ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub
[blocks in formation]

tus Quis? quid? pro quibus? Quis? Filius Dei unicus, Dominus noster. Quid? Crucifixus, mortuus, et sepultus. Pro quibus? Pro impiis et peccatoribus. Magna dignatio! magna gratia ! Quid retribuam Domino, vro omnibus quæ retribuit mihi (Psal. cxv, 12)?

1

8. Natus est ante omnia tempora, natus ante omnia sæcula. Natus ante. Ante quid, ubi non est ante? Prorsus nolite cogitare aliquod tempus ante nativitatem Christi, qua natus est de Patre : de ipsa nativitate loquor, qua est Filius Dei omnipotentis unicus Dominus noster; de ipsa prius loquor. Nolite cogitare in hac nativitate initium temporis; nolite cogitare ullum spatium æternitatis, quando erat Pater et non erat Filius. Ex quo Pater, ex eo Filius. Et quid est, ex quo, ubi non est initium? Ergo semper Pater sine initio, semper Filius sine initio. Et quomodo, inquies, natus est, si non habet initium? De æteruo coæternus. Nunquam fuit Pater et non erat Filius, et tamen Filius a Patre est genitus. Unde datur qualiscumque similitudo? In rebus terrenis sumus, in creatura visibili sumus. Det mihi similitudinem terra: non dat. Det mihi aliquam similitudinem undarum elementum non habet unde. Det mihi similitudinem aliquod animal nec hoc potest. Animal quidem generat, et quod generat, et quod generatur: sed prior est pater, et postea nascitur filius. Inveniamus covum, et credamus coæternum. Si potuerimus invenire patrem coavum filio suo, et filium coævum patri suo; credamus Deum Patrem co vum Filio suo, et Deum Filium coæternum Patri suo. In terra possumus venire aliquem coævum non possumus invenire áliquem coæternum. Intendamus corvum, et credamus coæternum. Intentos vos faciet forte aliquis et dicet: Quando potest inveniri pater coævus filio suo, ant filius coævus patri suo? Ut generet pater, antecedit ætate; ut nascatur filius, sequitur ætate : sed hic corvus pater filio, vel filius patri, quomodo potest esse? Occurrat vobis ignis pater, splendor fi lius; ecce invenimus coævos. Ex quo ignis esse cœpit, continuo splendorem gignit : nec ignis ante splendorem, nec splendor post ignem. Et si interrogemus, quis quem generat, ignis splendorem, aut splendor ignem; continuo vobis occurrit sensu naturali, prudenția insita mentibus vestris, omnes clamatis: Ignis. splendorem, non splendor ignem. Ecce pater incipiens, ecce filius simul, nec antecedens, nec sequens. Ecce ergo pater incipiens, ecce filius simul incipiens. Si ostendi vobis patrem incipientem, et filium simul incipientem; credite Patrem non incipientem, et cum illo Filium nec ipsum incipientem; illum æternum, illum coæternum. Si proficitis, intelligitis: date operam proficere. Nasci habetis, sed et crescere debetis; quia nemo incipit a perfecto. Dei Filio licuit nasci perfectum; quia natus est sine tempore, coæternus Patri, antecedens omnia, non ætate, sed æternitate. Iste ergo natus Patri coeternus, de qua generatione dixit propheta, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. L., 8)? natus de Patre sine tempore, natus est ex 1 Mss., Intentos vos faciet. Forte aliquis dicit.

632

virgine in plenitudine temporis. Istam nativitatem antecesserant tempora. Opportunitate temporis quando voluit, quando sciebat, tunc natus est: non enim noiens natus est. Nemo nostrum quía vult nascitur, et nemo nostrum quando vuk moritur : ille quando veluit natus est, quando voluit mortuus est; quomodo voluit natus est de virgine, quomodo voluit mortuus est in cruce. Quidquid voluit fecit: quia sic erat homo, ut lateret Deus; susceptor Deus, susceptus homo, unus Christus Deus et homo.

9. De cruce ipsius quid loquar? quid dicam? Extremum genus mortis elegit, ne aliquod genus mortis ejus martyres formidarent. Doctrinam ostend tin homine, exemplum patientiæ demonstravit in cruce. Ibi opus, quia crucifixus exemplum operis, crux; præmium operis, resurrectio. Ostendit nobis in cruce quid tolerare, ostendit in resurrectione quid sperare debeamus. Prorsus tanquam agonotheta summus dixit: Fac, et tolle; fac opus, et accipe præmium; certa in agone, et coronaberis. Quod est opus? Obedientia. Quod est præmium? Resurrectio sine morte. Quare addidi, sine morte? Quia surrexit Lazarus, et mortuus est: resurrexit Christus, jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. vi, 9).

10. Scriptura dicit : Patientiam Job audistis, el finem Domini vidistis (Jacobi v, 11). Job quanta pertulerit, cum legitur et exhorretur, expavescitur, contremiscitur. Et quid recepit? Dupla quam perdiderat. Ergo ne homo propter præmia temporalia velit habere patientiam, et dicat sibi: Tolerem damnum, reddet mihi Deus filios duplos; Job omnia dupla recepit, et lot filios genuit, quot extulerat. Non ergo dupla sunt? Prorsus dupla sunt, quia et illi vivebant Ne quis dicat, Feram mala, et reddet mihi Deus quemadmodum reddidit Job: ut jam non sit patientia, sed avaritia. Nam si patientiam ille sanctus non haberet, nec ea quæ contingebant fortiter sustineret; testimonium quod ei Dominus reddidit, unde haberet? Animadvertisti, ait Dominus, ad puerum meum Job? Non enim est illi similis quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor. Quale, fratres, testimonium hic sanctus vir a Domino meruit? Et tamen eum sua persuasione mala mulier decipere voluit, habens et hæc figuram illius serpentis, qui sicut in paradiso decepit hominem primum factum a Deo (Gen. 1, 1-6), ita etiam nume blasphemiam suggerendo putavit posse decipere placentem hominem Deo. Quanta passus est, fratres! Quis potest tanta pati in re sua, in domo sua, in filiis suis, in carne sua, in ipsa quæ remanserat tentatrice uxore sua? Sed etiam ipsam quæ remanserat, olim auferret, nisi adjutricem sibi servasset: quia primum hominem per Evam debellaverat, Evam servaverat. Quanta ergo passus est! Perdidit omnia quæ habebat, domus ipsius cecidit; utinam sola! oppres sit et filios. Et quia in illo patientia magnum locum

1 sic legendum juxta Er. Lugd. et ven., Job quanta pertulerit, legitur et horretur, expavescitur, contremi citur. Juxta Lov., Job quanta pertulerit cum legitur, exhorretur, expavescitur, contremiscitur. M.

633 tenuerat, quid responderit ille, audite: Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est : sit nomen Domini benedictum. Abstulit quæ dedit, numquid periit qui dedit? Abstulit quæ dedit. Tanquam diceret: Abstulit omnia, auferat omnia, nudum dimittat me, et servet mihi se. Quid enim mihi deerit, si Deum habuero? aut quid mihi alia prosunt, si Deum non habuero? Accessum est ad carnem, perenssus est vulnere a capite usque ad pedes; sanie diffluebat, vermibus scatebat: et se in Deo suo immobilem demonstrabat atque figebat. Voluit illi mulier, diaboli adjutrix, non mariti consolatrix, persuadere blasphemiam: Quamdiu, inquit, ista et ista pateris? Dic aliquod verbum in Dominum, et morere. Ergo quia humiliatus èrat, exaltandus erat. Et fecit hoc Dominus, ut ostenderet hominibus: nam ipse servo suo in cœlo majora servavit. Ergo humiliatum Job exaltavit, elatum diabolum humiliavit: quia hunc humiliat, et hunc exaltat (Psal. LXXIV, 8). Ne quis autem, fratres charissimi, quando aliquas ejusmodi patitur tribulationes, hic exspectet mercedem : verbi gratia, si damna aliqua patiatur, ne forte eo animo dicat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum, ut duplum accipiat. Patientia Deum laudet, non avaritia, Si ea quæ perdidisti, dupla queris recipere, et ideo Deum laudas; de cupiditate laudas, non de charitate. Non tibi occurrat ipsius sancti viri exemplum: fallis te. Quando Job omnia tolerabat, dupla non sperabat. Et in prima ejus confessione quando damna pertulit et filios extulit, et in secunda cum jam tormenta vulnerum pateretur in carne, potest adverti quod dico. Prioris ejus confessionis hæc verba sunt: Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est : sit nomen Domini benedictum. Poterat dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; potest iterum dare qui abstulit, potest plura revocare quam tulit. Non hoc dixit, sed, sicut Domino placuit, inquit, ita factum est: quia ei placet, placeat mihi; quod placuit bono Domino, non displiceat subdito servo; quod placuit medico, non displiceat ægroto. Aliam ipsius audi confessionem: Locuta es, inquit uxori suæ, tauquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustinebimus (Job. 1 et 11)? Non addidit, quod si diceret, verum diceret, Potens est Dominus et meam carnem in pristinum revocare, et quod nobis abstulit multiplicare ne ista spe illa tolerasse videretur. Ista non dixit, ista non speravit. Sed ut nos doceremur, non speranti Dominus præstitit, quo nos doceremur, quia Deus illi adfuit: quia si et illa illi non redderet, occultam coronam ejus videre minime poteramus. Et ideo quid ait Scriptura divina, exhortando ad patientiam et spem futurorum, non mercedem præsentium? Patientiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Quare patientiam Job, ét non, Finem ipsius Job vidistis? Fauces aperires ad dupla; diceres, Deo gratias, sustincam, duplum recipio sicut Job. Patientiam Job, finem Domini. Patientiam Job novimus, et

finem Domini novimus. Quem finem Domini? Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Psal. xx1, 2)? Verba sunt Domini pendentis in ligno. Quasi reliquit illum ad præsentem felicitatem, sed non eum reliquit ad æternam immortalitatem. Ibi est finis Domini. Tenent Judæi, insultant Judæi, ligant Judæi, spinis coronant, sputis dehonestant, flagellant, opprobriis obruunt, ligno suspendunt, lancea fodiunt, postremo sepeliunt: quasi relictus est. Sed quibus? Illis insultantibus. Ideo ergo habeto patientiam, ut resurgas et non moriaris, id est, nunquam moriaris, sicut Christus. Sic enim legimus: Christus surgens ex mortuis, jam non moritur (Rom. v1, 9).

CAPUT IV. - 11. Sedere ad dexteram Patris, quid sit. Dextera Patris, beatitudo. Ascendit in cœlum : credite. Sedet ad dexteram Patris: credite. Sedere, intelligite habitare: quomodo dicimus de quocumque homine, In illa patria sedit per tres annos. Dicit illud et Scriptura, sedisse quemdam in civitate tantum tempus (III Reg. 11, 38, sec. LXX). Numquid sedit, et nunquam surrexit? Ideo hominum habitationes sedles dicuntur (a) Ubi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur, non ambulatur, non jacetur? et tamen sedes vocantur. Sic ergo credite habitare Christus in dextera Dei Patris : ibi est. Nec dicat vobis cor vestrum, Quid agit? Nolite quærere quod non licet invenire: ibi est; sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quæ dextera Patris vocatur, ipsius beatitudinis nomen est, dextera Patris. Nam si carnaliter acceperimus; quia sedet ad dexteram Patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, Filium ad dexteram, Patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia nulla ibi est miseria.

12. Inde venturus judicare vivos et mortuos. Vivos, qui superfuerint; mortuos, qui præcesserint. Potest et sic intelligi: Vivos, justos; mortuos, injustos. Utrosque enim judicat, sua cuique retribuens. Justis dicturus est in judicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Ad hoc vos parate, hæc sperate, propterca vivite, et sic vivite, propterea credite, propterea baptizamini, ut possit vobis dici: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Sinistris quid? Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 34, 41). Sic judicabuntur a Christo vivi et mortui. Dicta est prima sine tempore nativitas Christi, dicta est alia in plenitudine temporis de virgine nativitas Christi, dicta est passio Christi, dictum est judicium Christi. Totum dictum est, quod dicendum erat de Christo, Filio Dei unico, Domino nostro sed nondum perfecta est Trinitas.

CAPUT V. — 13. Spiritum sanctum esse Deum. Sequitur in Symbolo, Et in Spiritum sanctum. Ista Trinitas unus Deus, una natura, una substantia, una potentia, sumnra equalitas, nulla divisio, nulla di

(a) Confer serm. 214, n. 8, tom. 5.

versitas, perpetua charitas. Vultis nosse quod Deus est Spiritus sanctus? Baptizamini, et templum ejus eritis. Apostolus dicit, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. vi, 19)? Templum habet Deus ; nam et Salomon rex et propheta jussus est ædificare templum Deo. Si ædificaret templum soli, aut lunæ, aut stellæ alicui, aut alicui angelo, nonne damnaret illum Deus? Quia ergo templum ædificavit Deo, ostendit se colere Deum. Et unde ædificavit? De liguis et lapidibus: quia dignatus est Deus facere sibi per servum suum domum in terra, ubi rogaretur, ubi memoraretur. Unde dicit beatus Stephanus: Salomon ædificavit illi domum, sed Altissimus non in manu factis templis inhabitat (Act. vn, 47 et 48). Si ergo corpora nostra templum est Spiritus sancti, qualis Deus est qui ædificavit templum Spiritui sancto? Sed Deus. Si enim templum Spiritus sancti sunt corpora Rostra, ille Spiritui sancto ædificavit templum, qui et corpora nostra. Attendite Apostolum dicentem, Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans (I Cor. x, 24); cum loqueretur de diversis membris, ut non essent scissuræ in corpore. Deus creavit corpus nostrum. Herbam Deus creavit, corpus nostrum quis creavit? Unde probamus quia herbam Deus creat? Qui vestit, ipse creat. Evangelium lege: Si ergo fenum agri, ait, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. vi, 30). Ille ergo creat, qui vestit. Et Apostolus: Stulle, quod seminas non vivificatur, nisi moriatur 2 ; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut forte tritici, aut alicujus cæterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus (1 Cor. xv. 36-38). Si ergo Deus corpora nostra ædificat, si Deus meinbra nostra ædificat, et corpora nostra templum sunt Spiritus sancti; nolite dubitare Deum esse Spiritum sanctum. Et nolite addere quasi tertium Deum; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Sic credite.

CAPUT VI. 14. De sancta Ecclesia. Sequitur post Trinitatis commendationem, sanctam Ecclesiam. Demonstratus est Deus et templum ipsius. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos (Id. m, 17). Ipsa est Ecclesia sancta, Ecclesia una, Ecclesia vera, Ecclesia catholica, contra omnes hæreses pugnans pugnare potest, expugnari tamen non potest. Hæreses ommes de illa exicrunt, tanquam sarmenta inutilia de vite præcisa : ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, in charitate sua, Portæ inferorum non vincent eam (Matth. xvi, 18).

CAPUT VII. 15. Peccata etium immania dimittuntur in Baptismo; et venialia, in oratione dominica. Pænitentiæ publicæ actio propter immania peccata, non

1 Aliquot Mss., moraretur.

2 Edili, prius mozidar. Abest, prius, a Mss.

propter levia. Remissionem peccatorum. Ilabetis Symbolum perfecte in vobis, quando baptizamini. Nemo dicat Illud feci, forte non mihi dimittitur. Quid fecisti? quantum fecisti? Dic immane aliquid quod commisisti, grave, horrendum, quod etiam cogitare horres quidquid vis feceris, numquid Christum occidisti? Non est isto facto aliquid pejus, quia et Christo nihil est melius. Quantum nefas est occidere Christum? Judæi tamen eum occiderunt, et mului in eum postea crediderunt, et biberunt ejus sanguinem : dimissum est illis peccatum quod commiserunt. Cum baptizati fueritis, tenete vitam bonam in præceptis Dei, ut Baptismum custodiatis usque in finem. Non vobis dico quia sine peccato hic vivetis; sed sunt veniália, sine quibus vita ista non est. Propter omnia peccata Baptismus inventus est; propter levia, sine quibus esse non possumus, oratio inventa. Quid habet oratio? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (1d. vi, 12). Semel abluimur Baptismate, quotidie abluimur oratione. Sed nolite illa committere, pro quibus necesse est ut a Christi corpore separemini: quod absit a vobis. Illi enim quos videtis agere pœnitentiam, scelera commiserunt, aut adulteria, aut aliqua facta immania : inde agunt pœnitentiam. Nam si levia peccata ipsorum essent, ad hæc quotidiana oratio delenda sufficeret.

CAPUT VIII. 16. Peccata tribus modis dimiltuntur. Ergo tribus modis dimittuntur peccata in Ecclesia; in Baptismate, in oratione, in humilitate majore pœuitentiæ : tamen Deus non dimittit peccata, nisi baptizatis. Ipsa peccata quæ primum dimittit, non nisi baptizatis dimittit. Quando? Quando baptizantur. Peccata quæ postea orantibus dimittuntur, et poenitentibus, quibus dimittit, baptizatis dimittis. Nam quomodo dicunt, Pater noster, qui nondum nati sunt? Catechumeni quamdiu sunt, super illos sunt omnia peccata eorum. Si catechumeni, quanto magis Pagani? quanto magis heretici? Sed hæreticis Bapti- smium non mutamus. Quare? Quia sic habent Ba ptismum, quomodo desertor habet characterem : ita et isti habent Baptismum; habent, sed unde damnentur, non unde coronentur. Et tamen si desertor ipse correctus incipiat militare, numquid audet quisquam ei characterem mutare?

CAPUT IX. - 17. De resurrectione carnis in vitam æternam. Credimus etiam resurrectionem carnis, quæ præcessit in Christo: ut hoc etiam speret corpus, quod præccessit in capite. Caput Ecclesiæ Christus, Ecclesia corpus Christi (Ephes. v, 25). Caput nostrum surrexit, ascendit in cœlum : ubi caput, illic et membra. Quomodo carnis resurrectionem? Ne forte puter aliquis quomodo Lazari, ut scias non sic esse, additum est, In vitam æternam. Regeneret vos Deus, conservet et tueatur vos Deus; in sc, qui est ipsa vita æterna, perducat vos Deus. Amen.

1 sie Mss. Editi vero, majoris.

Sequuntur alii de SYMBOLO Sermones tres, Augustinum, cui hactenus adscripti in ante editis fuerunt, haudquaquam nobis repræsentantes, sed oratorem genere dicendi, eruditione et ingenio multo inferiorem.

DE SYMBOLO

SERMO (a) AD CATECHUMENOS.

CAPUT PRIMUM. 1. Sacramenta celebrata circa catechumenos. Crucis signum. Examen et scrutinium. Arma contra diabolum, Symbolum et Crux. Professio catechumenorum, renuntiare se diabolo et pompis ejus. Arma diaboli, voluptas et timor. Arma nostra spiritua lia, timor Dei castus et fides orationis. Sacramentorum rationem, sive transactæ noctis, sive præsentis sancti Symboli exponendam suscepimus Sanctitati vestræ, donante illo qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jacobi 1, 5). Dives est enim in omnibus qui' invocant illum (Rom. x, 12). Ipse quippe potest adju vare intentionem nostram, acceptabilem pro nobis faciens orationem vestram. Accipite itaque vos qui fide desideratis verbum Dei, tanquam competentein cibum, ex quo vobis Dominus operetur incrementum. Nondum quidem adhuc per sacrum Baptismum renati estis, sed per crucis signum in utero sanctæ matris Ecclesiæ jam concepti estis. Agat itaque hæc mater congruis alimentis prius pascere quos portal, ut post partum lætetur se tales suscepisse quos spiritualiter nutriat. Quid est, dilectissimi, quod in vobis celebratum est? Quid est quod hac nocte circa vos actum est, quod præteritis noctibus actum non est; ut ex locis secretis singuli produceremini in conspectu totius Ecclesiæ, ibique cervice humiliata quæ niale fuerat antea exaltata, in humilitate pedum cilicio substrato in vobis celebraretur examen, atque ex vobis exstirparetur diabolus superbus, dum super vos invocatus est bumilis altissimus Christus? Omnes itaque humiles eratis, humiliterque petebatis, orando, psallendo atque dicendo, Proba me, Domine, et scito cor meum (Psal. cxxxvш, 25). Probavit, examinavit, corda servorum suorum suo timore tetigit; diabolum ⚫ sua virtute fugavit, atque ab ejus dominio suam familiam liberavit. Non aliter hic actus est 1 рапрег, aliter dives, aliter dominus, aliter servus: quia unus est omnibus introitus ad vitam (Sap. vit, 6); et si sic ad hanc fragilem atque caducam, quanto magis ad illam immortalem atque sempiternamn?

2. Purgata itaque familia Redemptoris, posteaquain cantavit canticum salutis, accepit Symboli remedium contra serpentis venenum: ut si quando voluerit adversarius diabolus denuo insidiari, noverit redemptus cum Symboli sacramento et crucis vexillo ei debere occurri; ut talibus armis indutus facile vincat christianus, de cujus oppressione male antea triumphaverat nequissimus diabolus. Ex qua re nobis factus est adversarius diabolus, nisi ex hac, quia videt liberos quos tenebat ante captivos, quia videt sanos quos suis jaculis prostraverat vulneratos, quia videt vestiri denuo immortalitate quos nudaverat propinando iniquitatem; quia muscipulæ ejus comminutæ sunt, et nos eruti sumus : adjutorium nostrum in nomine Domini (Psal. cxxm, 7, 8)? Si adjutorium nostrum in nomine ejus est; renuntiemus diabolo, pompis et angelis ejus. Hoc audistis, hoc et vos profes i estis, renuntiare vos diabolo, pompis et angelis ejus. Videte, dilectissimi, quia hanc professionem vestram in curiam profertis angelicam: nomina profitentium in libro excipiuntur vite, non a quolibet homine, scd a superiore cœlitus potestate. Öptími jam tirones Dei, fortes milites Christi, dum arma sacramentorum suscipitis, pugnam adversus diabolum indicitis: dum

Sola editio Lov., exactus est.

↑ Apud Lov. additur, antiqui.

(a) Alias, Liberecandus, in ante editis, tom. 9.

ejus operibus renuntiatis, vehementius in vos ejus furias provocatis. Sed non metuat miles Christi : induemini enim ipsum Christum, ut per eum velociter superetis adversarium diabolum. Quibus armis puguat et ille? Illecebrosis et subdolis. Duo sunt genera armorum ejus valde fortia, contra que vigilanter ac fortiter stare debet omnis miles Christi, qui triumphare cupit et superare virtutem diaboli. Quæ sunt ista duo genera armorum? Voluptas et timor. Alies enim voluptate capit, alios timore frangit. Confirmetur et nostra acies, proferantur arma spiritualia. Contra timorem diaboli adsit timor Domini castus, permanens in sæculum sæculi (Psal, xvm, 40). Contra voluptatem turpissimæ delectationis, non desit fides orationis. Et quid metuat christianus, quando admonetur sie orare, sic præsumere, sic fidere, ut dicat: Dominus mihi adjutor est, et ego despiciam inimicos meos (Psal. cxvíí, 7). Plures tamen noveritis, dilectissimi, capere adversarium per voluptatem, quam per timorem. Nam quare quotidie muscipulam spectaculorum, insaniam studiorum ac turpium voluptatum proponit, nisi ut his delectationibus capiat quos amiserat, ac latetur denuo se invenisse quos perdiderat?

[ocr errors]

3

CAPUT II. 3. Spectrenta circi fugienda: alia esse quæ in Ecclesia cernuntur, spectacula salubria. Deterret a theatro Scandalistæ. Amphitheatri cruenta certamina. Venatores cum ursis certantes. Quid nobis 1 ire per multa? Breviter admonendi estis quid spernere, et quid diligere debeatis. Fugite, dilectissimi, spectacula, fugite caveas turpissimas diaboli, ne vos vincula tencant maligni. Sed si oblectandus est animus, et spectare delectat; exhibet vobis sancta mater Ecclesia veneranda ac salubria spectacula, quæ et mentes vestras oblectent sua delectatione, et in vobis non corrumpant, sed custodiant fidem. Amator est quispiam circi? Quid delectat in circo? Aurigas videre certantes, populos insana furia anhelantes, quemlibet celerem præcedentem, adversarii sui equum frangentem. Ista est omnis delectatio, clamare, quia vicit quem diabolus vicit; exsultare et insultare, quod adversa pars perdiderit equum, cum is qui tali spectaculo delectatur, vanum perdiderit animnum. Vide contra nostra sancta, sana, suavissima spectacula. Intuere in libro Actuum Apostolorum, claudum ex utero matris nunquam ambulantem quem Petrus fecit currentem; vide subito sanum, quem antea intucbaris infirmum (Act. m, 2-8): et si est in te sanitas mentis, si in te fulget ratio æquitatis ac delectatio salutis, vide quid debeas exspectare, vide ubi debeas exclamare; illic ubi equi sani franguntur, an hic ubi homines fracti salvantur? Sed si te pompa illa, figura ca equorum, compositio curruum, ornatus et aurige superstantis, equos regentis, vincere cupientis; si hæc te, ut dixi, pompa delectat: nec hanc tibi denegavit, qui pompis diaboli renuntiare præcepit. Habemus et nos spiritualem nostrum aurigam sanctuin prophetam Eliam, qui quadriga ignee superimpositus, tantum cucurrit, ut mietas prenderet cœli (IV Reg. 11, 11). Et si adversarios, quos et vera virtus vicit, et quos ille volando transiit, atque ex quorum victoria palmam supernæ celsitudinis accepit,

[blocks in formation]

videre desideras: Currus Pharaonis et omnem virtutem ejus projecit in mare (Exod. xv, 4).

4. Alius for assis theatri amator admonendus sit, quid fugiat, et quo delectetur; ac sic voluntatem spectandi non perdat, sed mutet. Ia theatris labes morum, discere turpia, audire inhonesta, videre perniciosa. Sed adjuvante Domino ca ex cordibus vestris firmiter repellamus. Singula singulis comparemus. Illic intuentur spectatores propositum nescio quem confictum deum Jovem, et adulterantem, et tonautem hic respicimus verum Deum Christum, castitatem docentem, immunditiam destruentem, salubria prædicantem. Illic fingitur quod idem Jovis Junonem habcat sororem et conjugem : hic prædicamus sanctam Mariam matrem simul et virginem. Illic stupor ingeritur visui, ex usu hominem in fune ambulantem hic magnum miraculum, Petrum mare pedibus transeuntem (Matth. xiv, 29). Illic per mimi. cam turpitudinem castitas violatur hic per castam Susannam castumque Joseph libido comprimitur (Gen. xxxix, et Dan. x), mors contemnitur, Dens amatur, castitas exaltatur. Chorus illic et cantio pantomimi illicit auditum, sed expugnat sanum affectum : et quid tale nostro cantico comparandum sit, in quo dicit qui amat et cantat, Narraverunt mihi peccatores delectutiones suas, sed non ita ut lex tua, Domine; omnia mandata tua veritas (Psal. cxvIII, 85 et 86)? Nam ille universa fingit vanitas. Scandalistarum quis illic forte peritiam admiretur, videre parvulos in area ludentes, diversas historias exhibentes. Sed videte nostrorum lusus infantum. In utero Rebecce dao certant infantes procedente majore, minoris manu emissa ex utero, planta majoris apprehensa est (Gen. xv. 22, 25). In quorum certamine magni sacramenti figura monstrata est, ut minor supplantaret majorem, cique postmodum primatum atque benedictionem auferret. In quibus parvulis quasi ludentibus, et sacramentum, ut dixi, magnum exhibentibus, et reprobi iu Esau demonstrantur Judæi, et prædestinati in Jacob apparent Christiani. Ille enim Jacob unus parvulus sic garriens, multos in se prædestinatos etiam parvulos demonstrabat infantes, qui ex utero matris suscipiuntur manibus fidelium, nec eos sic excutiunt, ut in acre pendeant, sed ut renati in cœlo vivant. His igitur oblectamentis mens delectetur, pascatur anima christiana; hanc sobrietatem retinens mentis, fugiat ebrietatem diaboli.

5. Nec amphitheatri certamina educant aut pertrahant christianum: quo quidem tanto avidins curritur, quanto tardius exhibetur. Sed etiam ibi quid non periculosum ingeritur aspectibus, quid non cruentum? ubi, sicut ait beatissimus Cyprianus, voluntas noxia ad feras homines nullo crimine dainat (Cypr. in epist. 2 ad Donat.). Non ergo vos, dilectissimi, ilJud spectaculum crudele invitet intueri, novem ur-is duos altercantes venatores: sed delectet videre unum nostrum Danielem orando superantem septem leones. Discerne spiritulis amator certamina: vide duos noxios voluntate, vide unum innocentem ac plexum fide. Vide illos pro præmio terreno suas animas bestiis obtulisse vide istum in oratione clamantem, Ne tradideris bestiis animus confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19). In illo spectaculo contristatur editor, si venator evadat illæsus, qui ci plures bestias interemit: in isto ́nostro sine ferro pugnatur, nec Daniel læditur, nec fera occiditur; et sic vincitar, ut rex miretur atque mutetur, et populi pertimescant, et inimici dispercant (Dan. XIV, 30-42). Admirabile spectaculum nostrum, plane mirabile, in quo Deus adjuvat, fides vires impetrat, innocentia pugnat, sanctitas vincit, præmium consequitur tale, quod et ille qui vicerit accipiet, et qui donaverit nihil amittet. Ista spiritualia muniera (a) concupiscite, ad haec intuenda et cum omni securitate spectanda alacriter ad ecclesiam convenite, ab omni

1 Er. et Miss., volupta'e. (a) id est spectacula.

cupiditate carnali propositum cordis revocate, omnem sollicitudinem vestram Deo gubernandam committite: ut adversarius revereatur, nihil in vobis inveniens suum; vosque illam repudiantes, ejusque pompis renuntiantes, posteaquam ab ejus insidiis vestra fuerit cruta libertas, ne vos inveniat vacuos ille nefarius, quem novimus etiam non suos tenere cupientem. CAPUT III. 6. Omnipotentia Dei probatur ex creatione rerum de nihilo. Trinitas. Filium quoque esse Deum omnipotentem, æternum et æqualem Patri. Fideliter credite in Deum Patrem omnipotentem. Omnipotentem Deum credimus, qui omnia faciens factus non est: et ideo omnipotens est, quia de nihilo fecit quæcumque fecit. Non enim eum aliqua materies adjuvit, ex qua demonstraret artis suæ potentiam: sed ex nihilo, ut dixi, cuncta creavit. Hoc est enim esse omnipotentem, ut non solum fabrica ipsa, sed etiam materies ab illo inveniatur esse, qui non habuit initinm ut esset; et is qui sempiternus est, crearet, non id quod ipse esset, sed ut ab illo essent jam acce pisse1. Omne enim quod est, ab illo est: ipse autem a scipso est, qui non ab aliquo factus est. Fecit ergo facta non factus, creavit creaturam non creatus: qui etiam ipsi creaturæ convenientibus gradibus per diversas ordinationes constituit potestates. Potest quippe secundum datam potestatem quilibet angelus vel homo dici potens; sed numquid potest dici omnipotens? Potest dici rex vel imperator, quod multa quæ velit possit: non tamen eum qui sanum sapit, audebit dicere omnipotentem; nam si voluerit eum adulando ita laudare, incipit et illum et se ipsum fallendo decipere. Quomodo enim audebit dicere omnipotentem, quem videt multum velle vivere et vitam succedente morte finire? Si omnipotens est, non moriatur, a morte excludatur. Si autem ei mors terminum dabit, omnipotentem eum non fuisse ipsa mors demonstrabit. Non ergo quispiain audebit quamlibet creaturam, sive cœlestem sive terrestrem, dicere omnipotentem, nisi solam Trinitatem; Patrem scilicet, et Filiun, et Spiritum sanctum.

7. Non enim, cum dicimus nos credere in Denm Patrem omnipotentem, sicut haeretici Ariani, negamus Filium omnipotentem, aut Spiritum sanctum negamus omnipotentem. Si Filium negaveris omnipotentem, negabis et Patrem omnipotentem. Sed major est, inquiunt, Pater, minor est Filius. Hoc in hominibus, hoc in omnibus, et tu in omnibus perturbaris. Divinam naturam considera, Deum attende, sempiternum cogita : nam vane conturbaris. Si sempiternus est Pater, sempiternus est utique et Filius. Si enim fuit Filius quando on fuit Filius, fuit et Pater quando non fuit Pater: quod si fuit aliquando Pater non Pater, non fuit omnipotens; minus enim habuit in eo quod postea effeclus est Pater. Si das initium Filio, das initium et Patri. Pater enim a Filio appellatus est Pater. Si autem semper fuit Pater, semper fuit et Filius. Et si Deus est Pater, Deus est et Filius: non enim aliud potuit procedere de Deo quam Deus. Quod si Deus est Pater, Beus est et Filins; et si sempiternus est Pater, sempiternus est et Filius: quem non præcessit ætate nec dignitate, non eum minuit æqualitate. Apostolum audi quid de Deo Filio dicat: Cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. 11, 6). Non rapuit, quia naturaliter habuit. Omnipotentia itaque Patris in Filio, omnipotentia Filii in Patre; quia neque aliquando Pater sine Filio, neque aliquando Filius sine Patre. Divinam illam nativitatem qua Filius processit ex Patre, qua natus est Deus de Dco, sine initio, sine tempore, sine matre, sine aliqua fragilitate, sine ulla sui diminu tione, non possumus explicare: Nativitatem autem ejus, ait propheta, quis enarrabit (Isai. Lu, S)? Et revera 1 Locus perplexus, in quo Fuliensium codex omittit, sed ut ab illo essen!, jam accepisse.

2 VSS., a mo te non excludatur.

MSS., non enim. Sic etiam edi.io Er. que deinde sola. prosequitur, minuit æqualitatem.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »