ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Apostoli præceptum de opere spirituali accipi volunt. Arbitrantur se non opcrantes obedire Apostolo et Evangelio. Jussioni tuæ, sancte frater Aureli, tanto devotius obtemperare me oportuit, quanto magis mihi quis ex te jusserit, claruit. Dominus enim noster Jesus Christus habitans in interiori tuo 1, tibique sollicitudinem paternæ et fraternæ charitatis inspirans, utrum filiis et fratribus nostris monachis, qui beato Paulo apostolo obedire negligunt dicenti, Qui non vult operari, non manducet (1 Thess. m, 10), permittenda sit ista licentia, voluntatem ac linguam tuam assumens in opus suum, imperavit mihi ex te, ut hinc ad te aliquid scriberem. Adsit itaque ipse etiam mihi, quo ita paream, ut ei me parere ex ejus munere ipsa utilitate fructuosi laboris intelligam.

2. Primum ergo videndum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt : deinde, si eos non recte sentire invenerimus, ad eorum correctionem quid dicendum. Non, inquiunt, de boc opere corporali, in quo vel agricolæ vel opifices laborant, præcepit Apostolus, cum diceret, Qui non vult operari, non manducet. Neque enim Evangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse Dominus: Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, el corpus quam vestimentum? Conspicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester cœlestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri, quomodo crescunt : non laborant, neque nent; dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicul unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est el cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicæ fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit autem Pater vester quia his omnibus indigetis. Quærite autem primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia hæc apponentur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit diei malitia sua (Matth. vi, 25-34). Ecce, inquiunt, ubi nos Dominus jubet de victu et tegumento nostro esse securos: quomodo ergo Apostolus sentire adversus Dominum posset, ut nos præciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et quo operiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? Quapropter in eo quod ait, Qui non vult operari, non manducet ; opera spiritualia, inquiunt, debemus accipere: de quibus alio loco dicit, Unicuique sicut Dominus dedit: ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; et paulo post, Unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus cooperarii; Dei agricultura, Dei ædificatio estis : secundum gratiam quæ data est mihi, ut sapiens architectus funAamentum posui (I Cor. 1, 5-10) Sicut ergo ApostoSpla editio Lov., in interiori homine tuo.

lus operatur plantando, rigando, ædificando, et fundamentum ponendo; ita qui non vult operari, non manducet. Quid enim prodest manducando spiritualiter pasci verbo Dei, si non inde operatur aliorum ædificationem? Sicut illi pigro servo quid profuit accipere talentum, et abscondere, nec operari lucra dominica? An ut ei auferretur in fine, et ipse in exteriores tenebras mitteretur (Matth. xxv, 24 30)? Sic, inquiunt, et nos facimus legimus cum fratribus, qui ad nos ab æstu sæculi veniunt fatigati, ut apud nos in verbo Dei, et in orationibus, psalmis, hymnis, et can ticis spiritualibus requiescant. Alloquimur eos, consc lamur, exhortamur, ædificantes in eis, si quid eorum vitæ pro suo gradu deesse perspicimus. Talia opera si non faceremus, periculose a Domino alimenta ipsa spiritualia sumeremus. Hoc enim dixit Apostolus, Qui non vult operari, non manducet. Ita se isti arbitrantur apostolicæ et evangelicæ obtemperare sententiæ, cum et Evangelium credunt de non curanda corporali et temporali vitæ hujus indigentia præcepisse, et Apostolum de cibo et opere spirituali dixisse, Qui non vult operari, non manducet.

CAPUT II.-3. Refelluntur, quia ut sensum Evangelii ex aliis et aliis verbis Domini habent, ita locum Apostoli ex aliis ejus dictis intelligendum esse non attendunt. Nec attendunt quia si alius diceret, Dominum quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de vietu ct tegumento spirituali monuisse, ut non inde sint solliciti servi ejus (sicut dicit, Cum vos attraxerint ad judicia, nolite cogitare quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini : non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis [Matth. x, 19 et 20]. Sermo quippe sapientiæ spiritualis est, de quo illos noluit cogitare, promittens quod eis nihil inde sollicitis præstaretur ;) Apostolum autem jam more apostolico apertius disserentem, et magis proprie quam figurate loquentem, sicut multa ac pene omnia sese habent in Epistolis apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse, Qui non vult operari, non manducet: redderetur illis dubia sententia eorum, nisi cætera dominica verba considerantes, invenirent aliquid unde probarent eum de victu et vestitu corporali non curando locutum fuisse, cum diceret, Nolite solliciti esse quid manducetis, quid bibatis, et quo vestiamini; velut si animo adverterent quod ait, Hæc enim omnia Gentes inquirunt : ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse. Ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset Apostolus, Qui non vull operari, non manducet; possent hæc verba in aliam traduci sententiam : cum vero multis aliis locis Epistolarum suarum, quid hinc sential, apertissime doceat; superfluo conantur, sibi et cæteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa charitas monet non solum facere nolint, sed nec intelligere ipsi, aut ab aliis intelligi velint, non timen

et

[ocr errors]

Sic Mss. At editi, manducare spiritualiter, id est, pasca verbo Dei. In editione Lov. male omissum est, curando; quod verbum in editis aliis legitur et in Mss.

Les quod scriptum est, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. xxxv, 4).

1

CAPUT III. 4. Pauli præceptum de corporali opere esse probatur ex circumstantia lectionis. Exemplo suo Paulus docuit quid præceperit. Prius ergo demonstrare debemus beatum apostolum Paulum opera corporalia servos Dei operari voluisse, quæ finem haberent magnam spiritualem mercedem, ad hoc ut ipso victu et tegumento a nullo indigerent, sed manibus suis hæc sibi procurarent: deinde ostendere evangelica illa præcepta, de quibus nonnulli non solum pigritiam, sed etiam arrogantiam suam fovent, apostolico præcepto et exemplo non esse contraria. Videamus ilaque unde ad hoc venerit Apostolus, ut diceret, Si quis non vult operari, non manducet; et quid deinde contexat, ut ex ipsa circumstantia lectionis appareat declarata sententia. Denuntiamus, inquit, vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete ambulante, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quomodo oporteat imitari nos; quia non fuimus inquieti inter vos, neque panem ab aliquo gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocle operantes, ne quem vestrum gravaremus ; non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis, qua nos imitaremini. Nam et cum apud vos essemus, hoc vobis præcipiebamus, quoniam si quis non vult operari, non manducet. Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, præcipimus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent (II Thess. m, -12). Quid ad hæc dici potest, quandoquidem ne cuiquam postea liceret hoc pro voluntate, non pro charitate interpretari, exemplo suo docuit quid præceperit? Illi enim tanquam Apostolo prædicatori Evangelii, militi Christi, plantatori vinex, pastori gregis constituerat Dominus ut de Evangelio viveret ; et tamen ipse stipendium sibi debitum non exegit, ut sc formam daret eis qui exigere indebita cupiebant: sicut ad Corinthios dicit, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Ergo quod sibi debebatur, noluit accipere, ut cxemplo ejus coercerentur, qui sibi non ita ordinatis in Ecclesia talia deberi arbitrabantur. Quid est enim quod ait: Neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus : non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus vobis, qua nos imitaremini? Audiant ergo quibus hoc præcepit, id est, qui non habent hanc potestatem quam ille habebat, ut tantummodo spiritualiter operantes manducent panem a corporali labore gratuitum : et quemadmodum dicit, Præcipimus et obsecramus in Christo, ut cum silentio operantes panem suum manducent, non disputent contra manifestissima verba Apostoli; quia et hoc pertinet ad silentium, cum quo debent ope

1 MSS., haberent in magnam E. et plerique MSS., ordinati

[ocr errors]

rantes manducare panem suum.

CAPUT IV. 5. Pauli sententia ex aliis ejus Epistolis declarata. Enucleatius autem et diligentius adhuc ista verba considerarem atque tractarem, nisi haberem alia loca Epistolarum ejus multo manifestiora, quibus collatis et ista liquidius manifestantur, et si ista non essent, illa sufficerent. Ad Corinthios enim scribens de hac eadem re, ita dicit: Non sum liber? non sum apostolus? Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Si aliis non sum apostolus, vobis verumtamen sum. Signaculum enim apostolatus mei vos estis in Domino. Mea defensio ad eos qui me interrogant hæc est. Numquid non habemus potestatem ' manducandi et bibendi ? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et cæteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. ix, 1-7). Vide quemadmodum primum ostendat quid sibi liceat, et ideo liceat quia apostolus est. Inde enim cœpit : Non sum liber? non sum apostolus? Et probat se apostolum esse, dicens : Nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos cstis in Domino? Quo probato ostendit sibi licere quod cateris Apostolis; id est, ut non operetur manibus suis, sed ex Evangelio vivat, sicut Dominuş constituit, quod in consequentibus apertissime demonstravit ad hoc enim et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de substantia sua, ut nullius indigerent horum quæ ad necessaria vitæ hujus pertinent *. Quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut et cæteri Apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea commemorat. Hoc quidam non intel. ligentes, non sororem mulierem, cum ille diceret, Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi? sed uxorem interpretati sunt. Fefellit eos verbi græci ambiguitas, quod et uxor et mulier eodem verbo græce dicitur. Quanquam hoc ita posuerit Apostolus, ut falli non debuerint : quia neque mulierem tantummodo ait, sed sororem mulierem (a); neque ducendi, sed circumducendi. Verumtamen alios interpretes nou fefellit hæc ambiguitas, et mulierem3, non uxorem, interpretati sunt.

-

CAPUT V. 6. Apostolis permissum mulieres sibi ministrantes secum habere exemplo Christi. Quod quisquis putat non potuisse ab Apostolis fieri, ut cum eis sanctæ conversationis mulieres circuirent, quacumque Evangelium prædicabant, ut eis de sua substantia ministrarent necessaria, Evangelium audial, et cognoscat quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant. Dominus enim noster more misericordiæ suæ infirmioribus compatiens, cum ei possent Angeli ministrare, et loculos habebat, quo mitteretur pecunia, quæ conferebatur utique a bonis fidelibus eorum victui necessaria: quos loculos Judæ commendavit, ut etiam fures si evitare non posseinus, tolerare in Ec clesia disceremus. Ille enim ea quæ mittebantur, sicut In Mss. plerisque, licentiam; locɔ, potestatem. Omnes prope MSS., ad substantiam vitæ hujus per

tinent.

3 sola editio Lov. habet, quia sororem mulierem. (a) Adelphên gunaica periagein.

Apostoli præceptum de opere spirituali accipi volunt. Arbitrantur se non opcrantes obedire Apostolo et Evangelio. Jussioni tuæ, sancte frater Aureli, tanto devotius obtemperare me oportuit, quanto magis mihi quis ex te jusserit, claruit. Dominus enim noster Jesus Christus habitans in interiori tuo, tibique sollicitudinem paternæ et fraternæ charitatis inspirans, utrum filiis et fratribus nostris monachis, qui beato Paulo apostolo obedire negligunt dicenti, Qui non vult operari, non manducet (1 Thess. m, 10), permittenda sit ista licentia, voluntatem ac linguam tuam assumens in opus suum, imperavit mihi ex te, ut hinc ad te aliquid scriberem. Adsit itaque ipse etiam mihi, quo ita paream, ut ei me parere ex ejus munere ipsa utilitate fructuosi laboris intelligam.

2. Primum ergo videndum quid dicant illius professionis homines qui operari nolunt : deinde, si eos non recte sentire invenerimus, ad eorum correctionem quid dicendum. Non, inquiunt, de hoc opere corporali, in quo vel agricolæ vel opifices laborant, præcepit Apostolus, cum diceret, Qui non vull operari, non manducet. Neque enim Evangelio posset esse contrarius, ubi ait ipse Dominus: Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam

esca,

el corpus quam vestimentum? Conspicite volatilia cœli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester cœlestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti cstis? Considerate lilia agri, quomodo crescunt : non laborant, neque nent; dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicul unum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicæ fidei? Nolite ergo solliciti esse, dicentes, Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit autem Pater vester quia his omnibus indigetis. Quærite autem primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia hæc apponentur vobis. Nolite ergo solliciti esse in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi. Sufficit diei malitia sua (Matth. vi, 25-34). Ecce, inquiunt, ubi nos Dominus jubet de victu et teguimento nostro esse securos: quomodo ergo Apostolus sentire adversus Dominum posset, ut nos præciperet ita esse debere sollicitos quid manducemus et quid bibamus et quo operiamur, ut nos etiam opificum artibus, curis, laboribus oneraret? Quapropter in eo quod ait, Qui non vult operari, non manducet ; opera spiritualia, inquiunt, debemus accipere: de quibus alio loco dicit, Unicuique sicut Dominus dedit: ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; et paulo post, Unusquisque suam mercedem accipiet secundum suum laborem. Dei enim sumus cooperarii; Dei agricultura, Dei ædificatio estis : secundum gralium quæ datu est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. ш, 5-10) Sicut ergo ApostoSala editio Lov., in interiori homine tuo.

lus operatur plantando, rigando, ædificando, et fundamentum ponendo; ita qui non vult operari, non manducet. Quid enim prodest manducando spiritualiter pasci verbo Dei', si non inde operatur aliorum ædificationem? Sicut illi pigro servo quid profuit accipere talentum, et abscondere, nec operari lucra dominica? An ut ei auferretur in fine, et ipse in exteriores tenebras mitteretur (Matth. xxv, 24 30)? Sic, inquiunt, et nos facimus legimus cum fratribus, qui ad nos ab æstu sæculi veniunt fatigati, ut apud nos in verbo Dei, et in orationibus, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus requiescant. Alloquimur eos, conso lamur, exhortamur, ædificantes in eis, si quid eorum vitæ pro suo gradu deesse perspicimus. Talia opera si non faceremus, periculose a Domino alimenta ipsa spiritualia sumeremus. Hoc enim dixit Apostolus, Qui non vult operari, non manducet. Ita se isti arbitrantur apostolicæ et evangelicæ obtemperare sententiæ, cum et Evangelium credunt de non curanda corporali et temporali vitæ hujus indigentia præcepisse, et Apostolum de cibo et opere spirituali dixisse, Qui non vult operari, non manducet.

CAPUT II.—3. Refelluntur, quia ut sensum Evangelii ex aliis et aliis verbis Domini habent, ita locum Apostoli ex aliis ejus dictis intelligendum esse non attendunt. Nec attendunt quia si alius diceret, Dominum quidem in parabolis et in similitudinibus loquentem de victa et tegumento spirituali monuisse, ut non inde sint solliciti servi ejus (sicut dicit, Cum vos attraxerint ad judicia, nolite cogitare quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis [Matth. x, 19 et 20]. Sermo quippe sapientiæ spiritualis est, de quo illos noluit cogitare, promittens quod eis nihil inde sollicitis præstaretur;) Apostolum autem jam more apostolico apertius disserentem, et magis proprie quam figurate loquentem, sicut multa ac pene omnia sese habent in Epistolis apostolicis, proprie de opere corporali ciboque dixisse, Qui non vult operari, non manducet: redderetur illis dubia sententia corum, nisi cætera dominica verba considerantes, invenirent aliquid unde probarent eum de victu et vestitu corporali non curando locutum fuisse, cum diceret, Nolite solliciti esse quid manducetis, et quid bibatis, et quo vestiamini; velut si animo adverterent quod ait, Hæc enim omnia Gentes inquirunt : ibi enim ostendit de ipsis corporalibus et temporalibus se dixisse. Ita ergo, si hoc solum de hac re dixisset Apostolus, Qui non vult operari, non manducet ; possent hæc verba in aliam traduci sententiam : cum vero multis aliis locis Epistolarum suarum, quid hinc sentiat, apertissime doceat; superfluo conantur, et sibi et cæteris caliginem obducere, ut quod utiliter illa charitas monet non solum facere nolint, sed nec intelligere ipsi, aut ab aliis intelligi velint, non timen

Sic Mss. At editi, manducare spiritualiter, id est, pascs verbo Dei.

2 In editione Lov. male omissum est, curando; quod ver bum in editis aliis legitur et in Mss.

[ocr errors]

qui arat arare, el triturans in spe fructus participandi '. Ilis verbis satis indicat apostolus Paulus, non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos quia non operabantur corporaliter, unde haberent huic vitæ necessaria, sed, sicut Dominus constituti, ex Evangelio viventes panem gratuitum manducarent ab eis quibus gratuitam gratiam prædicabant. Stipendium enim suum tanquam milites accipiebant, et de vineæ per cos plantatæ fructu, quod opus erat, libere decerpebant; et de gregis quem pascebant, lacte potabant; et ex area quam triturabant, cibum sumebant.

non

CAPUT VIII. 9. Apostolum manifeste loqui de opere manuum. Apertius autem cætera connectit, et omnino aufert omnes dubitationis ambages. Si nos vobis, inquit, spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Quæ sunt spiritualia que seminavit, nisi verbum et mysterium sacramenti regni cœlorum? Quæ autem carnalia quæ sibi licere metere dicit, nisi hæc temporalia, quæ vitæ atque indigentiæ carnis indulta sunt? Hæc autem sibi debita se ab eis non quæsisse nec accepisse manifestat, ne quod impedimentum daret Evangelio Christi. Quid restat, ut intelligamus eum operatum esse unde victum haberet, nisi corporale opus corporalibus et visibilibus manibus suis? Nam si de spirituali opere victum et tegumentum quæreret, id est, ut ab eis hæc acciperet, quos in Evangelio ædificabat, consequenter diceret : Si alii potestatis vestræ participant, non magis nos? Sed non sumus usi hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Qua potestate se dicit non usum, nisi quam habebat in eos a Domino acceptam, ut eorum carnalia meteret, ad victum vitæ hujus, que in carne agitur? cujus potestatis participes erant etiam alii, qui non cis primo Evangelium annuntiaverunt, sed ad corum Ecclesiam idipsum prædicantes postea venerunt. Ideo cum dixisset, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus? subjecit, Si alii potestatis vestræ participant, non magis nos? Et cum demonstrasset quid eis potestatis esset: Sed non sumus usi, inquit, hac potestate; sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Dicant ergo isti, quomodo de opere spirituali carnalem victum habebat Apostolus, cum aperte ipse dicat non se usum esse hac potestate. At si de opere spirituali carnalem victum non habebat, restat ut de opere corporali habucrit, et inde dicat: Neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nos formam daremus vobis, quia nos imitaremini (II Thess. m, 8, 9). Omnia, inquit, tolerimus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi,

[ocr errors]

1 Mss., in spe participindi; omissa voce, fructus. Sola editio Lov., unde haberent victui necessaria. 3 Cisterciensis codex, ministerium.

Vulgata ipseque Augustinus ferunt quasi, pro quia. Huic lectioni penitus adstipulatur Morel, Elem. Crit. p. 104. M.

CAPUT IX. 10. Apertius et clarius id esse ex consequentibus. Et redit rursus, modisque omnibus etiam atque etiam commendat quid sibi liceat, et tamen non faciat. Nescitis, inquit, quoniam qui in templo operantur, quæ de templo sunt edunt? qui altario deserviunt, altario compartiuntur ? Sic et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullius horum usus sum. Quid hoc apertius ? quid clarius? Vercor ne forte cum dissero volens id exponere, obscurum fiat quod per se lucet et claret'.' Qui enim hæc verba non intelligunt, aut se non intelligere fingunt, mea multo minus intelligunt vel se intelligere profitentur: nisi forte propterea cito intelligant nostra, quia conceditur eis intellecta deridere, de Apostoli autem verbis non idem conceditur. Propterea ubi aliter ca secundum suam sententiam interpretari non possunt, etiam clara et manifesta, obscura et incerta esse respondent, quia prava et perversa non audent. Clamat homo Dei, Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; ego autem nullius horum usus sum; el conatur caro et sanguis recta depravare, aperta claudere, screna obnubilare. Spirituale, inquit, opus faciebat, et inde vivebat. Si ita est, de Evangelio vivebat : cur ergo dicit, Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; ego autem nullius horum usus sum? Aut si et hoc ipsum quod hic dictum est vivere, secundum spiritualem vitam volunt interpretari, nullam spem habebat Apostolus ad Deum qui de Evangelio non vivebat, quia dixit, Nullius horum usus sum. Quapropter u spes illi certa esset vitæ æternæ, de Evangelio utique spiritualiter vivebat Apostolus. Quod ergo ait, Ego autem nullius horum usus sum, de vita ista quæ in carne agitur sine dubitatione facit intelligi, quod dixit Dominum ordinasse iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, id est, vitam istam cui opus est victu et tegumento de Evangelio transigere; sicut superius de suis coapostolis dixit: unde ipse Dominus ait, Dignus est operarius cibo suo; et, dignus est operarius mercede sua. Hunc itaque cibum et hanc mercedem sustentandæ hujus vitæ debitam evangelistis, ab eis quibus evangelizabat non accepit Apostolus, verum dicens, Ego autem nullius horum usus sum.

CAPUT X.-11. Ex Evangelio cur non vivit Paulus. Et sequitur, et adjungit, ne forte quisquam arbitretur ideo eum non accepisse, quia illi non dederant : Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me; bonum est mihi magis mori, quam gloriam meam quisquam inanem faciat. Quam gloriam, nisi quam habere voluit apud Deum, in Christo compatiens infirmis; sicut mox apertissime dicturus est? Si enim evangelizavero, inquit, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit; id est, sustentandæ vitæ hujus. Væ enim erit miki, inquit, si non evangelizavero : id est, malo meo

Cisterciensis codex, comparticipantur.
Er. et plures Mss., clamut.

• Editi, vitæ debitum concessum evangelistis. Abest, concessum, a viss., et ex his nonnulli habent, delita

non evangelizabo, quia fame cruciabor, et unde vivam non habebo. Nam sequitur, et dicit: Si enim volens hoc facio, mercedem habeo. Volentem se dicit facere, si nulla vitæ hujus fulciendæ necessitate compulsus facit; et ob hoc habere mercedem, utique apud Deum gloriæ sempiternæ. Si autem invitus, inquit, dispensatio mihi credita est : id est, si necessitate transigende hujus vitæ invitus cogor evangelizare, dispensatio miki credita est; ut scilicet ex dispensatione mea, quia Christum, quia veritatem 1 prædico, quamvis ex occasione, quamvis mea quærens, quamvis terreni emolumenti necessitate compulsus, alii proficiant, ego autem apud Deum mercedem gloriosam illam sempiternamque non habeam. Quæ ergo, inquit, merces mihi erit? Interrogans dixit: propterea .suspendenda est pronuntiatio, donec respondeat. Quod ut facilius intelligatur, tanquam nos eum interrogeNUS, Quæ ergo tibi merces erit, Apostole, quando mercedem istam terrenam etiam evangelistis bonis debitam, non propter hoc evangelizantibus, sed tamen consequentem et oblatam ex Domini ordinatione sumentibus, tu non accipis? quæ ergo tibi merces erit? Vide quid respondeat: Ut evangelizans, inquit, sine sumplu ponam Evangelium; id est, ut non sit credentibus sumptuosum Evangelium, ne putent ad hoc sibi evangelizari, ut id evangelista quasi vendere videantur. Et tamen redit etiam atque etiam, ut ostendat quid sibi jure dominico liceat, et ipse non faciat : Ut non abutur, inquit, potestate mea in Evangelio.

CAPUT XI.-12. In hac re, ut in aliis, Paulus ex compassione se infirmis accommodat. Quomodo sine fictione el fallacia factus est quasi sub lege et quasi sine lege. Timet ne Evangelium, si ex eo vivat, venale putetur ab infirmis. Jam vero quia infirmitati hominum compaticus id faciebat, audiamus sequentia: Cum enim liber sim, inquit, ex omnibus, omnium me servum feci, i plures lucrifacerem : iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege, cum non sim ipse sub Lege, ut eos qui sub Lege crant lucrifacerem; iis qui sine Lege sunt, quasi sine Lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege sunt. Quod non simulandi versutia faciebat, sed compatiendi misericordia; id est, non quasi ut se fingeret Judæum, sicut nonnulli putaverunt, quia legitima vetera Jerosolymis observavit (a). Fecit enim hoc secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua dicit, Circumcisus quis vocatus est? non adducat præputium1; id est, non sic vivat, quasi præputium adduxerit, et id quod nudaverat texerit: sicut alio loco dicit, Circumcisio tua præputium facta est (Rom. 11, 25). Secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit, Circumcisus quis vocatus est? non adducat præœputium. In præputio quis vocatus est? non circumcidatur (1 Cor. vi, 18); fecit illa que non intelligentibus et parum attendentibus finxisse putatus est; Jud us enim erat et circumcisus vocatus; noluit adducere præ

• Plures Mss., qua Christum, qua veritatem.

[ocr errors]

Hoc et proximo loco vox, præputium, a Mss. abest, uti et a græco textu Apostoli.

(a) Hieron. in epist. inter Augustinianas 73, n. 9-11.

putium, id est, noluit ita vivere ac si circumcisus non esset. Hoc enim jam in potestate habebat. Et sub Lege quidem non erat sicut illi qui eam serviliter operabantur; sed tamen in lege Dei et Christi. Non enim afia lex erat illa et alia lex Dei, sicut perditi Mani chæi solent dicere. Alioquin si cum illa fecit, finxisse putandus est; finxit et paganum et sacrificavit idolis, quia dicit factum se fuisse iis qui sine Lege sunt quasi sine Lege. Quos utique non nisi Gentiles, quos Paganos dicimus, vult intelligi. Aliud est ergo esse sub Legc, aliud in Lege, aliud sine Legc. Sub Lege carnales Judæi: in Lege spirituales et Judæi et Christiani; unde il!i servaverunt morem illum patrium, sed onera insolit credentibus Gentibus non imposuerunt; et ideo et illi' circumcisi sunt: sine Lege autem Gentes quæ nondum crediderunt, quibus tamen se Apostolus congruisse testatur per misericordem compassionem, non per ver. sipellem simulationem; id est, ut eo modo subveniret carnali Judæo vel Pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subveniri voluisset : portans utique corum infirmitatem in compassionis similitudine, non fallens in mendacii fictione; sicut continuo sequitur, et dicit, Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem (1 Cor. ix, 1-22). Hinc enim loquebatur, ut etiam omnia illa diceret. Sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium; sic et cætera illa superius. Quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse, nisi compatiendi eis, in tantum ut, ne videretur venditor Evangelii, et verbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret, nollet accipere quod jure dominico debelatur? Quod si vellet, non utique mentiretur, quia vere debebatur: et, quia noluit, non utique mentitus est. Neque enim dixit non sibi deberi: sed deberi ostendit, et debito se usum non esse, nec omnino uti velle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua uti noluit; tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi vellet, si et ipse ita infirmaretur, ut posset de illis per quos sibi Evangelium prædicaretur, si cos videret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari. CAPUT XII. 13. Infirmorum periculis tremefactus eligit laborare, quam de Evangelio vivere. De hac infirmitate sua dicit alio loco : Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveal filios suos. Nam ejus circumstantia lectionis hoc indicat: Neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis; neque in occasione cupiditatis, Deus testis est; neque quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis; cum possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli sed facti sumus purvuli in medio vestrum ; tanquam si nutrix foveat filios suos (1 Thess. 11, 5-7), Quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem apostolatus sui, sicut et cæteri Apostoli, qua potestate usum se non esse testatur; hoc etiam in isto loco ad Thessalonicenses ait, Cum possemus oneri vobis esse, ut Christi Apostoli : secundum quod Dominus dicit,

[ocr errors]

↑ Editi, nec illi. At Yss. habent, et illi : scilicet, s; irituales Judæi qui servaruat morem patríum.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »