ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

ria nunc nostræ infirmitati. Qualia futura sint nostra corpora, Paulus dicit apostolus: Seminatur, inquit, in corruptione, resurget in incorruptione; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. xv, 42 44). Incorruptio hæc, virtus, et gloria, et spiritus vivificans, faciet nos, sicut ipse Dominus promittere dignatus est, æquales Angelis Dei (Matth. xxn, 30); ut vivamus cum ipsis in æterna viia, in una immortalitate ac sempiterna patria. In qua patria vita nostra æterna ipse Christus erit: Ipse enim est verus Deus et vita æterna (1 Joan. v, 20).

CAPUT XII. - 23. De vita æterna. Hoc sequitur etiam in isto sancto Symbolo, quod post resurrectionem carnis credamus. Et in vitam æternam. Nou nostri jam dominabitur corruptio, immortaliter viventibus, et cum ipsa æterna vita manentibus. Neque enim indigebimus illic vestimento, ubi erimus immortalitate vestiti nec cibus nobis deerit, quando ipse panis vivus, qui propter nos de cœlo ad terras usque descendit, sui præsentia nostras animas satiabit: nec potus nobis deerit, præsente fonte vitæ. Saturabit enim nos ab ubertate domus suæ, et torrente deliciarum suarum corda nostra rigabit. Estus illic non patiemur illic est enim refrigerium nostrum, qui nos sub umbra alarum suarum protexit et protegit (Psal. XXXV, 8-10). Frigus illic non patiemur: est enim ibi sol justitiæ; qui suo amore calefaciens corda nostra, radiis divinitatis suæ illuminat oculos nostros, ut videant divinitatem æqualitatemque Patris et Filii et Spiritus sancti. Non ibi fatigabimur: nobiscum enim erit virtus nostra, cui nunc dicimus, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. xvII. 2). Non ibi dormiemus: non enim sunt ibi tenebræ, quae excludere possint permanentem diem. Nulla ibi erit negotiatio, nulla servitus, nullum opus. Et quid illic acturi sumus? Fortasse illud quod Scriptum est: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Vacuitas ista contemplationis, erit opus nostræ actionis; ut contemplantes delectemur, et delectabiliter contemplemur videre. Quid videre? Bona Domini (Psal. xXVI, 13). Quæ bona? Possumus exprimere illud quod nec oculus vidi!, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. 11, 9)? Possumus explicare quomodo erit Deus omnia in omnibus? Possumus explicare quomodo ipse Filius cum tradiderit regnum Deo et Patri (Id. xv, 28, 24), id est, sanctam congregationem fidelium, ita illum hominem susceptum ampliusque clarificatum non dimittat, ut tamen claritatem quam habet cum Patre antequam mundus fieret, ipsis jam fidelibus demonstrare non differat? Possumus explicare quemadmodum sponsa Ecclesia, quæ ex viris et feminis constat, omnis convertatur in virum perfectum, atque ita dignitatem virilem accipiat, ut tamen sponsæ noinen non perdat? Possumus explicare sanctorum corpora resuscitata, ex qua gloria in quam gloriam transeant? Possumus explicare quo Christum sequantur virgines, quo eum sequi nequeant non virgines, atque illas nescio quo ubique manens secum ducat, nec 1 in MSS., ubi manens.

1

tamen eas que non sunt virgines deserat ? Quis audet de his rebus positus in hac mortali carne que aggra. vat animam (Sap. 1x, 15), aliquid dicere; cum Panlus apostolus hoc non valuit explicare, qui in isto positus corpore usque in tertium cœlum gratia operante valuit ascendere (II Cor. xn)? Non simus curiosi ad investigandum quod Apostoli exprimere minime potuerunt. Certe ex me nemo scire quærat quod ine nescire scio, nisi forte ut nescire discat quod scir! non posse sciendum est. Sed per fidem et patientiam et sanctam matrem Ecclesiam speremus nos accipere, quidquid magnis et pusillis dignatus fuerit ille donare.

CAPUT XIII. 24. Ecclesiæ catholicæ filios jubet cavere ab Arianis. Sancta Ecclesia, in qua omnis hujus sacramenti terminatur auctoritas, mater et virgo, corpore casta, prole fecunda, sponsa Christi superius declarata, pie nutrit filios quos Deo Patri dignos assignare contendit. Filii boni amate tantam matrem, filii boni nolite deserere quotidie vos requirentem: rependite vicem, amate amantem. Tanta est, talis est, nobilis est, regia prole fecunda est. Non cam patiamini aut filiorum malorum, aut pessimorum servorum injuriis atque insidiis macerari: agite causas matris vestræ, exserite ejus amplissimam dignitatem. Servus malus non insultet domina; hæreticus arianus non insultet Ecclesiæ. Lupus est, agnoscite: serpens est, ejus capita conquassate. Blanditur, sed fallit multa promittit, sed decipit. Venite, inquit, defendam si necessitas est, pascam; si nuditas, vestiam dabo pecuniam, statuam quid per singulos dies quisque accipiat. O lupe male! o serpens inique! o serve nequissime! dominam calcas, veram matrem impugnas, Christum exsufflas, catholicum rebaptizas; et quod est pessimum artis tuæ, alios potentia premis ut perdas, alios pecunia comparas quos occidas. Ergone, hæretice, ad hoc vestis nudum, ut exspolies intus Christo vestitum? Ad hoc pascis esurientem, ut animæ auferas cibum cœlestem? Ad hoc das pecuniam, ut sic tibi isti vendant Christum rebaptizandum, quemadmodum Judas Judæis Christum crucifi gendum? Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Pejora, hæretice, facis quam quæ fecit Ju dæus. Ecce enim Judaeus etsi præmio comparavit Christum occidendum, semel latus in cruce pendentis pupugit, sed totum ejus corpus integrum reservavit tu vero ad hoc eum quotidie comparas pecunia, ut sedentis in cœlo diversa laceres membra. Vos autem, dilectissimi, qui ab initio uberibus sanctæ matris Ecclesiæ nutriti, usque ad solidum cibum estis ab ea perducti, manete in ea. Si quis ejus vel disciplinam vel quamlibet admonitionem aspere tulit, et iratus abscessit, agnoscat matrem, redeat ad eam libenter et hæc suscipit quæ requirit; gaudebitque filium perditum fuisse conversum. Sed licet multum gaudeat filium perditum fuisse conversum, stabilitatis dignitatem non quiescit prædicare secum permanentium filiorum.

[ocr errors]

DE SYMBOLO

AD CATECHUMENOS SERMO ALIUS (a).

CAPUT PRIMUM. 1. Pompa diaboli, quibus renuntiant baptizandi. Sacramentum Symboli quod accepistis, memoriæque mandatum pro vestra salute retinetis, noveritis hoc esse fidei catholicæ fundamentum, super quod ædificium surrexit Ecclesiæ, constructuni manibus Apostolorum et Prophetarum. Edificium enim domus Dei, lapides sunt vivi: quod

(a) In ante editis, tom. 9: Liber alius, seu tertius.

་;

estis vos. Ita enim credentibus scribit Apostolus: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus sanclus habitat in vobis (1 Cor. 1, 16)? Sed et apostolus Petrus alloquens fideles, Vos, inquit, tanquam lapides vivi ædificamini in domum spiritualem (1 Petr. 1, 5). Quisquis huic ædificio conjungi desiderat, renuntiet diabolo, pompis et angelis ejus. Pompe diaboli sunt quæque illicita desideria, que turpant, non quæ exornant animam; ut sunt desideria carnis, desideria

[ocr errors]

oculorum, ambitiones sæculi. Ad concupiscentiam carnis pertinent illecebræ voluptatum ad concupiscentiam oculorum, nugacitas spectaculorum ad ambitionem sæculi, insana superbia; ubi est fumus inflatus, ut homo positus in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat, cum de homine judicat. Qui ergo vult mundum vincere, tria ista vincat quæ sunt in mundo: et per hæc illum vincit etia:n, qui suadendo per superbiam decepit mundum.

CAPUT II.-2. Cultus idolorum reprehenditur. Postquam autem homo renuntiando diabolo excludit pessimum invasorem, introducat optimum possessorem; credat in Deum Patrem omnipotentem, etc. Magnum donum gratiæ, credere et intelligere Deum. Sed quid propheta dicit? Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Credamus ergo, ut intelligamus, sed oremus, ut mereamur videre quod credimus. Peccata enim, et auctor peccati diabolus separavit animam a Deo : et dum creatura secuta est seductorem, suum deseruit salvatorem; facta est ruina magna et erravit anima, ut pro vero Deo coleret idola, et adoraret ipsa quæ fecit, deserendo illum a quo facta est. Adorando enim lapidem nullam habentem vitam, ipsa perit, deserendo Deum qui est ejus vera et æterna vita. Hinc error omnis, et desertio bonorum : hinc cultus Paganorum, et perversitas hæreticorum. Et erraverunt animæ per diversas voluptates et perversas, ut alii colerent solem, alii lunam et stellas, alii montes, alii lapides et quæque virgulta, ut sibi quisque credidit invenisse, non adjutorem Deum, sed deceptorem diabolum : atque ita per diversa anima erravit a Creatore suo, ut omne quod ei dederat Deus ad servitium, hoc illa coleret ut Deum. Nonne omnia propter hominem creata sunt? Legat quis Scripturas sanctas, et inveniet Deum dixisse homini, quem de limo terræ formavit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, et avium cæli, et pecorum terræ. Et paulo post Ecce, inquit, dedi vobis omnia in usum et ad escam (Gen. 1, 28, 29). Eos autem qui Scripturas sanctas legere nolunt, ipsa rerum natura, ipseque mundus operibus famulatus sui incredulos sua quadam voce convincit, et animam perversam increpans dicit: Quid est, misera, quod erras in me, et degener facta oblita es a quo quanta creata sis, cui cœlum et terra tam pulchra domus nullis meritis præcedentibus constructa est? Respondent et singula quæque elementa clamantia, et ipsis suis operibus suum demonstrantia artificem. Clamat coelum : Non sum Deus: nam si Deus essem, nulla me nubilatio obumbrare potuisset, nec tenebræ succederent luci mex; sed lux integra, incorrupta, inviolataque mansisset, sicut manet lux illa vera quæ istam lucem temporalem creavit in me propter ie. Clamat et sol: Quid me, homo, colis ut Deum, quem vides ortu occasuque concludi? Deus nec ortum habet, nec occasum : sed tu illum deserendo magnum incurristi casum. Sed consideras magnum atque mirabilem esse me: ego autem agnosco habere super me, qui et me creavit et te. Cum autem opera et splendoris et caloris mei tibi deserviant, quomodo me pro Deo colendum ducis, nisi quia verum Deum colere nescis? Ita luna et stelle istam similem proferunt vocem : Non vides, inquiunt, homo, spatium nos agere nocturnum, excludi luce, nec terminos transgredi constitutos, quos ad solatium quietis tuæ omnipotens artifex terminavit? Non sumus Deus: convincimus falsitatein tuam serviendo tibi ad pœnam tuam. Clamat mare, et omnia quæ in eo sunt: Non sumus Deus. Praebco enim, ut mihi jussum est, famulatum, pervium iter carinæ suscipiens, motus congruos, flatus ventorum; dirigens gressus, ut ad portum desideratum etiam rapiente te avaritia, nulla interposita tarditate perducam. Animalia vero quæ gignuntur ex me, tibi in escam donata esse cognoscis. Cum ergo per omnia agnoscam modulum meum, tu quare deseris ordinem tuum, deserendo omnium creatorem Deum? Clamat terra:

Ergone, homo, deitatis mihi nomen adscribis? Ideo non agnoscis quid sim, quia oblitus es qui sis. Non agnoscis materiam tuam; non agnoscis quia limum meum es, ex me quidem formatum, sed, quod non sum ego, animatum. Non agnoscis quia inter omnia animalia quæ ex me procreata sunt, tu solus sub Dea pene mundi dominus constitutus es. Merito non intelligis, quia cum esses in honore, non intellexisti: comparatus es jumentis insipientibus, et similatus es illis (Psal. XLVIII, 13).

CAPUT III. 3. Verus Deus abjectis diis falsis co lendus. Nos autem, dilectissimi, quibus donatum est credere, nec solem credamus Deum vel regem cœli; nec mare, aut nescio quem regem ejus Neptunum, quem fingit vanitas, nou veritas; nec terram et Plutonem sed credamus in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem cœlorum. Qui enim cuncta quia voluit de nihilo fecit, ipse regit quæ fecit. Immortales isti qui a nobis superius commemorati sunt, ideo dii non sunt, quia et comprehendi et videri hic oculis possunt : cæteros autem, quos vani vane colunt, Jovem, Saturnum, Martem, Junonem, Minervam, Venerem, et cætera portenta, non numina bona, sed nomina mala 1, homines mortales fuisse, etiam eorum litteræ clamant, qui talibus erroribus delectantur. Nostræ autem sacræ Litteræ qualem Deum prædicent, Paulum audite apostolum : Immortali, inquit, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (1 Tim. 1, 17). Non videtur Deus noster oculis carnis, sed videtur oculis cordis; non videtur ad tempus, sed videtur in æternum. Sed dicit paganus Ostende mihi quem colis. Respondeo: Ego quidem habeo etiam modo quem tibi ostendam, sed tu non habes oculos unde videas. Beati enim, ait Salvalor noster, mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Cor immundum et tenebris peccatorum obvolutum, Deum quærit videre? Lux lucel in tenebris, sed tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. 1, 5). Numquid quia cæcus non videt, ideo lux non non lucet? Si nosses, o infidelis, dicere Deo vero, Illumina oculos meos (Psal. x1, 4); videres nobiscum nunc per speculum in ænigmate, ut possis videre facie ad faciem (I Cor. xi, 12). Si ex operibus intelligeres artificem, ex creatura conjiceres Creatorem. Si expavesceres in te, quia non totum capis te; agnosceres Deum qui fecit te. Non enim vides animam tuam, cum omnia videat anima tua per carnem tuam. Aut si vides animam tuam, dic mihi qualis vel quanta sit utrum quadra, an rotunda; utrum lenis, an aspera; utrum calida, an frigida; utrum alicujus coloris, an omni colore carens. Video, deficis; ostendere animam tuam qualis sit, non potes. Ecce immortalis est anima tua, et vivificat mortalem carnem tuam. Immortalem dico animam tuam ad utrumque. Si credit, immortalis est ad vitam si non credit, immortalis est ad pœnam. Credimus ergo Deum immortalem et invisibilem; non illum quem vos infideles deum fingitis, simul et adulterantem et tonantem : sed Deum verum, totius mundi fabricatorem atque

rectorem.

CAPUT IV. 4. Nativitas Christi ex virgine secundum prophetiam Isaiæ. Signa in Christi nativitate. Infantes jussu Herodis occisi fiunt martyres Christi. Homo iisdem quibus perierat gradibus reparatus. Et Filium ejus Jesum Christum : olim promissum per Prophetas. Tenemus quod jam impletum esse cognoscimus. Sed ideo etiam hoc credere jubemur, quia quando factum est, præsentes non fuimus. Aderant tunc Judæi, ex quorum gente ipse Salvator Apostolos elegit, per quos ad nos fides ista pervenit. In ipsa autem gente in qua et ex qua nasci dignatus est, longe an lea Isaias propheta prædixerat: Ecce virgo in utero accipiet et pariet Filium, et vocabilis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. vn, 14). 1 Juxta Er., non nomina bona, sed nomina mala. Juxia Lugd. et ven., non numina bona, sed numina mala. in B. additur ad marginem : « Pro, nomina, forte legendum, omina.» M.

Et alio in loco, Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. x1, 1): virgam significans virginem Mariam, et florem virge, filium virginis Dominum Jesum Christum. Judæi antequam ista fierent, legebant, et non intelligebant: cœperunt impleriquæ promissa sunt, et non gaudebant, sed potius invidebant. Nascitur Christus ex virgine sicut flos ex virga, sine ullo composito semine. Nascitur infans parvus, rex magnus. Procedunt certa indicia, et signa magni regis: pastoribus nuntiant Angeli, per stellam velut per novam linguam clamant cœli. Adducuntur de longinquo Magi; veniunt, ut adorent adhuc in præsepi jacentem, sed jam in coelo et in terra regnantem. Annuntiantibus Magis regem natum, turbatur Herodes; et ne regnum perdat vult eum occidere, in quem si crederet, et hic securus, et in illa vita sine fine regnaret. Herodes a Judæis ubi Christus nascatur inquirit. Quærunt simul, non sicut Magi adorandum, sed inventum necandum. Quid times, !lerodes, quia audis regem natum? Non venit ille ut te excludat, sed ut diabolum vincat. Sed tu hæc non intelligens turbaris et sævis; et ut perdas unum quem quæris, per tot infantum mortes magus efficeris crudelis. Non te ulla pietas plangentium matrum, aut Jugentium patrum funera filiorum, non mugitus * et gemitus revocat infantum. Necas parvulos corpore, quia te necat timor in corde; et putas si hoc quod cupis impleveris, diu te posse vivere, cum ipsam vitam queres occidere. Ille autem fons gratit. parvus et magnus, qui in præsepi jacet, thronum tuum terret agit per te nescientem causas suas, et a captivitate diaboli animas liberat. Suscepit filios inimicorum in numerum adoptatorum, Moriuntur parvuli pro Christo nescientes, parentes plangunt martyres morientes ille nondum loquentes idoneos suos efficit testes. Ecce quomodo reguat, qui sic regnare venerat. Ecce jani liberat liberator, et salutem præstat salvator. Sed tu, Herodes, nesciens hoc, turbaris et sævis; et dum contra parvulum sævis, jam illi obsequium præbes, et nescis. Ille enim rex magnus qui ad hoc venit, ut per te et per alios suos hinc congreget, tu illi prior ad regnum cœlorum tot millia candidatorum infantum innumerabilem præmittis exercitum. Hanc turbam Apocalypsis illa beati Joannis apostoli demonstrabat, dicens : Vidi turbum multam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni tribu, stantes in conspectu Dei; et induti erant alba v.sle, et palmæ fuerunt in manibus eorum (Apoc. vi, 9). O magnum donum gratiæ! Quibus eorum meritis præstitum est ut sic vincerent infantes? Necdum loquantur, et Christum confitentur. Necdum motibus membrorum valent suscipere pugnam, et victoriæ jam efferunt palmam. Quomodo regnas, Herodes, qui sic vinceris? Parvus ille non te armatorum virorum fortium superavit manu, sed innumerabili vicit turba morientium parvulorum. Vis nosse quid infantibus quos trucidasti, præstiteris? Ideo accelerasti ad eorum vitam, ne cum suis parentibus occiderent veram Vitam : hoc illo per te agente, qui novit bene uti etiam malis tuis. Illorum animas liberavit a parentum internecionis sure societate, et te solum inanem reliquit in scelere. Egit et agit gratia causas suas, et per inimicos suos, et per ipsos, et in ipsis: nam et ipsi qui moriebantur, natura filii iræ erant, sicut et cateri (Ephes. 1,3); sed quid eis præstitit gratia, nisi ut erueret eos de potestate tenebrarum (Coloss. 1, 13)? Præsti tit eis Christus ut pro Christo morerentur, præstitit ut suo sanguine ab originali peccato diluerentur. Nati sunt ad mortem, sed continuo eos mors reddidit vitæ. lisdem gradibus, dilectissimi, quibus perierat homana natura, a Domino Jesu Christo reparata est. Adam superbus, humilis Christus: per feminam mors, per feminam vita; per Evam interitus, per Mariam

* Juxta Er. Lug. et ven., magnus efficeris crudelis. in B. notatur ad marginem: «Pro, magus, forte legendum, magis.» M. suspicantur GG. forte hic legendum, vagitus, qué vox reipsa puerulis melius congruit. M.

salus. Illa corrupta secuta est seductorem; hæc integra peperit Salvatorem. Illa poculum a serpente propinatum libenter accepit, et viro tradidit, ex quo simul mererentur occidi: hæc gratia cœlesti desuper infusa vitam protulit, per quam caro mortua possit resuscitari. Quis est qui hæc operatus est, nisi virginis filius et virginum sponsus? qui attulit matri fecunditatem, sed non abstulit integritatem. Quod contulit matri suæ, hoc donavit et sponsæ suæ. Denique sancta Ecclesia que ili integro integra conjuncta est, quotidie parit membra ejus, et virgo est.

-

CAPUT V. — 5. De Christi passione. Antidotum ex Christi sanguine. Crucifixum sub Pontio Pilato, et sepultum. Et hoc credimus, et ita credimus, ut inde gloriemur. Mihi enim, ait doctor Gentium, apostolus Paulus, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, el ego mundo (Galai. vi, 14). Et nos in hoc gloriemur, in hunc speremus, illi haereamus. Simul enim vetus homo noster cum illo crucifixus est cruci (Rom. vi, 6). Nisi enim crucifigeretur ille, mundus non redimeretur. Pœna illa, salus est nostra. Quod Judrus et Gentilis detestatur, Christianus inde salvatur. Sed quare Judacus detestatur? Quia, sicut Apostolus dicit, illorum delicto salus est Gentibus (Id. xi, 11). Quod delictum commiserunt Judari? Christum tenuerunt, vinctum Pilato tradiderunt, clamaverunt: Crucifige, crucifige. Quare? quam ob causam? Quo..iam suscitavit morLuum. Audit Pilatus, inv nit innocentem, videt populum sævientem, excusat et dicit: Ego in isto non invenio causam; accipite eum vos, et crucifigite. Quando dicebat Pilatus, Ego in isto non invenio causam, accipite eum vos; quid aliud dicebat, quam hoc : Ad judicem quasi cum reo venistis, sed innocentem legibus tradidistis, in quem nullum crimen probare valuistis. Non ero ju tus, si secundum desiderium vestrum, innocentem occidero; ero ab hoc facto, a vest a seditione alienus, si vobis eum tradidero. Accipite eum, inquit, vos, et s cundum legem vestram crucifigite. Et illi : Nos scinus, inquint, quia rens est moriis. Quid scit carcus corde, un corpore? Clamat quod nescit, et ut impleat qu'd savit, dicit se scire quod nescit. Lerum Pilatus andit Jesum; et responsis ejus in metum missus, consilium invenit quomodo eum dimitteret. Egressus ad Jud.cos dixit: Est consuetudo ut dimittam vobis unum in pascha ; vultis ergo dimi tam vobis

regem Judæorum? Clamaverunt et dixerunt: Noli ipsum dimittere, sed Barabbam (Joan. xvi, 30, xix, 15). Fuit autem Barabbas, ut Evangelista narrat, insignis latro. O cæcitas Judæorum! o furia phreneti corum! Noli ipsum dimittere, sed Barabbam: quid fuit aliud dicere, quam, Occidatur Christus salvator, quia suscitavit mortuuni; dimittatur latro, ut iterum perpetret homicidium? Sed clamate ; quid clamatis nescientes? Occidatur a vobis Christus, et redimantur gentes. Medicus autem ille animarum qui vos VI debat phrenesi laborare somnum salutis ingerebat: et ideo etiam ipse pro nobis dormire volebat. Tanquam diceret: Medicus sum, infirmi estis; infirmitas vestra magna refugit somnum salutis. Ecce dormio ego propter vos; ut me viso, dormire delectet et vos, el a pœnali morte liberem vos. Sed illis et de illis hoc dicebat, quos credituros in se postmodum noverat; et pro quibus pendens Patrem rogabat, dicens: Puter, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxш, 34). Inter eos erat et ille phreneticus, prius Saulus, postea Paulus; prius superbus, postea humilis: et ipse phrenesi laborabat, somnuni salutis repudiabat. Sed quid ei fecit medicus? Prostravit sævientem, erexit credentem; prostravit persecutorem, erexit prædicatorem (Act. ix) Prostratus ad terram dormivit phreneticus surrexit, et factus est medicus. Coepit in aliis curare morbum quo ipse laborabat, et effectus discipulus cœlestis archiatri, antidotum bibit confectum ex sanguine medici: prior ipse bibit, et bibendum amatoribus propinavit. Hoc antidotum ex sanguine crucifixi confectum, etiam ipsi reges terræ biberunt: et

:

qui erant Ecclesiæ persecutores, ejus facti sunt defensores.

CAPUT VI. De sepultura ejus. Resurrectio quomodo tertia die. Sepulturam vero hujus crucifixi sanctum indicat Evangelium: quod susceptus sit a Joseph, obvolutusque linteaminibus, cum aromatibus positus sit in monumento novo. Hlomo enim novus sine ulla corruptione ex virgine procreatus, in monumento novo positus est, in quo nondum positus erat mortuus: ut sanctitas virginalis uteri in omnibus ornaretur ex convenientia inviolabilis sepulcri (Joan. XIX, 38-42).

1

6. Tertia die a mortuis resurrexit. Quamvis multi sancti multa bine senserint atque dixerint. Nam quidam volentes tres dies et tres noctes usque in diem dominicum exprimere, a nocte præcedente sextæ ferie, et ipsam sextam feriam concluserunt in unum diem, et noctem sabbati et sabbatum, et noctem dominici diei et ipsum diem resurrectionis. Alii autem ab ipsa sexta feria, et nocte que media die facta est, voluerunt tres dies et tres noctes usque in diem dominicum exponere, propter illam sententiam Domini in Evangelio positam : Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita oportet esse Filium hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noetibus (Matth. x, 40). Sed nos neutram eorum vacuantes sententiam, melius tamen, si placet, in his spiritualem requiramus intellectum, quomodo Filius hominis fuerit in corde terre tribus diebus et tribus noctibus: tres dies tria tempora seculi ponentes, ante Legem, sub Lege, sub Gratia; el tres noctes tres mortes, id est, tres mortuos quos suscitavit Dominus præsens in carne, filiam archisynagogi in domo (Id. ix. 18 25), filium viduæ foris portam (Luc. vii, 1245), et Lazarum quadriduanum de sepulcro (Joan. xI, 44-44). Unde eniin mors, nisi per peccatum? et quid sunt peccata, nisi magnæ tenebrae que faciunt gravem noctem? Ita ergo sibi conveniunt, ut unus dies sit aute Legem, quando peccatum latebat: et huic accedit nox illa, quod puella mortua in domo jacebat, tanquam peccatum intra conscientiam latebat. Secundus dies sit sub Lege, quando dictum est homini, Non concupisces (Exod. xx, 17); et peccatum processit ad publicum et huic accedit nox illa, quod filius vidua foris portam, tanquam peccatum animar quod intus latebat, processit ad publicum. Tertius dies sit sub Gratia, quando jam p'us peccat anima, quia scit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis (Luc. XII, 47), et sub tanta plenitudine gratie, merito peccatorum jam putet: et huic accedit nox illa mortis Lazari in sepulcro jacentis, tanquam animae peccatis obrute et fetentis. In his tribus diebus et noctibus fuit Christus in corde terræ; hoc est, jacuit fides Christi in cordibus eorum qui habitant in terra. Habent ergo anime in his diebus et noctibus et præcepta legis et voces pœnitentiae, ut resurgere possint cum Christo. Ad diem et noctem latentis peccati, lex illa est generalis, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. iv, 46). Et vox pœnitentiæ ejus est, Delicta juventutis et ignorantiæ meæ ne memor fueris (Psal. XXIV, 7). Ad sequentem diem manifestati peccati, lex illa est, Non concupisces (Exod. xx, 17). Et vox pœnitentie ejus est, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal.L, 6). Ad tertium diem et noctem jam sepultæ animæ consuetudine peccati, lex illa est, Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. v, 14). Et vox pœnitentiæ ejus est, Domine, libera animam meam de morte (Psal. CXIV, 4); et, Eduxisti ab inferis animam meam (Psal. xxix, 4). Per tria ista tempora veluti per tres dies resurgunt animæ cum Christo, quibus dicitur per prophetam, Resurgent mortui, et excitabuntur qui in monumentis sunt, et exsultabunt omnes qui sunt super terram (Isai. xxvi, 19). Et quibus per ApostoIm dicitur, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14). Et jam resur

1 Juxta Er. Lugd. ven. Lov., foris in porta. M.

gentibus, hoc est, a peccatis liberatis dicit, Si surrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. 111, 1) : quia Dominus Jesus resurgens a mortuis, assumptus est in cœlos et sedet ad dexteram Dei Patris.

CAPUT VII.-7. Christus ut homo, sedet ad dexteram Patris; ut Deus, ubique est. Quis est qui sedet ad dexteram Patris? Homo Christus. Nam in quantum Deus, semper cum Patre et ex Patre; et quando ad nos processi, a Patre non recessit. lloc est enim esse Deum, ubique e se totum. Totus ergo Filius apud Patrem, totus in cœlo, totus in terra, totus in utero virginis, totus in cruce, totus in inferno, totus in paradiso quo latronem introduxit. Non per diversa tempora vel loca dicimus ubique esse totum, ut modo ibi totus sit, et alio tempore alibi totus: sed ut semper ubique sit totus. Si enim Deus hoc præstitit huic luci que videtur nostris aspectibus, ut simul tota ubique sit: neque enim quando hic est, in Oriente vel in aliis partibus terrarum non est; sed ubique tota est, et in omnibus tota est, et omnium oculos satiat, et ipsa integra perseverat si hoc potest creatura, quanto amplius ipse Creator? Sed hoc quod Filius dicitur sedere ad dexteram Patris, demonstratur quod ipse homo quem suscepit Christus, potestatem acceperit judicantis.

CAPUT VIII.-8. Adventus Christi ad judicium qua➡ lis. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos. Adventum ejus liber indicat Actuum Apostolorum. Postea enim quam a mortuis resurrexit, conversatus est cum discipulis suis quadraginta diebus et quadraginta noctibus, intrans et exiens, manducans et bibens, non quod haberet infirmitatem, sed ut doceret veritatem. Quadragesimo die, ipsis videntibus et quodam modo in cœlum oculis deducentibus, astiterunt illis duo viri in veste alba, qui dixerunt eis: Viri Galilæi, quid statis intuentes in cœlum? Iste Jesus qui assumptus est in cœlum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum (Act. 1, 3-11). Veniet ergo, fratres mei, veniet: ille qui prius venit occultus, veniet in potestate manifestus; ille qui judicatus est, veniet judicaturus; ille qui stetit ante hominem, judicaturus est omnem hominem. Deus manifestus veniet. Quid est, Deus manifestus veniet? Non sicut prius, homo humilis; sed sicut Deus homo, majestate sublimis. Et judicabit (Psal. XLIX, 3). Quomodo judicabit? Non enim ut judex terrenos quæsiturus est testes ut te convincat, aut veritatem per tormenta requisiturus ut confessum puniat; cum judex sedeat ipsa justitia, et testis sibi sit ipsa mala conscientia. Ille judex, dilectissimi, nec gratia prævenitur, nec misericordia jam flectitur; nec pecunia corrumpitur, nec satisfactione mitigatur. Hic, hic, dum tempus est, quidquid potest anima agat pro se, ubi locus est misericordie: nam ibi quid pro se agat non habebit, quia justitiæ solius locus erit. Hic agat anima pœnitentiam, ut ille possit mutare sententiam : hic det panem, ut accipiat postmodum salutem; hic facial misericordiam, ut ibi inveniat indulgentiam.

CAPUT IX.-9. Tres personas esse unum Deum. Credimus et in Spiritum sanctum. Spiritum sanctum Deum dicimus, nec tamen dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres deos, sed unum; quia una est æternitas, una majestas, una potestas. Pater non est Filius, sed Pater est Filii; Filius non est Pater, sed Filius est Patris; Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed Spiritus est Patris et Filii: tres personæ, sed unus Deus. Quomodo, inquis, tres nominas, et unum dicis? Ostende hoc aut ratione, aut aliqua similitudine, per quam intelligi possit quidnam illud sit. Quæ ratio, aut quæ similitudo illi rei invisibili comparari potest? Det tamen veniam ejus majestas, quia aliquam similitudinem quæ occurrit ex ejus creatura ponit nostra infirmitas, per quam intelligere possit vestra Charitas. Nisi enim ille permitte ret, quis nostrum de ejus divinitate loqui auderet? Non vacat quod omnis creatura subjecta sit Creatori;

in nulla tamen alia specie voluit apparere Deus noster quam in igne. Nam et sancto Moysi in rubo in flamma apparuit (Exod. m, 2), et filiis Israel ducatum in columna ignis præbuit (Id. xi, 21), et super discipulos congregatos donum Spiritus sancti in linguis igneis effudit (Act. 11, 3). Habet enim hoc elementum magnum sacramentum, per quod exerceat quærentis ingenium. Ecce in igne quedam tria conspicimus; ignem, splendorem et calorem et cum sint tria, unum lumen est. Simul exsurgunt, simulque consistunt: nec ignis præcedit splendorein, nec splendor calorem. Et hæc non confuse unum sunt, nec disjuncte tria; sed cum unum sint, tria sunt. Simul operantur, et cum inseparabiliter operantur, aliud igni tribuitur, aliud splendori, aliud calori. Nam cum ad ignem refers ustionem, ibi operatur et splendor et calor: et cuin ad splendorem refers illuminationem, simul operatur et ignis et calor et cum ad calorem refers calefactionem, simul operatur ignis et calor et splendor. Ita cum dicitur quod Deus fecerit mundum, intelligitur Pater cum Filio, et per Filium, et cum Spiritu sancto. Et cum dicimus Filium pro nobis passum, intelligimus passionem Filii operatum fuisse et Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et cum remissio peccatorum tribuitur Spiritui sancto, intelligimus totam Trinitatem etiam hoc donum inseparabiliter operari. Hæc propter hæreticos Arianos vel alios qui aliter de Deo sentiunt quam dignum est, dicta sunt vestræ Charitati. Cæterum illud quod est ineffabile et incomprehensibile, nec verbis angelicis explicari potest, quanto magis humanis?

CAPUT X. 10. Baptisma peccata omnia delet. Remissionem peccatorum. Omnia prorsus delicta delet sanctum Baptisma, et originalia et propria: dicta, facta, cogitata, cognita, incognita, omnia dimittuntur. Iunovat hominem, qui fecit hominem; donat delicta, qui non quærit merita : prævenit gratia etiam ipsam infantiam, ut sint liberi per Christum liberati, qui in Adam a diabolo tenebantur ante captivi. CAPUT XI. 11. Resurrectionis fides similitudine seminis suadetur. Carnis resurrectionem. Omnis spes fidei nostræ hæc est, quoniam resuscitabimur. Omnes quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur (I Cor. xv, 51). Resurgent boni, resurgent mali: sed boni, ut sempiterna beatitudine fruantur; mali, ut perpetuo igne puniantur. Ibi discernetur fidelis ab infideli, ut accipiat fides præmium et perfidia supplicii obtineat locum. Nec sibi frustra blandiantur increduli, qui audiunt in Psalmo, Non resurgunt impii in judicio (Psal. 1, 5). In judicio dictum est, id est, non ut judicentur resurgent, quia per infidelitatem olim damnati sunt, secundum illam sententiam dominicam, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. m, 18). Apostolus autem ut tolleret de cordibus infidelium oninem dubitationem, seminantis proposuit similitudinem, et ait: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur (1 Cor. xv, 36). Quid autem fiat in semine, puto neminem vestrum igno

1 In B., quod est, ineffabile est, incomprehensibile est. Er. Lugd. Ven. Lov. secuti sumus.

M.

rare, quemadmodum grana triturata, purgata, recon dita, proferantur, projiciantur, obruantur. Nisi enim esset messis fertilitas nota, ista crederetur insanta. Attamen cum obruuntur et ab oculis dimittuntur sub terra, mortua jacent. Jam si curiositas exigat ea videre antequam pluvia descendat; videt putrefactum atque corruptum quod demiserat integrum. At si spes messis desit, dolor cor urit; perdidisse se credit quod reconditum habuit. Cum autem pluvia advenerit, quomodo delectat respicere herbam virentem, calamum surgentem, ad nodo pervenientem, culmum producentem, spicas proferentem? Delectatne videre quod mortuum jacebat, sic revixisse? Sed non sibi assignet terra fertilitatem, quoniam Dominus dat suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). Si enim pluvia desuper non descendat, etiam terra bona non spicas, sed profert spinas que igni tradantur, non quæ horreo recondantur. Similiter et terra nostra, hoc est caro nostra, sive hic, sive ibi, non sibi assignet merita: sed agnoscat etiam illic accepturam se gratiam pro gratia.

CAPUT XII. 12. Vitæ æternæ felicitas verbis explicari non potest. Ecclesiæ Dei inhærendum. In vita æterna. Bonum omne illud, quod resuscitabimur, quod a peccatis liberabimur, sempiternum erit, et ideo bonum sempiternum erit, quia in æterna vita manebit. Quod sit autem illud bonum quod promittit Deus sanctis suis, quis explicet verbis suis? Facilius tamen possumus dicere in illa vita æterna quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non est ibi luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non est fames; nulla sitis, nullus æstus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulla moestitia, nulla tristitia. Ecce diximus quid ibi non sit : quid autem ibi sit vultis nosse? Hoc est, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. 1, 9). Si in cor hominis non ascendit, cor hominis illuc ascendat. Mundetur cor ab omni immunditia, ut possit portare Deum, qui est vera sempiternaque justitia. Manet enim Deus in corde credentis, et se diligentis et manet homo in Deo, id est, in æterna vita, quod est præmium Deum amantis.

13. Nec amare, nec diligere quis potest, qui in Ecclesia ejus non est; quoniam omnis qui præter illam est, nec cum Deo est, qui vita æterna est. Ideo sacramenti hujus conclusio per Ecclesiam terminatur, quia ipsa est mater fecunda, integra et casta, ubique diffusa, que filios Deo spiritualiter parit, quæ parvulos lacte verborum ejus spiritualiter nutrit, quæ pueros sapientiam docet, que adolescentes a luxuria atque impudicitia sua sancta castitate custodit, quæ juvenes robore virtutis contra diabolum armat, quæ senes prudentiam docet, quæ seniores ætate provectos venerabiles facit. Per hanc juvenes et virgines, seniores cum junioribus, tas omnis et uterque sexus laudant nomen Domini (Psal. CXLVIII, 12). Hæc errantes filios revocat, mortuos graviter dolet, secum perseverantes indeficienter pascit. Ilanc, dilectissimi, amemus omnes tali matri sic amanti, sic prospicienti, sic consulenti inseparabiliter inhaereamus; ut simul cum illa et per illam Deo Patri perpetuo conjungi mereamur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »