ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

in Testamenti Novi litteris imitanda exempla mendacii, copiosissimos se esse existimant in hac disputatione, qua opinantur esse mentiendum, cum de veteribus propheticis Libris, quia non ibi apparet nisi Intelligentibus paucis quo referantur significativa dicta vel facta veracia, multa sibi videntur invenire ac proferre mendacia. Sed habere cupientes quibus se tueantur velut imitanda exempla fallendi, se ipsos fallunt, et mentitur eorum iniquitas sibi (Psal. xxvi, 12). Illæ autem persone, quas credendum ibi non est prophetare voluisse, si quid faciendo vel dicendo finxerunt voluntate fallendi; quamvis ex ipsis quoque factis earum sive dictis aliquid propheticum possit exsculpi, per illius omnipotentiam præseminatum atque dispositum, qui bene uti novit etiam malis hominum; tamen quantum ad ipsas attinet, sine dubitatione mentitæ sunt. Sed non ideo debent imitanda existimari, quia in eis reperiuntur Libtis qui sancti et divini merito nominantur. Habent enim conscripta et mala hominum et bona; illa vitanda, ista sectanda: et quædam ita posita ut de illis etiam prolata sit sententia, quædam vero tacito ibi judicio nobis judicanda permissa ; quoniam non solum nos nutriri manifestis, verum et exerceri oportebat obscuris.

30. Cur autem isti imitandam sibi Thamar existi'mant mentientem, et imitandum Judam non existimant fornicantem (Gen. xxxvi, 14-18)? Ibi enim utrumque legerunt: et nihil horum Scriptura illa sive culpavit, sive laudavit; sed tantuminodo utrumque narravit, et judicandum nobis utrumque dimisit: sed mirum si aliquid horum imitandum impune permisit. Quod enim Thamar non meretricandi libidine, sed concipiendi voluntate mentita sit, novimus. Verum et fornicatio, etiamsi Judæ talis non fuit, potest esse cujuspiam qua faciat ut homo liberetur, sicut illius mendacium fuit ut homo conciperetur: numquid propterea etiam fornicandum est, si propter illud putatur fuisse mentiendum? Non de solo itaque mendacio, sed de omnibus operibus hominum in quibus existunt velut compensativa peccata, considerandum est quam sententiam proferre debeamus ; ne aperiamus aditum non tantum parvis quibusque peccatis, verum etiam sceleribus cunctis, nullumque remaneat facinus, flagitium, sacrilegium, in quo causa non possit existere qua recte videatur esse faciendum, universamque vitæ probitatem opinio ista subvertat.

CAPUT XV. 31. Mendacium semper esse injustum, cum sit peccatum et veritati contrarium. In Hebræis obstetricibus et in Raab non remunerata fallacia, sed benevolentia. Nihil autem judicandus est dicere, qui dicit aliqua justa esse mendacia, nisi aliqua justa esse peccata, ac per hoc aliqua justa esse quæ inju sta sunt: quo quid absurdius dici potest? Unde enim est peccatum, nisi quia justitiæ contrarium est? Dicantur ergo alia magna, alia parva esse peccata; quia verum est, nec auscultandum Stoicis qui omnia paria esse contendunt: dicere autem quædam injusta, quædam justa esse peccata, quid est aliud quam dicere quasdam esse injustas, quasdam justas iniquitates?

cum dicat apostolus Joannes, Omnis qui facit peccatum, facit et iniquitatem; et peccatum iniquitas est (I Joan. 111, 4)? Non ergo potest justum esse peccatum, nisi cum peccati nomen in alia re ponimus, in qua quisque non peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato. Nam et sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt, et pænæ peccatorum dicuntur aliquando peccata. Hæc plane possunt intelligi justa peccata, cum justa dicuntur sacrificia, vel justa supplicia. Ea vero quæ contra legem Dei fiunt, justa esse non possunt. Dictum est autem Deo, Lex tua veritas (Psal. cxvm, 142). Ac per hoc quod est contra veritatem, justum esse non potest. Quis autem dubitet contra veritatem esse mendacium omne? Nullum ergo justum esse potest mendacium. Item cui non clareat ex veritate esse omne quod justum est? Clamat autem Joannes, Omne mendacium non est ex veritate (I Joan. 11, 21). Omne ergo mendacium non est justum. Quapropter quando nobis de Scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse duin non intelliguntur; aut si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia justa esse non possunt. 32. Sed quod scriptum est bene Deum fecisse cum Hebræis obstetricibus (Exod. 1, 17-20), et cum Raab Jerichuntina meretrice (Josue n et vi, 25), non ideo factum est quia mentitæ sunt, sed quia în homines Dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia; benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala Deus propter posteriora opera bona vellet ignoscere; ita miranduin non est quod uno tempore in una causa Deus utrumque conspiciens, id est, factum misericorditer, factumque fallaciter, et bonum remuneravit, et propter hoc bonum malum illud ignovit. Si enim peccata quæ propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora opera misericordiæ dimittuntur; cur non merito misericordiæ dimittuntur, quæ propter ipsam misericordiam committuntur ? Gravius est enim peccatum quod animo nocentis, quam quod animo subvenientis efficitur. Ac per hoc si illud deletur opere misericordiæ postea subsequente, cur hoc quod est levius, non deletur ipsa hominis misericordia, et præceden'e ut peccet, et comitante cum peccat? Ita quidem videri potest: verumtamen aliud est dicere, Peccare quidem non debui, sed opera misericordiæ faciam, quibus deleam quod ante peccavi; et aliud est dicere, Peccare debeo, quia non possum aliter misereri. Aliud est, inquam, dicere, Quia jam peccavimus, benefaciamus; et aliud est dicere, Peccemus, ut benefaciamus. Ibi dicitur, Faciamus bona, quia fecimus mala: hic autem, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. ш, 8). Ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cavenda est doctrina peccandi.

33. Restat itaque ut intelligamus illis mulieri bus, vel in Ægypto, vel in Jericho, pro humanitale et misericordia redditam fuisse mercedem utique temporalem, quæ quidem et ipsa æternum ak

quid etiam illis nescientibus prophetica significatione figuraret. Utrum autem sit aliquando vel pro cujusquam salute mentiendum, cum quæstio sit in qua dissolvenda etiam doctissimi fatigantur, valde illarum muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus assuetarum excedebat modum. Itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum quas pariter nescicbant, sed sciendæ sunt a filiis non hujus sæculi, sed futuri, Dei patientia sustinebat: qui tamen cis pro benignitate humana, quam famulis ejus impenderant, quamvis cœleste aliquid significantia, præmia terrena reddebat. Et Raab quidem ex Jericho liberata, in Dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad æterna et immortalia munera pervenire, quæ nullo sunt quærenda mendacio.

CAPUT XVI. - Sitne boni hominis aliquando mentiri pro alterius salute. Tunc tamen quando illud opus bonum et pro suae vitæ conditione laudabile Israelitis exploratoribus præstitit, nondum erat talis ut ab ea exigeretur, Sit in ore. vestro, Est, est; Non, non (Matth. v, 37). Obstetrices autem illæ quamvis Hebrææ, si secundum carnem tantummodo sapnerunt, quid aut quantum est quod cis profuit remuncratio temporalis, quia fecerunt sibi domios, nisi proficiendo pertinuerint ad eam domum de qua Deo cantatur, Beati qui habitant in domo tua; in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXI, 5)? Multum autem fatendum est propinquare justitiæ, et quamvis re ipsa nondum, jam tamen spe atque indole animum esse laudandum, qui nunquam nisi hac intentione mentitur, qua vult prodesse alicui, nocere autem nemini. Sed nos cum quærimus sitne boni hominis aliquando mentiri, non de homine quærimus adhuc ad Ægyptum, vel ad Jericho, vel ad Babyloniam pertinente, vel adhuc ad ipsam Jerusalem terrenain, quæ servit cum filiis suis; sed de cive illius civitatis quæ sursum est libera mater nostra æterna in cœlis (Galat. iv, 25, 26). Et respondetur quarentibus nobis: Omne mendacium non est ex veritate, Filii autem illius civitatis, filii sunt utique veritatis. Ejus civitatis filii sunt de quibus scriptum est, In ore eorum non est inventum mendacium (Apoc. xiv, 5): ejus civitatis filius est de quo item scriptum est, Verbum suscipiens filius a perditione longe aberit : excipiens autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex ejus ore procedit (Prov. XXIX, 27). His filiis supernæ Jerusalem et sanctæ civitatis æternæ si quando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscunt humiliter veniam, non inde quærunt insuper gloriam.

CAPUT XVII. — 34. Obstetrices Hebrææ et Raab

[merged small][ocr errors]

1

At vide quid sequatur. Morerentur enim cœlestis habitationis incomparabiliter ampliore mercede, quam domus illæ quas sibi fecerunt in terra esse potuerunt : morerentuz futuræ in æterna felicitate, mortem per pessæ pro innocentissima veritate. Quid illa in Jericho? numquid hoc posset? Nonne si quærentes cives me..tiendo non falleret, verum dicendo latentes hospites proderet? An posset interrogantibus (a) dicere: Scio ubi sunt; sed Deum timeo, non eos prodo? Posset hoc quidem dicere, si jam esset vera Israelitis in qua dolus non esset (Joan. 1, 47) : quod futura erat per misericordiam Dei transiens ad civitatem Dei. Verum illi hoc audito, inquies, illam perimerent, domum scrutarentur. Sed numquid consequens erat ul illos etiam quos diligenter occultaverat invenirent? Prospexerat enim cautissima mulier, et ibi eos posuerat ubi latere potuissent, etiamsi ei mentienti crcditum non fuisset. Ita et illa, si tamen a suis civibus esset occisa pro misericordiæ opere, vitam istam finiendam pretiosa in conspectu Domini morte finis sel (Psal. cxv, 15), et erga illos ejus beneficium in..e non fuisset. Sed, inquies, quid, si et ad illum cum ubi eos occultaverat, ii a quibus quærebantur, perscrutando omnia pervenissent? Isto modo dici potest : Quid, si mulicri vilissimæ atque turpissimæ, non solum mentienti, verum etiam pejeranti credere noluissent? Nempe ctiam sic consecutura fuerant quæ timendo mentita est. Et ubi ponimus voluntatem ac potestatem Dei? An forte non poterat, et illam nec civibus suis mentientem nec homines Dei prodentem, et illos suos ab omni pernicie custodire? A quo enim et post mulieris mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa mentita non esset, utique custodiri. Nisi forte obliti sumus hoc fuisse in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine accensi, nec ostium domus in qua erant quos quærebant, invenire potuerunt; quando vir justus in causa omnino simillima pro suis hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos nesciebat, et vim morte pejorem ne paterentur timebat. Et certe poterat talia respondere quærentibus, qualia in Jericho mulier illa respondit. Nam prorsus similiter et illi interrogando quesierunt. Sed homo justus noluit pro corporibus hospitum animam suam suo mendacio maculari, pro quibus voluit corpora filiarum alienæ libidinis iniquitate vim perpeti (Gen. xix, 5-11). Faciat ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest: cum autem ad hunc articulum ventum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, jam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte faciat. Proinde Raab in Jericho, quia peregrinos homines Dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in eorum Deum credidit, quia diligenter eos ubi potuit occultavit, quia per aliam viam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam superna Jerusalem civibus imitanda laudetur.

[blocks in formation]

Quod autem mentita est, etiamsi aliquid ibi propheticum intelligenter exponitur, non tamen imitandum sapienter proponitur : quamvis Deus illa bona memorabiliter honoraverit, hoc malum clementer ignoverit.

35. Quæ cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia pertractare, quæ in illa Libra Dictinii sunt posita velut imitanda exempla mentiendi ad hanc regulam mihi videntur non solum ista, verum etiam si qua sunt talia redigenda, ut aut quod esse creditur, ostendatur non esse mendacium; sive ubi tacetur verum, nec dicitur falsum; sive ubi significatio verax aliud ex alio vult intelligi, quod genus figuratorum vel dictorum vel factorum abundat in propheticis Litteris aut quæ convincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur, et si qua nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam justitiam, sed veniam postulandam. Hoc quidem mihi videtur; et ad istam sententiam me superius disputata compellunt.

CAPUT XVIII. 36. An mentiendum ut ægro celetur, quod ei mortem afferret. Non timendum ne homicida dicatur veritas. Permisso mendacio in proposito casu, quam difficile mendaciis fines figuntur ne succrescant usque ad perjuria et blasphemias. Acute contra mendaci doctores. Verum quia homines sumus, ct inter homines vivimus, fateorque me nondum esse in eorum numero quos compensativa peccata non turbant; sæpe me in rebus humanis vincit sensus humanus, nec resistere valeo cum mihi dicitur: Ecce gravi morbo periclitatur ægrotus, cujus jam vires ferre non possint, si ei mortuus unicus et charissimus filius nuntietur; a te quærit an vivat, quem vitam finisse tu nosti; quid respondebis, quando quidquid aliud dixeris præter unum de tribus; aut, Mortuus est; aut, vivit ; aut, nescio; nihil aliud credit ille quam mortuum; quod te intelligit timere dicere, et nolle mentiri? Tantumdem valet, etiamsi omni modo tacueris. Ex illis autem tribus duo falsa sunt, Vivit; ct, nescio; nec abs te dici possunt nisi mentiendo. Illud autem unum verum, id est, mortuum esse, si dixeris, et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs le occisus esse clamabitur. Et quis ferat homines exaggerantes quantum sit mali salubre mendacium devitari, et homicidam diligi veritatem? Moveor his oppositis vehementer, sed mirum si etiam sapienter. Cum enim proposuero ante qualescumque oculos cordis mei intelligibilem illius pulchritudinem, de cujus ore falsi nihil procedit; quamvis ubi radians magis magisque clarescit veritas, ibi palpitans mea reverberatur infirmitas : tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quæ inde me revocant humana contemnam. Sed multum est ut iste in tantum perseveret affectus, ne in tentatione desit effectus. Nec me movet contemplantem luminosum bonum, in quo mendacii tenebræ nullæ sunt, quod nobis mentiri nolentibus et hominibus vero audito morientibus homicida dicitur veritas. Numquid enim si stuprum expetat impudica, et te non consentiente, sævo amore perturbata moriatur, homicida erit et castitas ?

An vero quia legimus, Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt ; aliis quidem odor vitæ in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; etiam odorem Christi pronuntiabimus homicidam? Sed quia homines sumus, et nos in hujusmodi quæstionibus et contradictionibus plerumque superat aut fatigat sensus humanus, ideo mox et ille subjecit, Et ad hæc quis idoneus (II Cor. 11, 15 ct 16)? 37. Iluc accedit, ubi miserabilius ejulandum est, quod si concesserimus pro salute illius ægri de vita filii ejus fuisse mentiendum, ita paulatim minutatimque succrescit hoc malum, et brevibus accessibus ad tantum acervum mendaciorum sceleratorum sensim subintrando perducitur, ut nunquam possit penitus inveniri, ubi tantæ pesti per minima additamenta in immensum convalescenti possit obsisti. Unde providentissime, scriptum est: Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. xix, 1 ). Quid, quod vite hujus tales amatores, ut cam non dubitent præponere veritati, ne bomo moriatur, imo ut homo quandoque moriturus aliquanto serius moriatur, non tantum mentiri, sed etiam pejerare nos volunt; ut videlicet ne aliquanto citius transcat vana salus hominis, nomen Domini Dei nostri accipiamus in vanum? Et sunt in eis docti, qui etiam regulas figant finesque constituant, quando debeat, quando non debeat pejerari. O ubi estis, fontes lacrymarum? Et quid faciemus ? quo ibimus? ubi nos occultabimus ab ira veritatis, si non solum negligimus cavere mendacia, sed audemus insuper docere perjuria? Viderint enim assertores defensoresque mendacii quale genus vel qualia genera mentiendi eos justificare delectet: saltem in Dei cultu concedant non esse mentiendum; saltem sese a perjuriis blasphemiisque contineant; saltem ubi Dei nomen, ubi Deus testis, ubi Dei sacramentum interponitur, ubi de divina religione sermo promitur sive conseritur, nemo mentiatur, nemo laudet, nemo doceat et præcipiat, nemo justum dicat esse mendacium de cæteris mendaciorum generibus eligat sibi quod putat esse mitissimum atque innocentissimum mentiendi genus, cui placet esse mentiendum. Hoc scio, quod etiam qui docet oportere mentiri, verum docere se vult videri. Nam si falsum est quod docet, quis falsa velit studere doctrinæ, ubi et fallit docens, et fallitur discens? Si autem ut aliquem possit invenire discipulum, docere se asserit verum, cum doceat esse mentiendum; quomodo erit illud ex veritate mendacium, Joanne Apostolo reclamante, Omne mendacium non est ex veritate (| Joan. 11, 21)? Non est ergo verum, aliquando esse mentiendum : et quod non est verum, nemini est omnino suadendum.

CAPUT XIX. 58. Ut periclitanti subveniatur si non committendum stuprum, itanec loquendum mendacium. Si aliquo modo permittuntur mendacia, metuendum ne usque ad perjuria et blasphemias progrediantur Pejerarc et blasphemare qua ratione differant. Sed agit partes suas infirmitas et causam invincibilem faventibus turbis se habere prociamat. Ubi contradicit, et dicit: Quomoda apud homines, qui procul dubio si

falluntur, avertuntur a pernicie vel aliena vel sua, periclitantibus subvenitur hominibus, si nos huma nus ad mentiendum non inclinet affectus? Si patienter me audiat turba mortalitatis, turba infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio veritatis. Certe pia, vera, sancta castitas non nisi ex veritate est : et quisquis adversus eam facit, profecto adversus veritatem facit. Cur ergo et si non possit aliter periclitantibus subveniri, non committo stuprum, quod ideo est contrarium veritati, quia contrarium est castitati ; et ut periclitantibus subveniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime est contrarium veritati? Quid nos tantum promeruit castitas, et offendit veritas ? cum omnis ex veritate sit castitas, et sit non corporis, sed mentis castitas veritas, atque in mente habitet etiam corporis castitas. Postremo, quod et paulo ante dixi et iterum dico, quisquis mihi pro persuadendo et defendendo ullo mendacio contradicit, quid dicit, si verum non dicit? Si autem propterea est audiendus quoniam verum dicit, quomodo me vult facere verum dicendo mendacem? Quomodo mendacium patronam sibi adhibet veritatem? An adversario suo vincit, ut a se ipsa vincatur? Quis hane absurditatem ferat? Nullo ergo modo dixerimus, eos qui asserunt aliquando esse mentiendum, id asserendo esse veraces; ne, quod est absurdissimum et stultissimum credere, veritas nos doceat esse mendaces. Quale est enim, ut esse adulterandum nemo discat a castitate, Deum offendendum nemo discat a pietate, cuiquam nocendum nemo discat a benignitate, et esse mentiendum discamus a veritate? Porro si hoc non docet veritas, non est verum: si non est non est discendum : si non est discendum, nunquam est igitur mentiendum.

verum

39. Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus (Hebr. v, 14). Multa enim secundum veniam relaxantur infirmitati, quamvis sincerissimæ nequaquam placeant veritati. Dicat hoc quisquis non metuit quæ consequentia metuenda sunt, si fuerint aliquo modo aliqua permissa mendacia. Nullo modo tamen in tantum sunt permittenda conscendere, ut ad perjuria blasphemiasque perveniant: nec aliquam causam prorsus oportet obtendi, cur debeat pejerari, vel quod est exsecrabilius, cur Deus debeat blasphemari. Non enim quia per mendacium blasphematur, ideo non blasphematur. Potest quippe hoc modo dici, non pejerari, quia per mendacium pejeratur. Quis enim per veritatem possit esse perjurus? Sic etiam per veritatem nullus potest esse blasphemus. Sane mitius falsum jurat, qui falsum nescit esse, et verum putat esse quod jurat: sicut et Saulus excusabilius blasphemavit, quia ignorans fecit (1 Tim 1, 13). Ideo autem pejus est blasphemare quam pejerare, quo

1 Editi: Quid apud nos tantum promeruit? Abest, apud,

a uss.

Ita Mss. At editi, mentis castitas, veritasque in mente habitet, sicut etiam corporis castitas.

Sola fere editio Lov., ut a se ipso vincatur. Am. et Lov., quia per mendacium non blasphematur. Abest hoc loco, non, a Mss. et ab Er., debetque abesse. Ita Mss. At editi, si etiam.

niam pejerando false rei adhibetur testis Deus, blasphemando autem de ipso falsa dicuntur Deo. Tanto est autem quisque inexcusabilior sive perjurus sive blasphemus, quanto magis ea quæ pejerando vel blasphemando asserunt, falsa noverunt esse vel credunt *. Quisquis itaque dicit pro periclitantis hominis salute temporali vel vita esse mentiendum, nimis ipse ab itinere exorbitat æternæ salatis et vitæ, si dicit in ea causa etiam jurandum per Deum, vel etiam blasphemandum Deum.

3

CAPUT XX. - 40. An saltem pro æterna hominis salute mentiendum. In salutis æternæ periculo, sicut non debet homini subreniri per stuprum, ita nec per mendacium, quod vere peccatum est. Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis æternæ periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur: velut si quisquam baptizandus in potestate sit impiorum atque infidelium constitutus, ad quem perveniri non possit ut lavacro regenerationis abluatur, nisi deceptis mentiendo custodibus. Ab hoc invidiosissimo 3 clamore, quo cogimur non pro cujusquam opibus vel honoribus in hoc sæculo transcurrentibus, non pro ipsa hujus temporis vita, sed pro æterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, Veritas? Et mihi abs te proponitur castitas. Cur enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, stupro illici possunt, non facimus contraria castitati, et si mendacio decipi possunt, facimus contraria veritati? cum procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam præciperet veritas. Proinde ut perveniatur ad hominem baptizandum, fallantur mentiendo custodes, si hoc jubet veritas. Sed quomodo jubeat veritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non jubet castitas, ut homo baptizetur, esse mœchandum ? Cur autem hoc non jubet castitas, nisi quia hoc non docet veritas? Si ergo, nisi quod veritas docet, facere non debemus; cum veritas doceat nec propter hominem baptizandum facere quod contrarium est castitati, quomodo nos docebit facere propter baptizandum hominem quod ipsi est contrarium veritati? Sed sicut oculi ad intuendum solem parum firmi, ea tamen quæ a sole illustrantur, libenter intuentur; sic animæ jam valentes delectari pulchritudine castitatis, non tamen continuo per se ipsam considerare veritatem unde lucet castitas possunt, ut cum ventum fuerit ad aliquid faciendum quod adversum est veritati, ita rcfugiant et exhorreant, quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum aliquid proponatur quod adversum est castitati. Ille autem filius qui verbum suscipiens a perditione longe aberit, et nihil falsi ex ejus ore procedit ( Prov. xxix, 27 ), tam sibi clausum deputat, si ad subveniendum homini per mendacium, quam si per stuprum transire cogatur. Et Pater exaudit orantem, ut valeat sine mendacio subvenire, cui vult Pater ipse, cujus inscrutabilia sunt judicia, subve1 Am. Er. et quatuor Mss., quisque inexcusabilius. Duo codices Vaticani, vel blasphemando asserit, falsa noverit esse vel credit. in sola editione Lov., insidiosissimo.

niri. Talis ergo filius ita observat a mendacio, sicut a peccato. Nam et aliquando mendacii nomen pro peccati nomine ponitur : unde illud est, Omnis homo mendax (Psal. cxv, 11). Sic enim dictum est, tanquam diceretur, Omnis homo peccans. Et illud: Si autem veritas Dei in meo mendacio abundavit ( Rom. 111, 7). Ac per hoc cum mentitur ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur qua dictum est, Omnis homo mendax; et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Cum vero nihil falsi ex ejus ore procedit, secundum eam gratiam sic erit de qua dictum est: Qui natus est ex Deo, non peccat ( Id. 1, 9). Hæc enim nativitas si sola esset in nobis, nemo peccaret: et quando sola erit, nemo peccabit. Nunc autem adhuc trahimus quod corruptibiles nati sumus : quamvis secundum id quod renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renovamur interius (Il Cor. Iv, 16). Cum vero et corruptibile hoc induerit incorruptionem, vita totum absorbebit, et nullus mortis aculeus remanebit. Aculeus autem mortis est peccatum (I Cor. xv, 55-56 ).

CAPUT XXI. 41. Epilogus. Aut ergo cavenda mendacia recte agendo, aut confitenda sunt pœnitendo non autem cum abundent infeliciter vivendo, augenda sunt et docendo. Sed eligat, qui hoc putat, unde subveniat periclitanti homini ad quamlibet salutem qualiacumque mendacia ; dum tamen et apud tales obtineamus, nulla causa nos ad pejerandum et blasphemandum oportere perduci. Ista saltem scelera vel ampliora stupris vel certe non minora judicemu. Namque cogitandum est, sæpissime homines,

de quarum adulterio suspicantur, ad jusjurandum provocare conjuges suas: quod utique non facerent, nisi crederent etiam illas quæ non timuerunt perpetrare adulterium, timere posse perjurium. Quia et revera nonnullæ impudicæ quæ non timuerunt illicito concubitu viros fallere, eisdem viris quos fefellerant timuerunt Deum testem fallaciter adhibere. Quid igitur causæ est ut homo castus et religiosus homini baptizando nolit adulterio subvenire, et perjurio velit, quod solent et adulteri formidare? Porro si nefas est hoc agere pejerando, quanto potius blasphemando? Absit ergo ut christianus neget atque blasphemet Christum, quo possit alium facere christianum; et pereundo quærat inveniendum, quem si talia doceat, perdat inventum. Sic ergo librum, cui nomen est Libra, te oportet refellere atque destruere, ut caput illud quo dogmatizant occultandæ religionis causa esse mentiendum, prius esse noveris amputandum; ita ut illa testimonia quibus sanctos Libros mendaciis suis patronos adhibere moliuntur, partim non esse mendacia, partim ctiam quæ sunt, non esse imitanda demonstres et si tantum sibi usurpat infirmitas, ut ei aliquid venialiter permittatur quod improbat veritas; tamen ut inconcusse tencas et defendas in divina religione nunquam omnino esse mentienduin : latentes vero sicut nec adulteros per adulteria, nec homicidas per homicidia, nec maleficos per maleficia; ita nec mendaces per mendacia, nec blasphemos per blasphemias esse quærendos; secundum ea quæ tam multa in hoc volumine disputavimus, ut vix ad ejus terminum, quem loco isto fiximus, veni

remus.

In librum de Opere Monachorum, vide lib. 2, cap. 21, Retractationum, col. 638, verbis, Ut de Opere Monachorum scriberem (a), usque ad verba col. 639, Sancte frater Aureli. M. (a) Librum hunc in Retractationibus Augustinus collocat proxi.ne ante opus de Bono Conjugal, quod circiter annum 401 perfectum esse supra notavimus.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE OPERE MONACHORUM

LIBER UNUS (a).

Aurelu episcopi Carthaginensis impulsu Augustinus monachorum causam qui se suis manibus transigebant, defendit adversus alios ejusdem professionis nonnullos, qui ex oblationibus religiosorum sic volebant vivere, ut nihil operantes, se potius evangelica præcepta de victu et vestitu non curando implere jactarent. Ac primum, demonstrat apostolum Paulum dedisse servis Dei præceptum et exemplum faciendi operis corporalis, quo victum et vestitum sibi procurarent. Deinde, ostendit evangelica illa præcepta, unde suam monachi illi, non solum desidiam, sed etiam arrogantiam fovebant, apostolico præcepto et exemplo non esse contraria Ad extremum, crinitos monachos reprehendit, atque ut ne comani contra præceptum apostolicum nutrire pergant, obsecrat et exhortatur.

CAPUT PRIMUM.— 1. Ad scribendum hoc opus opinio de sensu Apostoli jubentis operari. Opponunt impulsus est ab Aurelio. Monachorum qui operari nolunt, Evangelii præceptum de non curando corporali victu.

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Hujus libri de Opere Monacuorum collati sun: codices manuscripti novemdecim: tres nimirum Vaticani, reliqui Gallicani; scilicet, Colbertinus annorum fere 900, Regius, Victorinus, Corbeiensis, Remigianus, Floriacensis, Vindocinensis, Michaelinus, Sagiensis abbatiæ S. Martini, Metensis S. Arnulphi, abbatiæ Casalis Benedicti, Bernardinorum de Misericordia Dri, Bernardinorum collegii Parisiensis, Cisterciensis abbatiæ, Ecclesiæ Laudunensis, Augustinianorum majoris conventus Farisiensis; item lectiones variantes Belgicorum quatuor per Lovanienses collectæ, ac editiones Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. (a) Scriptus oirciter annum Christi 400.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »