ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

exorcismis, orationibus, canticis spiritualibus, insufflationibus, cilicio, inclinatione cervicum, humilitate pedum, pavor ipse omni securitate appetendus; hæc omnia, ut dixi, esca sunt, quæ vos reficiunt in utero, ut renatos ex Baptismo hilares vos mater exhibeat Christo. Accepistis et Symbolum, protectionem parturientis contra venena serpentis. In Apocalypsi Joannis apostoli scriptum est hoc, quod staret draco in conspectu mulieris quæ paritura erat, ut cum peperisset, natum ejus comederet (Apoc. x11, 4). Draconem diabolum esse, nullus vestrum ignorat. Mulicrem illam virginem Mariam significasse, quæ caput nostrum integra integrum peperit, quæ etiam ipsa figuram in se sanctæ Ecclesia demonstravit: ut quo. modo filium pariens virgo permansit, ita et hæc omni tempore membra ejus pariat, virginitatem non amittal. Ipsas sententias sacratissimi Symboli adjuvante Domino exponendas suscepimus, ut quid singulæ contineant, vestris sensibus intimemus. Parata sunt corda vestra, quia exclusus est inimicus de cordibus vestris. Mundata est domus, non remaneat inanis; ne cum vacuam desertor invenerit, adducat secum alios septem nequiores se, et efficiantur hominis illius posteriora, ut Evangelium loquitur, pejora prioribus (Luc. x1, 26). Mox ut exclusus fuerit pessimus invasor, introducatur optimus possessor. Quis est invasor ? Diabolus. Quid invasit? Hominem quem non fecit, insuper et decepit. Promisit ei immortalitatem, et propinavit iniquitatem. Huic vos renuntiare professi estis : in qua professione, non hominibus, sed Deo et Angelis ejus conscribentibus, dixistis, Renuntio. Renuntiate non solum vocibus, sed etiam moribus; non tantum sono linguæ, sed et actu vitæ ; nec tantum labiis sonantibus, sed operibus pronuntiantibus. Scitote vos cum callido, antiquo et veternoso inimico suscepisse certamen non in vobis post renuntiationem inveniat opera sua, ne jure vos attrahat in servitutem. Deprehenderis enim et detegeris, christiane, quando aliud agis et aliud profiteris : fidelis in nomine, aliud demonstrans in opere, non tenens promissionis tua fidem; modo ingrediens Ecclesiam orationes fundere, post modicum in spectaculis histrionibus impudice clamare. Quid tibi cum pompis diaboli, quibus renuntiasti? Utquid claudicatis ambobus inguinibus? Si Deus est, ile post illum si mundus est, ile post si mundus est, ite post illum. Si Deus eligitur, serviatur illi secundum ipsius voluntatem si mundus eligitur, utquid fictum cor quasi Deo accommodatur? Quisquis contempto Deo sequeris mundum, et ipse te deserit mundus. Non vis bonus implere voluntatem Dei, et de te malo impletur voluntas Dei. Sequere adhuc quantum potes fugitivum, et si potes apprehende eum, tene eum : sed video, non potes, fallis te. Ille enim labiles motus suos torrentis ictu percurrens, dum te videt inhærentem sibi et tenentem se, ad hoc te rapit, non ut salvet, sed ut perdat te. Quid tibi cum pompis diaboli, amator Christi? Noli te fallere: odit enim Deus tales, nec inter suos deputat professores, quos cernit vitæ suæ desertores. Ecce ruinosus est mundus, ecce tantis calamitatibus replevit Deus mundum, ecce amarus est mundus, et sic amatur ! Quid faceremus, si dulcis esset? O munde immunde, teneri vis periens; quid faceres si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus alimentá mentiris ? Vultis, dilectissimi, non inhærere mundo? Eligite amare Creatorem mundi; et renuntiate pompis mundanis, quibus princeps est diabolus cum angelis suis.

:

1

CAPUT II.2. Fides præcedat, ut visionis merces sequatur. Omnes mali sumus. Credite. Sic crede, ut desideres videre quod credis. Dicit aliquis: Ecce credo et desidero videre quod credo; utinam mihi ostenderetur, ut fides mea ipsa visione lætaretur! Si nunc videres, non crederes: ideo credis, quia non vides; sed ita crede, ut videas. Fides, opus est: visio Dei, merces est. Prepostere vis accipere mercedem,

Editi, crm histriombus. Abest, cum a Mss.

qui non laborasti in opere. Nonne omni operanti pe-
nes te, recte a te merces non datur, nisi opus perfi-
ciatur? Quod agis cum servo tuo, hoc pete a Do-
mino tuo. Tibi confert, quod per fidem te exercet :
differendo visionem suam, commendat donum suum,
non negat; ut amplius desideres dilatum, ne vilescat
cito datum. Nec tamen te deserit, qui utiliter nunc
visionem suan: subtrahit : oculi tui eum non capiunt.
Cæterum ipse te omni tempore attendit. Adhibe ocu-
los fidei. Nonne faciem ejus respicis, cum in ejus uni-
genito Filio credis? Nonne manus ejus vides, cum
universam creaturam attendis? Nonne os ejus audis,
quando præcepta ejus recitari advertis? Örationem
tuam quomodo fundis, nisi scias te ad illum perve-
nire, de quo dicit propheta: Ecce oculi Domini super
justos, el aures ejus ad preces eorum (Psal. xxxin,
16)? Si autem et pedes ejus quæris nosse, audi quos
voluit esse pedes suos: Quami pretiosi pedes, inquit,
eorum qui annuntiunt pacem, qui annuntiant bona (Isai.
LII, 7)! Conscripsimus membra: sed non in his mem-
bris humanis continetur Deus, quoniam non est in
loco, sed ubique totus est. Diximus secundum modum
intelligentiæ humanæ, non secundum ineffabilem vir-
tutem majestatis divinæ. Vis nosse qualis sit? Vide
facturam, et intelliges factorem; perscrutare quæ fe-
cit, et intelliges eum qui omnia creavit. Ecce ait Deo
propheta Coli cælorum non te capiunt (II Par. vi,
18). Et quem non capiunt spatia coli, capiunt angu-
stie cordis humani, ipso dicente: Inambulabo in illis,
et inhabitabo (11 Cor. vi, 16). Et Dominus Jesus: Qui
me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum,
el manifestabo ei me ipsum: el veniemus ad eum, et
mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv, 21 et 23).
Ecce qualem te fecit Omnipotens qui te creavit
Agnosce te prius qui sis, et cognosces qui te fecit
qui sit. Rex terrenus, ideo mortalis, quia visibilis :
Rex cœlestis immortalis, et invisibilis. Rex terrenus
cum nihil creaverit, omnia tamen in potestate ac-
cepit et non credis Regem qui omnia creavit,
quod cuncta gubernet et regat? quomodo, inquis,
cuncta gubernat et regit? Ecce tanta mala fiunt in
mundo, et non vindicat! O homo, ideo negas ejus po-
tentiam, quia magnam ille exhibet patientiam? Pec-
cantem quidem inipunitum non dimittit; servat, aut
poenitendo corrigendum, aut ultimo judicio punien-
dum. Crede mihi, o tu quisquis es qui de malis que-
Deus
reris, quoniam omnes mali sumus. Si, ut vis,
malis statim retribueret mala, nullus remaneret qui
de alio murmuraret. Sed ideo ille Rex magnus, qui
novit quomodo regat quod creavit, non implet volun
tates perversas, sed suam perficit rectam, ut te do
ceat, patientiam suam. Non tu Deum velis convertere
ad furias tuas regat te qui fecit te; nam si volueris
regi a te, statim cades per te. Tamdiu primus homo
ille stetit, quamdiu Deo adhæsit : dimisit, et dimissus
est. Voluit probare vires suas, et invenit miserias et
nostras et suas. Quam bonum illi esset, si hoc faceret
quod Psalmus admonet : Jacta in Domino curam tuam,
et ipse le enutriet (Psal. LIV, 23). Si tunc ille homo
noluit esse cautus, nunc homo caveat vel expertus.

3. Confiteamur, intelligamus habere nos Regem immortalem et invisibilem: quem nemo hominum vidit, nec videre his oculis potest (1 Tim. vi, 16). Apostoli haec verba sunt.

CAFUT III. · De visione Dei. Moyses quomodo vi debat Deum. Si nemo hominum vidit, quomodo locutus est cum Moyse os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum? Irruit quæstio non parva. Ait enim Dominus: Non quomodo cum aliis per ænigmata, ia loquar ad Moysen famulum meum ; sed os ad os loquan illi. Et subjunxit Scriptura quæ supra diximus: Quoniam loquebatur Moyses cum Deo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum. Si os ad os loquebatur cum eo, et videbat eum, quomodo verum est illud apostolicum, quod Deum nemo vidit unquam, nec videre po.

1 Plures Mss., cum conservo tuo.

test? Si autem videbat eum Moyses, quid est quod idem ipse post paululum pro magno petit, et dicit, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi faciem tuam ; et Dominus ili, Facies quidem mea non videbitur tibi: non enim videbit quis faciem meam el vivet? Ubi est illud quod videbat? Et si videbat, cur desiderabat videre quod videhat? At quomodo illi negabatur id quod jam demonstrabatur? Exercet ingenium quærentis. Videbat Moyses Deum non oculis corporeis, sed oculis mentis. Et quia lux illa perpetua, quæ Deus est, plus eum quam cæteros illustraverat, ideo dictum est, Os ad os loquebatur illi: ac si dicèretur, Plus omuibus manifestatus est illi. In eo autem quod dictum est, Non enim quis poterit videre faciem meam et vivere; ostensum est neminem his oculis corporeis Deum posse videre. Quid autem concessum sit fidelissimo famulo Dei Moysi, ne tam magnum ejus desiderium in omnibus frustraretur, debet nosse Charitas vestra. Dictum est illi a Domino, sicut cadem Scriptura narrat: Vade, ascende super petram in Horeb, el sta ibi; et transiet claritas mea ante te, et posteriora mea videbis : facies autem mea non videbitur tibi (Num. xn, 8, et Exod. xxxm, 13-23). Ne forte subrepat perversus intellectus, aut hæreticus sensus, et putet quis Deum esse corporeum, vigilet pia fides et catholica doctrina. Mysticis enim figuris loquitur divina Scriptura, servans rebus tempora, quibus recognitis manifesta exerceat veritate: quoniam nec hoc vacat a mysterio, quod in monte Horeb super petram jussus est ascendere Moyses, et stare. Ipsa est illa petra, quæ percussa produxit aquas populo sitienti (Exod. xvn, 6); de qua dicit sanctus David, Disrupit petram, et fluxerunt aquæ (Psal. LXXVII, 20). Apostolus autem exponens hoc ait: Patres nostri escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus (1 Cor. x, ▲ et 5) Ipsa sunt illa posteriora Dei, Christus Dei. Iloc vidit Moyses prophetando, quod Paulus exponit di cendo: Cum venit, inquit, plenitudo temporis, musit Deus Filium suum facium ex muliere (Galat. 1v, 4). Mulierem hic ponit, consuetudinem servans locutionis hebrææ, quæ omnes feminas mulieres appellat. Nam scriptum est, Servate mulieres quæ nondum cognoverun! virum (Num, xxx1, 18): et de ipsa Eva dictum est, Formavit eam in mulierem (Gen. 11, 22); antequam illam viro conjungeret, eam mulierem appellavit.

CAPUT IV. 4. Christi Nativitas. Fides autem et veritas hoc prædicat, quod Christus sit natus ex virgine. Sic accepistis, sic vos credere dixistis, Credo. Hace nativitas Dei et hominis facta est causa hominis : ut sublimis illa Majestas procedens ex corde Patris, infunderet se in utero matris, causa exegit pietatis; ut homo inveniretur perditus, et Deo Patri per Mediatorem restitueretur inventus. Mira tamen hæc nativitas secunda, fratres dilectissimi. Cæterum illam primam qua de Patre natus est sine aliqua matre, quis enarrabit? Si hane non possumus explicare, illam quando valemus vel inchoare? Si hæc ita nos exercet, ut fidei det locum; illam quando attingimus, quam nec corda potuerunt comprehendere Prophetarum? De hac tanien secunda mira et ineffabili dica. mus aliquid, quod factum est pro nobis, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. 1, 14). Quis enim non expavescat, eum audit Deum natum? Audis nascentem, vide in ipso ortu miracula facientem. Alvus tumescit virginis, claustrum pudoris permanet : impletur uterus matris sine ullo complexu patris, sentit prolem quæ se ignorabat conjugem. Angelus ad virginem loquitur, a virgine cor præparater, Christus fide concipitur. Miraris hæc? Adhuc mirare. Parit mater et virgo, feta et intacta: nascitur filius sine homine patre, qui fecit et ipsam matrem. Factor om ium fit inter omnia: portatur manibus matris rector totius orbis: lambit ubera, regens sidera: tacet, et Verbum est. Necdum per linguam se demonstrabat quis esset, et universa creatura suum natum indicat Creatorem. Angeli pastoribus annuntiant, stella Ma

:

gos invitat: rusticitas pastorum admonitionem exigit Ângelorum, curiositas Magorum instructa est lingua cœlorum. Magi Judaeorum regen prædicant, Judaei abnegant: illi quærunt adorare, isti quarunt occidere. Dicunt Magi Herodi regi quem quærunt natum Regem dicunt Judri ex qua civitate Christus surgat regnare. Utrique prædicant, utrique confitentur: sed illi aliter, isti aliter; illi, ut inventus adoretur; isti, ut captus necetur. O Judaei, ad hoc ferentes in manibus Incernam Legis, ut aliis viam demonstretis, et vobis tenebras ingeratis: ecce Magi primitiæ Gentium Christo offerunt munera, pon solum aurum, thus et myrrham, verum etiam animas suas ; et vos repudiat iniquitas propria, ut illum qui vos venit obligatos li berare, dementes effecti euni quaeratis occidere! Quid vobis profuit, quod prodidistis Herodi, ubi Christus nasceretur? Nonne vos lasistis quam Christo aliquid nocuistis? Andiens enim ille a vobis ubi Christus natus possit inveniri, vestræ gentis infantes continuo præcepit occidi. Savit Herodes, ut inter multos perdat unum et plurimos necando se efficit reum, nec occidit quem quærit hominem Deum. O Herodes, magna tua iniquitas! et infantes necas, et tue nequitia testes cumulas; et Christus a te non invenitur, quia nondum venit ejus hora ut patiatur. Teneris quidem persecutor Christi et reus mortis ejus, nihil agendo in ipso: sed dum multa agis contra ipsum, perdidisti te ipsum. Quid metuis talem Regem, qui sic venit regnare, ut te nolit excludere? Quem quæris, Rex regum est: si velles securus obtinere tuum regnum, ipsi supplicares, ut ab illo acciperes sempiterum Regnet Christus quomodo venit regnare : suscipiat credentes, irrideat persequentes, faciat certantes, adjuvet laborantes, coronet vincentes; donet sanctitatem, amet castitatem, remuneret virginitatem. Gaudete, virgines sancte, virgo peperit Christum. Non vos contristet sterilitas, quarum fides magna est fecunditas; nec doleatis non vos es-e matres, quæ spiritualiter generatis, virgines permanetis, filios suscipitis, integritatem non amittitis. Accepistis ab illo nomen maternum, ut decus castitatis in vos permancat sempiternum. Amate quod estis, servate quod accepistis. Imitamini fideles matrem capitis vestri, sponsi vestri: non vobis denegavit pignora, qui natus est de virgine Maria. Quod tante matri contulit, et in sua carne servavit, hoc etiam vobis donavit virgo mater, sancta caro Christi, ab omni contagione integra. Sed nec ipsa caro ejus sterilis fuit, dum per eam prædicando spirituales fili os regeneravit ad vitam, et post passionem per totum niundum fructificavit occisa.

-

CAPUT V. -5. Passio. Crucifixi. Ex hoc omni libertate assumpta, fiduciam sui anima capiat christiana. Non enim erubescere debet in crucifixum se credidisse Christum. Crux illa fidelibus non est opprobium, sed triumphus. Crux illa vexillum nostrum est contra adversarium nostrum diabolum: pugnavit enim Rex noster pro nobis contra adversarium nostrum. Adversarius diabolus noster mortem minando terrebat, sed Christus æternam vitam promittebat. Adversarius diabolus carnem perempturum se esse dicebat: Rex autem noster ut doceret quomodo ejus exercitus vinceret, in se demonstravit mortem corporis non esse timendam, dum prior ipse pro omnibus dignatus est mori, ne ejus exercitus a diabolo in anima posset occidi. lloc agebat in illo prælio diabolus, si sibi consentiretur : animas perdere cupiebat, et salutem corporibus promittebat. Christus mori docebat ad tempus, et animam et corpus vivere in æternum. He dicebat, Si mihi consenseritis, dabo vobis vitam istam temporalem ; Christus dicebat, Si a me non discesseritis, nee temporalem perditis, et æternalem accipietis. Diabolus dicebat, Nolite perdere istam lucem; Christus dicebat, Ego qui feci et istam, dabo meliorem. Quod ille promittit, ait Christus noster, in potestate dare non habet, et hæc lux mea est, et hæc vita a me creata est: sed illa propter

quam docendam veni, multo excellentior et melior est. Transite a bono ad melius, ne diabo'o consentiendo remaneatis in pejus. In hoc tam magno cer tamine dum diabolus captivat, Christus liberat; diabolus decipit, Christus redimit; diabolus occidit, Christus restituit. Inter hæc omnia ipsum nostrum Regem adver-arius diabolus existimavit carne perimendum, tanquam capite prostrato cetera sibi membra facilius subjugarct: fal-usque in hoc quod videbat, Deum latere in carne minime cogitabat : inseins tanti sacramenti, quod ille Mediator esset, e! ita temperaret Deum in homine, ut hominem conjungeret Deo; occidit quasi potentem hominem defendentem homines, et sensit Deum liberantem omnes quos creaverat homines. Denique in ipsa passione videte spectaculum tanti certaminis. Armatur Judas ut pretio vendat magistrum), et qui erat in numero discipulorum, fit particeps consilii Judæorum, dat osculum falsum, in quo erat nequiti: signum : fingit pacem plenus malitia in corde. Excitantur Judai, veniunt cum facibus, laternis et armis : quærunt multi unum, et veniunt fili tenebrarum, ferentes in manibus lucem, per quam illam veram aliis demonstrarent, quam ipsi carcati corde non poterant retinere. Dominus autem Jesus sciens omnia quæ ventura erant super se (non enim aliquid ignorabat qui ad hoc venerat), egressus est ad eos, et ait illis : Quem quæritis? At illi: Jesum Nazarenum. Ait illis : Ego sum. Quando autem illis dixit, Ego sum, abierunt retro, el ceciderunt in terram (Joan. xvin, 4-6). Erce radius veræ lucis latens adhuc sub nube caruis, respexit tenebras, et prostravit ad terram. Quomodo tune Judai audebunt illam respicere claritatem, quando is am infirmitatem tolerare minime potuerunt ? S ́d ut impleret propter quod venerat, exsurgunt rursus tenebræ : dat eis potesla'em, capiunt tenebre lucem, non sequendam, sed occidendam; permittit se lux ab eis teneri, duci, suspendi, occidi, exspoliatus nube carnis, fulgorem redderet majestatis. Que tandem acta sunt in io certamine? Quam fortiores sibi esse videbantur ministri diaboli, dum fremerent dentibus, dum irriderent, dum capat agitarent, dum spineam coronam imponerent, dum vestimenta ejus conscinderent, dum viderent pendentem illum quem viderant miracula facientem, dum fel et acetum darent, dam lancea perfoderent? Qualis vox veluri victorie eorum fuit dicentium, Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. xxvn, 40)? Sed hoc ille per eos clamabat, qui patientiam Christo auferre cupiebat, ut excitatus insultationibus Judeorum, demonstraret potentiam, sed perderet patientiam. Ille autem Rex fortis, et singulare consilium per quod nascitur et regitur omne sanum consilium, utramque aciem respiciebat, utramque aciem servabat, et patientir, et potentia: et quod servavit, exhibuit. Nam et patientiam servavit, quia de cruce non descendit; et potentiam demonstravit, cum de sepulcro surrexit. Dum in cruce pependit, falsa victoria Judæorum : dum de sepulcro surrexit, vera confusio Jud.corum, el sempiterna victoria Christianorum. Dum in cruce pependit, masti, contristati, dispersique discipuli : dum de sepulcro surrexit, gaudentes, una in domo sunt congregati. Dum in cruce pependit, diffidentia discipulorum: dum de sepulcro surrexit, congregatio Gentium. Dum in cruce pependit, timore negavit Petrus: dum de sepulcro surrexit, amore totus credit mundus. Non solum tune actum est hoc certamen, sed nunc agitur: pugnatur, laborant membra Christi urgente adversario, resistitur illi; quoniam caput nostrum jam sedet in cœlo. Ad hoc ille pugnare voluit, ut te doceret quomodo vinceres. Sed si vires tuæ parvae sunt, ipsum invoca salvatorem, ipsum invoca adjutorem. Cum te perspexerit fideliter invocantem, qui pro te pependit in ligno, et hic victoriam, et coronam victoria præparabit in cœlo.

CAPUT VI. 6. Resurrectio. Tertia die. Triduana.

-

Editi, tentare Deum. Emendantur ex ss.

mors Domini per Prophetas et pravdicta est, et pro-
missa, et impleta. Nam Osee propheta ait, Post bi-
duum suscitabit nos, die tertia veniemus, et quasi ante
lucem paratum illum inveniemus (Osee v1,3) : ostendens
nos in illo resurgere, quoniam dignatus est carnem in
qua moreretur a nobis accipere. Quid jam dicam de
figura illa Jone prophete, quem ipse Dominus ex-
pressius demonstrans, ait ad Judvos: Generatio hæc,
generatio nequam est ; signum quærit, et signum non
dabitur ei, nisi signum Jonæ propheta. Sicut enim
Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus,
ila oportet esse et Filium hominis in corde terræ tribus
diebus et tribus noctibus (Matth. xn, 39 et 40). Ipsam
figuram propheticam comparando, breviter percur-
ramus. Missus est Jonas ad civitatem Ninive, ut ejus
finem prædicaret: missus est Christus a Patre, ut
finem mundi omnibus demonstraret. Fugit Jouas in
Tharsis a facie Domini: fuga Jon:v, ve'ox transitus
Christi; de quo dicit Propheta, Exsultavit ut gigas ad
currendam viam (Psal. xvm, 6). Ascendit navem Pro-
pheta fugiens: lignum Christus ascendit, per mare
hujus saculi transiens. Irruit tempestas magna in
mari : perturbatio maris, perfidia Judæorum. Data
est sors, ut propheta fugitivus in mare mitteretur :
sors data est super Christi vestimenta, ut unitas omni
mundo prædicaretur. Projectus est e navi in mare
Jonas: mors Christi in cordibus Gentium collocata
est. Susceptus est a bestia Propheta, custodiendus,
nou comedendus: andi hic ipsius vocem Christi per
sanctum David. Non derelinques animum meam apud
inferos, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
(Psal. xv, 10). Iu ventre bestia marinæ positus Jonas
Sanctus oravit in inferno Christus descendens
mortuos suscitavit. Tertio die Propheta listori incolt-
mis est redditus: die tertio Chri-tus de sepulero
surgeus, super cœlos est exaltatus. Ad prædicationem
Jonæ per pœnitentiam salvata eșt civitas : per Christi
prædicationem sancta Jerusalem redempta est ci-
vitas.
CAPUT VII. 7. Ascensio. Assumptus in cœ-
lum. Qui descendit, ait Apostolus, ipse est et qui
ascendit super omnes celos, ut adimpleret omnia
(Ephes. w, 10). Quis et qui descendit? Dens
homo. Quis est qui ascendit? Idem ipse Deus homo.
Agnoscat se omnis homo, quoniam propter hominem
Deus factus est homo. Quod pro te suscepit, levavit
in cœlum; terrenumque corpus fecit carleste. Si ere-
dis et tu quod possis resurgere, et in cœlum ascen-
dere; quia certus es de tanto pignore, s curus cris
de tanto munere. Regnat homo jam susceptus a
Christo, ad dexteram Patris sedens; et ut sui'ab illo
regnum accipiant, vocat, invitat, hortatur. Festinet
ad eum omnis anima que avida est glorie, pergat ad
talem regem, a quo ut accipiat potestatem, non ei
pretium pecunia dabit; sed plenam perfectamque fi-
dem euni ad eum attulerit, etiam angelos judicabit.

CAPUT VIII.-8. Secundus adventus ad judicandum. Inde venturus. Quis est iste qui exspectatur venturus mortuos vivosque judicare, nisi le homo qui po nobis dignatus est in cruce pendere? Homo susceptus exspectatur ut veniat. Carterum secundum id quod Deus est, et Patri æqualis est, semper judicat, et semper praesens est. Veniet autem Redemptor noster in ea forma in qua assumptus est, ut impleatur illud quod de eo ait propheta Zacharias, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. xu, 10; Joan. xix, 57). Videbunt ergo Judaei Deum hominem semper regnantem, quem negando desperaverant morientem. Judicabit eos in animis mortuos, qui venturus est resuscitare mortuos. Duobus enim modis hæc sententia accipitur: Vivi et mortui in anima; item vivi et mortui in corpore. Secundum priorem, judicabit vivos in anima, credentes; et mortuos in anima, fidem nullam habentes secundum posteriorem, judicabit vivos in carne, quos præsentes invenerit ejus adventus; judicabit et mortuos in carne, quos resuscitaturus est Deus excelsus. Eligamus, dilectissimi, ut vives nos inveniat

ejus adventus in anima; ne peccando simul ab illo damnetur caro et anima. Finis mundi in proximo est; et si, ut quidam putant, in proximo non est, dies ultimus uniuscujusque nostrum incertus est. Quid differimus, si ad beatam vitam tendimus? Corrigamur, duin tempus est emendemur; bonas causas habeamus, ut futuram diem judicii non timeamus.

CAPUT IX. — 9. De Spiritu sancto. Credo in Spiritum sanctum. Spiritus sanctus Deus est, Patre Filioque non minor; sed una majestas, una potestas, inseparabilis Trinitas, indivisibilis sanctitas, simul ubique tota Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, non tres dii, sed Trinitas unus Deus. Nec tempore separatur Filius a Patre, quoniam æternum Verbum Patris est: nec major est Filio Pater, quoniam æqualem genuit Deus Deum sine tempore, per quem fecit tempora. Nec Spiritus sanctus minor est Patre et Filio; cum sit charitas atque concordia Patris et Filii. Quomodo enim Filius minor est Patre, ut arianus hæreticus prædicat, cum Apostolus eum dicat Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. 1, 24)? Si Virtus et Sapientia Patris Filius est, qui eum minorem dicit, Deo Patri contumeliam facit; quoniam eum et minorem sapientiam et infirmam virtutem in se habere contendit. Aut quomodo Spiritum sanctum minorem prædicat etiam Filio, cum membra Christi templum Apostolus ponat Spiritus sancti? Vos, inquit, estis corpus Christi et membra (1d. xu, 27): et alio loco, Nescitis, inquit, quia membra vestra templum in vobis est Spiritus sancti (Id. vi, 19)? Quomodo Deus non est, qui templum habet: aut quomodo minor est Christo, cujus membra templum habet? Non sunt diversi gradus, ubi est una Trinitas et trina æternitas. Qui enim diversos gradus componit, ipse se ab unitate præcidit. Quomodo exsultas, ariane, quod teneas veritatem, cum te malus error a catholica doctrina separans, hæreticumque protestans a communione totius orbis secernens in uno angulo damnaverit? Cavete, fratres, doctrinas hæreticorum, tanquam insidias luporum. Oves Christi, audite vocem pastoris vestri. Qui intrat per ostium in ovile ovium, ille pastor est, ait: qui autem ascendit per aliam purtem, fur est et latro (Joan. x, 1, 2). Cavete fures, cavete latrones non quiescit pastor clamare, non sinit etiam suos canes lacere. Non se sequestret ovis a summo pastore, ne ipsa se in deprædationem nequissimi offerat lupi raptoris.

CAPUT X.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

10. De remissione peccatorum. In remissionem peccatorum. Fortiter tenete, fideliter sperate, patienter exspectate: reddetur vobis novitas per Baptismum, vetustate discedente; deonerabitur anima sarcinis peccatorum, ut libertate novæ vitæ induta, adversus diabolum cum adjutorio divino valeat fortiter dimicare, eumque a quo superata est ita superet, ut in regno Dei translata, de hoste devicto secura regnet cum suo capite Christo. CAPUT X!. - 11. De resurrectione carnis. Carnis resurrectionem. Magna fides est necessaria, quoniam magnum præmium promittitur. Nec attendatis quid nunc fit, sed quid tunc fit': quod enim nunc fit, multos movet. Quem enim non movet, cum videt tantam speciem, tantam pulchritudinem, tantumque decorem, hominem formatum resolvi in pulveres ossa dispergi, terram terræ mandari? Non te ista, christiane, deterreant. Seminatus est homo, non perditus. Anima quidem discedente habitaculum ejus

In MSS., quid nunc sat, sed nunc quad fit.

solvitur: non est enim præsto illa domina, quæ curam gerat lute: domus, atque ejus restauret ruinas. Vadit enim, ut magno præmio regnum comparet sempiternum. Quid ergo metuis, o anima? Christo Domino dicata es; atque ipso donante bene vivis, et ad regnum Dei pervenire contendis. Utquid formidas vehiculum mortis ? Proficisceris quidem, et injuriam patietur ad tempus caro tua: reverteris cum summo Rege regnans, et talis tibi reddetur quæ nequeat corrumpi, et tecum maneat sempiterna. Si ad hoc pergis ut melior efficiaris, non credis quoniam meliori et in regno cœlorum quodam modo administranti melius tibi præparabitur hospitium? Si hæc terrena, lutea, fragilis, tantam tibi exhibuit pulchritudinem; restaurata et cœlestis effecta qualem tibi exhibcbit decorem? Si hanc tantum diligis, quæ paululum manet et transit in tempore; illam quantum amabis, quæ decore suo nunquam carebit, quoniam in æternum vita manebit?

1

[ocr errors]

CAPUT XII. 12. De vita æterna. Hoc sequitur in sancto Symbolo, quod omnia quæ credimus et speramus, in vita æterna percipiamus. Vita æterna, dilectissimi, nunquam vilescat, semperque dulcescat. Si amatur vita quare non quæritur vera? Si amatur vita, talis quæratur quæ nunquam finiatur. Et si amatur, quare non quæritur? aut si quæritur, quia hic non est, ad eum locum ubi est quare non festinatur? Quid, quod etiam ultro se nobis ipsa víta ingessit? Christus est enim Deus verus et vita æterna. Venit ad nos perditos et redemit inventos: venit huc ad regionem mortalium ipsa vera vita : dedit gustum saporis sui; gustavimus, vidimus quoniam suavis est. Præcessit nos, invitavit ut sequamur; et ad tam magnum illud donum, cujus talem suscepimus gustum, sequi formidamus? Venit ad te vita; repende vicem, veni et tu ad illam.Suscepit vehiculum mortis, ut transiens liberaret te: suscipe et tu mortem, ut cuni ad illam veneris, ita ab illa suscipiaris, ut nunquam moriaris.

CAPUT XIII. — 13. De sancia Ecclesia. Sanclam Ecclesiam. Propterea hujus conclusio sacramenti per sanctam Ecclesiam terminatur, quoniam si quis absque ea inventus fuerit, alienus erit a numero filio. rum nec habebit Deum Patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem; nihilque ei valebit quod credidit vel fecit tanta bona sine fine summi boni. Ecclesia, mater est spiritualis Ecclesia, sponsa Christi est; gratia ejus dealbata, pretioso sanguine dotata. Totum possidet quod a viro suo accepit in dote. Lego tabulas matrimoniales ejus, recitabo. Audite, hæretici, quid scriptum sit : Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes (Luc. XXIV, 47). Omnes gentes totus mundus est. Ecclesia totum possidet, quod a viro suo accepit in dote. Qurcumque congregatio cujuslibet hæresis in angulis sedet: concubina est, non matrona. O hæresis ariana, quid insultas, quid exsufflas, quid etiam ad tempus multa usurpas? Injuriam a te patitur domina ab ancilla; multas ei ingeris contumelias : licet hæc doleat, non te magno metui! sponsa Christi sancta Catholica. Cum enim respexerit ille sponsus, ejicieris tu ut ancilla cum filiis tuis; quoniam non erunt hæredes filii ancillæ cum filiis liberæ (Gen. xx1, 10). Cognoscatur una sancta et vera regina Catholica, cui regnum Christus tale dedit, quod eam per totum mundum diffundens, ab omni macula et ruga mundans, totam pulchram suo adventu præparavit.

Gemmeticencis Ms., in regna cœlorum.

HIPPONENSIS EPISCOPI

SERMO

DE DISCIPLINA CHRISTIANA'.

CAPUT PRIMUM. 1. Sermonis argumentum. Locutus est ad nos sermo Dei, et depromptus est ad exhortationem nostram, dicente Scriptura, Accipite disciplinam in domo discipline (Eccli. LI, 51, 36). Disciplina, a discendo dicta est discipline domus, est Ecclesia Christi. Quid ergo hic discitur, vel quare discitur? Qui sunt qui discunt, et a quo discunt? Discitur bene vivere. Propter hoc discitur bene vivere, ut perveniatur ad semper vivere. Discunt Christiani, docet Christus. Primo ergo, quid sit bene vivere; deinde, que sit merces bonæ vitæ; tertio, qui sint veri Christiani; quarto, quis sit verus magister, pauca loquentibus nobis, sicut donat Dominus, audire dignemini. Omnes in domo disciplinæ sumus, sed multi nolunt babere disciplinam; et quod est perversius, nec in domo disciplinae volunt habere disciplinam. Cum propterea debeant in domo disciplinæ accipere disciplinam, ut servent illam et in domibus suis; ipsi contra, indisciplinationem non solum in domibus suis habere volunt, sed ferre illam secum et ad domum disciplinæ. Ideo apud quos non vacat verbum Dei, qui cor auri conjungunt; qui non sunt via, ubi semen cum ceciderit ab avibus colligitur; qui non sunt petrosa loca, abi semen altam radicem habere non potest, et ad horam exit, et in æstu arescit; qui non sunt ager spinosus, ubi semen cum germinaverit et in auras surgere cœperit, spinarum densitate suffocatur: sed qui sunt terra bona parata semen accipere, et fructum reddere vel centenum, vel sexagenum, vel tricenum (recordamini, qui non sine causa intratis disciplinæ scholam, has me similitudines ex Evangelio commemorasse [Matth. xi, 3-23]): qui ergo tales sunt, accipiant quod per me Dominus dicere dignatur. Ego enim, quoniam ille seminat, quid sum? Vix cophinus seminantis. Ipse in me ponere dignatur quod vobis spargat. Nolite ergo attendere ad vilitatem cophini, sed ad charitatem seminis et ad potestatem seminatoris.

[blocks in formation]

Quæ voluit tamen Deus, propter eos qui se possent excusare, vel quia eis non vacat legere, vel quia non norunt legere, vel quia non possunt facile intelligere, ut excusationem nemo habeat in die judicii, voluit, sicut scriptum est, consummare et breviare verbum super terram, sicut de illo propheta prædixerat: Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram (Isai. x, 23). Hoc ipsum verbum consummatum et breviatum, nec obscurum esse Deus voluit. Ideo breve, ne non vacaret legere ideo apertum, ne dicat, Mihi non licuit intelligere. Thesaurus ergo est magnus divinarum Scripturarum, habens in se mirabilia præcepta multa, tanquam multas gemmas, et pretiosa monilia, et vasa ingentia et magni metalli. Sed quis potest scrutari thesaurum istum, et uli ço, et pervenire ad omnia quæ ibi sunt? Quando hanc similitudinem Dominus dedit in Evangelio suo, et dixit, Simile est regnum cœlorum thesauro invento in agro; ne quis se minus idoneum diceret ad perscrutandum thesaurum, continuo dedit aliam similitudinem, Simile est, inquiens, regnum cœlorum homini negotiatori quærénti bonas margaritas, qui invenit unam pretiosam margaritam, et vendidit omnia quæ habuit, et emit illam (Matth. xIII, 44-16): ut si piger eras ad perscrutandum thesaurum, non sis piger unam margaritam sub lingua ferre, et quo vis securus ambulare ...

CAPUT III. — 3. Mandatum diligendi Deum et proximum. Proximus quis. Quod est ergo verbum consummans et brevians? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, el ex lola anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut le ipsum. In his duobus præceptis tola Lex pendet e Prophetæ (1d. xx11, 3740). Ecce quod discitur in domo disciplina: Diligere Deum, diligere proximum; Deum tanquam Deum, proximum tanquam te. Non enim invenis parem Deo, ut possit tibi dici, Dilige Deum sicut, diligis illum. De proximo inventa est tibi regula, quía inventus es proximo tuo par tu ipse. Quæris quomodo diligas proximum? Attende te ipsum; et quomodo te diligis, sic dilige proximum. Non est ubi erres. Volo jam ergo et tibi committere proximum tuum, ut diligas eum tanquam te ipsum: volo, sed adhuc timeo. Volo tibi dicere, Dilige proximum tuum sicut diligis le ipsum; et timeo: adhuc enim discutere volo quomodo

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Sermo de Disciplina Christiana castigatus est ad Corbeiensem codicem ante annos circiter 800 scriptum, ad Germanensem, Gemineticensem, Bigotianum, ad Fossatensem abbatiæ S. Mauri, ad Cistercienses duos, et ad editiones Er. et Lov. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas Plerique Mss., et quo vis, securus ambula.

In Mss. plerisque appellatur liber, aut Libellus Augu

stini de Disciplina Christiana, sive de Disciplina Christiano-
rum. In editis Er. et Lov. additur, vel de Dono Disciplinæ.
• Aliquot Mss., dignetur.

M

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »