ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

a quibus esurientes pascuntur, nudi vestiuntur, peregrini suscipiuntur, captivi redimuntur, ecclesix construuntur? Cur enim non fiant illa mala propter hæc bona, si propter hæc bona nec illa sunt mala? Jamvero si aliquæ immunda et divites femina videantur amatores et stupratores suos insuper ditatura; cur non et has partes atque artes suscipiat vir misericors, quibus pro tam bona causa utatur, ut habeat unde indigentibus largiatur; nec audiat Apostolum dicentem, Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est (Ephes. iv, 28)? Si quidem non solum ipsum furtum, verum etiam falsum testinonium, et adulterium, et omne opus malum non erit malum, sed bonum, si ea causa perpetretur, ut sit unde fiat bonum. Quis ista dicat, nisi qui res humanas omnesque conatur mores legesque subvertere? Quod enim sceleratissimum facinus, quod turpissimum flagitium, quod impiissimum sacrilegium non dicatur posse fieri recte atque juste; nec impune tantum, ve rum etiam gloriose, ut in co perpetrando, non solum supplicia nulla timeantur, sed sperentur et præmia: si semel concesserimus in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed quare fiat esse quærendum; ut quæcumque propter bonas causas facta inveniantur, nec ipsa mala esse judicentur? At si justitia merito punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit ideo se subtraxisse superflua diviti, ut præberet necessaria pauperi; si merito punit falsarium, etiam qui se ideo testamentum alienum corrupisse docuerit, ut ille beres esset qui facturus inde fuerat eleemosynas largas, non ille qui nullas; si merito punit adulterum, etiam qui demonstraverit misericordia se fecisse adulterium, ut per illam cum qua fecit, de morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem de qua quæstio est propius accedamus, si merito punit eum qui feminæ alicui Priscillianistarum turpitudinis conscix, propterea se adulterino concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perveniret: obsecro te, cum dicat Apostolus, Nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. vi, 13); et ideo nec manus, nec corporis genitalia, nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, ut Priscillianistas invenire possimus; quid nos lingua, quid totum os nostrum, quid organum vocis offendit, ut hæc exhibeamus arma peccato, tantoque peccato, ubi Deum nostrum, ut Priscillianistas apprehensos ab ignorantia blasphemiis eruamus', sine excusatione ignorantie blasphememus?

[blocks in formation]

peccandum, etiamsi aliud sit damnabile, aliud veniale peccatum? Nunc autem quærimus, si hoc aut illud quisque fecerit, quis non peccabit, sive peccabit; non quis gravius leviusve peccabit. Nam et ipsa furta levius utique puniuntur lege, quam stupra: sunt autem utraque peccata, quamvis alia leviora, alia graviora ; ita ut levius habeatur furtum quod concupiscendo, quam stuprum quod subveniendo committitur. In suo quippe genere aliis ejusdem generis peccatis leviora fiunt, quæ bono animo videntur admitti; cum tamen et ipsa alterius generis peccatis ipso suo genere levioribus inveniantur esse graviora. Gravius est enim avaritia, quam misericordia furtum facere; itemque stuprum gravius est luxuria, quam misericordia perpetrare: et tamen gravius est adulterare misericordia, quam furari avaritia. Neque nunc agitur quid sit levius sive gravius, sed quæ sint peccata vel non sint. Nemo enim dixerit debuisse peccari, ubi constal esse peccatum sed debere dicimus, si ita vel ita peccatum est, ignosci vel non ignosci.

[ocr errors]

CAPUT IX. 20. Peccata compensativa nec ipsa admillenda esse. Factum Loth offerentis filius suas constupratoribus Sodomitis. Exemplum Loth timore tunc perturbati non imitandum. Nec exemplum David præ ira jurantis. Quid David, quidve ipsi Loth faciendum fuerat. Loth a peccato defendi quomodo vix possit Facta a sanctis non omnia in mores transferenda. Verum, quod fatendum est, ita humanos animos quædam compensativa peccata perturbant, ut etiam putentur debere laudari, ac potius recte facta dicantur. Quis enim dubitet esse grande peccatum, si pater filias suas prostituat fornicationibus impiorum? Et tamen exstitit causa qua hoc vir justus debere se facere existimaret, quando Sodomite nefario libidinis impetu hospitibus ejus irruebant. Ait enim; Sunt mihi duœ filiæ quæ non cognoverunt virum: producam illas aú vos, et utimini eis quomodo placuerit vobis ; tantum in viros istos ne faciatis iniquum, propterea quia intraverunt sub tectum ignorum meorum (Gen. x1x, 8). Quid hic dicemus? Nonne ita illud scelus quod Sodomitæ hospitibus illius viri justi facere conabantur horremus, ut quidquid fieret ne hoc fieret, arbitremur fuisse faciendum? Movet etiam maxime persona facientis, quæ merito justitiæ liberabatur a Sodomis : ut quoniam minus malum est feminas quam viros perpeti stuprum, etiam hoc ad justitiam justi illius pertinuisse dicatur, quod in filiabus hoc maluit fieri quam iu hospitibus suis; non tantum id volens animo, verum et offerens verbo, et si illi assensi fuissent impleturus et facto. Sed si hanc peccatis aperuerimus viam, ut committamus minora ne alii majora committant; lato limite, imo nullo limite, sed convulsis et remotis omnibus terminis infinito spatio cuncta intrabunt atque regnabunt. Quando enim fuerit definitum peccandum esse homini minus, ne alius peccet amplius, profecto et furtis nostris stupra cavebuntur aliena, et incesta stupris; et si qua impietas visa fuerit ctian pejor incestis, incesta quoque facienda dicentur a nobis, si eo modo agi potuerint, ut illa impietas non

committatur ab aliis: et in singulis quibusque generibus peccatorum, et furta pro furtis, et stupra pro stupris, el incesta pro incestis, et sacrilegia pro sacrilegiis facienda putabuntur : nostra pro alienis, non solum minora pro majoribus, verum etiam si ad ipsa summa et pessima veniatur, pauciora pro pluribus ; si se ita rerum verset incursus, ut aliter alii non se abstineant a peccatis, nisi minus aliquanto, sed tamen peccantibus nobis; ita ut omnino ubi dixerit inimicus (a) qui habuerit hujusmodi potestatem 1, Nisi tu sceleratus fueris, ego sceleratior ero, aut nisi tu hoc scelus feccris, ego talia plura faciam; scelus nobis videamur admittere, si velimus ab scelere temperare. Hoc sapere quid est, nisi desipere, vel potius insanire? A mea quippe iniquitate, non ab aliena, sive in me, sive in alios perpetrata, mihi est cavenda damnatio. Anima enim quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xvm, 4).

21. Si ergo peccare, ne gravius vel in nos vel in quoslibet alii peccent, procul dubio non debemus; considerandum est in eo quod fecit Loth, utrum exemplum sit quod imitari, an potius quod vitare debeamus. Magis enim videtur intuendum et notandum, cuin tam horrendum malum ex impietate flagitiosissima Sodomitarum suis impenderet hospitibus, quod cuperet depellere, nec valeret, sic etiam justi animum potuisse turbari, ut vellet facere quod non humani timoris nebulosa tempestas, sed divini juris tranquilla serenitas, si consulatur a nobis, faciendum non esse clamabit; et jubebit potius ut sic nostra peccata cavcamus, ne ullorum prorsus alienorum peccatorum timore peccemus. Aliena quippe ille vir justus timendo peccata, quæ nisi consentientes inquinare non possunt, perturbatus non attendit suum, quo voluit subdere filias libidinibus impiorum. Hæc quando in Scripturis sanctis legimus, non ideo quia facta credimus etiam facienda credamus ; ne violemus præcepta, dum passim sectamur exempla. An vero quia juravit David se occisurum esse Nabal, et clementia consideratiore non fecit (1 Reg. xxv, 22 35), propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere juremus nos esse facturos, quod non esse faciendum postea videamus? Sed sicut illum timor, ut prostituere filias vellet; sic istum, ut temere juraret, ira turbavit. Denique si de ambobus interrogando ut dicerent cur hæc fecerint, fas nobis esset inquirere, posset ille respondere, Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ (Psal. LIV, 6); posset etiam dicere iste, Turbatus est præ ira oculus meus (Psal. vi, 8) : ut non miraremur vel illum in timoris tenebris, vel istum oculo turbato non vidisse quod videndum fuit, ne facerent quod faciendum non fuit.

22. Et sancto quidem David justius dici potuit quod nec irasci debuit, quamvis ingrato et reddenti mala pro bonis; sed etsi ut homini ira subrepsit, non utique tantum debuit prævalere, ut se facturum juraret, quod aut sæviendo faceret, aut pejerando non faceret illi autem inter libidinosas insanias Sodomi• Nonnulli codices, hujus mundi.

Sic Mss. At editi, clementi consideratione. (a) Forte, iniquus.

1

tarum constituto quis auderet dicere, Etiamsi tui hospites in tua domo, quo eos intrare humanitate violentissima compulisti, ab impudicis apprehensi et oppressi muliebria patiantur, nihil timeas, nihil cures, non expavescas, non horrescas, non contremiscas? quis hæc vel illorum sceleratorum socius hospiti pis dicere auderet? Sed plane rectissime diceretur, Age quidquid potes, ne fiat quod merito times: sed non te timor iste compellat, ut facias quod in se filiæ tuæ fieri si voluerint, facient cum Sodomitis te auctore nequitiam ; si autem noluerint, patientur a Sodomitis te auctore violentiam. Noli facere magnum scelus tuum, dum majus 1 horrescis alienum : quantumlibet enim distet inter tuum et alienum, hoc erit tuum, illud alienum. Nisi forte pro defensione hujus viri in eas se quispiam coarctet angustias, ut dicat : Quoniaın accipere quam facere præstat injuriam, hospites autem illi non erant utique facturi injuriam, sed passuri; maluit vir justus filias suas injuriam pati, quam hospites suos, eo jure quo filiarum dominus erat; et noverat non eas peccare, si id fieret, quia peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio sustinerent. Denique non se ipsæ stuprandas, quamvis pro masculis feminas, pro illis hospitibus obtulerunt, ne reas eas faceret non perpessio libidinis alienæ, sed suæ consensio voluntatis. Nec pater earum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur » quibus hospites non prodebat; quamvis minus mali esset quod in uno, quam si fieret in duobus: sed quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque ullus proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi prævaluisset corporis viribus, tamen non consentientem non maculasset alienus. In filiabus autem non peccantibus nec ipse peccabat, quia non cas peccare si opprimerentur invitæ, sed peccantes ferre faciebat tanquam si ab improbis ut sui servi cæderentur offerret, ne hospites ejus paterentur cædis injuriam. De qua re non disputabo, quia longum est, utrum vel dominus jure suæ potestatis recte sic utatur in servo, ut servum suum cædi faciat innocentem, ne amicus ejus etiam ipse innocens in domo ejus a violentis improbis vapulet. Sed certe David nillo modo recte dicitur jurare debuisse se esse facturum, quod postea cerneret se facere non debere. Unde constat quod non omnia quæ a sanctis vel justis viris legimus facta, transferre debemus in mores; sed etiam hinc discere quam late pateat, et ad quos usque perveniat quod Apostolus ait: Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris ( Galat. vi, 1 ). Præoccupa tiones enim sunt istæ in quibus delinquitur, dum quid faciendum sit aut ad horam non videtur, aut et qui viderit vincitur; ut scilicet fiat peccatum, cum vel latet veritas, vel compellit infirmitas. CAPUT X. - 23. Exempla pro mendacio quæsita in Scripturis expendenda. Aliud est occultare veritatem, aliud proferre mendacium. Abraham et Isaac de

:

1 Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., magis.

fenduntur a mendacio. Factum Jacob non esse mendacium. Tropi non sunt mendacia. Metaphora. Antiphrasis. Tropi in Scripturis quare. In omnibus autem actibus nostris maxime etiam bonos turbant compensativa peccata ; ita ut nec peccata existimentur, si habeant tales causas propter quas fiant, et in quibus videatur peccari potius si non fiant. Et præcipue de mendaciis hoc in hominum opinione prævaluit, ut peccata non putentur illa mendacia, quinimo et recte facta esse credantur, quando quisque pro ejus cui falli expedit utilitate mentitur, aut ne aliis noceat qui nociturus videtur, nisi mendaciis cvitetur. Ad hæc mendaciorum genera defendenda, plurima de Scripturis sanctis suffragari putantur exempla. Non autem hoc est occultare veritatem, quod est proferre mendacium. Quamvis enim omnis qui mentitur velit celare quod verum est, non tamen omnis qui vult quod verum est celare mentitur. Plerumque enim vera non mentiendo occulimus, sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus, ubi ait : Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. xvi, 12). Vera tacuit, non falsa locutus est; quibus veris audiendis eos minus idoneos judicavit. Quod si eis hoc ipsum non indicasset, id est, non eos posse portare quæ dicere noluit, occultaret quidem nihilominus aliquid veritatis, sed posse hoc recte fieri forsitan nesciremus, aut non tanto firmaremur exemplo. Unde qui asscrunt aliquando esse mentiendum, non convenienter commemorant Abraham hoc fecisse de Sara, quam sororem suam dixit. Non enim dixit, Non est uxor nea; sed dixit, Soror mea est: quod erat revera tam propinqua genere, ut soror non mendaciter diceretur. Quod et postea jam sibi ab illo qui abduxerat ca reddita confirmavit, respondens illi et dicens, Et vere soror mea est de patre, non de matre (Gen. xx, 2, 12): hoc est de paterno genere, non de materno. Aliquid ergo veri tacuit, non falsi aliquid dixit, quando tacuit uxorem, dixit sororem. Hoc et filius ejus fecit Isaac nam et ipsum novimus propinquam suam conjugem fuisse sortitum (Id. xxvi, 7, et xxiv). Non est ergo mendacium cum silendo absconditur verum, sed cum loquendo promitur falsum.

24. Jacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere videretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. Quæ si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolæ ac figuræ significandarum quarumcumque rerum, quæ non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intelligendum, dicentur esse mendacia: quod absit omnino. Nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam; ita ut et ipsa quæ appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem non propriam verbi alicujus usurpata translatio, possit ista ratione mendaclum nuncupari. Cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare vites, floridam juventutem, niveam canitiem; procul dubio fluctus, gemmas, florem, nivem, quia in his rebus non invenimus, in quas hæc verba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur.

El petra Christus (1 Cor. x, 4), et cor lapideum Judæorum (Ezech. xxxvi, 26): item leo Christus (Apoc. v, 5), et leo diabolus (1 Petr. v, 8), et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. Quid quod hæc tropica locutio usque ad eam pervenit, quæ appellatur antiphrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est; Incus quod non luceat, Parcæ quod non parcant Unde illud est in Scripturis sanctis, Si non in faciem benedixerit tibi (Job 11, 5): quod diabolus ait Domino de sancto Job, et intelligitur, Maledixerit. Quo verbo et Nabuthei fictum erimen a calumniantibus nominatum est. Dictum est enim quod benedixcrit regi (III Reg. xx1, 13); hoc est, maledixerit. Hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio vel actio figurata in mendacio deputabitur. Si autem non est mendacium, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantia referuntur; profecto non solum id quod fecit aut dixit Jacob patri ut benediceretur, sed neque illud quod Joseph velut illudendis locutus est fratribus (Gen. XLII), neque quod David simulavit insaniam (I Reg. XXI, 13), nec cætera hujusmodi, mendacia judicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticæ ad ea quæ vera sunt intelligenda referendæ. Quæ propterea figuratis velut amictibus obteguntur, ut sensum pie quærentis exerceant, et ne nuda ac prompta vilescant. Quamvis quæ aliis locis aperte ac manifeste dieta didicimus, cum ca ipsa de abditis eruuntur, in nostra quodam modo cognitione renovantur, et renovata dulcescunt. Nec invidentur discentibus, qued his modis obscurantur: sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius, et inveniantur desiderata jucundius. Tamen vera, non falsa dicuntur; quoniam vera, non falsa significantur, scu verbo seu facto: quæ significantur enim, utique ipsa dicuntur. Putantur autem mendacia, quoniam non ea qua vera significantur, dicta intelliguntur; sed ea que falsa sunt, dicta esse creduntur. Hoc ut exemplis fiat planius, idipsum quod Jacob fecit, attende. Hædinis certe pellibus membra contexit: si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit ut putaretur esse qui non erat : si autem hoc factum ad illud propter quod significandum revera factum est referatur; per hædinas pelles peccata, per cum vera qui eis se operuit, ille significatus est qui non sua, sed aliena peccata portavit. Verax ergo significatis nullo modo mendacium recte dici potest. Ut autem in facto, ita et in verbo. Nam cum ei pater dixisset, Quis es tu, fili? ille respondit, Ego sum Esau primogenitus tuus (Gen. xxvu, 16-19). Iloc si referatur ad duos illos geminos, mendacium videbitur si autem ad illud propter quod significandum ista gesta dictaque conscripta sunt, ille est hic intelligendus in corpore suo, quod est ejus Ecclesia, qui de hac re loquens ait, Cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli fo◄ ras. Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno Dei: et ecce sunt novissimi 1 Sola editio Lov., vere.

qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi (Luc. XIII, 28-30). Sic enim quodam modo minor majoris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. Cum igitur tam vera tamque significentur veraciter, quid hic debet putari factum dictumve mendaciter? Cum enim quæ significantur, non utique non sunt in veritate, sed sunt seu præterita, seu præsentia, seu futura; procul dubio vera significatio est, nullumque mendacium. Sed nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate cuncta rimari, in quibus palmam veritas habet, quia ut significando prænuntiata sunt, ita consequendo claruerunt.

[ocr errors]

1

CAPUT XI. 25. Tripartita ratio disputandi adversus eos qui Scripturas divinas mendaciis suis adhibere patronas volunt. Neque id isto sermone suscepi, quod ad te magis pertinet, qui Priscillianistarum latebras aperuisti, quantum ad eorum attinet dogmata falsa atque perversa; ne ita investigata videantur quasi docenda fuerint, et non redarguenda. Magis ergo 1 fac ut expugnata jaceant, quæ fecisti ut prodita pateant: ne dum volumus ad indaginem hominum fallacium pervenire, ipsas falsitates sinamus tanquam insuperabiles permanere; cum potius debeamus et in latentium cordibus destruere falsitates, quam parcendo falsitatibus invenire fallaces. Porro inter illa dogmata corum, quæ subvertenda sunt, etiam hoc est utique quod dogmatizant, ad occultandam religionem religiosos debere mentiri, in tantum ut non solum de aliis rebus ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de ipsa quoque religione mentiendum sit, ne patescat alienis ; ut videlicet negandus sit Christus, quo 'possit inter inimicos suos latere christianus. Etiam hoc, obsecro te, dogma impium nefariumque subverte, propter quod astruendum argumentantes de Scripturis colligunt testimonia, quibus videantur non solum ignoscenda vel toleranda, verum et honoranda mendacia. Ad te igitur pertinet, sectam detestabilem cum refellis, sic accipienda monstrare ista testimonia Scripturarum, ut vel doceas non esse quæ putantur esse mendacia, si eo modo intelligantur, quo intelligenda sunt; vel imitanda non esse etiam quæ manifestum est esse mendacia; vel certe ad extremum de his saltem rebus quæ ad doctrinam religionis pertinent, nullo modo esse mentiendum, Sic enim vere funditus evertuntur, dum evertitur ubi delitescunt : ut eo ipso minime sectandi et maxime cavendi judicentur, quo se ad occultandam hæresim suam profitentur esse mendaces. Hoc in eis est primitus expugnandum, hoc eorum velut idoneum munimentum veritatis ictibus feriendum atque dejiciendum. Nec eis quam non habebant, alia latebra quo confugiant est præbenda ut si forte ab his produntur, quos conati fuerint seducere, nec potuerint, dicant, Tentare illos voluimus, quoniam prudentes catholici docuerunt ad inveniendos hæreticos id esse faciendum. Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mili videatur tripartita ratio disputandi adversus cos qui patronas mendaciis suis volunt adhibere divinas Scri

+ Sprbonicus Ms., et non magis redarguenda. Ergo, etc.

pturas: ut prius ostendamus nonnulla quæ ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intelligantur; deinde, si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio, contra omnes omnium opiniones, quibus videtur ad viri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum, in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum, Hæc enim tria tibi 1 exsequenda paulo ante commen davi, et quodam modo injunxi.

CAPUT XII. - 26. Exempla mentiendi quædam ex veteribus Scripturis vere talia, ex Novo autem Testamento nulla proferri. Simulatio Petri et Barnabæ merito reprehensa a Paulo. Non mendaciter observatæ a Paulo Legis quædam cæremoniæ. Paulus non mentiendo, sed compatiendo omnibus omnia factus. Mendacium quid sit. Ad ostendenda ergo quædam quæ putantur in Scripturis esse mendacia, non ea esse quod putantur, si recte intelligantur; non tibi parum adversus istos valere videatur, quod non de apostolicis, sed de propheticis Litteris inveniunt velut exempla mentiendi. Illa quippe omnia quæ nominatim commemorant ubi sit quisque mentitus, in eis Libris leguntur, in quibus non solum dicta, verum etiam facta multa figurata conscripta sunt, quia et figurate gesta sunt. In figuris autem quod velut mendacium 3 dicitur, bene intellectum verum invenitur. Apostoli vero in Epis:olis suis aliter locuti sunt, aliterque conscripti Actus Apostolorum, jam videlicet revelato Testamento Novo, quod illis figuris propheticis velabatur. Denique in tot Epistolis apostolicis, atque in ipso tam grandi libro in quo actus eorum canonica veritate narrantur, non invenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam proponatur exemplum. Quandoquidem illa Petri et Barnabæ simulatio qua Gentes judaizare cogebant, merito reprehensa atque correcta est, et ne tunc noceret, et ne posteris ad imitandum valeret. Cum enim vidisset apostolus Paulus quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixit Petro coram omnibus: Si tu cum sis Judæus, Gentiliter et non Judaice vivis; quemodo Gentes cogis judaizare (Galat. 11, 13, 14)? Id autem quod ipse fecit, ut quasdam observationes legitimas judaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum Legi Prophctisque monstraret, absit ut mendaciter eum fecisse credamus. De hac quippe re satis est ejus nota sententia, qua fuerat constitutum, nec Judæos qui tunc in Christum credebant prohibendos esse a paternis traditionibus, nec ad eas Gentiles cum Christiani fierent, esse cogendos ut illa sacramenta quæ divinitus præcepta esse constaret, non tanquam sacrilegia fugerentur; nec tamen putarentur sic necessaria jam Novo Testamento revelato, tanquam sine iis quicumque converterentur ad Deum salvi esse non possent. Erant enim qui hoc putabant atque prædicabant, quamvis jam recepto Christi Evangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas; ideoque cogebant Gentes judai

[blocks in formation]

537

zare. Id erat enim cogere, sic ea necessaria prædicare,
tanquam et recepto Evangelio nulla sine illis salus
esset in Christo. lloc error quorumdam putabat, hoc
timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat.
Quod ergo ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes
lucrifacerem; compatiendo id fecit, non mentiendo.
Fit enim quisque tanquam ille cui vult subvenire,
quando tauta misericordia subvenit, quanta sibi sub-
veniri vellet, si esset ipse in eadem miseria constitu-
tus. Itaque fit tanquam ille, non quia fallit illum, sed
quia se cogitat sicut illum. Unde illud est ejus apo-
stoli, quod jam supra commemoravi : Fratres, et si
præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spi-
rituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuelu-
dinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. vi, 1).
Nam si propterea quia dixit, Factus sum Judæis tan-
quam Judæus, et iis qui sub Lege erant, tanquam sub
Lege (1 Cor. ix, 20-22); ideo putandus est mendaciter
suscepisse Legis veteris sacramenta : debuit et Gen-
tium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere,
quia dixit etiam iis qui sine Lege erant tanquam sine
Lege se factum, ut eos lucrifaceret : quod utique non
fecit. Non enim alicubi sacrificavit idolis, aut adoravit
'illa figmenta; ac non potius libere tanquam martyr -
Christi detestanda et vitanda monstravit. De nullis
igitur apostolicis actibus sive sermonibus isti pro-
ferunt imitanda exempla mentiendi. De propheticis
ergo factis seu dictis ideo sibi videntur habere quod
proferant, quia figuras prænuntiativas putant esse
mendacia, eo quod mendaciis sint aliquando simi-
lia (a). Sed cum referuntur ad eas res propter quas
significandas ita facta vel dicta sunt, reperiuntur si-
gnificationes esse veraces, ac per hoc nullo modo esse
mendacia. Mendacium est quippe falsa significatio
cum voluntate fallendi. Non est autem falsa signifi-
catio, ubi etsi aliud ex alio significatur, verum est
tamen quod significatur, si recte intelligatur.
27. Discutiuntur loca Evangelii quæ
CAPUT XIII. -
videntur patrocinari mendacio. Christus figurate nescire
se finxit quod sciebat. Item prophetice et figurate se
finxit longius ire. Sunt quædam ejusmodi etiam Sal-
vatoris in Evangelio, quia et ipse Dominus Propheta-
rum Propheta esse dignatus est. Talia sunt illa, ubi
de muliere quæ fluxum sanguinis patiebatur, ait, Quis
me tetigit (Luc. vi, 45)? et de Lazaro, Ubi posuistis
eum (Joan. x1, 34)? Sic quippe interrogavit, quasi
nesciens quod utique sciebat. Ac per hoc nescire se
finxit, ut aliquid aliud illa velut ignorantia sua signi-
ficaret: quæ significatio quoniam verax erat, men-
dacium profecto non erat. Eos nainque significabant,
sive illa fluxum sanguinis patiens, sive ille mortuus
quatriduanus, quos etiam qui cuncta sciebai quodam
modo nesciebat. Nam et illa typum gerebat plebis
Gentium, unde præmissa fuerat prophetia, Populus
quem non cognovi, servivit mihi (Psal. xvi, 45) : et
Lazarus remotus a viventibus tanquam ibi jacebat per
significativam similitudinem, ubi ille cujus vox est,

() Forte legendum, eo quod mendaciis sint aliqua non dissimilia.

Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. xxx, 23). Et ideo tanquam nesciretur a Christo, et illa quæ fuerit, et iste ubi positus fuerit, verbis interrogantis est figuratum, et omne vitatum veraci significatione mendacium.

28. Hinc est etiam illud quod commemorasti eos dicere, Dominum Jesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus discipulis; et propinquantibus eis castello quo ibant, illum longius se ire finxisse: ubi evangelista dicens, Ipse autem se finxit longius ire (Luc. xxiv, 28); etiam ipsum verbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur : quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum veraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. Si ergo nihil aliud significasset Jesus in eo quod longius ire se finxit, merito judicaretur esse mendacium : porro autem si bene intelligatur, et ad id quod voluit significare referatur, invenitur esse mysterium. Alioquin erunt cuncta mendacia, quæ propter quamdam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tanquam gesta narrantur. Unde est illa de duobus unius hominis filiis, majore qui mansit apud patrem suum, et minore qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio (Id. xv, 11-32). In quo gcnere fingendi humana etiam facta vel dicta irrationalibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut ejusmodi fictis narrationibus, sed veracibus significationibus, quod vellent commendatius intimarent. Nec apud auctores tantum sæcularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri, et mustela vulpeculæ, ut per narrationem fictam ad id quod agitur, vera significatio referatur (Horat. Serm. lib. 2, sal. 6; et Epist. lib. 1, epist. 7); unde et Æsopi tales fabulas ad eum finem relatas, nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia : sed in Litteris quoque sacris, sicut in Libro Judicum ligna sibi regem requirunt, et loquuntur ad oleam, et ad ficum, et ad vitem, et ad rubum (Judic. 1x, 8-15). Quod utique totum fingitur, ut ad rem quæ intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed veraci significatione veniatur. Hæc dixi propter id quod scriptum est de Jesu, Et ipse se finxit longius ire : ne quisquam ex hoc verbo, sicut Priscillianista, licitum volens habere mendacium, insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. Quisquis autem vult intelligere illud fingendo quid præfigurarit, attendat quid agendo perfecerit. Longius namque postea profectus super omnes cœlos, non tamen deseruit discipulos suos. Propter hoc significandum futurum divinitus factum, ad præsens illud est humanitus fictum. Et ideo significatio verax in illa est fictione præmissa, quia in hac profectione illius est significationis veritas subsecuta. Ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significavit implevisse faciendo.

CAPUT XIV. 29. Exempla Scripturæ veteris, si quæ ibi narrantur hominum mendacia, non esse imitanda. Ut non imitandu Judæ fornicatio, ita nec mendacium Thamar. Quia ergo non inveniunt mendaces hæretici

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »