ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

621

est, Pro nihilo salvos facies eos (Psal. LV, 8): profeeto ipsa dat merita, non meritis datur. Prævenit ergo etiam fidem, ex qua omnia bona opera incipiunt. Justus enim, sicut scriptum est, ex fide vivit (flabac. 1, 4). Porro autem gratia non solum adjuvat justum, verum etiam justificat impium. Et ideo etiam rum adjuvat justum, et videtur ejus meritis reddi, nec sic desinit esse gratia ; quoniam id adjuvat quod ipsa est largita. Propter hanc itaque gratiam, quæ runcla bona merita humana præcedit, non solum Christus ab impiis occisus est, verum etiam pro impiis mortuus est (Rom. v, 6). Et antequam moreretur, non utique justos, sed justificandos elegit Apostolos, quibus ait, Ego vos de mundo elegi. Quibus enim dixit, De mundo non estis; et ne putarent se nunquam fuisse de mundo, mox addidit, sed ego vos de mundo elegi: profecto ut de mundo non essent, ipsius in eos electione collatum est. Quocirca si per suam justitiam, non per gratiam ejus eligerentur, non de mundo electi essent: quoniam de mundo jam non essent, si jam justi essent. Deinde si propterea sunt electi, quia jam justi erant; ipsi priores jam Dominum elegerant. Quis enim potest esse justus, nisi eligendo justitiam? Finis autem legis Christus, ad justitiam omni credenti (Id. x, 4). Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemplio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 30, 31). Ipse est ergo nostra justitia.

CAPUT XXI. 18. Gratia et fidei dono etiam antiqui ante incarnationem justificati sunt. Sine fide nullus unquam justus fuit. Unde et antiqui justi ante incarnationem Verbi, in hac fide Christi, et in hac vera justitia, quod est nobis Christus, justificati sunt; hoc credentes futurum quod nos credimus factum : et ipsi gratia salvi facti per fidem, non ex se ipsis, sed Dei dono; non ex operibus, ne forte extollerentur (Ephes. 11, 8, 9). Bona quippe opera corum non prævenerunt misericordiam Dei, sed subsecuta sunt. Ipsi quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus venisset in carne: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam præstabo cui misericors fuero. E quibus Dei verbis, tanto post apostolus Paulus diceret, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Exod. xxxш, 19, et Rom. 1x, 15, 16). Ipsorum etiam vox est longe antequam Christus venisset in carne Deus meus, misericordia ejus præveniet me (Psal. Lvm, 11). Quomodo autem possent alieni esse a fide Christi, quorum charitate etiam nobis prænuntiatus est Christus; sine cujus fide quisquam mortalium nec fuit, nec est, nec esse aliquando poterit justus? Si ergo jam justi a Christo eligerentur Apostoli, prius illum ipsi elegissent, ut justi eligi possent; quia sine illo justi esse non possent. Sed non ita factum est ipse quippe illis ait, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi. Unde dicit apostolus Joannes, Non quod dilexerimus Dcum, sed quia ipse prior dilexit nos (I Joan. iv, 10).

[blocks in formation]

19. Ante gratia electionem m

just omnes. Quod cum ita sit, quid est homo utens in hac vita propria voluntate, antequam eligat et diligat Deum, nisi injustus et impius? Quid est, inquam, homo aberrans a Creatore creatura, nisi Creator ejus memor sit ejus (Psal. vII, 5), et eligat eum gratis, et diligat gratis? Quia ipse non potest eligere vel diligere, nisi prius electus dilectusque curetur, qui cæcitate eligenda non cernit, et languore diligenda fastidit. Sed forte quis dicat: Quomodo Deus prius eligit et diligit iniquos, ut justificet eos, cum scriptum sit, Odisti, Domine, omnes operantes iniquitalem (Psal. v, 7)? Quomodo putamus, nisi miro et ineffabili modo? Et tamen etiam nos possumus cogitare, quod medicus bonus argrotum et odit et diligit odit enim, quia ægrota:; diligit, ut ægritu dinem pellat.

1

CAPUT XXIII.-20. Quomodo charitas veræ patientiæ, ita cupiditas fons malæ patientiæ. Hæc propter charitatem dicta sint, sine qua in nobis non potest esse vera patientia: quia in bonis charitas Dei est, quæ tolerat omnia, sicut in malis mundi cupiditas. Sed hæc charitas per Spiritum sanctum est in nobis, qui datus est nobis. Unde a quo nobis est charitas, ab illo est patientia. Mundi autem cupiditas, quando patienter sustinet onera cujuslibet calamitatis, gloriatur de viribus propriæ voluntatis, tanquam de stupore morbi, non de roborc sanitatis. Insana est ista gloriatio; non est patientiæ, sed dementiæ. Voluntas ista tanto videtur patientior acerborum malorum, quanto est avidior temporalium bonorum, quia inanior æternorum.

CAPUT XXIV.-21. Voluntatem malam esse posse etiam sine spiritus mali instigatione. Quod si can. exagitat et inflammat fallacibus visis et suasionibus immundis diabolicus spiritus et maligna conspiratione sociatus, efficit hominis voluntatem, vel errore dementem, vel appetitu cujuslibet mundanæ delectationis ardentem: quæ cum videtur * intolerabilia mirabiliter sustinere, non tamen ideo etiam voluntas mala sine instigatione alterius immundi spiritus, sicut voluntas bona sine adjutorio sancti Spiritus hon potest esse. Nam esse posse voluntatem malam etiam sinc aliquo spiritu vel seducente vel incitante, in ipso diabolo satis ostendi tur, qui per nullum alium diabolum, sed propria voluntate factus diabolus invenitur. Voluntas itaque mala sive cupiditate rapiatur, sive timore revocetur, sive lætitia diffundatur, sive tristitia contrahatur, atque in his omnibus perturbationibus animi quæcumque sunt aliis vel alio tempore graviora contemnat et perferat; potest et sine

[blocks in formation]

alterius spiritus instinctu se ipsa seducere, et defectu a superioribus in inferiora lapsando, quanto jucundius æstimaverit, quod adipisci appetit, vel amittere metuit, vel adeptum gaudet, vel amissum dolet, tanto tolerabilius pro eo ferre quod sibi minus est ad patiendum, quam illud ad fruendum. Quidquid enim illud est, ex creatura est, cujus nota voluptas est'. Quodam inodo enim familiari contactu atque connexu ad experiendam ejus suavitatem adjacet amanti creaturæ amata creatura.

CAPUT XXV. 22. Bona voluntas non nisi ex Deo. Voluptas autem Creatoris, de qua scriptum est, Et torrente voluptatis tuæ potabis cos (Psal. xxxv, 9), longe alterius generis est: neque enim, sicut nos, creatura est. Nisi ergo amor ejus detur inde nobis, non est unde esse possit in nobis. Ac per hoc voluntas bona, qua diligitur Deus, in homine non potest esse, nisi in quo Deus operatur et velle (Philipp. 11, 13). Hæc igitur voluntas bona, id est, voluntas Deo fideliter subdita, voluntas sanctitate superni ardoris accensa, voluntas quæ diligit Deum et proximum propter Deum; sive amore, de quo respondet apostolus Petrus, Domine, tu scis quia amo te (Joan. xx1, 15); sive timore, de quo dicit apostolus Paulus, in timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. 11, 12); sive gaudio, de quo dicit, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. x1, 12); sive tristitia, qualem se dicit magnam habuisse pro fratribus suis (ld. ix, 2): quæcumque amara el aspera sufferat, charitas Dei est, quæ omnia tolerat (I Cor. xIII, 7), quæ non diffunditur in cordibus nostris, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). CAPUT XXVI. Piorum patientia Dei donum. Schismaticorum patientia pro Christo an laudanda. Unde nequaquam dubitante pietate, sicut charitas sancte amantium, ita patientia pic tolerantium Dei donum est. Neque enim divina Scriptura fallit aut fallitur, quæ non solum in veteribus Libris habet hujus rei testimonia, cum Deo dicitur, Patientia mea lu es (Psal. LXX 5); et, Ab ipso est patientia mea (Psal. LX1, 6); et ubi alius propheta dicit, accipere nos Spiritum fortitudinis: verum etiam in apostolicis Litteris legitur, Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini propter eum (Philipp. 1, 29). Non ergo quasi de proprio faciat animum elatum quod sibi audit esse do

natum.

[ocr errors]

23. Si quis autem non habens charitatem, quæ pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis, quo catholica Ecclesia congregata connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, vincula, tormenta, gladium, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennarum, et ignis æterni ; nullo modo ista culpanda sunt, imo vero et hæc laudanda patientia est. Non enim dicere poterimus, melius ei fuisse ut Christum negando nihil corum pateretur, quæ passus 1 Editi, voluntas est. Verius Mss., voluptas es:

est confitendo; sed existimandum est fortasse tolerabilius ei futurum judicium, quam si Christum negando cuncta illa vitaret ut illud quod ait Apostolus, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (1 Cor. xm, 3); nihil prodesse intelligatur ad reguum cœlorum obti. nendum, non ad extremi judicii tolerabilius supplicium subeundum.

[ocr errors]

CAPUT XXVII. 24. An hæc eorum patientia sil Dei donum. Sed merito quæri potest utrum et ista patientia donum Dei sit, an viribus tribuenda sit voluntatis humanæ, qua quisque ab Ecclesia separatus, non pro errore qui eum separavit, sed pro veritate sacramenti seu verbi quæ apud eum remansit, timore pœnarum æternarum pœnas patitur temporales. Cavendum est enim ne forte, si Dei donum istam patientiam dixerimus, hi quibus inest, etiam ad regnum Dei pertinere credantur: si autem illam donum Dei esse negaverimus, cogamur fateri, sine adjutorio et munere Dei in voluntate hominis esse posse aliquid boni. Neque enim hoc non est bonum, ut credat homo æterno supplicio se esse puniendum, si negaverit Christum, et pro ista fide qualecumque supplicium perferat et contemnat humanum.

[ocr errors]

25. Proinde sicut negandum non est hoc esse donum Dei, ita intelligendum est alia esse Dei dona filiorum illius Jerusalem, quæ sursum libera est mater nostra. CAPUT XXVII. Dona filiorum hæredum et dona filiorum exhæredatorum diversa. (Hæc sunt enim quodam modo hæreditaria, in quibus sumus hæredes Dei, cohæredes autem Christi); alia vero quæ possunt accipere etiam fili concubinarum, quibus Judæi carnales et schismatici vel hæretici comparantur. Quam vis enim scriptum sit, Ejice ancillam et filium ejus, neque enim hæres erit filius ancillæ cum filio meo Isaac (Gal. iv, 26, 30, et Gen. xx1, 10): et Abrahæ dixerit Deus, In Isaac vocabitur tivi semen (Gen. xxi, 12, et Rom. ix, 7 et 8) : quod sic est Apostolus interpretatus, ut diceret, Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in scmine ut intelligeremus semen Abrahae secundum Isaac propter Christum ad Dei filios pertinere, qui sunt corpus Christi et membra, id est, Ecclesia Dei una, vera, germana, catholica, tenens piam fidem; non cam quæ per clationem vel timorem, sed cam quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6): tamen etiam filios concubinarum quando a filio suo Isaac dimisit 1 Abraham, nonnulla eis largitus est munera, ne relinquerentur omni modo inanes, non ut tenerentur hæredes. Sic enim legimus: Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo; et filiis concubinarum suarum dedit Abraham munera, et dimisit cos ab Isaac filio suo (Gen. xxv, 5, 6). Si ergo filii sumus liber.e Jerusalem, alia dona exhæredatorum, alia intelligamus hæredum. Hi enim hæredes sunt, quibus dicitur: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timo

Editi hoc et proximo loco, divisit. At Mss. constanter habent dimisit: juxta græcum LXX, Genes. cap. 25, ↑. 6, kai exapesteilen autous. Hebræum verbum sonat, emisít.

rem; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. vIII, 14-17).

CAPUT XXIX. 26. Patientiæ pauperum Christi merces æterna. Clamemus ergo spiritu charitatis, et donec veniamus ad hæreditatem in qua semper maneamus, liberali amore simus, non servili timore patientes. Clamemus, quamdiu pauperes sumus, donec illa hæreditate ditemur. Magna quippe inde pignora accepimus, quod ad nos ditandos pauper factus est Christus, quo in supernas divitias exaltato, missus est qui sancta desideria nostris cordibus inspiraret Spiritus sanctus. Horum pauperum adhuc credentium, nondum contemplantium; adhuc sperantium, nondum tenentium; adhuc desiderio suspirantium, nondum felicitate regnantium; adhuc esurientium et sitientium,

1 In omnibus prope Mss., patientes; sed in quibusdam sic verba interpuncta sunt: non servili timore. Fatientes clamemus, etc. in editis autem cum eadem verborum interpunctione legitur, Patienter, etc.

:

nondum satiatorum horum ergo pauperum patientia non peribit in æternum (Psal. 1x, 19): non quia et illic patientia erit, ubi quod toleretur non erit ; sed nonperibit, dictum est, quia infructuosa non erit. Fructum autem habebit æternum, ideo non peribit in æternum. Qui enim laborat inaniter, cum eum spes fefellerit, propter quam laborabat, merito dicit, Perdidi tantum laborem quisquis vero ad sui laboris promissa pervenerit, gratulans dicit, Non perdidi laborem meum. Dicitur ergo labor non perisse, non quia manet perpetuus, sed quia non est inaniter fusus. Sic et patientia pauperum Christi, sed ditandorum hæredum Christi, non peribit in æternum : non quia et illic patienter ferre jubebimur, sed quia pro iis quæ hic patienter pertulimus, æterna beatitudine perfruemur. Non dabit finem sempiternæ felicitati, qui donat temporalem patientiam voluntati : quia utrumque munus donatæ donatum est charitati.

ADMONITIO

IN SERMONES DE SYMBOLO AD CATECHUMENOS.

Quatuor isti sermones conjunctim vulgati alias fuèrunt in tomo nono, et apud veteres codices Mss. perinde atque apud excusos appellantur de Syabolo libri quatuor, tribuunturque Augustino. Primus quidem sermo Augustinum omnino refert: non ita vero tres alii. Quippe in his tribus dicendi genus incultum et abjectum, non habet satis ingenii et gravitatis, sicuti videre est in sermone secundo, ubi legitur, capite 2: Habemus et nos spiritualem nostrum aurigam, sanctum prophetam Eliam, qui quadrigæ igneæ superimpositus tantum cucurrit, ut metas prenderet cæli. Scripturæ loca peregrinis verbis citantur interdum et explicantur eo modo ac sensu, quem Augustino adscribere non audemus, ut in cjusdem sermonis capite 5, n. 13 et 14. Hunc præterea sermonem tempore persccutionis Vandalicæ, demortuo jam Augustino habitum, cum Ariani Catholicos modis omnibus tentarent, beneficiis æque ac injuriis avocantes a fide, suspicamur ex illis in fine verbis: Hæreticus Arianus non insultet Ecclesiæ. Lupus cst, agnoscite: serpens est, ejus capita conquassate. Blanditur, sed fallit : mulla promittit, sed decipit, etc. In sermone tertio et quarto morantur nos causæ dubitandi etiam bene multæ, ncque leviores. Possidius in Indiculo, cap. 10, recenset de Symbolo tractatus tres : sed hos in superiore tomo Sermonum habes, ordine 212, 213, sqq.

Sub finem tomi item noni editionis per Lovanienses adornata referuntur quatuordecim tractatus, quos paucis exceptis dubios habemus ac subdititios. Horum quidam in Appendicem rejecti sunt, quidam vero hic suo loco typis minutioribus impressi, ut sermo de quarta Feria, sen de Cultura agri dominici, in cujus capite 3 locus Actuum, 1, 18, ct in capite item 6 locus Joannis, vi, 51, citantur haud satis accurate præterquam quod in capite 7 persecutio Vandalica notata videtur. Sermo etiam de Cataclysmo, ubi cap. 2 dicitur, Baplismo restauratum corpus ad priorem statum primi hominis ante peccatum. Et Sermo de Tempore Barbarico, qui capite præsertim 4 nonnnulla continet minus consentanea sacræ Bibliorum historia, necnon exhortationem in fine ad roborandos Catholicos contra persecutionem Arianoru:n. Stilus certe horum trium æque rudis ac demissus minimeque Augustinianus. Denique eumdem auctorem sapiunt tum isti sermones, tum alii supra de Symbolo tres recensiti, aliquem forte ex discipulis Augustini, cujus sententias interdum, tacito S. Doctoris nomine, profert; veluti illam in sermone de Cataclysmo, cap. 3, Tolle verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad clementum, et fit sucramentum : que nimirum ducta est ex Tractatu 80 in Joannem, n. 3. Hæsimus etiam aliquantum circa sermonem de Cantico novo, nec sine aliqua cunctatione pas`i sumus, cum . nomine Augustini, quod olim gerit, rursum excudi. In capite 3 plures habet sententias ex sequente paulo post sermone de utilitate Jejunii, cap. 3, desumptas, scilicet, Si.... jumento insideres, quod te gestiendo vellet præcipitare, etc., inque cjus fine concionator ad baptizandos, Merces, inquit, nostra est, ut in illo sancto fonte adjuvetis nos orationibus vestris : quod sermonis proxime subsequentis auctor non absimiliter exposcit a baptizandis, Pro nostra mercede, in illo sacratissimo fonte pro nobis orate

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE SYMBOLO

DE SYMBOLO.

SERMO AD CATECHUMENOS (a).

DE DISCIPLINA CHRISTIANA.

DE CANTICO NOVO.

DE QUARTA FERIA.

SERMONES

8030088

CAPUT PRIMUM. 1. Symbolum regula fidei. Symbolum ex Scripturis collectum est. Deus omnipotens. Parvuli exsufflantur et exorcizantur. Accipite, filii, regulam fidei, quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis, in corde scribite, et quotidie dicite apud vos: antequam dormiatis, antequam procedatis, vestro Symbolo vos munite Symbolum nemo scribit ut legi possit: sed ad recensendum, ne forte deleat oblivio quod tradidit diligentia, sit vobis codex vestra memoria. Quod audituri estis, hoc credituri; et quod credideritis, hoc etiam lingua reddituri. Ait enim Apostolus Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). Hoc est enim Symbolum, quod recensuri estis et reddituri. Ista verba quæ audistis, per divinas Scripturas sparsa sunt: sed inde collecta et ad unum redacta, ne tardorum hominum memoria laboraret; ut omnis homo possit dicere, possit tenere quod credit. Numquid enim modo solummodo audistis quia Deus omnipotens est? Sed incipitis eum habere patrem, quando nati fueritis per Ecclesiam matrem.

2. Inde ergo jam accepistis, meditati estis, et meditati tenuistis, ut dicatis: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Deus omnipotens est: et cum sit omnipotens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest; et, quod ait Apostolus, negare se ipsum non potest (II Tim 1, 13). Quam multa non potest, et omnipotens est: et ideo omnipotens est, quia ista non potest. Nam si mori posset, non esset omnipotens; si mentiri, si falli, si fallere, si inique agere, non esset omnipotens quia si hoc in eo esset, non fuisset dignus qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens Pater noster peccare non potest. Facit quidquid vult: ipsa est omnipotentia. Facit quidquid bene vult, quidquid juste vult quidquid autem male fit, non vult. Nemo resistit omnipotenti, ut non quod vult faciat. Ipse fecit cœlum et terrain, mare et omnia quæ in eis sunt, in

:

DE CATACLYSMO.

DE TEMPORE BARBARICO. DE UTILITATE JEJUNII. DE URBIS EXCIDIO.

visibilia et visibilia invisibilia, sicut sunt in cœlis Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli, si bene vixerimus, cives nostri. Fecit in cœlo visibilia; solem, lunam, stellas. Suis animalibus terrestribus ornavit terram, implevit aerem volatilîbus, terram ambulantibus et serpentibus, mare natantibus omnia implevit suis creaturis propriis. Fecit et hominem ad imaginem et similitudinem suam in mente ibi est enim imago Dei; ideo mens ipsa non potest comprehendi nec a se ipsa, ubi est imago Dei. Ad hoc facti sumus, ut creaturis cæteris dominemur : sed per peccatum in primo homine lapsi sumus, et in mortis hæreditatem omnes devenimus. Facti sumus humiles mortales, impleti sumus timoribus, erroribus hoc merito peccati; cum quo merito et reatu nascitur omnis homo (Gen. 1-11). Ideo sicut vidistis hodie, sicut nostis, et parvuli exsufflantur et exorci zantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quæ decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur: sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur; est enim princeps peccatorum. Ac per hoc propter unum qui lapsus est et omnes misit in mortem, missus est unus sine peccato qui omnes in se credentes perducat ad vitam, liberans eos a peccato.

:

CAPUT II. 3. Filium Dei Dominum nostrum vere esse Deum et omnipotentem. Pater et Filius non dii duo, sed unus Deus. Filius omnipotens et æqualis a Patre genitus. Ideo credimus et in Filium ejus, id est, Dei Patris omnipotentis, unicum, Dominum nostrum. Quando audis unicum Dei Filium, agnosce Deum. Non enim Filius Dei unicus posset esse non Deus. Quod est, hoc genuit; etsi non est quem genuit. Si verus est autem Filius, hoc est quod Pater: si hoc non est quod Pater, non est verus Filius. Mortales et terrenas creaturas attendite : quod est res quæque, hac generat. Non generat homo bovem, non generat ovis

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

De Symbolo ad Catechumenos Sermones emendati sunt ad Divionensem abbatiæ S. Benigni codicem annorum circiter 800, ad Gemmeticensem, ad manuscri, tum Ecclesiæ Laudunensis, ad manuscriptum PP. Fuliensium cœnobii S. Bernardi -Farisiensis, et ad editiones Er. et Lov. Primus sermo repertus etiam est in Andegavensi manuscripto S. Albini annorum 800; tres vero alii minime.

Comparavimus præterea cas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas, (4) alias, Liber primus, in ante edi is, tom. 9.

M.

cànem, nec canis ovem. Quidquid est quod generat,
firmiter,
id quod est generat. Tenete ergo fortiter,
fideliter, quia hoc genuit Deus Pater, quod est ipse
omnipotens. Creaturæ istæ mortales per corruptionem
generant. Numquid sic Deus generat? Mortalis natus
id quod est gencrat, immortalis quod est generat :
corruptibilis corruptibilem generat, incorruptibilis in-
corruptibilem; corruptibilis corruptibiliter, incorru-
ptibilis incorruptibiliter : usque adeo hoc quod est, ut
unus unum, ideo unicum. Scitis quoniam cum vobis
pronuntiarem Symbolum sic dixi, et sic credere de-
betis: quia credimus in Deum Patrem omnipotentem,
et in Jesum Christum Filium ejus unicum. Jam quan-
do unicum, crede1 omnipotentem: non cnim Deus
Pater facit quod vult, et Deus Filius non facit quod
vult. Una voluntas est Patris et Filii, quia una natura.
Nec enim voluntas Filii potest a Patris voluntate ali-
quantulum segregari. Deus et Deus, ambo unus Deus:
omnipotens et omnipotens, ambo unus omnipotens.

4. Non introducimus duos deos, quomodo quidam
introducunt, et dicunt : Deus Pater et Deus Filius, sed
major Deus Pater, minor Deus Filius. Ambo quid?
Duo dii? Erubescis dicere, erubesce credere. Domi--
Dus Deus Pater dicis, et Dominus Deus Filius: et
dicit ipse Filius, Nemo potest duobus dominis servire
(Matth. vi, 24). In familia ipsius sic erimus, ut, quo-
modo in domo magna ubi est paterfamilias et habet
Dominus
filium, dicamus et nos: Dominus major,
minor? Aversamini talem cogitationem. Si vobis talia
feceritis in corde, idola ponitis in anima una. Prorsus
repellite. Prius credite, postea intelligite. Cui autem
donat Deus, ut cum crediderit, cito intelligat; Dei
donum est, non humana fragilitas. Tamen si nondum
intelligitis, credite: Deus unus Pater, Deus Christus
Filius Dei. Ambo quid? Unus Deus. Et quomodo ambo
unus Deus dicitur? Quomodo? miraris? In Actibus
Apostolorum, Et erat, inquit, credentium anima una et
cor unum (Act. iv, 32). Multæ animæ erant, fides eas-
dem unam fecerat. Tot millia animarum erant; ama-
verant se, et multæ sunt una amaverunt Deum in
igne charitatis, et ex multitudine ad pulchritudinis
unitatem venerunt. Si tam multas animas fecit ani-
mam unam charitas; qualis charitas est apud Deum,
ubi nulla diversitas, sed integra æqualitas? Si in ter-
ris et in hominibus potuit esse tanta charitas, ut de
tot animabus faceret unam animam; ubi semper in-
separabilis fuit Pater a Filio, Filius a Patre, potue-
runt ambo esse nisi Deus unus? Sed illa animæ, et
multe animæ dici potuerunt, et anima una : Deus
autem, ubi est ineffabilis et summa conjunctio, unus
Deus dici potest, non dii duo.

5. Facit quod vult Pater, facit quod vult Filius. Nolite putare omnipotentem Patrem et non omnipotentem Filium: error est, delete hoc in vobis, non hereat in memoria vestra, non bibatur in fide vestra, el si forte aliquis vestrum biberit, vomat. Omnipotens est Pater, omnipotens Filius. Si omnipotens non ge

Sic Mss. Editi vero, Janaue uracum crede.

nuit omnipotentem, non verum filium genuit. Quid enim dicimus, fratres, si Pater major minorem filium genuit? Quid enim dixi, genuit? [lomo enim major generat filium minorem, verum est: sed quia senescit ille, crescit iste, et ad formam patris sui vel crescendo pervenit. Filius Dei si non crescit, quia nec potest Deus senescere; perfectus natus est. Perfectus quidem natus, si non crescit, et minor non remansit; æqualis est. Nam ut sciatis omnipotentem de omnipotente natum, ipsum audite qui Veritas est. De se quod dicit Veritas, hoc est verum. Quid ait Veritas? quid ait Filius, qui est Veritas? Quæcumque Pater facit, hæc et Filius similiter facit (Joan. v, 19). Omnipotens est Filius, omnia faciendo quæ voluerit. Nam si facit aliqua Pater quæ non facit Filius, falsum dixit Filius: Quæcumque Pater fàcil, hæc et Filius facit similiter. Sed quia verum dixit Filius: credite, Quæcumque Pater facit, hæc et Filius facit similiter ; et credidistis in Filium omnipotentem. Quod verbum etsi in Symbolo non dixistis, tamen hoc est quod expressistis, quando in unicum ipsum Deum credidistis. Habet aliquid Pater quod nou babet Filius? Hoc Ariani hæretici blasphemi dicunt, non ego. Sed ego quid dico? Si habet aliquid Pater, quod non habet Filius; mentitur Filius, qui dicit, Omnia quæ habet Pater, mea sunt (Id., xvi, 15). Multa et innumerabilia sunt testimonia quibus probetur quia Filius verus Dei Patris est Filius, et Pater Deus verum genuit Filium Deum, et Pater et Filius unus est Deus.

CAPUT III.— 6. Filii Dei nativitas humana ex virgine. Passio sub præside Pilato. Nativitas Christi æterna de Patre. Crucis supplicium cur electum a Christo. Patientiæ merces non temporalis in præsenti, sed æterna speretur in futuro sæculo. Sed iste Filius unicus Dei Patris omnipotentis videamus quid fecit propter nos, quid passus est propter nos. Natus de Spiritu sancto et virgine Maria. Ille Deus tantus æqualis Patri, natus deSpiritu sancto et virgine Maria humilis, unde sanaret superbos. Exaltavit se homo, et cecidit: humiliavit se Deus, et erexit. Humilitas Christi quid est ? Manum Deus homini jacenti porrexit. Nos cecidimus, ille descendit : nos jacebamus, ille se inclinavit. Prendamus et surgamus, ut non in poenam cadamus. Ergo inclinatio ipsius hæc est, Natus est de Spiritu sancto et virgine Maria. Et ipsa nativitas humana, humilis et excelsa. Unde humilis? Quia homo natus est ex hominibus. Unde excelsa? Quia de virgine. Virgo concepit, virgo peperit, et post partum virgo permansit.

7. Quid deinde? Passus sub Pontio Pilato. Præsidatum agebat, et judex erat ipse Pontius Pilatus, quando passus est Christus. Judicis nomine signala sunt tempora, quando passus est, sub Pontio Pilato ; quando passus est, crucifixus, mortuus, et sepul

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »