ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

teus altus est; unde mihi habes dare aquam vivam? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? Nunc vero jam Dominus exponit quid dixerit. Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista, siliet iterum: qui autem biberit de aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero, fiet in eo fons aqua salientis in vitam æternam. Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim responuit? Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit, quæritur. Namque cum mulier dixisset, Non habeo virum; dicit ei Jesus, Bene dixisti non habere te virum: quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir; hoc verum dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanæ similes esse videamur. Sed de illo dono Dei si aliquid jam gustavimus, spiritualiter ista tractemus.

6. Quinque viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est, Et nunc quem habes, non est tuus vir; de se ipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi, quasi quinque viris servisti; nunc autem quem habes, id est, quem audis, qui loquitur tecum, non est tuus vir 1, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo, adhuc utique illorum quinque virorum, id est quinque librorum copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit, Quinque viros habuiati, quasi nunc eos jam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum prædicent, sicut ipse ait, Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit (Joan. v, 46); quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum, non relinquendos quinque illos libros, sed spiritualiter intelligendos, multo avidius amplectatur?

7. Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus ; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui dulcia et amara sen tit, et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo dijudicat calida et frigida, mollia et dura, levia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis ætas imbuitur necessitate naturæ mortalis qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus subditi, carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. Tales necesse est esse

1 Rat. et plures Mss. quem audis, non est tuus vir, omisso, qui loquor tecum.

[ocr errors]

infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationen. Et quia naturales sunt isti sensus qui primam ætatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est mariti, tanquam le. gitimi; quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam ætatem, ut jam possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non jam illis sensibus rectoribus utetur; sed habebit virum, spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subjiciens corpus saum: cum anima non jam quinque viris, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed Verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et inherens, cum et ipse spiritus hominis hæserit Christo, quia caput viri Christus est (I Cor. x1, 3), amplexu spirituali æterna vita sine ullo separationis timore perfruitur. Quis nos enim separare poterit a charitate Christi (Rom. vi, 35)? Sed quoniam illa mulier errore tenebatur qui significabat multitudinem sæculi vanis superstitionibus subjugati, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima ætas, ut diximus, regitur, non eam Verbum Dei acceperat in conjugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominns dicit, videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum, et veni huc; id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intelligere quæ loquor: et voca virum tuum, id est, spiritu intelligentiæ præsens esto. Est enim animæ quasi maritus quodam modo spiritus hominis, qui animalem affectionem tanquam conjugem regit. Non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur: sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit, Nemo scit quæ sunt in homine, nisi spiritus hominis. Nam ille Spiritus sanctus, Spiritus Dei est; de quo iterum dicit sic: Et quæ Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (l_Cor. n, 11). Ilic ergo spiritus hominis can presens est, id est, intentus, et se pietate subjicit Deo, intelligit homo quæ spiritualiter dicuntur. Cum autem diaboli error, tanquam absente intellectu, in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, inquit, virum tuum, id est, spiritum qui in te est, quo potest homo intelligere spiritualia, si eum lux veritatis illustret; ipse adsit, cum loquor tibi, ut spiritualem possis accipere aquam. Et eum illa diceret, Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti : quinque enim viros habuisti, id est quinque sensus carnis, qui te in prima ætate rexerunt; et nunc quem habes, non est tuus vir, quia non est in te spiritus, qui intelligit Deum, cum quo legitimum possis habere connubium; sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit.

Rat. et plerique Mss., quæ. Tumque ex his codex Vaticanus, significat multitudinem pravorum sæculi. Navarrieus, multitudinein puerorum.

Er. et Lov., in conjugem. At Rat. et Mss., in conjugium. Lugd. et Vea., in conjugem M. Aliquot Mss., intelligente.

1

8. Et fortasse ut intelligentibus indicaret, quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque responsiones carnales ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima ejus responsio est, Tu cum sis Judæus, quomodo a me bibere petis? Secunda, Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est. Tertia, Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Quarta, Non habeo virum. Quinta, Video quia propheta es: patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam et ista responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus, ubi orarent: spirituales autem in spiritu et veritate oraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio Christum fatetur omnium istorum esse doctorem dicit enim, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum venerit, ipse nobis annuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia cum quem venturum sperat, venisse non videt. Verumtamen misericordia 1 Domini nunc error iste tanquam adulter expellitur. Dicit enim ei Jesus: Ego sum qui tecum loquor. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta hydria sua abiit in civitatern festinans, ut Evangelium et Domini adventum, non tantum crederet, sed etiam prædicaret. Nec hoc quod relicta hydria discessit, negligenter prætereundum est. Hydria enim fortasse amorem sæculi hujus significat, id est, cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cujus imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt voluptatem qua percepta iterum in ejus appetitum inardescant, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet iterum (Joan. IV, 5-34). Oportebat autem ut Christo credens, sæculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem sæcularem se reliquisse monstraret; non solum corde credens ad justitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et prædicatura quod credidit (Rom. x, 10).

LXV. De resurrectione Lazari.

Quanquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus; tamen et in allegoria significare aliquid non dubito. Neque cum res fact allegorizantur, gestæ rei fidem amittunt. Sicut duorum filiorum Abrahæ allegoriam Paulus expenit duo esse Testamenta (Galat. 4, 22-24); numquid ideo, aut Abraham non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus Lazarum in monumento, animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne humanum genus: quam alio loco Dominus per ovem perditam significat, propter quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus, descendisse se dicit (Luc. xv, 4). Quod autem interrogat dicens, Ubi eum posuistis? vocationem nostram quæ fit in occulto, arbitror significare, Prædestinatio enim vocationis nostræ occulta est: cujus secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus ; sicut dicit Apostolus, Ut cognoscam, sicut et cognitus sum (1 Cor. xi, 12). Vel quod igno

1 Quatuor Mss., quem præsentem videbat venturum, memorabat. Tamen misericordia, ete

rare se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens, Non novi vos (Matth. vn, 25): quod significabat Lazarus sepultus; quia in disciplina et præceptis ejus non sunt peccata. Huic interrogationi simile est illud in Genesi, Adam ubi es (Gen. 1, 9)? Quoniam peccaverat, et se absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat; ut peccantis habeat similitudinem moriens; sepultus, absconditi a facie Dei. Auferte autem lapidem, quod ait, illos puto significare, qui venientibus ad Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant; contra quos multipliciter scribit Apostolus (Galat. 11): vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt, et offensioni sunt credere volentibus. Dicit illi Martha Domine, jam quarta dies est, et putet. Ultimum quatuor elementorum terra est significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id est cupiditatum carnalium. Terra es, inquit Adæ Dominus, cum peccassel, et in terram ibis (Id. in, 19). Et sublato lapide exiit de monumento involutus manibus et pedibus, et facies ejus tecta erat sudario. Quod autem exiit de monumento, auimam significat recedentem a carnalibus vitiis. Quod vero institis obvolutus, hoc est, quod etiam a carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente Apostolo, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. vii, 25).Quod autem facies ejus sudario tecta erat, hoc est, quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in ænigmate, posteą autem facie ad faciem (I Cor. xi, 12). Et dixit Jesus: Solvite eum, et sinite ire (Joan. x1, 1-44); hoc est, quod post hanc vitam auferentur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei Sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et cæteros homines, hinc intelligitur, quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur; id est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum et in enigmate videt Dominum illius autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit, et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt (Id. xx, 7). Ipse enim solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur (Isai. LIII, 9), sed nee linteis implicatus, ut eum aliquid lateret, aut ab itinere retardaret.

LXVI. De eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur homini, in quantum tempus vivit? usque ad eum locum in quo scriptum est, Yivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. vi-vn, 11).

1. Apostolus in hac similitudine, in qua de viro et muliere loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quædam consideranda commendat; mulierem, virum, et legem mulierem scilicet subjugatam viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, ↑ Rat. et Er., in ænigmate videl. Domini autem.

61

[ocr errors]

ut cui vult nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Huc usque similitudo est. Deinde incipit rem loqui, cui explanande ac probandæ similitudinem induxit. In qua etiam re tria lex. similiter attendenda sunt; homo, peccatum, Tamdiu enim dicit sub lege esse hominem, quamdiu vivit peccato; quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir 1. Hoc autem peccatum hic intelligendum est, quod accessit per legem. Quod peccatum dicit supra modum esse; quoniam cum jam appareat esse peccatum, fit tamen, et adjuncta prævaricatione cumulatur 2. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio (Rom. iv, 15). Et hoc est quod dicit, Ut fiat supra modum peccator, aut peccatum 3 per mandatum. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato; sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam Liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati uk (ld. m, 21). Et alio loco dicit: Sed peccatum, appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Ubi ergo non est gratia Liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sibi sufficere ad extrahendum se de servitute peccati; atque hoc modo detumescente atque exstincta sinceriteromni superbia, subdatur Liberatori suo, que homo dicat, Adhæsit anima mea post te (Psal. LXII, 9): quod est jam non esse sub lege peccati, sed in lege justitiæ. Lex autem peccati dicitur, quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur. Ideo etiam lex mortis, quia stipendium peccati, mors (Rom. vi, 23); aculeus mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex (1 Cor. xv, 56). Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius enim peccamus lege prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia, idipsum quod lex onerose jusserat, jam sine onere ac libentissime implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quæ imposita est peccantibus atque morientibus, jubet tantum ne concupiscamus, et tamen conenpiscimus. Lex autem spiritus vitæ, quæ pertinet ad gratiam, et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus, et impleamus jussa legis, non jam servi legis per timorem, sed amici per charitatem, servi justitiæ unde illa lex promulgata est. Justitiæ autem non serviliter, sed liberaliter serviendum est, id est, charitate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est, Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus (Rom. ш, 31). Hoc enim efficit fides, quod lex jubet. Statuitur ergo lex per li

Rat. et quatuor Mss., viro.

non

et

sic potiores Mss. At editi, cumulatum; vel cumulatius.

Editi, aut peccans peccatum. verbum, peccans, a Miss abest, et a græco textu apostoh,

dem quæ fides si non sit, jubet tantum lex, et non implentes jussa, reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere que jussa sunt, ad gratiam Libera.. toris aliquando convertat.

1

2. Cum ergo tria quædam in illa similitudine videamus, mulierem, virum, et legem ; et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est, tria, animam, peccatum, et legem peccati: hoc solum hic diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet, et a lege viri solvatur; bie autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo; cum autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti tenercmur, passiones peccatorum quæ per leger sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet, ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum prævaricationis crimen est adjectum : quia ubi non est lex, nec prævaricatio. Has dicit passiones, quæ per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Sub istis passionibus, tanquam sub viro dominante, agebat anima antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur, qui jam servit mente legi Dei; quamvis ipse passiones nondum mortuæ sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adbuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat, nec captivum ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est et unde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus vivificatum.

3

3. Ex quo comprehendimus quatuor esse differentias etiam in uno homine, quibus gradatim peractis in vita æterna manebitur. Quia enim oportebat atque id justum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit, amissa beatitudine spirituali, quæ paradisi nomine significatur, animales carnalesque nasceremur; prima est actio ante Legem, secunda sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante Legem actio est, cum peccatum ignoramus, et sequimur carnales concupiscentias. Sub Lege est actio, cum jam prohibemur a peccato, et tamen consuetudine ejus victi peccamus, quoniam nos nondum adjuvat fides. Tertia actio es', quando jam plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid tribuimus, sed ejus misericordiam diligendo, jam non vincinur delectatione consuetudinis male, cum ad peccatum nos ducere nititur; sed tamen adhuc eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, com omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer juncta et connexa unum

[blocks in formation]

aliquid firma pace custodiunt: quod fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 54, 55).

4. Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim occurrunt : Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes homines peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo fuit. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset (Rom. v, 12, 13). Et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est; ego autem vivebam aliquando sine lege. Quod enim hic dicit, mortuum est; hoc est quod superius dicit, non deputabatur, id est, latebat. Quod manifestat in consequentibus dicens, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : id est, per legem; quia bona est lex, si quis ea legitime utatur (1 Tim. 1, 8). Si ergo hic ait, ut appareat peccatum; manifestum est quod superius ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat antequam lege prohibente ostenderetur.

5. Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum (Rom. v, 20). Accessit enim et prævaricatio, quæ non erat. Et illud quod jam commemoratum est: Cum essemus enim in carne, passiones peccatorum quæ per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Et illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Et paulo post : Adveniente, inquit, mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad morkem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Quod ergo ait, Mortuus sum; vult intelligi, mortuum me esse cognovi: quia jam etiam prævaricatione peccat, qui videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit. Quod autem ait, Fefellit me peccatum, occasione accepta per mandatum sive quia suasio delectationis ad peccatum vehementior est, cum adest prohibitio; sive quia etiam si quid homo fecerit secundum jussa legis, si adhuc non sit fides, quæ in gratia est, vult sibi hoc tribuere, non Deo, et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo, et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanclum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem quia lex spiritualis'cst, ego autem carnalis sum, id est, carni consentio, nondum spirituali gratia liberatus (a) : venumdatus sub peccato, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim operor, ignoro : id est, non agnosco esse in præceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus, Non novi vos. (a) I Retract. cap. 28.

Non enim eum aliquid latet, sed quia peccata non inveniuntur in regulis præceptorum, quas habet veritas, ideo ipsa Veritas peccatoribus dicit, Non novi vos. Sicut enim tenebræ oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis, Delicta quis intelligit (Psal. xvшII, 13)? Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc ago, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam malum mihi adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Huc usque sunt verba hominis sub lege constituti, nondum sub gratia; qui etiamsi nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale1 vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo auxilium, qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit, non suum esse quod surgit. Jam enim liberatus agnoscens gratiam Liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei pcr Jesum Christum Dominum nostrum.

6. Et incipiunt jam verba dici hominis sub gratia constituti, in actione quam tertiam demonstravimus, quæ habet quidem reluctantem mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, id est, per desideria carnalia : ideo enim non implebatur lex, quia ipsius justitiæ nondum erat charitas, quæ interiore delectatione teneret mentem, ne ad peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat justos deditos carni. Sed Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Non enim caro peccati erat, quæ non de carnali delectatione nata erat; sed tamen inerat ei similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat : mortem autem non meruit Adam nisi peccando 3. Sed quid fecit Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne : id est, suscipiendo carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in ipsa carne damnavit, ut æternorum charitate spiritus flagrans non duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut justitia, inquit, legis impleretur in nobis, 1 Aliquot Mss., natale.

Sic Er. et quatuor MSS. Alii cum Rat., interiore dilectione teneret mentem. At Lov., dilectione teneret interiora mentis. 3 MSS., peccato.

(a) 1 Retract. cap. 26.

:

qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Itaque præcepta legis per charitatem impleta sunt, quæ per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt sapiunt : id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt. Qui autem secundum spiritum, quæ sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis mors est : prudentia autem spiritus vita et pax. Quia prudentia carnis inimica est in Deum. Ipse ostendit quid dixerit, inimica: ne quis putaret ex adverso aliud venire principium. Subjungit enim, et dicit, Legi enim Dei non est subiecla; nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum : non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei: hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est (Act. 1x, 5). Sic est autem dictum, Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest: tanquam si diceretur, Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit sed resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, jam nix non est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona concupiscit. Quamdiu enim appetitus talis inest animæ, legi Dei subjecta esse non potest; id est, non potest implere quæ lex jubet. Sed cum spiritualia bona desiderare cœperit, et temporalia contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet. Eadem namque anima cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur; sed ipsius animæ affectio est, quæ omnino esse desinet, cum se totam ad superna converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt id est, qui voluptatibus carnis acquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subjunxit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur. In spiritu cnim erant, quia in fide et spe et charitate spiritualium rerum acquiescebant. Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vila est propter justitiam. Mortuum corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam (a), et quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus, ad appetenda terrena sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda non consentit, que jam servit legi Dei, et sub gratia constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem,

:

Sex Mss., voluntatibus.

1

nuo ss., fidei, spei et charitati spiritualium rerum acquiescebunt. Alter e Navarricis, in fide et spe et charitate sparitualibus rebus acquiescebant.

(a) 1 Retract. cap. 26.

quæ corporis resurrectione et immutatione est fu

tura.

[ocr errors]

7. Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quæ quarta est actio; si tamen eam actionem dici oportet, quæ summa requies est. Sequitur enim, et dicit: Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis ; qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. vII-VIII, 11). Hic et de resurrectione corporis evidentissimum testimonium est, et satis apparet quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non cedat, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne servit legi peccati. Ilis gradibus homine perfecto, nulla substantia invenitur malum: neque Lex mala est, quæ ostendit homini in quibus peccatorum vinculis jaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio, et solvi, et erigi, et firmisse constitui mereatur. In prima ergo actione, quæ est ante Legem, nulla pugna est cum voluptatibus hujus sæculi in secunda, quæ sub Lege est, pugnamus, sed vincimur : in tertia pugnamus et vincimus : in quarta non pugnamus, sed perfecta et æterna pace requiescimus. Subditur 1 enim nobis quod inferius nostrum est, quod propterca non subdebatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum.

1

LXVII. De eo quod scriptum est, Existimo enim quod non sint condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis; usque ad id quod dictum est, Spe enim salvi facti sumus (Rom. vii, 18-24).

1. Hoc capitulum obscurum est, quia non satis hic apparet quam nunc vocet creaturam. Dicitur alltem sccundum catholicam disciplinam creatura, quidquid fecit et condidit Deus Pater, per unigenitum Filium, in unitate Spiritus sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animæ nostræ ac spiritus creaturæ nomine continentur. Sic autem dictum est, Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriæ filiorum Dei: quasi nos non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriæ libertatem liberabitur a servitute creatura. Item dicit, Scimus enim quia omnis creatura congemiscit el dolet usque adhuc; non solum autem illa, sed et nos ipsi: tanquam aliud simus nos, aliud omnis creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum est.

2. Existimo enim, inquit, quod indignæ sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis: hoc manifestum est. Dixerat enim superius, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait, Si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Ibid. 13, 17). Quod itaque ait, Nam exspectatio creaturæ revela

Rat. et plerique Mss., Subjungitur; et infra, non subjungebatur. Alii duo libri, subjugatur; et post, non subjugabatur.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »