæ dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione sæculari illo autem tempore nubet, cum universa mortalitate in ea pereunte, immortali conjunctione fruetur. Desponsavi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo (I Cor. x1, 2). Vos, inquit, virginem; a plurali ad singularem concludens. Ideo et virgines dici possunt, et virgo. Cur autem quinque dictæ sint, ut mihi videtur expositum est. Sed videmus nunc in ænigmate, sic potiores Mss. Editi vero, fecundata.

Er. et Lov., immutandi. At Rat. et aliquot Mss., immutali-Lugo. et ven., immutandi. M.

.Mss., praetereunte د

Omnes prope Mss., fetatur.

tunc autein facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto (1 Cor. xi, 12). Ipsum autem in ænigmate et ex parte nunc in Scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo pignore contingit, quod accepit virgo Ecclesia humili adventu sponsi sui, quæ illi ultimo adventu cum veniet in claritate nuptura est, cum jam facie ad faciem contuebitur. Dedit enim nobis pignus Spiritum sanctum, sicut dicit Apostolus (II Cor. v, 5). Et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit; neque aliis præjudicat, quæ nihilominus secundum fidem esse potuerint.

LX. De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli cœlorum, neque Filius hominis, nisi Pater solus (Matth. xxiv, 36).

Sicut scire Deus dicitur, etiam cum scientem facit, sicut scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. xIII, 3). Non enim sic dictum est hoc, quasi nesciat Deus: sed ut ipsi sciant quantum in Domini dilectione profecerint; quod, nisi tentationibus quæ accidunt, non plene ab hominibus agnoscitur. Et ipsum Tentat, pro eo positum est, quod tentari sinit. Sic et cum dicitur nescire, aut pro eo dicitur, quod non approbat; id est, in disciplina et doctrina sua non agnoscit, sicut dictum est, Nescio vos (Matth. xxv, 12) : aut pro eo quod utiliter nescientes facit, quod scire inutile est. Ideo bene accipitur, id quod dictum est, solum scire Patrem, si dictum esse quia facit Filium_scire : et quod dictum est, nescire Filium, sic dictum esse quia facit nescire homines, id est, non prodit eis quod inutiliter scirent. LXI. De eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus. 1. Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pavit, significant veterem legem: sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est, id est, quinque corporis sensibus deditis; nam et ipsæ turbæ quinque millia hominum fuerunt (Joan. VI, 9-13) sive quia per Moysen lex ipsa data est; Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacci erant panes, bene significant, vel ipsam legem, quæ ita data erat, ut in ea vitale animæ alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur; hordei enim medulla tenacissima palea tegitur: vel ipsum populum nondum exspoliatum carnali desiderio, quod tanquam palea cordi ejus inhærebat; id est, nondum corde circumcisum, ita ut nec trituratione tribulationum, cum per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu revelato carnalia integumenta deponeret, sicut nec hordeum area tritura illo paleari tegmine exuitur.Itaque illi populo congruenter lex talis data est. 2. Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas conciliorum moderamen acciperet; regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat (a) : quarum

1 Rat. et Mss., illo ultimo adventu.

(a) 1 Retract. cap. 26.

officium erat procellis ac fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi, et violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas sæpe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere; prorsus more piscium tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari. Quæ tamen duæ personæ Dominum nostrum præfigurabant. Ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Nam et rex noster est Dominus Jesus Christus, qui nobis pugnandi et vincendi demonstravit exemplum; in carne mortali peccata nostra suscipiens, tentationibus inimici neque illecebrosis neque terribilibus cedens: postremo exuens se carne, principatus et potestates exspolians' fiducialiter, et triumphans eas in semetipso (Coloss. 11, 15). Itaque ipso duce ab oneribus et laboribus hujus peregrinationis nostræ tanquam ab Egypto liberamur, et persequentia nos peccata sacramento Baptismatis nobis evadentibus obruuntur : et quamdiu in spe sumus ejus promissionis, quam nondum videmus, tanquam per deserta ducimur, consolante nos in sanctis Scripturis verbo Dei, sicut illos manna de cœlo; et eodem ipso duce in Jerusalem cœlestem, tanquam in terram promissionis introduci nos posse præsumimus, et in æternum ibi regente ipso et custodiente servari. Ita Dominus noster Jesus Christus ostenditur rex noster. Ipse est etiam sacerdos noster in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. cıx, 4), qui se ipsum obtulit holocaustum pro peccatis nostris, et ejus sacrificii similitudinem celebrandam in suæ passionis memoriam commendavit; ut illud quod Melchisedech obtulit Deo (Gen. xiv, 18), jam per totum orbem terrarum in Christi Ecclesia videamus offerri. Ergo quoniam rex noster peccata nostra suscepit, ut nobis pugnandi et vincendi demonstraret exemplum, eorumdem peccatorum susceptionem regiamque personam Matthæus evangelista significans, generationem ejus quæ est secundum carnem ab Abraham suscipiens, qui pater est populi fidelis, et successionem prolis deorsum versus enumerans pervenit ad David, in quo regni stabilimentum manifestissimum apparet; atque inde per Salomonem, natum de illa in qua pater ejus peccaverat, stirpem regiam prosecutus usque ad generationem Domini perducit (Matth. 1, 1-17). Lucas vero alius evangelista, quoniam et ipse generationem Domini, quæ secundum carnem est, sed in sacerdotali persona explicandam suscepit, ad quam personam pertinet mundatio et abolitio peccatorum, non a principio libri, sicut Matthæus, sed ab illo loco ubi baptizatus est Jesus, ubi peccatorum nostrorum mundationem præfiguravit, incipit parentum ejus originem gradatim prosequi; neque deorsum versus, sicut ille qui eum ad susceptionem peccatorum tanquam descendentem ostendebat, sed sursum versus, tanquam is qui eum post abolitionem peccatorum tanquam ascendentem insinuabat ; nec eos parentes, quos ille nominans (Luc. 1, 23-58). Alia enim erat origo

plures Mss., exemplans.

Sic Mss. Editi autem, regnante.

sacerdotalis, quæ per unum ex filiis David, sicuti essolet, de tribus sacerdotali matrimonium sortientem, effecerat ut Maria de utraque tribu, id est, de regia et sacerdotali cognationem duceret. Nam et quando censiti sunt Joseph et Maria, scriptum est eos fuisse de domo, id est de genere David` (Id. 11, 4). Et Elisabeth, quæ nihilominus cognata Mariæ scribitur, erat de tribu sacerdotali ( Id. 1, 36, 5). Sicut autem Matthæus, qui tanquam descendentem ad suscipienda peccata nostra regem Christum insinuat, per Salomonem a David descendit; quia Salomon de illa in qua David peccaverat, natus est: ita Lucas, qui tanquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuat, per Nathan ascendit ad David; quia Nathan propheta missus fuerat, cujus correptione David ipsius peccati abolitionem pœnitendo impetravit (II Reg. xn, 1, 13) (a). Itaque posteaquam transiit Lucas personam David, non dissonat a Matthæo in nominibus generatorum. Nam eos 1 nominat ascendens a David usque ad Abraham, quos ille descendens ab Abraham usque ad David. A David enim in duas familias, regiam et sacerdotalem, origo illa distributa est, quarum duarum familiarum, sicut dictum est, regiam descendens Matthæus, sacerdotalem ascendens Lucas secutus est: ut Dominus noster Jesus Christus rex et sacerdos noster, et cognationem duceret de stirpe sacerdotali, et non esset tamen de tribu sacerdotali, hoc est, de tribu Levi; sed esset de tribu Juda, hoc est, de tribu David, ex qua tribu nemo intendit altari. Ideo et filius David maxime dicitur secundum carnem, quia et Lucas ascendens, et Matthæus descendens, in David sibi obviam facti sunt. Oportebat enim ut evacuaturus sacrificia, quæ secundum ordinem Aaron in levitico sacerdotio fiebant, non esset de tribu Levi, ne ad ipsam tribum, et ad ipsum sacerdotium quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere videretur mundatio peccatorum, quam Dominus oblatione holocausti sui, quod in veteri sacerdotio figurabatur, implevit : et holocausti ejus imaginem ad memoriam passionis sua in Ecclesia celebrandam dedit, ut esset sacerdos in æternum, non secundum ordinem Aaron, sed secuncum ordinem Melchisedech (Hebr. v1, 20). Cujus rei sacramentum diligentius adhuc considerari potest. Sed propter duos pisces, in quibus duas personas, regiam et sacerdotalem figuratas esse diximus, hactenus hinc tractatum esse sufficiat.

2

[blocks in formation]

de ipsius Legis adapertione et disputatione, quam Judæi reliquerant et deseruerant, repletos fuisse discipulos Domini, in quibus duodenarius numerus principatum tenet. Nondum enim erat scriptura Novi Testamenti, quando Dominus, quasi frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat in Lege, discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas veteres, incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis quæ de ipso erant. Nam et tunc eum duo illorum in panis fractione cognoverunt (Luc. XXIV, 27-31 ).

1

4. Et ideo secunda pastio populi, quæ de septem panibus facta est, ad Novi Testamenti prædicationem recte intelligitur pertinere. Non enim ab aliquo evangelista dictum est quod isti panes hordeacei fuerint, sicut de illis quinque dixit Joannes. Hæc ergo pastio de panibus septem ad gratiam pertinet Ecclesiæ, quæ notissima illa septenaria sancti Spiritus operatione refecta cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces fuisse scribuntur, sicut in veteri lege, ubi duo soli ungebantur, rex et sacerdos; sed pauci pisces, id est, qui primi Domino Jesu Christo credideruut, et in ejus nomine uncti sunt, et missi ad prædicandum Evangelium, et ad sustinendum turbulentum mare hujus sæculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo legatione fungerentur, sicut Paulus apostolus dicit (11 Cor. v, 20). Neque in ipsa turba quinque millia hominum fuerunt, sicut illic, ubi carnales iegem accipientes, id est, quinque sensibus carnis dediti significantur; sed quatuor millia potius, quo numero significantur spirituales, propter quatuor animi virtutes, quibus in hac vita spiritualiter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Quarum prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum secunda, refrenatio cupiditatis ab iis quæ temporaliter delectant: tertia, firmitas animi adversus ea quæ temporaliter molesta sunt: quarta, quæ per cæteras omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi.

5. Sane et ibi quinque millia hominum, et hic quatuor millia exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur (Matth. xv, 34-38): quod mihi videtur ad hoc pertinere, ut intelligamus et in populo Veteris Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam justitiam quæ secundum legem est, in qua justitia apostolus Paulus sine querela se conversatum esse dicit (Philipp. 1, 6); fuisse item alios qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quæ duo gerera, id est, infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt. Infirmus est enim mulierum sexus ad actiones, et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est, quam idola colere; quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait, Neque idolis servientes, quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (1 Cor. x, 7)? Mulieribus ergo similes erant, qui in laboribus exspectationis, quo usque ad promissa Dei pervem

verbum, refecta, restitutum hic est ex aliquot Mss.

rent, non viriliter perseverantes tentaverunt Deum : pueris autem, qui sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Non solum autem ibi, sed etiam in populo Novi Testamenti qui non perdurant occurrere in virum perfectum (Ephes. iv,13), vel infirmitate virium, vel mentis levitate, mulieribus et pueris comparandi sunt. Nam illis dicitur, Si tamen initium substantiæ ejus usque in finem firmum retineamus (Hebr. m, 14); illis autem, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Et ideo neque in Vetere, neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum; sed sive ibi quinque millia, sive hic quatuor millia, exceptis mulieribus et pueris fuisse dicuntur ( Matth. xiv, 21, el xv, 38).

6. Quamvis vero et illic et hic propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur, ut congruenter in monte uterque populus pasceretur; hic tamen non in feno discumbitur, sed in terra. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Jerusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur : hic autem remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti, spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat.

1

7. Et quoniam rectissime dicit Apostolus, Prius autem quam veniret fides, sub Lege custodiebamur (Galat. m, 25); hoc significare videtur et Dominus, cum dicit de his quos quinque panibus pasturus erat, Non opus habent ire; sed date illis vos manducare (Matth. xiv, 16). Sub his autem verbis figuraliter tanquam custodiendi detinentur, cum hoc admonuissent discipuli, ut dimitteret eos. Hujus vero turbæ, quæ ad septem panes pertinet, ultro se misereri dixit, quod jam tertius dies esset, ex quo ei jejuni harsissent. In toto enim sæculo generis humani tertium tempus est, quo fidei christianæ gratia data est. Primum est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia. Et quoniam quartum adhuc restat, quo ad plenissimam pacem Jerusalem cœlestis venturi sumus, quo tendit quisquis recte credit in Christum ; propterea se dicit turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Ista enim dispensatio, qua nobis Dominus temporaliter et visibiliter in homine apparere dignatus est, et dedit nobis pignus Spiritum sanctum, cujus operatione septenaria vegetaremur, apostolica auctoritate quasi paucorum piscium sapore conjuncto: hæc ergo dispensatio quid aliud agit, nisi ut ad palmam supernæ vocationis sine defectu virium pervenire possimus? Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (11 Cor. v, 5, 7). Et ipse apostolus Paulus nondum se dicit comprehendisse regnum Dei, Sed ea quæ retro sunt oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, inquit, ad palmam supernæ vocationis. Verumtamen in quod perven‐ mus, in eo ambulemus ( Philivo. 1, 13-16); quia ter

Sic plures Mss. Editi vero, tanquam custodia

* Er. et Lov., Ista est enim dispensatio. -Sic etiam Lugd. et Ven. M.

53

tio die Domino adhærentes et ab illo pasti, non deficiemus in via.

8. Etiam hic sane perveniri ad comedendi finem non potuit, sed relicta sunt esca. Non enim frustra de futuro dictum est, Putasne, veniens Filius hominis inveniet 1 fidem super terram ( Luc. xvm, 8)? Et credo ita futurum, propter mulieres et pueros. Sed tamen septem sportas reliquiæ fragmentorum impleverunt, ad quas Ecclesia septiformis, quæ in Apocalypsi etiam describitur (Apoc. 1, 4), pertinet, id est, omnis qui perseveraverit usque in finem. Ille enim qui dixit, Putasne, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram? significavit quidem în extremo convivii relinqui posse et deseri escas suas: sed quoniam ipse item dixit, Qui perseveraverit usque in finem3, hic salvus erit (Matth. xxiv, 13); significavit non defuturam Ecclesiam, quæ septenario numero eosdem septem panes abundantius recipiat, et latitudine cordis, quæ ipsam perseverantiam in sportis videtur significare,

cont neat.

LXII. De eo quod scriptum est in Evangelio, Quia ba-
ptizabat Jesus plures quam Joannes; quamvis ipse
non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. iv, 1, 2).
Qurritur utrum qui baptizati sunt illo tempore quo
scriptum est Dominum per discipulos suos baptizasse
plures quam Joannes, acceperint Spiritum sanctum.
Alio enim loco Evangelii sic dicitur: Spiritus enim
nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarifica-
tus (Id., VII, 39). Et facillime quidem ita responde-
tur, quod Dominus Jesus, qui etiam mortuos susci-
tabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec
post ejus clarificationem, id est, resurrectionem a
mortuis et ascensionem in cœlum, acciperent Spiri-
tum sanctum. Sed occurrit animo latro ille cui dictum
est, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso ;
qui nec ipsum Baptismum acceperat (u). Quanquam
Cornelius, et qui cum eo ex Gentibus crediderant,
Spiritum sanctum etiam priusquam baptizarentur ac-
ceperint (Act. x, 44, 47) ; nou tamen video quomodo
et ille latro sine Spiritu sancto dicere potuerit, Me-
mento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc.
ait
xxш, 43, 42). Nemo enim dicit, Dominus Jesus,
Apostolus, nisi in Spiritu sancto (1 Cor. x11, 3). Cujus
Amen
fidei fructum ipse Dominus monstravit dicens,
dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo
ineffabili potestate dominantis Dei atque justitia
deputatum est etiam Baptisma credenti latroni, et
pro accepto habitum in animo libero, quod in cor-
pore crucifixo accipi non poterat sic etiam Spi-
ritus sanctus latenter dabatur ante Domini cla-
rificationem; post manifestationem autem divini-

Rat. ac plures Mss., Putasne veniet Filius hominis et inveniet. sic rursum infra.

Editi, conv vio. At Mss. plerique, convivii.

Plerique Mss., Beatus qui perseveraverit usque in finem. Editi, latitudinem cordis. Concinnius Mss., latitudine cordis. Sed ex his lures sic prosequuntur: quæ ipsa perseveI rantia in sportis videtur significari, contineat.

In aliquot Mss. omittitur, Der

Septein Mss., non potest.

(a) i Retract. cap. 28.

tatis ejus manifestius datus est. Et hoc dictum
est, Spiritus autem nondum erat datus: id est, non-
dum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse fa-
terentur. Sicut etiam Dominus nondum erat clarifi-
catus inter homines, sed tamen clarificatio cjus æter-
na nunquam essc destitit. Sicut et adventus ejus ea
ipsa dicitur demonstratio in carne mortali. Nam illue
venit, ubi erat: quia in sua propria venit; et, in hoc
mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. 1, 11,
10). Sicut ergo Domini adventus intelligitur demonstra-
tio corporalis, tamen ante hanc demonstrationem ipse
in omnibus Prophetis sanctis tanquam Dei Verbum
et Dei Sapientia locutus est: sic et adventus Spiritus
sancti demonstratio Spiritus sancti est ipsis etiam
oculis carneis, quando visus est ignis divisus super
cos, et cœperunt loqui linguis (Act. 11, 3, 4). Nam si
non erat in hominibus Spiritus sanctus ante Domini
visibilem clarificationem, quomodo dicere potuit Da-
vid, Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal.
L, 13)? Aut quomodo impleta est Elisabeth et Zacha-
rias vir ejus ut prophetarent, et Anna, et Simeon, dė
quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu san-
cto, illa quæ in Evangelio legimus dixerint (Luc. 1, 41-
45, 60-79, et n, 25-58)? Ut autem quaedam latenter,
quadam vero per creaturam visibilem visibiliter Deus
operetur, pertinet ad gubernationem providentiæ,
qua omnes divinæ actiones locorum temporumque
ordine' ac distinctione pulcherrima peraguntur, cum
ipsa divinitas nec teneatur nec mig et locis, nec ten-
datur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse
Dominus secum habebat utique Spiritum sanctum in
ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur
venit ad Joannem, et tamen posteaquam baptizatus est,
descendere in eum Spiritus sanctus visus est in co-
lumba specie (Matth. μì, 15-16): sic intelligendum
est et ante manifestum et visibilem adventum Spiri-
tus sancti quoscumque homines sancios eum latenter
habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intelliga-
mus etiam ista ipsa visibili demonstratione Spiritus
sancti, qui adventus ejus dicitur, ineffabili modo lar-
gius in hominum corda yel etiam incogitabili plenity-
dinem ejus infusam.

LXIII. De Verbo.

In principio erat Verbum (Joan. 1, 1). Quod græce Xóyos dicitur, latine et rationem et verbum significat. Sed hoc loco melius verbum interpretamur, ut signi ficetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quæ per Verbum facta sunt operativa potentia. Ratio autem, etsi nihil per illat fiat, recte ratio dicitur.

LXIV. De muliere Samaritana.

1. Evangelica sacramenta in Domini nostri Jesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent, et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando, afferunt plerumque pro salute perniciem, et pro cognitione veritatis errorem inter quæ Dominum illud est sacramentum, quod scriptum est,

Editi, ordines: pro quo Vaticani codicis auctoritate reponimus, ordine.

hora diei sexta venisse ad puteum Jacob, fessumque ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana potum petisse, et cætera quæ in eodem Scripturarum loco discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primo tenendum est, quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio.

2. Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi hujus infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Jesus hora sexta, id est, sexta ætate generis humani, tanquam in senectute veteris hominis, quo jubemur exui, ut induamur novo, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 22-24). Nam sexta ætas senectus est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, juventus; quinta, gravitas. Veteris itaque hominis vita, quæ secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta ætate senectute 1 concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster et creator nobis et reparator advenit; ut moriente scilicet vetere homine, novum in se constitueret, quem exutum labe terrena in cœlestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi hujus terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam exterior est homo vetus, et novus interior; dictum est enim ab Apostolo, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: rectissime omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus christiana disciplina renuntiatur) hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde jam incipit sol iste visibilis declinare in occasum quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus, ad interiorem lucem quæ nunquam occidit, revertatur, secundum apostolicam disciplinam, non quærens quæ videntur, sed quæ non videntur: quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ aulem non videntur, æterna sunt (II Cor. iv, 16, 18).

3

3. Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis significat; quod sedit, humilitatem : quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Isai. LIII, 3). De humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se, factus subditus usque ad mortem (Philipp. 11, 8). Quanquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam. 4. Sed quæri potest quare a muliere Samaritana, que hydriæ aqua implendæ gratia venerat, bibere postulaverit, cum ipse postea spiritualis fontis af

1 Sic Miss. At editi, ætate senectutis.

2 Editi, profunditate et obscuritate significat. Abest, et obscuritate, a Mss.

3 Er. et Lov., exterior: repugnantibus Mss. et Rat. Lugd. et Ven., ut Er. et Lov.

M.

Aliquot Mss., que aquæ hauriendæ gratia veneral.

A

1

fluentiam se petentibus dare posse prædicaverit? Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quæ quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idololatrice imaginem sustinere: ipsi enim separati a populo Judæorum, simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant: venerat autem Dominus noster Jesus, ut gentium multitudinem, quæ simulacris serviebat; ad munimen tum fidei christianæ et incorruptæ religionis adduceret. Non est enim, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. ix, 12). Eorum ergo fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. Dixit ergo ad eam Jesus Mulier, da mihi bibere. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli ejus, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli ejus ad alterutrum : Numquid aliquis attulit ei manducare? Dixit eis Jesus: Cibus meus est ut faciam ejus voluntatem qui me misit, et ut perficiam opus ejus. Numquid hic intelligitur alia voluntas Patris, qui eum misit, et opus ejus quod se perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus ejus, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus ejus. Sed carnaliter intelligens respondit : Tu cum sis Judæus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judæi Sa maritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam : ut hinc ei ostenderet, non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat; sed quia ipse sitiebat fidem ejus, eidemque sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait, Si scires donum Dei. Et sicut idem Joannes evangelista testatur alio loco dicens: quod stabat Jesus, et clamabat, Si quis sitit, veniat et bibat : qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Consequenter omnino, Qui credit, inquit, in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ : quia primo credimus, ut hæc dona mereamur. Hæc ergo flumina aquæ vivæ quæ illi mulieri volebat dare, merces est fidei quam prius in illa sitiebat. Cujus aquæ vivæ interpretationem ita subjicit: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. vii, 37-39). Hoc itaque donum Spiritus sancti est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiæ, sicut alia Scriptura dicit : Ascendens in altum captivam duxit captivitatem ; dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. iv, 8).

5. Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit: Domine, neque hauritorium habes, et pu

1 Mss. aliquot, ad monumentum. Et quidam, ad monumentum.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »