ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

quis comprehendere vel dicere potest quomodo natus sit, qui semper est in Patre, et nunquam recedit a Patre? Digne, ut dixi, non possumus enarrare: sed debemus corda nostra ipsi Filio præparare; ut illuminando et per fidem gubernando perducat nos ad speciem veritatis suæ, ne remaneamus in tenebris infidelitatis nostræ, ne aliud æstimando de Filio quam quod est Pater, ipse Filius non docendo, sed increpando nos admoneat sicut Philippum, dicens, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Annon agnoscis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. xiv, 9, 10)? Sicut ergo Deus de Deo natus est, et lux de lumine, et dies ex die; ita et Omnipotens ex omnipotente. In ista enim mortali nostra generatione qui est pater, aliquando non fuit pater; et qui est filius, non semper est filius: quia et ipse filius cum accessu temporis patrem amiserit, conjugem acceperit, prolemque susceperit, non erit filius, sed ipse vocabitur pater; et quilibet pater antequam suscipiat filium, non vocabitur pater. Accedit ergo aliquid tempore, quod præcedat tempore. Non ergo æstimemus hoc in illa divinitatis esse substantia, in illa generatione sempiterna. Non enim illic deficiendo moritur Pater, ut Filius crescendo perveniat ad Patris diguitatem; aut sunt ibi tempora, quia per ipsum facta sunt tempora.

CAPUT IV. 8. Idem contra Arianos confirmatur. Trinitatem totam esse Deum omnipotentem. Trinitas ju dex. Tota Trinitas omnipciens, immortalis et invisibilis. Idola cordium. In quo autem tu, hæretice, andes dicere Filium minorem, quem nos confitemur aqualem? In atate? No ibi sunt tempora. In divinitate? Dens est Pater, Deus est et Filius. In opere? Omnia per Filium facta sunt. Dicit quidem Scriptura, quod Deus fecerit mundum, sicut scriptum est in libro Geneseos, In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1) : sed nos audientes Deum Patrem, cognoscimus Filium et Spiritum sanctum. Tu forsitan dicis, Deus Pater fecit mundum. Sed audi quid Joannes evangelista dicat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 1, 2). Ecce, sine Filio dicit nihil esse factum; quoniam omnia per ipsum facta sunt. Si sine Filio factum est nihil, quid fecit Pater quod non fecit Filius, de quo dicit Evangelista quod sine Filio factum est nihil? Si autem, sicut vera fides catholica habet, in Filio operante constituas Patrem, et in Patre operante constituas Filium, quoniam Filius in Patre est et Pater in Filio, omnipotens invenietur Filius, si in ipso omnipotens est Pater: si autem non est omnipotens Filius, ut prædicat haereticus arianus, non est in illo omnipotens Pater, falsumque erit secundum ipsos quod ipse Filius ait, Ego in Patre, el Pater in me est. Absit autem ut falsum sit quod Veritas dicit: confundatur arianus, qui veritati contradicit.

9, Demonstremus tamen ex Scripturis dictum Filium omnipotentem sicut et Patrem, ut non solum ratio vera, sed etiam divina testimonia hæreticorum frontem percutiant impudentem. Dictus est Pater omnipotens, propheta dicente, Hæc dicit Dominus omnipotens (I Cor. vi, 18). Dictus est et Filius omnipotens, Joanne apostolo in Apocalypsi dicente, Ab Jesu Christo Domino nostro, qui est, et qui fuit, et qui venturus est omnipotens (Apoc. 1, 5, 8). Dictus est et Spiritus sanctus omnipotens, Salomone prophetante, Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et is qui continet omnia, scientiam habet (Sap. 1, 7). Annon est omnipotens qui continet omnia? Dicit enim Scriptura quod Deus judex sit, dicente Apostolo, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quæ per corpus gessit, sive bonum, sive malum (I Cor. v, 10). Sed nos quando audimus Deum judicem, totam intelligimus Trinitatem. Tu autem, he retice, dic quis sit iste Deus judex; Pater, an Filius? Si dixeris, Pater est; negas Filium judicem, quem in Symbolo etiam tu confiteris venturum vivos mor

1 Sic melioris notæ Mss. juxta græcum. At editi bis, videt.

tuosque judicaturum. Contradicis etiam Evangelio dicenti, Cum Filius hominis venerit in claritate sua, con gregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut separat pastor oves ab hædis. In quo loco ab Evangelista expressius judex demonstratus est Filius, ut etiam ejusdem judicis sententia panderetur, dicentis, Ibunt impii in combustionem æternam, justi autem in vitam æternam (Matth. xxv, 31, 32, 46). Quod si nolens obsistere tantæ auctoritati dixeris Filium judicem, Patrem ergo negabis judicem? Non, inquis, nego Patrem judicem. Quomodo non negas? Quia Pa❤ ter, inquis, potestatem dedit, Filius accepit. Video quidem, hæretice, quo strabis oculis intendas, quo perversæ mentis aciem intentionis dirigas. Recitalurus enim mihi es ex Evangelio et dicturus: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22). In eo, inquis, quod Pater dedit, Filius accepit, major est utique qui dat, quan qui accipit : major est Pater, minor est Filius. Non ex hac sententia glorietur tua vanitas: quoniam ex ipsa te nunc divina convincit auctoritas. Pater, inquis, non judical quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Cognoscimus: novit quippe sana fides quomodo hoc intelligat. Homo enim ille susceptus, qui etiam ipse appeilatus est Dei Filius, accepit potestatem, sed dante Patre, et Filio; quoniam Filius in Patre est, et Pater in Filio. Cæterum si tu, hæretice, secundum illam perversam vestram doctrinam illi hoc volueris assignare divinitati, qua Filius æqualis est Patri, quæro abs te diligentius, et ut mihi respondeas celeriter insistam, quis sit ille qui in libro Deuteronomii Moysi dicebat, In die judicii reddam illis. Non potes dicere, Pater est; quoniam secundum Evangelii sententiam a te prolatam, Pater non judicat quemquam. Ergo Filius est qui dicebat, In die judicii reddam illis. Filius est? Responde, quid dubitas? Filius hoc dixit, annon? Non est quod dicas nisi Filium dixisse, In die judicii reddam illis; quoniam Pater non judicat quemquam. Sed vide sequentia libri hujus, quemadmodum te provocet, quemadmodum convincat. Cum enim dixisset, In die judicii reddam illis; post paululum secutus adjunxit, Videte, videte, inquit, quoniam ego sum Deus, et non est alius præter me (Deut. XXXII, 35, 59). Quid agis, ariane? Non est qua exeas. Dic, si andes, Filium solum hoc dixisse, et negabis Patrem, nec Deum esse, nec judicem. Depone vel nunc convictus animositatem, audi veritatem, intellige-Deum judicem Trinitatem. Audi quod et Spiritus sanctus judex sit. Ipse Dominus in Evangelio ait: Cum venerit Paracletus, ipse arguet mundum de peccato, de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8). Quid quæris amplius? Item demonstrat Scriptura divina quod simul habitet Pater et Filius et Spiritus sanctus in homine, tanquam in templo suo. In Evangelio Filius, Si quis me, inquit, diligit, diligetur a Patre meo; et veniemus ad eum ego et Pater, el mansionem apud illum faciemus (Id. xiv, 25). Ecce Pater et Filius quid Spiritus sanctus? Apostolum audi: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. 1, 46)? Item demonstratur quod simul de erat impios Pater et Filius et Spiritus sanctus. Salomon propheta, Perversa, inquit, cogitationes separant a Deo. Ecce Deus Pater deserens perversas cogitationes. Quid Deus Filius? Sequitur: Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia. Christus est enim Dei Virtus et Dei Sapientia (Id. 1, 24). Ecce et Filius deserit malevolam animam, in qua sunt perversæ cogitationes, quas deseruit Pater. Restat de Spiritu sancto. Audi post paululum quid sequatur : Sanctus, inquit, Spiritus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu (Sap. 1, 3-5). Audi, sine intellectu descrere hominem Spiritum sanctum. Quando ista idem ipse Spiritus sanctus per Prophetam dicebat, vos prævidebat. Ecce jam illa inseparabilis Trinitas testimoniis divinarum Scripturarum demonstratur, quod simul habitet, si mul regnet, simul possideat, simul deserat : quam vos, Ariani, separando et per diversos gradus Filio et Spiritui sancto injurias irrogando, non in vobis habitare

sínitis ' : quoniam et Deus Pater aufert se a cogitationibus perversis quæ sunt in vobis: et in malevolam animam non introibit sapientia; quia per vestræ animæ malitiam sicut Filium a Patre, ita gregem separatis a summo pastore: et Spiritus sanctus effugiet fictum, id est, fictionem perversæ vestræ doctrinæ, in qua demonstratum est, nec Patrem, nec Filium, neque manere Spiritum sanctum.

10. Quoniam igitur de unitate agitar Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, quam unitatem nor audemus dicere tres deos, nec tres omnipotentes, nec tres invisibiles, nec tres immortales, sed unum Deum, de quo dicit Apostolus, Immortali, invisibili, incorruptibili soli Deo honor et gloria (1 Tim. 1, 17); non ergo nobis ipsis fingamus Patris et Filii et Spiritus sancti diversas diguitates, separabiles et inæquales ætates, ampliores et infirmas potestates, ne quod ipse Dominus Salvator noster virtute ac majestate sua idola eradicavit et templa, rursus in cordibus Christianorum diabolus fabricet idola. Fides itaque catholica hre est: Omnipotentem, immortalem, atque invisibilem credere Deum Patrem omnipotentem, immortalem, atque invisibilem credere Deum Filium, secundum divinam nativitatem; visibilem autem, mortalem, minoremque angelis factum secundum susceptam humanitatem omnipotentem, immortalem atque invisibilem crederé Spiritum sanctum secundum æqualem divinitatem; visum autem in specie columba propter Filii attestationem (Matth. 111, 16). Et hæc est Trinitas simplex unitas, inseparabilis, inenarrabilis, semper manens, semper præsens, ubique regnans, unus Deus, de quo proplicta David dicit: Tu es solus Deus magnus (Psal. LXXXV, 10).

CAPUT V.-11. Nativitas Filii ex virgine. Signa in Christi nativitate. Infanticidium. Puer Jesus in medio doctorum inventus. Aquæ in vinum conversio. Credimus in Filium ejus Jesum Christum, natum de Spiritu sancto ex virgine Maria. Hanc nativitatem, incredule, quid expavescis? Noli credere, si tantum homo erat qui natus est si autem Deus homo erat, de qua voluit natus est, quia sicut voluit natus est. Illud potius mirare, quia Verbum suscepit carnem : nec est mutatum in carnem, quia manens Deus suscepit hominem. Cæterum quid miraris, quia genitrix suum genuit genitorem, quia creavit creatura factorem? Sic voluit nasci excelsus humilis, ut in ipsa humilitate ostenderet majestatem. Portabat filium mater intacta, mirabatur et ipsa in aspectu su prolis, quam amplexus non strinxerat maritalis. Sed, incredule, audi prædictum, cognosce impletum. David propheta dicit, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Ipse qui fundavit eam Alussimus, ipse in ea factus est homo: Altissimus, quia talem matrem creavit; Altissimus, quia sic se in ca formavit, ut procedens ex ejus utero, et filium ejus redderet, et integritatem non corrumperet. Que est gratia matris hujus et virginis? Quæ est gratia hujus feminæ, quæ virum nesciens filium portat? Quæ est gratia? Audite Gabrielem angelum eam salutantem: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum (Luc. 1, 28). Quando Angelus istam virginem sic salutavit, tunc cam Spiritus sanctus fecundavit : tune illa femina virum sine viro concepit, tune repleta est gratia, tunc Dominum suscepit, ut esset in ea qui fecerat cam. Neque enim, dilectissimi, credendum est, quod illo jam præsente ac protegente poterat illi feminæ dominari corruptio, in qua non erat ardoris libido.

12. Noverit tamen quem portavit Virgo mater, no. verit, stupor abscedat, fides accedat. Ecce quem portat nascitur; nondum loquitur, et totum concutit mundum. Clamat cœlum, noví sideris radians fulgore: clamat terra, turbata per Herodem; veniunt Magi admoniti, inquirunt Judæi turbati; quærunt ubi esset qui ubique totus est, quæritur in mundo fabricator mundi. Ad hoc autem quærebatur non ut agnoscere

Mss., non in vobis habitat.

tur, sed ut occideretur (Matth. n): quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. 1, 10). O munde immunde, venit qui te redimat, et turbaris; et tunc eum vis perdere, quando ille te disposuit liberare! O Judæorum terra impia, non congruis cœlo. Cœlum demonstrat, ut adoretur; tu quæris, ut infans necetur. Ille tibi annuntiat Deum hominem suscepisse pro te, et tu vis perdere cum qui venit redimere te. Exspecta paululum; ad hoc quidem venit, ut tuam etiain pessimam impleat voluntatem: sed sustine, ut suam ille colligat hæreditatem. Collige, collige, Re. demptor: non glorietur dispersor. Vindica in eos qui te parvulum persequuntur, parvuli ipsorum pro te moriantur. Si ipsi in te crudeles existunt, parvuli ipsorum pro te moriantur. Vindica, sic vindica. Insultent filii parentibus nondum loquentes, convincant sævientes infantes dicant testimonium de tua innoce tia, quia non est in te ulla malitia; et ii qui te volunt innocentem occidi, hoc eis proveniat, ut suos parvulos ab eis facias separari. Lugeatis licet Judai atque plangatis filios vestros, non illi moriuntur, quia a vita suscipiuntur: vobis irrogatur pœna orbitatis, cæterum illis gloria offertur immortalitatis. Nuntiastis Ilerodi ubi occidendus inveniri potest Filius Dei : sed ille filios vestros occidens pro Filio Dei, et vos orbitatis pœna nesciens punit tanquam proditores, et filios vestros Dei fecit heredes. Sic vos irridebat ille, ille qui habitans in cœlo, jacebat in terra: sic furias vestras vestrique regis subsannabat, quando mala vestra in vos retorquebat, et de malis vestris multa ille bona faciebat.

[ocr errors]

13. Agnovisti, Virgo mater, filii tui infantiam, aguosce et pueritiam. Evangelium loquitur: Perrexe runt, ait, cum puero Jesu parentes ejus in Jerusalem ul pro eo offerrent sacrificium secundum legem. Et faclum est remeantibus illis, puer Jesus remansit in templo: et erat disputans cum senioribus et scribiɛ ; et mirabantur omnes in sapientia quæ erat in eo, et turbubat multos. Sed cum reversi essent quærentes illum, invenerunt illum sedentem in medio seniorum, interrogantem et respondentem illis. Et ait illi illa mater : Fili, quid fecisti nobis? Ecce enim solliciti et anxii quærebamus le. Tunc ille: Quid sollicita eras, inquit? nescis quia oportet me in his quæ Patris mei sunt operari (Luc. u, 43-49)? Quando talia mater a puero filio andivit, corde expavit: non enim patrem nominabat ille quem nesciebat in terra, sed illum qui fecit cœlum et terram.

secun

14. Agnoscat et ejus adolescentiam, videat multa et magna miracula, conversionem aquarum in vinam. In quo primo miraculo tentavit illa femina jubere se filio posse tanquam mater domina quæ se agnoscebat ancillam. Fili, ait, deficit illis vinum, fac rursus ul aquæ convertantur in vinum. Et ille ut distingueret inter Deum et hominem, quia secundum hominem minor erat, secundum hominem subditus erat, dum Deum autem supra omnes crat (Joan. 11, 5, 4) : Quid mihi et tibi, inquit, mulier? nondum venit_hor1 mea. Tanquam ei diceret: Veniet hora, quando id quod natum est de te in cruce pendens agnoscat tc, et discipulo dilecto commendet te; in hoc autem miraculo quid mibi et tibi? Non enim hoc processit ex te, sed ex co qui fecit te1: non competit tibi ut jubeas Deo, competit autem ut subdita sis Deo. Sed pia mater quæ non aspere tulit admonitionem filii dicentis, Quid mihi et tibi? videat in cæteris miraculis Deum ope-rantem, quem intuebatur filium adolescentem, videat cæcorum illuminationem, leprosorum mundationem, claudorum cursus, surdorum auditus, dæmonum fugationes; et quod majus bis omnibus, mortuorumi resurrectionem. Sed adhuc agnoscat hæc mater, expavescat filii sui etiam juventutem. GAPUT VI. -15. De passione et resurrectione Christi. Quid restat juveni, nisi ut procedat velut sponsus de thalamo suo? Accipiat sponsus sponsam,

et

Sic Fuliensium codex. At Divionensis, sed in co fecit te. Edit vero, sed in eo qui fecit te.

quaeratur, inveniatur quæ ei conjungatur. Non est solus homo, sed Deus est et homo : quæratur quæ ei conjungatur. Qualis est de qua natus est, talis ei inveniatur, quæ et matrem reddat fecundam, et virginem servet intaciam. Filius permanentis virginis, virginem permansuram accipiat. Ecce tempus est: modo Judai suam impleant voluntatem, quando dignatur ipse dare potestatem. Agite, Judæi, nescientes nuptias Agni, date præmium pecuniae malo nebuloni Juda agite ut ille qui natus est de virgine, a Pontio Pilato suspendatur in cruce. Ascendat sponsus ncster thalami sui lignum, ascendat sponsus noster thalami sui lectum. Dormiat moriendo, aperiatur ejus latus, et Ecclesia prodeat virgo: ut quomodo Eva faela est ex latere Ade dormientis, ita et Ecclesia formetur ex latere Christi in cruce pendentis. Percussum est enim ejus latus, ut Evangelium loquitur, et statim manavit sanguis et aqua (Joan. xix, 34), quæ sunt Ecclesiæ gemina Sacramenta. Aqua, in qua est sponsa purificata sanguis, ex quo invenitur esse dotata. In isto sanguine sancti martyres amici sponsi stolas suas laverunt, candidas cas fecerit, ad nuptias Agni invitati venerunt, ab sponso calicem acceperunt, biberunt, eique propinaverunt. Sanguinem ejus biberunt, sanguinem suum pro illo fuderunt. Quid egit vesa: a impietas Judaeorum, quia invitati non solum venire noluerunt, sed insuper sponsum occiderunt? Quid egit iniquitas Judæ qui cum vendidit, a quo redimi debuit? Ecce nee Judas tenuit pretium, nec Judai quem eomparaverant Christum. Ili dico, Ubi est quod accepisti? Judæo dico, Ubi est quod emisti? Illi dico, quando vendidisti, tunc te decepisti: isti dico, Quod emisti, possidere non potuisti. Exsulta, Christiane; in commercium inimicorum tuorum tu vicisti: quod Judas vendidit et Judavus emit, to acquisisti. Exsulta, exsulta, sponsa Ecclesia; quia nist ista in Christo facta essent, tu ab illo formata nou esses. Venditas redemit te, occisus dilexit te: et quia te plurimum dilexit, mori voluit propter te. O magnum sacramentum hujus conjugii! O quary magnum mysterium hujus sponsi et hujus spons! non explicabicur digne humanis verbis. De sponso sponsa nascitur, at ut nascitur, statim illi conjungitur; et tune sponsa nubit, quando sponsus moritur; et time ille sponse conjungitur, quando a mortalibus separatur : quando ille super cœlos exaltatur, tune isia in omni terra fecundatur. Quid est hoc? Quis est iste sponsus absens et pra sens? Quis est iste sponsus præsens et latens, quem sponsa Ecclesia fide tantum concipit, et sine ullo amplexu membra, ejus quotidie parít? Quis est iste qui sic natus est, sie crevit, sic mortuus est? Quis est iste qui infans regem terruit, puer Judæos convicit, juvenis Pontium Platum tu bavit? Quis est iste? Vultis nosse? Dominus virtutum, ipse est rex gloriæ (Psal. xxm, 10). Si Dominus virtutum ipse est rex gloriæ crgo nec Judæos timuit quando armati venerant, nec judicem injuste judicantem, nee milites irridentes, nee inimicos subsannantes, nec coronam spineam imponentes, nee sua vestimenta dividentes, nec fel, nec acetum, nec crucem, nec lanceam, nec mortem. Quando enim ista Judavi Pontiusque Pilatus faciebant, Dominus virtutum negotium nostrum agebat; quæ non rapuerat, tune reddebat. Non rapuit iniquitatem, et pro iniquis suscepit mortem : ut impleretur quod de eo scriptum est, Quæ non rapueram, tunc reddebam (Psal. 1.xvi, 5). Denique ut noveritis pro nobis reddidisse quod non debebat (Christus enim pro impiis mortuus est | Rom. v, 6]), mox ut sacculum carnis sux in crucis ligno solvit3, et pretium 40strum exactori reddidit; ibi statim illum latronem fecit confessorem (Luc. xxm, 42), ut per eum impiorum restauraret ruinam. Videte redemptum quem diabolus possederat homicidam videte Dominum

2

[blocks in formation]

virtutum et in ipsa mərtș miracula facientem. Tune latro confitebatur, quando Petrus turbabatur; tunc iste agnovit, quando ille negavit. Sed numquid quia Dominus acquisivit latronem, Petrum perdidit negatorem? Absit, absit. Agebat mysterium qui fundebat pretium, in Petro demonstrans non in se quemquam justum debere præsumere; in latrone, nullum impium conversum posse perire. Timeat bonus, ne pereat per superbiam non desperet malus de multa malitia. Colligantur præsumentes, colligantur desperantes. Magnum pretium pro nobis datum esse cognoscimus, quia sanguine Christi redempti sumus. Agamus quomodo tali Domino non displiceamus. Ecce amavit servos, et quos redemit servos, fecit liberos. Ecce parum est, quia donat libertatem suam; exhibet fraternitatem, promittit etiam hæreditatem. Habes amplius quod exspectes? Suscepit veniendo mortem tuam, donavit resurgendo vitam suam. Habes amplius quod ex pecies? Ille, ille qui crucifixus est pro te, die tertio a mortuis resurgens, super cœlos exaltavit te; filium Dei fecit te. Habes amplius quod exspectes? Quid retribuemus Domino, pro omnibus que retribuit nobis (Psal. cxv, 12)? Fecit nos antequam essemus, donavit vitam, donavit ætatem, donavit liberam voluntatem, donavit substantiam, donavit ingenium, donavit rationem, donavit scientiam, donavit omnia sua ut essent tua; et his bonis omnibus male usi sumus, uperbi effecti sumus, Creatorem tanta bona largientem, merito prævaricationis offendimus perivimus, quæsivit: captivi ducti sumus, subvenit; ad mortem perpetuam ducebamur, liberavit. Quid tibi minus exhibuit, qui se ipsum pro te tradidit? Et dubitas quod tibi donet vitam suam, qui tecum communicavit mortem suam? Quid retribue mus ei? Si non est quod ei retribuamus, ab ipso accipiamus quod ei offeramus. Hoc a te quærit Christus, hoc tibi dicit: Quod feci pro te, hoc et tu fac pro me; animam meam posui pro te, et tu pro fratribus tuis animam tuam pone. Noli timere mortem, quia cum vincere non posses, ego sum mortuus, ut tu vin ceres vinceres, non per te, sed per me; quia et ego quod sum mortuus, non est propter me, sed propler te. Tu enim mori noveras, resurgere nʊn koveras: suscepi mortem quam noveras, demonstravi resurrectionem quam ignorabas. Credendo ama resurgentem, ut per illum et tu resurgas. Diximus, et, quantum ille donavit, exposuimus has tres sententias, quod natus sit de virgine Maria, crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus, tertia die a mortuis resurrexerit. Si enim de singulis, ut dignum est, loqui possemus, prolixitas sermonis fastidium vobis quam delectationem incuteret.

CAPUT VII. 16. De ascensione Domini et setsione ad dexteram Patris. Quia ergo diximus, quousque ille altissimus descenderit propter nos; nune dicamus quomodo id quod suscepit ex nobis, in cœlum levaverit, ad dexteram Patris collocaverit, ac fidei nostræ certum pignus dederit; ut secura sint membra de tanto capite, fideliterque sperent ad ipsum se posse pervenire, quem jam eredunt ad dexteram Patris sedere. Assumptus in cœlos. Sessionem istam, dilectissimi, non accipiatis humanis membris positam, tanquam Pater sedeat in sinistra, ut Filius sedeat ad dexteram; sed ipsam dexteram intelligite potestatem, quam accepit homo ille susceptus a Deo, ut veniat judicaturus qui prius venerat judicandus. Ad hoc enim ascendit in cœlum, ut fides suum impleat locum. Prædictum quippe hoc invenitur per David prophetam ait enim, Congregatio populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere ; Dominus judicat populos (Psal. vn, 8, 9). Hoc quippe ait : Quoniam humiliatus es in forma servi usque ad crucis opprobrium (Philipp. 11, 6), et hi qui të vide runt crucifixum, aliqui crediderunt, multi dubitaverunt; resurgens a mortuis in altum regredere, super

1 Sic Fr. et Mss. At Lov., collidentur præsumentes.

culos dignare ascendere : ut congregatio populi fidelis congregetur in unum per fidem, ut fides deducat eos ad speciem. Ipsa est virtus omnipotentiæ tuæ, ut plus possis in ipsis fidelibus, quando absens ab eis in homine illo suscepto sentiris. Cæterum praesentia tuæ majestatis de cordibus fidelium tuorum nunquam discedis. Videte autem, dilectis-imi, quid donaverit iste qui ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19, el Ephes. iv, 8); videte quid donaverit. Venit mirabiliter, crevit mirabiliter, exhibuit multa miracula, quæ superius commemoravimus, salus æterna multis præstitit salutem. Qui infirmitates nostras suscepit, multas varias que infirmitates curavit. Circumdatus etiam tune fuit multitudine populorum, quos adduxerat non fides, sed curiositas oculorum. Denique visa miracula multi laudabant, alii detrahebant. Nam inde est illud detractiónis verbum dicentium, quod in Beelzebub principe dæmonio um ejiceret demenia (Luc. x1, 15). Cum tanta tamen miracula faceret, contemptus est: non solum digne habitus non est,` sed insuper occisus est. Quare non tune factum est ut ejus præsentia numerus ille colligeretur, nisi quia oportebat impleri omnia quæ de co erant scripta? · Etenim quando illa agbantur, jam illi ab ips› pr.eparabantur, jam captivitas corum capta erat. Exspectabatur ut ascenderet Salvator, et donaret dona. Quæ dona? Dona que acceperunt discipuli; que accepit Petrus, ut moreretur pro absente, quem desperando negaverat presentem. Videte quid idem Petrus dicat in Epistola sua, quid effundat ex dono illo sancti Spiritus: Credentes, inquit, in eum quem non videtis, gaudete inenarrabili gaudio (1 Petr. 1, 8). Gaudeamus et nos credendo in eum quem non videmus; ut securi illum videanius, cum ad ipsum pervenerimus. Veniet autem et ipse, sed non talis qualis antea venit. CAPUT VIII. 17. Christus ad judicium in qua forma veniet. Venturus est enim vivos et mortuos judicare. Veniet autem ut judicet qui stetit sub judice; veniet in ea forma in qua judicatus est, ut videant in quem pupugerunt. Cognoscant Judæi quem negaverunt convincat eos ille homo susceptus, et ab eis crucifixus. Fortasse, dilectissimi, quoniam veritas evangelica non tacuit eum cum cicatricibus resurrexisse, qui posset si vellet de corpore suscitato et clarificato omnem maculam cujuslibet cicatricis abstergere (sed sciebat quare cicatrices in corpore suo servaret, ut vulnera dubitationis in cordibus discipulorum sanaret): fortasse ergo, ut dixi, sicut demonstravit Thomæ, non credenti nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis suis vulnera demonstraturus est sua. Propter quod dictum est per prophetam, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. xi, 10) non ut eis dicat, sicut Thomæ, Quic vidisti, credidisti (Joan. xx, 25 29); sed ut convincens eos Veritas dicat, Ecce hominem quem crucifixistis, ecce Deum et hominem in quem credere noluistis. Videtis vulnera quæ inflixistis', agnoscitis latus quod pupugistis: quoniam et per vos el propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis. Qui non estis redempti pretio mei sanguinis, non estis mei; discedite a me in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41). Sed illorum mors proficiat ad nostram salutem. Si illi contempserunt, nos timeamus eum qui sic venturus est judicare. Festinet unusquisque cum vivit, ut vivat; currat, ut ejus pretioso sanguine redimatur : ne cum non fuerit inventus in numero redemptorum, in numero mancat perditorum. Hic, hic dum vivitur, melior eligatur locus. Ilic est tempus fidei. Cæterum, In inferno, ait propheta, quis confitebitur tibi (Psal. VI, G)? Qui vult semper vivere, et non timere mortem, teneat vitam, ut mors supe:etur a vita. Qui non vult timere justum judicem judicautem, ipsum nunc sibi adhibeat defensorem. CAPUT IX. 18. De Spiritu sancto. Adversus Arianos dicentes Patrem majorem, Filium minorem,

1 Fr. et Mss.,

infi.xislis.

Spiritum sanctum multo inferiorem Refelluntur adhuc Ariani. Credimus et in Spiritum sanctum. Spiritum sanctum Deum credimus æqualem Patri et Filio, quia simul est et in Patre et in Filio. Quomodo est in Patre? Filium audi: Spiritus, inquit, qui procedit a Patre, ipse introducet vos in omnem veritatem (Joan. xv, 26, et xvi, 13). Quomodo est in Filio? Ipse Filius post resurrectionem mittens discipulos suos prædicare Evangelium, insufflavit in faciem ipsorum, et ait illis Accipite Spiritum sanctum (ld. xx, 22). Quomodo est Spiritus Patris? Ipse Dominus in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Math. x. 20). Quomodo est et Spiritus Filii? Apostolus dicit : Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VII, 9). Quomodo idem ipse Spiritus Patris et Filii procedens a Patre et Filio attestatur Filium suscepisse carnem? Joannes evangelista dicit: Spiritus, inquit, nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. vn, 39). Quando autem clarificatus est Filius, ipse dicit : Áperti sunt, ait, cœli, et descendit super baptizatum Jesum Spiritus sanctus in specie columbæ, voxque facta est dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. m, 16 et 17).

49. Have tu, haeretice ariane, cum audis vel legis, Filium clarificatum, Spiritum sanctum in specie columbae de cœlis esse transmissum: hac auctoritate carnalis tua cogitatio, et phantasia spiritus mali qui operatur in filiis diffidentiæ, Patrem inducit majorem, quia visus non est; Filium minorem, quia visus est in homine; Spiritum sanctum Filio multo inferiorem, quia in specie apparuit columbær. Dicis enim tibi, et perverse ratiocinaris : Quantum distat visibilis ab invisibili, tantum distat Filius a Patre; et quantum distat species hominis ab specie columbæ, tantum distat honor Filii ab honore Spiritus sancti. Hec cogitans illi proximus es præcipitio erroris . Neque enim defuerunt qui hoc sentirent de anima humana, quod tu vis asserere de substantia divina. Introduxerunt enim quidam, pro meritis animas dari corporibus, et esse revolutiones et circulos. Propheta David divina voce disrumpens, In circuitu, inquit, impii ambulant. Qui talia credunt vel prædicant, impii sunt. Et tanquam ei Deus diceret, Quid tu de propagine hominum sentis? secutus adjunxit, Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum (Psul. x1, 9). Sed hæc alia questio est, in qua nunc non opus est diutius immorari. Verumtamen quia de specie hominis et columbae nostra tecum, hæretice, est disceptatio : in hoc euim Filium ampliorem esse Spiritu sancto dicis, quia pro dignitate gradus sui, sicut multum distat inter naturam hominis et columbæ, tantam distantiam vis esse Filii et Spiritus sancti : possem quidem tibi respondere, quia innocentiam quâm hàbet columba, non habet homo: sed non dico; de illo enim homine agimus qui venit sine peccato. Sed si hoc te movet, quia Filius hominem suscepit, Spiritus in columba apparuit; movere te ct hoc debet, quia et ipse homo à Filio Dei susceptus a Scriptura divina dictus est agnus. Nam et Joannes Baptista dicit Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. 1, 29). Ei Isaias propheta dicit: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LI, 7). Et Joannes apostolus in Apocalypsi dicit: Vidi Agnum stantem quasi occisum (Apoc. v, 6). Dic mihi, si valueris tu exponere, quare sit dictus agnus Filius Dei exponam tibi et ego columbae speciem Spiritus sancti. Si mihi dixeris, Agnus Filius Dei propter innocentiam : hoc et ego tibi de Spiritu sancto referam, Ideo columba Spiritus sanctus propter innocentiam. Si Chrislus aguus propter innocentiam, et Spiritus sanctus columba propter innocentiam: custodi et tu innocentiam, et vide æquitatem (Psal. xxxvi, 37). Vides æquitatem, si Patris et Filii et Spiritus sancti intelligis unitatem. 20. Sed adhuc vanas tuas machinas diversasque 1 Mss., Læc cogitans ille, maximus est præcipitio erroris

049

comparationes de Patris et Filii et Spiritus sancti substantia, catholica doctrina suffodiat; ut ædificium tuum, quod super arenam non super petram ædificas, flatu ventorum, divinorum scilicet eloquiorum, et pluvia gratiæ descendente subvertat, subversumque fiat ruina magna. Quamvis nos invisibilem totam Trinitatem noverimus, credamus, teneamus: die tu nobis, heretice, quis sit ille qui apparuit Moysi in flamma ignis in monte Sina, cujus posteriora vidit Moyses ipso se Domino demonstrante. Nam cum ille quererct faciem Dei videre, dicens, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi faciem tuam; hoc ei Dominus respondit: Ascende in Horeb, et sta super petrum, et transiel claritas mea ante te, et posteriora mea videbis, facies autem mea non videbitur tibi (Exod xxx, 1323). Quis est iste qui ducatum præbuit filiis Israel exeuntibus de Egypto? Deus, ait liber Exodi, præibat illos, die quidem in columna nubis, nocte autem in columna ignis (Id. xm, 21). Quis est iste? Pater est, an Filius? Si dixeris, Pater est: visus est ergo et FiPater in aliqua specie. Non autem audes dicere, lius est: ne rursus ipsius testimonio Moysi obruaris, Tu es Deus solus, et alium non novimus absque té (Deut. xxx, 39). Ergo Deo Patri assignabis quod apparuit in columna ignis vel nubis. Si Deo Patri hoc assignabis, redi modo ad illam ratiocinationem tuam; et dic mihi quæ sit melior natura, ignis, nubis, aut hominis. Et si dixeris, ignis, vel, nubis, irrideris non solum ab hominibus, qui certa ratione sunt præditi, non qui vestra vana seductioné decepti; sed etiam ab ipsis pecoribus, quibus etsi non est rationalis intellectus, inest tamen naturalis sensus, qui non est attributus igni vél nubibus. Si autem dixeris, flominis est melior: Filius a te demonstratur Patre major; quia Filius apparuit in homine, Pater apparuit in igne. Hoc, Ariani, secundum vos dictum sit: secundum rectam autem veramque doctrinam, quemadmodum non est Filius Patre major, quia Filius apparuit in homine, Pater in igne; sic non est Spiritus sanctus minor Filio, quia in specie apparuit columba. Divina illa substantia Trinitatis manens in se ipsa sicuti est, ut innovaret perdita, nostramque restauraret ruinam, pro captu hominum, et pro congruentia cujuslibet rei se visibiliter demonstravit 1; unitatem, æqualitatemque suam non amisit. In igne Deus, sed non est ignis: in homine Filius, sed non hoc solum quod videbatur erat, erat et quod latebat. Nam si totum quod videbatur erat, quid est quod diPatre cebat discipulis suis : Qui me diligit, diligetur a meo; et ego diligam eum, et manifestubo me ipsum illi (Joan. xiv, 21)? Quid manifestaturus erat, si totum quod videbatur erat? Ergo erat et quod latebat. Ita et Spiritus in columba apparuit, sed non columba erat Spiritus.

21 Totum hoc, homo, factum est propter te. Noli injuriam facere illi qui fecit te, ut consequaris ab illo, quod in isto sancto Symbolo sequitur :

CAPUT X. De remissione peccatorum. Remissionem omnium peccatorum. Noli minorem prædicare eum qui te perducit ad regnum cœlorum in remissione peccatorum. Sine ista fide si quis ad Baptismum accedit, ipse contra se januam indulgentiae claudit. Nec propter aliud, dilectissimi, factum est ut et Pater mitteret Filium, et ipse Filius susciperet hominem sanandum, et Spiritus sanctus hoc effunderet do num, nisi ut nostræ anima eruerentur a sarcinis peccatorum. Totum quidem hominem suscepit ille curandum; sed ampliorem curam demonstravit adhibendam esse animæ quam corpori. Namque cum ipse Salvator inter cætera miracula quæ præsens faciebat, paralyticum antiqua valetudine oppressum videret, prius ejus animan censuit esse sanandam, tune demuin etiam ejus corpori dignatus est donare salutem.

In Mss., et pro congruentia sui cujusque rei se invisi'ifiler demonstravil. Erasmiana quoque editio habet, invisibiliter demonstravit.

SANCT. AUGUST. VI.

Fili, inquit, confide, quoniam remissa sunt tibi pec-
cata tua. Magna salus non est contemnenda. Ilanc
appetere debet, quisquis interius et exterius salvus
esse desiderat. Mundate, ait ipse Dominus, quæ in-
us sunt; et quæ foris sunt, munda erunt (Matth. xxv,
26). Verumtamen intentio illa perversa Judæorum,
quæ non fideliter sequebatur Christum, sed ad hoc euin
frequentabant, quia ei dolosi dolose insidias præpara
bant, quando audierunt Dominum paralytico dicen-
tem, Dimissa sunt tibi peccata tua; continuo susurratio
illa cogitationis pessima, ubi cos audiebat qui corda
inspiciebat, Quis est iste, inquiunt, qui peccata di-
mittit? Blasphemal: nemo enim potest dimittere pec-
cala, nisi solus Deus. Ille autem ut eis demonstraret
se esse Deum, eorumque nequitiam ostenderet, ac
suam demonstraret potentiam, ait illis: Quid cogitatis
nequam in cordibus vestris ? Quid est amplius dicere,
Dimissa sunt tua tibi peccata; aut dicere, Surge et
ambula? Ut noveritis autem quia habet potestatem Filius
hominis in terra_dimittendi peccata (ait_paralytico) :
Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Et statim surrexit, et tulit grabatum suum, et abiit
(1d. ix, 2-7). O quam melius illi esset, si post acce-
plam remissionem peccatorum, non de lecto ad pec-
candum iterum surgeret, sed de sepulcro ad veram
vitam liber securusque surgeret! Non enim vacat,
dilectissimi, quod ei dictum est, Tolle grabatum
tuum, et vade in domum tuam. Sic enim Dominus eum
curari interius volebat, ut jam ulterius non laboraret'.
Tolle autem grabatum tuum, quid est, nisi, porta
rursus sarcinam delictorum tuorum? Non erunt sca-
pulæ tue libera, portabis quod te premat, curvus
eris sub onere, caput jam liberum iterum gravabitur
servitute. Omnis enim, ait Dominus, qui facit pecca-
tum, servus est peccati (Joan. vi, 31). Si post remis-
sionem peccatorum ille paralyticus ex hac vita migra-
ret, plenam acciperet libertatem. Quod autem hic
vivere postea permissus est, etsi non peccavit, quod
credere difficile est; multim periclitatus est: quia
tota haec vita tentacio est (Job vii, 1). Quisquis ita-
que, dilectissimi fideliter credit, et hanc professio-
nem fidei sue, in qua remittuntur omnia peccata,
indubitanter tenet atque am, lectitur, præparet volun-
tatem suam voluntati Dei : ut si eum post Baptismum
dignatus fuerit in hac vita aliquantulum detinere, isto
non quiescat orare ac dicere, Adjutor meus estò, ne
derelinquas me (Psal. xxvi, 9, 10). Si autem dignatus
fuerit liberum àtque ab omni fece peccati mumdatuni
ad se evocare, incunctanter ac sine tristitia pergat að
eum, cum quo et per quem incipiat et ipse regnare;
nec vehiculum mortis timeat, in quo prior ascendit
ipse qui vocat. Sicut enim ipsum resurgendo perdu-
xit ad Patrem, ita et te illi per resurrectionem repræ-
sentavit. Quia ut te invitaret ad cœlum, ad terram
descendit, sed non descruit cœlum.

CAPUT XI. 22. De carnis resurrectionė. In carnis resurrectionem. Resurrecturam esse omnění car nem, rationalem scilicet creaturam, fideliter tencamus. Hæc est summa fidei nostre, quæ separat ab infidelibus. Neque enim de pecudibus vel cæteris animantibus, quibus non est attributa imago Creatoris, fas est nobis disputare. Ista enim omnia ad usus nostros creata esse cognoscimus. Legat quis quid Deus dixit homini, quando eum formavit atque benedixit, et inveniet ita scriptum in libro Geneseos: Fecit Deus hominem, ad imaginém suam fecit illum; masculum et feminam fecit eos, ct benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habele potestatem piscium maris, pecorum terræ, volatitium cœli (Gen. i, 27, 28). Ista ergo omnia propter usus nostræ infirmitatis, ut dixi, creata sunt. Sed quemadmodum non nobiscum resurgit nostra corruptio, neque infirmitas; ita nec ea quae sunt necessa→

Ita M23. At editi: Quid cogitatis malum ? Sic Mss. Editi vero, curari exterius volebat, ut jam interius non laborabat.

(Vingt-ure.)

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »