ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

DE

HIPPONENSIS EPISCOPI

PATIENTIA

LIBER UNUS (a).

Principio distinguit Augustinus patientiam veram a falsa. Hortatur deinde ad eam quæ vera est, per quam pro æterna vita et ex Dei amore mala sufferuntur, patientiam amplectendam. Docet postremo hanc patientiæ virtutem, non liberi arbitrii viribus, sed divinæ gratiæ adjutorio tribuenda:n esse.

CAPUT PRIMUM.-1. Patientia Dei qualis. Virtus animi quæ Patientia dicitur, tam magnum Dei donum est, ut etiam ipsius qui nobis cam largitur, qua malos ut corrigantur exspectat, patientia prædicetur. Ita quamvis Deus nihil pati possit ', patientia vero a patiendo nomen acceperit, patientem tamen Deum non modo fideliter credimus, verum etiam salubriter confitemur. Sed Dei patientia qualis et quanta sit, quem nihil patientem, nec tamen impatientem, imo etiam patientissimum dicimus, verbis explicare quis possit? Ineffabilis est ergo illa patientia, sicut zelus ejus, sicut ira ejus, et si quid hujusmodi est. Nam si tanquam nostra ista cogitemus, in illo nulla sunt. Nihil enim horum nos sine molestia sentimus: absit autem ut impassibilem Dei naturam perpeti ullam molestiam suspicemur. Sicut autem zelat sine aliquo livore, irascitur sine aliqua perturbatione, miseretur sine aliquo dolore, pœnitet eum sine alicujus suæ pravitatis correctione ita est patiens sine ulla passione. Nunc itaque humana patientia, quam capere possumus, et habere debemus, cujusmodi sit, quantum Dominus tribuit, et quantum patitur brevitas præsentis sermonis expediam.

[ocr errors]

CAPUT II. - 2. Patientia recta quænam et quam utilis. Patientia hominis, quæ recta est atque laudabilis et vocabulo digna virtutis, ea perhibetur qua æquo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quæ ad meliora perveniamus. Quapropter impatientes dum mala pati nolunt, non efficiunt ut a malis eruantur, sed ut mala graviora patiantur. Patientes autem qui mala malunt non committendo ferre, quam non ferendo committere, et leviora faciunt quæ $ per paticntiam patiuntur, et pejora evadunt quibus per impatientiam mergeren

tur 1. Bona vero æterna el magna non perdunt, dum malis temporalibus brevibusque non cedunt: quoniam non sunt condignæ passiones hujus temporis, sicut Apostolus dicit, ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. vш, 18). Et iterum ait : Quod est temporale et leve tribulationis nostræ, in incredibilem modum æternum gloriæ pondus operatur nobis 2 (II Cor. iv, 17). CAPUT III. 3. Patientia iniquorum quanta. Intucamur ergo, charissimi, quanta in laboribus et doloribus homines dura sustincant, pro rebus quas vitiose diligunt, et quanto se his feliciores fieri putant, tanto infelicius concupiscunt. Quanta pro falsis divitiis,quanta pro vanis bonoribus, quanta pro ludicris affectionibus periculosissima et molestissima patientissime tolerantur! Pecuniæ, gloriæ, lasciviæ cupi. dos videmus, ut ad desiderata perveniant, adeptisque non careant, soles, imbres, glacies, fluctus, et procellosissimas tempestates, aspera et incerta bellorum, immanium plagarum ictus, et vulnera horrenda, non inevitabili necessitate, sed culpabili vo. luntate perferre. Verum he licita quodam modo videntur insaniæ,

[ocr errors][merged small]

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Patientia recensitus est in Mss. Gallicanis quindecim; Colbertino, Sorbonico, Victorino, Augustinensi Eremita rum majoris conventus Parisiensis, Cisterciensi, Regio-montensi, Floriacensi, Vindocinensi, Pratellensi, Michaelino, Audo enensi, Divionensi S. Benigni, Andegavensi S. Albini, Metensi S. Arnulphi, et codice abbatiæ Casalis Benedicti; in komanis quatuor bibliothecæ vaticanæ, cum quibus etiam collate sunt lectiones variantes Belgicorum quatuor Mss. quos viderunt Lovanienses, necnon primaria editiones Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M.

› Duodecim Mss., nihil mali pati posrit.

Hic undecim Mss. addunt, non tamen nulla.

Lov. cum uno tantum Ms., nec animo iniquo bona desi

deramus: minus bene.

* Lov., quam quæ, abest, quam, ab editis aliis et Mss. (a) Scriptus forte ante annum 418.

1 Duo Mss., evadunt quæ per impatientiam mererentur. Editi, in nobis. Abest, in, a Mss., et a græco textu. Apostoli.

Vaticani duo Mss., lubricis.

litur laudibus: Quoniam laudatur, sicut scriptum est, peccator in desideriis animæ suæ (Psal. 1x, 3). Vis enim desideriorum facit tolerantiam laborum et dolorum : et nemo nisi pro eo quod delectat, sponte suscipit ferre quod cruciat. Sed istæ, ut dixi, cupiditales, propter quas explendas qui eis flagrant, multa dura et acerba patientissime sustinent, licitæ existimantur legibusque concessæ.

CAPUT V.-4. Immanis tolerantia Catilinæ ac laironum. Quid quod etiam pro apertis sceleribus, non ut ea puniant, sed ut perpetrent, multa homines gravissima perferunt? Nonne de quodam nobilissimo patriae parricida sæcularium litterarum loquuntur auctores, quod famem, sitim, frigus ferre poterat, ejusque erat corpus patiens inediæ, algoris, vigiliæ, supra quam cuiquam credibile est (Sallust., Catil. cap. 5)? Quid de latronibus dicam, quorum omnes cum insidiantur viatoribus, noctes perpetiuntur insomnes, atque ut transeuntes excipiant innocentes, sub qualibet cœli asperitate nocentem animum corpusque defigunt? Quidam vero eorum invicem torquere perhibentur, ita ut excrcitatio contra pœnas nihil distet a pœnis. Non enim tantum fortassis excruciantur a judice ut a dolentibus veritas inquiratur, quantum a suis sociis ut a patientibus non prodatur. Et tamen in his omnibus miranda est potius quam laudanda patientia imo nec miranda nec laudanda, quæ nulla est; sed miranda duritia, neganda patientia: nihil autem illic jure laudandum, nihil utiliter imitandum; tantoque rectius majore supplicio dignum judicaveris animum, quanto magis vitiis subdit instrumenta virtutum. Patientia comes est sapientiæ, non famula concupiscentiæ: patientia àmica est bonæ conscientiæ, non inimica innocentiæ.

-

CAPUT VI. 5. Patientiam veram a falsa distinguit causa patiendi. Cum ergo videris quemquam patienter aliquid pati, noli continuo laudare patientiam, quam non ostendit nisi causa patiendi. Quando illa bona est, tunc ista vera est, quando illa non polluitur cupiditate, tunc a falsitate ista distinguitur. Cum vero illa tenetur in crimine, tunc hujus multum erratur in nomine. Non enim sicut omnes qui sciunt sunt participes scientiæ, ita omnes qui patiuntur sunt participes patientiæ sed qui passione recte utuntur, hi patientiæ veritate laudantur, hi patientiae

munere coronantur.

CAPUT VII.-6. Pro æterna salute quanta sufferre debent pii, si tanta pro temporali vita patiuntur mali. Non animæ tantum, sed ipsi quoque corpori consulitur ferendo mortem et dolores. Verumtamen cum pro libidinibus, vel etiam sceleribus, cum denique pro ista temporali vita ac salute multa homines horrenda mirabiliter sufferunt; satis nos admonent quanta sufferenda sint pro vita bona, ut etiam postea possit esse æterna, et sine ullo temporis termino, sinc utilitatis ilius detrimento vera felicitáte secura. Dominus ait,

Tres tantum Mss., qui omnes,
Sic Mss. At edini, prodantur.

Nonnulli Mss., laudandum ubi nihil utiliter imitandum.

In vestra patientia possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19): non ait, villas vestras, landes vestras, luxurias vestras; sed, animas vestras. Si ergo tanta suffert anima ut possideat unde pereat, quanta debel sufferre ne pereat? Deinde, ut illud dicam quod culpabile non est, si tanta suffert pro salute carnis sue inter manus secantium sive urentium medicorum, quanta debet sufferre pro salute sua inter furores quorumlibet inimicorum? Cum medici, ne corpus moriatur, per pœnas corpori consulant; inimici autem pœnas et mortem corpori comminando, ut anima et corpus in gehenna occidatur impellant.

7. Quanquam et ipsi corpori tunc providentius consulatur, si temporalis salus ejus pro justitia contemnatur, et pœna vel mors ejus patientissime pro justitia sufferatur. De corporis quippe redemptione quæ in fine futura est, loquitur Apostolus, ubi ait: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem filiorum3 exspectantes redemptionem corporis nostri. Deinde subjunxit: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes : quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. vii, 23-25). '

CAPUT VIII. - Patientiæ usus in animo et in corpore. Cum ergo torquent aliqua mala, sed non extorquent ópera mala, non solum anima per patientiam possidetur; verum etiam cum per patientiam corpus ipsum ad tempus affligitur vel amittitur, in æternam stabilitatem salutemque resumitur, et ei per dolorem et mortem inviolabilis sanitas et felix immortalitas comparatur. Unde Dominus Jesus ad patientiam exhortans martyres suos, etiam ipsius corporis integritatem futuram sine cujusquam, non dicam membri, sed capilli amissione, promisit. Amen, dico vobis, inquit, capillus capitis vestri non peribit (Luc. xx1, 18). Ut quoniam nemo unquam, sicut Apostolus dicit, carnem suam odio habuit (Ephes. v, 29), magis homo fidelis per patientiam quam per impatientiam pro statu sua carnis invigilet, et futuræ incorruptionis inestimabili lucro quantalibet ejus presentia damna compenset.

8. Quamvis autem patientia virtus sit animi, parfim tamen ea utitur animus in se ipso, partim vero in corpore suo. In se ipso utitur patientia, quando illaæso et intacto corpore aliquid quod non expediat vel non deceat, facere aut dicere quibuslibet adversitatibus aut foeditatibus rerum seu verborum stimulis incitatur, et patienter mala omnia tolerat, ne ipse mali aliquid opere vel ore committat. CAPUT IX. Patientia animi. Per hanc patientiam sustinemus, etiam dum corpore sani sumus, quod inter hujus sæculi scandala beatitudo nostra differtur unde dictum est quod paulo ante commemoravi, Si quod non videmus spèramus, per patientiam exspectamus. Hae patientia sanctus David con

[blocks in formation]

viciantis opprobria toleravit, et cum facile posset aleisci, non solum non fecit, verum et alium pro se dolentem commotumque compescuit (II Reg. xv1, 5-12); et potestatem regiam magis adbibuit prohiLendo, quam exercendo vindictam. Neque tune ejus corpus aliquo morbo affligebatur aut vulnere, sed humilitatis tempus agnoscebatur, ac ferebatur * voluntas Dei, propter quam patientissimo animo amaritudo contumelia bibebatur. Hanc patientiam Dominus docuit, quando commotis 'zizaniorum permixtione servis, et volentibus ea colligere, dixit respondisse patremfamilias, Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. xin, 30). Oportet enim patienter ferri, quod festinanter non oportet auferri. Hujus et ipse patientiæ præbuit et demonstravit excmplum, quando ante passionem corporis sui, discipulum Judam priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem (Joan. x11, 6, et xm, 29); et ante experimentum vinculorum et crucis et mortis, labiis ejus dolosis non negavit osculum pacis (Matth. xxvI, 29). Ilæc omnia, et si qua alia sunt quæ cominemorare longum est, ad eum patientiæ modum pertinent, quo animus non sua peceata, sed quæcumque extrinsecus mala patienter sustinct in se ipso, suo prorsus corpore illuso.

[ocr errors]

CAPUT X. Patientia in externis incommodis. Utraque patientia in Martyribus. Patientiæ majus certamch diabolo sæviente. Alius est autem patientie modus, quo idem ipse animus quareumque molesta et gravia in sui corporis passionibus perfert; non sicut stulti vel maligni homines, propter adipiscenda vana vel scelera perpetranda; sed sicut a Domino definitum est, propter justitiam (Matth. v, 10). Utroque modo sancti martyres cortaverunt. Nam et impiorum oppro priis saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam veluti plagas suas integer sustinet; et in corporibus vincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt et pietate immobili subdiderunt Deo mentem, cum paterentur in carne quidquid exquirenti crudelitati venit in mentem.

9. Majus sane patientiæ certamen est, quando non visibilis inimicus persequendo atque sæviendo urget in nefas, qui palam et aperte a non consentiente vincatur; sed ipse diabolus, qui etiam per filios infidelitatis, tanquam per sua vasa, filios lucis insequitur, per se ipsum occultus impugnat, sæviendo instans ut contra Deum fiat aliquid vel dicatur.

[blocks in formation]

subtractis rebus quas magni pendere homines solent, frangeretur, et adversus Deum loqueretur aliquid, nis amissis propter quæ illum colere putabatur. Fercussus est etiam omnium subita orbitate filiorum, ut quos singillatim susceperat, simul perderet, tanquam eorum numerositas, non unde felicitas ornaretur exstiterit, sed unde calamitas augeretur. Ubi autem ista perpessus in Deo suo mansit inmobilis, ejus áffixus est voluntati, quem non posset amittere nisi propria voluntate; et pro iis quæ perdidit eum qui abstulit tenuit, in quo inveniret quod nunquam periret. Neque enim ille abstulerat qui nocendi habuit voluntatem, sed ille qui dederat potestatem. CAPUT XII. Job cautior Adamo. Aggressus est inimicus et corpus, nec ea quæ homini extrinsecus inerant, sed ipsum jam hominem in qua potuit parte percussit. A capite usque ad pedes ardebant dolores, scatebant vermes, sanies defluebat: manebat in putri corpore animus integer, horrendosque cruciatus carnis contabescentis inviolata pietate et incorrupta patientia perferebat. Aderat uxor, nec ferebat opem aliquam viro, sed in Deum blasphemiam suggerebat. Non enim cam diabolus, cum etiam filios abstulisset, tanquam nocendi imperitus reliquerat; quæ quantum esset necessaria tentatori, jam in Eva didicerat (Gen. u, 1-6). Sed modo alterum Adam, quem per mulierem caperet, non invenerat. Cautior fuit iste in doloribus, quam ille in nemoribus : ille victus est in deliciis, iste vicit in penis; consensit ille oblectamentis, non cessit iste tormentis. Aderant et amici, non ut in malis consolarentur, sed at malum suspicarentur. Neque enim eum qui tanta patiebatur, innocentem esse credebant, nec tacebat eorum lingua quod illius conscientia non habebat; ut inter immianes cruciatus corporis, etiam falsis animus cæ deretur opprobriis. At ille sustinens in carne dolores suos, in corde errores alienos, conjugis corripiebat insipientiam, amicos docebat sapientiam, servabat ubique paticntiam.

CAPUT XIII. — 10. Impatientia Donatistarum sibi manus afferentium, quando a Catholicis quæruntur. Hunc intueantur, qui sibi ingerunt mortem, quando quæruntur ad vitam; et sibi auferendo præsentem, abnegant et futuram. Qui si ad Christum negandum, vel aliquid contra justitiam faciendum, sicut veri mar tyres, cogerentur, omnia potius patienter ferre, quam sibi impatienter mortem inferre debuerant. Quod si fugiendorum malorum causa recte fieri posset, Job sanctus se ipse perimeret, ut tanta mala in rebus suis, in filiis suis, in membris suis, diabolica crudelitatis effugeret. Non autem fecit, Absit enim ut in se committeret ipse vir sapiens, quod nec mulicr suggessit insipiens. Quia et si suggessisset, merito et hie illud audisset, quod audivit suggerendo blasphemiam : Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job. 1, 11, etc.)? Et ipse quippe patientiam perdidisset, sive blasphemando, sicut illa voluerat, 1 Novem Mss., Et ipsam.

017

sive se interficiendo, quod nec illa ausa fuerat dicere,
moreretur : atque esset inter illos de quibus dictum
est, Væ iis qui perdiderunt patientiam (Eccli. u, 16)!
et augeret ptius quam evaderet pœnas, qui post suf
corporis mortem, sive ad blasphemorum, sive ad ho-
micidarum, vel etiam plus quam parricidarum sup-
plicia raperetur. Si enim parricida eo sceleratior est
quam quilibet homicida, quia non tantum hominem,
verum etiam propinquum necat; inque ipsis parrici-
dis, quanto propinquiorem quisque peremerit, tanto
judicatur immanior: sine dubio pejor est qui se oc-
cidit; quia nemo est homini se ipso propinquior.
Quid ergo miseri faciunt, qui cum et hic sibimet in-
gestas, el postea non solum impietatis adversus
Deum, sed etiam ipsius quam in se exercuerunt cru-
delitatis luant debitas pœnas, insuper quærunt et
martyrum glorias ? cum etiamsi pro vero Christi testi-
monio persecutionem paterentur, et se interficerent,
ne aliquid a persecutoribus paterentur, recte illis
diceretur, Væ iis qui perdiderunt patientiam! Quo-
modo enim justum præmium patientiæ redditur,
si et impatiens passio coronatur? Aut quomodo in-
noceus judicabitur, cui dictum est, Diliges proximum
tuum sicul le ipsum (Matth. xix, 19), si homicidium
committit in se ipso, quod committere prohibetur
in proximo?

1

CAPUT XIV. 11. Patientia bonorum. Audiant ergo sancti de Scripturis sanctis præcepta patientia: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia el timore, et præpara animam tuam ad tentationem: deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis vita tua. Omne quod tibi supervenerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis (Eccli. 11, 1-5). Et in loco alio legitur: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque faligeris cum ab illo increparis. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. 11, 11 et 12). Quod hic positum est, filium quem recipit; hoc in supra dicto testimonio est, homines receptibiles. Hoc enim justum est, ut qui de pristina felicitate paradisi propter contumacem deliciarum appetentiam dimissi sumus, per humilem molestiarum patientiam recipiamur fugaces mala faciendo, reduces mala patiendo; ibi contra justitiam facientes, hic pro justitia patientes.

CAPUT XV.-12. Patientia non venit ex liberi arbitrii viribus, sed ex divino adjutorio. Sed vera patientia quæ hujus est nomine digna virtutis, quærendum est unde sumatar. Sunt enim qui eam tribuant viribus voluntatis humanæ, non quas habent ex divino adjutorio, sed quas ex libero arbitrio. Error autem iste superbus est: eorum est enim qui abundant, de quibus dicitur in Psalmo : Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis (Psal. oxx11, 4). Non ergo est ista patientia pauperum, quæ non perit in æternum (Psal. 4x, 19). Ili enim pauperes ab illo eam divite accipiunt, cui dicitur, Deus meus és tu, quoniam bonorum

Ila V:ss. At editi, justo,

SANCT. AUGUST. VI.

meorum non egcs (Psal. xv, 2); a quo est omne datum
optimum, et omne donum perfectum (Jacobi 1, 17);
ad quem clamat egenus et pauper, qui laudat nomen
ejus, et petendo, quærendo, pulsando, dicit: Deus
meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu legem
prætereuntis et iniqui ; quoniam tu es patientia mea,
Domine, spes mea a juventute méa (Psal. ɩxx, 4 et 5).
Isti autem qui abundant, et egere ad Deum dedignan-
tur, ne ab illo accipiant veram patientiam, de sua
falsa gloriantes, consilium inopis volunt confundere,
quoniam Dominus spes ejus est (Psal. xш, 6). Nec
attendunt cum homines sunt, et suæ, id est, humana:
voluntati tantum tribuunt, in illud se incurrere quod
scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit
in homine (Jerem. xvn, 5). Unde etiamsi eis contingat
ut aliqua dura et aspera, vel ne displiceant homini-
bus, vel ne graviora patiantur, vel sibi placendo ct
amando præsumptionem suam, eadem ipsa superbis-
sima voluntate sustineant; hoc illis dicendum est de
patientia, quod de sapientia beatus Jacobus apostolus
dicit: Non est ista sapientia desursum descendens; sed
terrena, animalis, diabolica (Jacobi u, 15). Cur enim
non sit superborum f..lsa patientia, sicut super boru:n
est falsa sapientia (a)? A quo est autem vera sapien-
tia, ab illo est et vera patientia. Huic enim cantat ille
quoniam
spiritu pauper Deo subjecta est anima mea,
ab ipso est patientia mea (Psal. LXI, 6).

CAPUT XVI.-13. Objectio: cur voluntatis vires non sufficiunt ad patiendum pro justitia, sicut pro injustitia. Sed respondent et loquuntur dicentes: Si voluntas hominis sine ullo Dei adjutorio viribus liberi arbitrii tam multa gravia et horrenda perfert, sive in animo, sive in corpore, ut mortális vitæ hujus et peccatorum delectatione perfruatur; cur non eodem modo eadem ipsa voluntas hominis eisdem viribus libéri arbitrii, non ad hoc exspectans se divinitus adjuvari, sed sibi naturali possibilitate sufficiens, quidquid laboris vel doloris ingeritur, pro justitia et vita æterna patientissime sustinet? An vero, inquiunt, idonea est iniquorum voluntas, Deo non adjuvante, ut se ipsi in cruciatibus pro iniquitate, et antequam ab aliis crucientur, excrccant; idonea est voluntas moras vite hujus amantium, ut Deo non adjuvante, inter atrocissima et longa tormenta in mendacio perseverent, ne sua facinora confitentes, jubeantur occidi; et non est idonea justorum voluntas, nisi eis vires desuper suggerantur, quaslibet pœnas, vel ipsius decore justitiæ, vel æternæ vitæ amore perferre?

CAPUT XVII. — 14. Solutio : iniquos duritiem er cupiditate, pios fortitudinem ex charitate habere. Patientiæ false sufficit voluntas humana, non autem veræ. Qui hæc dicunt, non intelligunt et quemque iniquorum tanto esse ad quæcumque mala perferenda duriorem, quanto in eo major est cupiditas mundi; et quemque justorum tanto esse ad quæcumque mala perferenda fortiorem, quanto in eo est major charitas

(a) Cyprianus, in lib. de Bono patientiæ : « Si sapientia « illic vera non est, esse non potest et vera pasien< tia. >>

(Vingt.)

Dei. Sed cupiditas mundi initium habet ex arbitrio voluntatis, progressum ex jucunditate voluptatis, firmamentum ex vinculo consuetudinis: Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris, non utique ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). Proinde ab illo est patientia justorum, per quem diffunditur charitas eorum . Quam charitatem laudans atque commendans Apostolus, inter cætera ejus bona dixit eam et cuncta sufferre. Charitas, inquit, magnanima est. Et paulo post ait: Omnia tolerat (1 Cor. xi, 4 et 7). Quanto ergo major est in sanctis charitas Dei, tanto magis pro eo quod diligitur, et quanto major est in peccatoribus cupiditas mundi, tanto magis pro eo quod concupiscitur, omnia tolerantur. Ac per hoc inde est patientia vera justorum, unde est in eis charitas Dei; et inde est patientia falsa iniquorum, unde est in eis cupiditas mundi. Propter quod dicit Joannes Apostolus: Nolite diligere mundum, nec ea quæ in munao sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in ipso : quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis es!, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi; quæ non est ex Patre, sed ex mundo est (1 Joan. 11, 15 et 16). Hæc igitur concupiscentia que non est ex Patre, sed ex Mundo, quanto fuerit in homine vehementior et ardentior, tanto fit quisque pro eo quod concupiscit, omnium molestiarum dolorumque patientior. Idcirco, sicut supra diximus, non est ista patientia desursum descendens patientia vero piorum desursum est, descendens a Patre luminum. Itaque illa terrena est, ista cœlestis; illa animalis, ista spiritualis; illa diabolica, ista deifica. Quoniam concupiscentia, qua fit ut peccantes omnia pertinaciter patiantur, ex mundo est; charitas autem, qua fit ut recte viventes omnia fortiter patiantur, ex Deo est. Et ideo illi falsæ patientiæ potest sine adjutorio Dei voluntas humana suffi cere; tanto durior, quanto cupidior; et eo tolerabilius mala sustinens, quo ipsa fit pejor: huic autem, quæ vera patientia est, ideo voluntas humana, nisi desuper adjuta et înflammata, non sufficit, quia Spiritus sanctus est ignis ejus; quo nisi accensa diligat impassibile bonum, ferre non potest quod patitur malum.

CAPUT XVIII. 15. Ut charitas ex Deo, ita ex ipso patientia vera quæ manat a charitate. Sicut enim divina testantúr eloquia, Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. iv, 16). Quisquis ergo contendit haberi posse Dei charitatem sine Dei adjutorio, quid aliud contendit, nisi haberi Deum posse sine Deo? Quis autem hoc dicat Christianus, quod nullus dicere audeat insanus? Exsultans ergo apud Apostolum vera, pia, fidelisque patientia, dicit ore sanctorum : Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicul-scriptum est, Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus sicut oves victimæ. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos :

Duo Mss., in cordibus eorum.

Casalious Ms., patientir sanctorum dicit,

[ocr errors]

non per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde sequitur et adjungit, Certus sum enim, quia neque mors, "reque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque præsentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. viii, 35-39). Hæc est illa charitas Dei, quæ diffusa est in cordibus nostris : non ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Malorum autem concupiscentia, propter quam in eis est falsa patientia, non est ex Patre, sicut dicit apostolus Joannes, sed ex mundo est. CAPUT XIX. 16. Si cupiditas ex mundo, quomodo ex humana voluntate. Quod quis non sit ex mundo, non naturæ est, sed gratia. Hic dicet aliquis: Si ex mundo est concupiscentia malorum, per quam fit ut mala omaia pro eo quod ab illis concupiscitur perferant, quo modo ex eorum dicitur voluntate? Quasi vero non et ipsi ex mundo sint, cum ab eis diligitur mundus, deserto co per quem factus est mundus. Serviunt enim creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula (Rom. 1, 25). Sive itaque mundi vocabulo Joannes apostolus dilectores significaverit mundi, voluntas quæ ex ipsis est, utique ex mundo est: sive mundi nomine cœlum et terram et quæcumque in eis sunt, hoc est, universam complexus sit creaturam, voluntas procul dubio creaturæ, que non est Creatoris, ex mundo est. Propter quod talibus Dominus dicit: Vos de deorsum estis, ego de sursum sum: vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo (Joan. vii, 23). Apostolis autem dicit: Si de mundo hoc essetis, mundus quod suum est diligeret. Sed ne sibi amplius arrogarent, quam eorum mensura poscebat, et hoc quod eos non esse dixit ex mundo, naturæ putarent esse, non gratiæ : Quia vero, inquit, de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (ld. xv, 19). Ergo de mundo erant : nam ut de mundo non essent, electi sunt de mundo.

2

CAPUT XX. —17. Electio gratiæ prævenit omnia merila bona. Gratia dat merita, non meritis datur. Prævenit fidem. Hanc autem electionem non præcedentium in bonis operibus meritorum, sed electionem gratiæ demonstrans Apostolus, sic inquit: Et in hoc tempore reliquiæ per electionem gratiæ salvæ faclæ sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. x1, 5 et 6). Hæc est electio gratiar, id est, electio qua per Dei gratiam homines eliguntur. Hæc est, inquam, electio gratian, qua omnia bona merita præveniuntur humana. Si enim ullis bonis meritis datuz, jam non gratis datur, sed debita redditur, ac per hoc non vero nomine gratia nuncupatur; ubi merces, sicut idem dicit apostolus, non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. iv, 4). Si autem ut vera sit gratia, id est, gratuita, nihil invenit in homine, cui merito debeatur; quod bene intelligitur et in eo quod dictum

Editi, deserentes erm. At Mss., descrto co: præter unum Metensem codicem, qui habet, deserente eo.

* Lov., non erant. Abest, non, ab Er. et a pluribus Mss.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »