ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

diligas te ipsum. Noli crgo ægre ferre. Non es tu ipse facile dimittendus, cui est proximus committendus: non transitorie tecum agendum est. Tu unus homo es, pro · ximi tui multi sunt. Non enim primo sic debes intelligere proximum, vel fratrem, vel cognatum, vel affinem. Proximus enim est omni homini omnis homo. Proximi sibi dicuntur pater et filius, socer et gener. Nihil tam proximum, quam homo et homo. Sed si putamus non esse proximos, nisi qui de iisdem parentibus nascuntur; Adam et Evam attendamus; et omnes fraires sumus. Et quidem fratres secundum quod homines sumus, quanto magis secundum quod christiani sumus? At id quod homo es, unus pater fuit Adam, una mater Eva: ad id quod christianus es, unus pater est Deus, una mater Ecclesia.

CAPUT IV. - 4. Quomodo diligere se debeat, cui jubetur diligere proximum tanquam se. Videte ergo quantos proximos habeat unus homo. Omnes homines in quos incurrerit, quibus jungi potuerit, proximi ejus sunt. Quomodo ergo discutiendus est utrum diligat se, cui committendi sunt tot proximi, ut sic eos diligat tanquam se? Non ergo irascatur unusquisque, si discutio quomodo se diligat. Certe ego discutio, ipse se inveniat. Utquid enim discutio? quia ego inventurus sum? Ideo discutio, ut ipse se interroget, ipse sibi appareat, ipse se non lateat, ipse sibi se non abscondat, ipse sibi se ante oculos suos, non post dorsum ponat. Me loquente faciat hoc, me nesciente facial hoc. Quomodo te diligis ? Quisquis me audis, imo quisquis Deum per me audis, in hac domo disciplina, attende te, quomodo te diligis. Profecto enim si te interrogem utrum diligas te, respondes quia diligis. Quis enim se odit? Hoc dicturus es: Quis enim se odit? Ergo non diligis iniquitatem, si te diligis. Nam si diligis iniquitatem, non ego dico, Psalmum audi, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, 6). Ergo si diligis iniquitatem, audi veritatem; veritatem non te palpantem, sed aperte tibi dicentem, Odis te. Quanto magis dicis quia amas te, odis te Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Quid dicam de carne, quæ pars vilior est hominis ? Si animam odit, carnem quomodo diligit ? Denique qui amint iniquitatem, et oderunt animam suam, omnem turpitudinem exercent de carne sua. Jam ergo, qui diligis iniquitatem, quomodo tibi volebas committi proximum, ut diligeres eum tanquam te ? Homo, quid perdis te? Si enim ta ipse sic te diligis ut perdas te; sic profecto perditurus es et eum quem diligis sicut te. Nolo ergo quemquam diligas: vel solus,peri. Aut corrige dilectionem, aut respue societatem.

CAPUT V.-5. Quis perniciose diligat proximum, Belluinus homo. Dicturus mihi es: Diligo proximum tanquam me ipsum. Audio plane, audio. Inebriari vis cum illo, quem diligis tanquam te ipsum. Bene nobis faciamus hodie, quantum possumus bibamus. Vide quia sic te diligis, et illum ad te trahis, et ad quod amas vocas. Necesse est ut quem diligis tanquam te psua, illuc illum trahas ad quod et tu te amas. Hu

manus homo, imo belluinus, amando talia qualia belluæ. Belluas enim Deus prostratas in faciem fecit, pastum quærentes de terra : te in duos pedes erexit de terra. Tuam faciem sursum attendere voluit. Non discordet cor tuum a facie tua. Non habeas faciem sursum, et cor deorsum : imo verum audi et verum fac, Sursum cor; ne mentiaris in domo disciplinæ. Quando enim audis, responde: sed sit verum quod respondes. Sic te dilige, et diliges proximum tanquam te ipsum. Quid est enim sursum habere cor, nisi quod dictum est prius, Diliges Dominum Deum tuum ex lolo corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tola mente tua? Quia ergo duo præcepta sunt, si unum diceret, non sufficeret? Sufficit et unum, si intelliga:ur. Nam aliquando sic loquitur Scriptura, sicut Paulus apostolus: Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces: el si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquamı te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis est charitas (Rom. x1, 9, 10). Quid est charitas? Dilectio. Nihil videtur dixisse de dilectione Dei, sed solam proximi dilectionem dixit sufficere ad implendam legem. Quidquid est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in hoc sermone impletur. In quo? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ecce unum est. Certe duo præcepta sunt, in quibus tola Lex pendet et Prophetæ.

CAPUT VI.-Deus homini, ut beatus sit, diligendus. Pecunia non sic amanda, ut non sis paratus dividere cum proximo. Videte quomodo plus breviatum est, et adhuc pigri sumus. Eccc que duo erant, unum factum est. Prorsus proximum dilige, et sufficit. Sed diliga quomodo te ipsum diligis, non quomodo te ipsum odisti. Dilige proximu:n tuum tanquam te ipsum: sed prius est ut diligas te ipsum.

6. Quærere habes quomodo diligas te ipsum; et audire habes, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, el ex tota mente tua. Homo enim quomodo a se fieri non potuit, sic nec beatus fieri a se potest. Alia res eum fecit hominem, quod non est ipse homo : alia res eum factura est beatum, quod non est ipse homo. Denique errans videt ipse, quia per se non potest beatus esse, et amat aliru unde sit beatus. Unde se fieri putat beatum, hoc mat. Quid, putamus, amat, unde putat se fieri beatuni? Pecuniam, aurum, argentum, possessiones : breviter dico, pecuniam. Totum enim quidquid homines possident in terra, omnia quorum domini sunt, pecunia vocatur. Servus sit, vas, ager, arbor, pecus; quidquid horum est, pecunia dicitur. Et unde est primum vocata pecunia. Ideo pecunia, quia antiqui totum quod habebant, in pecoribus habebant. A pecore pecunia vocatur. Legimus antiquos patres fuisse divites pastores. Ergo pecuniam diligis, o homo: unde putas te ficri beatum, pecunia est, et multum cam diligis, Volebas diligere proximum tanquam te ipsum, divide cum illo pecuniam tuam. Quid esses discutiebam : inventus es; apparuisti tibi, vidi-ti te, considerasti te. Non es paratus dividere cum proximo pecuniam tuam.

Sed quid mihi respondet benigna avaritia? Quid mihi respondet? Si divisero cum illo, minus erit et mihi et illi: minuetur quod amo, nec totum habebit ille, nec totum habebo ego. Sed quia diligo eum tanquam me ipsum, opto illi ut tantum habeat; ut nec meum minuatur, et ipse mihi co:equetur.

CAPUT VII.-7. Invidentia vitium diabolicum vcniens ex superbia. Bene optantes egenti, nec tamen aliquid dantes. Optas unde nihil perdas : atque utinam hoc verum dicas, vel optes. Timeo enim ne invideas. Quonodo enim socialis erit felicitas tua, quam torquet felicitas aliena? Noune cum cœperit ditescere vicinus tuns, et incipere quasi surgere, et ire post te, times ne sequatur te, times ne transcat te? Certe diligis proximum tanquam te ipsum. Sed non loquor de invidis'. Avertat enim Deus hanc pestem ab animis omnium hominum, nedum Christianorum; vitium diabolicum, quo solus diabolus reus est, et inexpiabiliter reus. Non enim dicitur diabolo ut damnetur, Adulterium commisisti, furtum fecisti, villam alienam rapuisti: sed, Homini stanti lapsus invidisti. Invidentia diabolicum vitium est: sed habet matrem suam. Superbia vocatur mater invidentiæ. Superbia invidos Lacit. Suffoca matrem, et non erit filia. Ideo humilibene tatem docuit Christus. Non ergo loquor invidis, optantibus loquor. Illis loquor qui optant bene amicis, ut habeant tantum quantum habent et ipsi. Optant bene egentibus, ut habeant quantum et ipsi: sed nolunt illis dare ex eo quod habent. Inde te jactas, homo christiane, quia optas bene Melior te est men. dicus, qui plura tibi optat, et nihil habet. Bene vis optare nihil a te accipienti: da aliquid bene optanti. Si bonum est bene optare, redde mercedem. Optat tibi bene pauper, quid trepidas? Addo aliquid: In domo disciplinæ es. Addo aliquid his que dixi, Da bene optanti; Christus est. Ipse a te petit qui tibi dedit. Erubesce. Ille dives pauper esse voluit, út habeda res pauperes quibus dares. Da aliquid fratri tuo, aliquid proximo tuo, da aliquid comiti tuo. Tu dives es, ille pauper est. Vita ista via est, simul ambulatis,

CAI UT VIII.-8. Sarcina divitiarum minuenda, largiendo pauperi. Excusatio crudelis avarorum pietatis nomine velata. Sed forte dicis: Ego dives, ille pauper est. Simul ambulatis, annon? Quid est quod dicis, Ego dives, ille pauper; nisi, Ego oneratus, ille levis? Ego dives, ille pauper. Sarcinam tuâm commemoras, constrinpondus tuum laudas. Et quod gravius est, xisti ad te sarcinam tuam : ideo non potes porrigere manum. Onerate, ligate, quid te jactas? quid te laudas? Solve vincula tua, minue de sarcina tua. Da comiti, et illum adjuvas, et te relevas. Inter has voces tuas laudantes sarcinam tuam, adhuc Christus petit, et non accipit : et obtendis nomen pietatis crudelibus vocibus, et dicis, Et quid servo filiis meis? Christum illi oppono, filios suos mihi reponit. Ista vero magna justitia, ut habeat unde luxurictur filius tuus, egeat Dominus tuus? Cum enim uni ex minimis

Juxta Er Lugd. Ven.: Sed non loquar de invidis. M. *` Juxta Er. Lugd. Ven.: ddo aliud quod dixi. M.

meis fecistis, mihi fecistis. Non legisti, non advertisti? Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. xxv, 40, 45). Nou legisti, non tinuisti? Ecce quis eget, et filios tuos numeras? Postremo numera filios tuos, adde unum inter illos, Dominum tuum. Unum habes, sit ille secundus; duos habes, sit il'e tertius; tres habes, sit ille quartus : nihil horum vis. Ecce quomodo diligis proximum tuam, quem tibi facias socium ad istam perditionem.

9. Quid tibi dicturus sum, Diligis proximum tuum? Quid illi in aures insusurrabis, homo avare; nisi, Fili, aut frater, aut pater, bonum est nobis ut cum hic vivimus, bene sit nobis ? Quantum habebis, tantus eris. Frange lunam, et fac fortunam. Ista susurrabis proximo tuo, que non didicisti in domo disciplinæ, nec audisti hic.

CAPUT IX. Avarorum perniciosa colloquia cavenda. Nolo sic diligas proximum tuum. O si possem facere, ut nulli jungereris! Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala (I Cor. xv, 33). Sed non possum facere ut nemini jungaris, cui mala ista que nou vis dediscere insusurres; et non solum nolis dedoceri, sed affectes etiam docere. Nolo, imo volo, sed non possum, disjungere te ab auribus aliorum. Alios admoneam, ad quorum aures ambis, quorum aures penetrare moliris, ad quorum corda per aures intrare disponis. O qui accipis verbum sanum in domo discipline, Sepi aures tuas spinis (Eccli. xxvın, 28). Corrumpunt bonos mores colloquia mala : sepi cures tuas spinis. Sepi, et spinis sepi; ut ille qui importune intrare ausus fuerit, non solum repellatur, sed etiam compungatur. Repelle illum a te. Dic: Christianus es, Christianus sum: non hoc accepimus in domo discipline, non hoc didicimus in illa schola quam gratis intravimus; non hoc didicimus sub illo magistro cujus cathedra in cœlo est. Noli mihi ista dicere, aut noli ad me accedere. Iloc est enim, Sepi aures luas spinis.

10. Convertam me ad illum. Avarus es, pecuniam amas: beatus esse vis? Deunr taum ama. Pecunia te non facit beatum : tu eam facis ornatam, non illa te beatum. Sed quia multum amas pecuniam, et video quia pargis quo jusserit cupiditas; piger, perge quo jubet charitas : re-picc, et vide quantum intersit inter pecuniam tuam et Deum tuum. Pulchrior est iste sol quam pecunia tua, et tamen sol iste non est Deus Luus. Porro si pulchrior est lux ista quarı pecunia tua. quantum est pulchrior qui fecit hanc lucem? An forte comparare vis pecuniam tuam luci? Ecce occidit sol; ostende mihi pecuniam tuam. Nitel, et nocte subtraho lucernam; ecce dives es, ostende mihi divitias tuas. Jam si lumine priveris, jam si non habeas unde quod habes videas, ubi sunt divitiæ tuæ ?

CAPUT X. - Acute in cæcos quosdam avaros. Quomodo præcipitur Deus amari tunquam pecunia. Tundens pectus, nec se corrigens, solidat peccuta, non toliit. Et sic tamen horrenda profunditas avaritiæ nòn patet oculis, et scatet animis. Vidimus et cæcos avaros : ↑ Mss., non patet oculus, et sçatet animus.

dicatur mihi unde avari sunt cæci, qui non vident. Quod habet nec habet, et tamen avarus est cæcus. Quare? Quia credit se habere, avarus est. Fides eum facit divitem credendo dives est, non videndo. Quanto melius fidem convertit ad Deum 1? Non vides quod possides, et Deum tibi sic prædico. Nondum vides ama, et videbis. Amas pecuniam, o cæce, quam nunquam videbis. Cacus possides, cæcus moriturus es, quod possides hic relicturus es. Non tenebas et quando vivebas '; quia non videbas quod habebas.

11. De Deo quid tibi dicitur? Ecce hoc tibi dicit ipsa Sapientia: Ama illum tanquam pecuniam (Prov. 11, 4). Indignum est, injuriosum est, ut sapientia pecuniæ comparetur: sed amor amori comparatur. Video enim hic vos sic amare pecuniam, ut jubente amore pecuniæ labores suscipiatis, jejunia toleretis, mare transeatis, ventis et fluctibus vos committatis. Habeo unde eligam quod ametis, sed non habeo quod addam ad amorem quo amatis. Sic me amate, plus nolo me amari, ait Deus. Improbis loquor, avaris loquor Pecuniam diligitis, tantum me diligite. Certe melior sum incomparabiliter nolo a vobis ampliorem amorem; quantum diligitis pecuniam, tantum me amate. Erubescamus saltem, confiteamur, et pectora tundamus, non ut super peccata nostra pavimentum solidemus. Nam qui tundit pectus et non corrigitur, solidat peccata, non tollit. Tundamus pectus, et cædamus nos, el corrigamur a nobis, ne ille postca nos cadat, qui magister est. Diximus enim quid hic discatur: jam quare disca

tur .

CAPUT XI. 12. Discere litteras spe commodi temporalis quam solemne est et quam vanum. Metus mortis. Quare ivisti in scholam, quare vapulasti, et a parentibus ductus, et fugitans quaesitus, et inventus altractus es, et adductus extensus es? Quare vapulasti? quare tanta mala in pueritia pertulisti? Ut disceres. Quid disceres? Litteras. Quare? Ut haberetur pecunia, aut ut compararetur honor, et teneretur sublimitas dignitatis. Vide quia periturus, propter perituram rem, perituram rem cum tanto labore didicisti in tantis poenis, et amabat te qui te ad pœnas trahebat ipse qui te amabat, ipse te ad ¡œnas trahebat; ut vapulares, amando faciebat ; ut disceres, quid ? Litteras. Bone, sunt litterwe ? Bone. Novi, dicturus es mihi: quare et vos, episcopi, litteras legistis; quare nunc divinas Scripturas in ipsa litteratura tractatis *. Ita vero: sed non ad hoc didicimus litteras. Non enim parentes nostri, quando nos in scholam mittebant, hoc nobis dicebant : Discite litteras, ut habeatis unde legere possitis 3 co

Deum?

MSS.

[ocr errors]

Cisterciensis Ms.: Quanto melius fides convertit ad
Hic editi addunt, quanto magis perdis; quod abest a

Er. Lugd. Ven.: Diximus enim jam quid hic discatur, quare discatur. Apud Lov. desuat ultima verba, quare discatur . M.

⚫ Juxta Er. Lugd. et Ven., non legistis? non tractastis? M. Sic juxta Er. Lugd. Ven. Lov. PP. Benedictini non habent in textu vocem, possitis; nota vero marginalis indicat eam supplendam esse. M

[ocr errors]

dices dominicos. Nec ipsi Christiani filiis suis hoc dicunt. Sed quid? Discite litteras. Quare? Ut sis homo. Quid enim? modo pecus sum? Quod dico, ut sis homo, hoc est, ut sis eminens inter homines. Unde et illud proverbium: Quantum habebis, tantus eris. Ut habeas quantum cæteri, aut quantum pauci; aut plus quam cæteri, aut plus quam pauci ; habeas inde honorem, habeas inde dignitatem. Et ubi erunt ista omnia, cum mors venerit? Quomodo stimulat, quomodo metus iste interpellat? Quomodo nomen ipsum a me commemoratum omnium corda percussit? Quomodo timorem vestrum teste gemitu declarastis? Audivi, audivi gemuistis, mortem timetis. Si timetis, quare non cavetis? Mortem timetis quid timetis? Ventura est : timeam, non timeam, venire habet; sero, cito, ventura est. Si timeas, non efficies ut non sit quod times. CAPUT XII. - 15. Mors bona, si vita bona præcessit. Illud potius time, quod si nolis, non erit. Quid? Peccare. Peccare time, quia si amaveris peccata, in aliam mortem irrues; quo posses non venire, si non amares peccata. Modo autem perversus plus amas mortem quam vitam. Absit, inquis. Quis est hominum qui plus amet mortem quam vitam? Forte convinco te, quia plus amas mortem quam vitam. Ecce unde te convinco. Amas tunicam tuam, bonam cam vis: amas villam tuan., bonam eam vis: amas filium tuum, bonum eum vis: amas amicum tuum, bonum eum vis: amas domum tuam, bonam cam vis. Quid est quod etiam bonam vis habere mortem? Quotidie enim rogas, ut quoniam mors ventura est, bonam mortem tibi Deus det; et dicis, Deus avertat a me malam morten. Plus ergo amas mortem tuam, quam vitam tuam, Mori male times male vivere non times. Corrige male vivere, time male mori. Sed noli timere: non potest male mori, qui bene vixerit. Prorsus confirmo, audeo dicere, Credidi, propter quod locutus sum: non potest male mori, qui bene vixerit. Jam tu dicis tibi: Non 1 multi justi naufragio perierunt? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Non multos justos gladius peremit hostilis? Certe non potest male mori, qui bene vixerit, Non multos justos latronics occiderunt? Non multos justos bestia laniaverunt ? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Et ego respondeo: Hæc tibi enim videtur mala mors? naufragio perire, gladio percuti, a bestiis laniari, mors mala tibi videtur? Nonne istas mortes martyres subierunt, quorum natalitia celebramus? Quod genus mortis non subierunt? Et tamen si christiani sumus, si in domo disciplinæ nos esse meminimus, vel cum hic sumus, vel cum hic audimus, si exeuntes hinc non obliviscimur, si meminimus quod hic au dimus, nonne martyres beatificamus? Quære mortes Martyrum; oculos carnis interroga: male mortni sunt. Oculos fidei interroga: Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum ejus (Psal. cxv, 10, 15).

non.

Er. Lugd.Ven. Lov. hic et inferius legunt ter, num, pro,

677

DE CANTICO NOVO, etc., S. AUGUSTINI SERMO AD CATECHUMENOS.

Quidquid ergo est quod exhorres in morte, omnino non exhorreas, si eos imitaris. Id age, ut bonam vitam habeas; et quæcumque occasio fuerit ut exeas de hoc corpore, exis ad requiem, exis ad beatitudinem, quæ non habet timorem nec finem. Nam quasi bona mors divitis in purpura et bysso: sed mala mors sitientis et inter tormenta guttam aquæ desiderantis. Quasi mala mors jacentis pauperis ante januam divitis, inter linguas canum, in fame et siti micas de mensa desiderantis mala mors, aversanda mors. Finem respice: christianus es, fidei oculum intende. Contigit mori inopem illum, et efferri b Angelis in sinum Abrahæ. Quid proderat diviti sepulcrum marmoreum sitienti apud inferos? Quid oberant pauperi panni cum sanie ulcerum ejus, requiescenti in sinu Abrahæ ? Longe vidit eum requiescentem, quem contempserat jacentem (Luc. XVI, 19-24). Modo elige mortem die mihi, quis bene mortuus est, quis male? Puto quia melius ille pauper, quam ille dives. An vis aromatibus sepeliri, et apud inferos sitire? Respondes: Absit a me. Puto quod hoc dices. Disces ergo bene mori, si didiceris bene vivere. Merces enim bonæ vitæ, æterna est.

CAPUT XIII. 14. Auditores verbi alii discentes, alii mate excipientes. Qui discunt, christiani sunt: qui audiunt et non discunt, quid ad seminantem? Seminantis manum non terret via, non terrent lapides, non spinæ jactat ille quod suum est. Qui timuerit ne cadat in terram malam, non pervenit ad terram bonam. Et nos dicimus, jactamus semina, spargimus semina. Sunt qui contemnunt, sunt qui reprehendunt, sunt qui irrident. Istos si nos timue

678

rimus, nihil habemus seminare, et in messe habe. mus esurire Ergo veniat semen ad terram bonam. Scio quia qui audit et bene audit, deficit, et proficit deficit iniquitati, proficit veritati: deficit sæculo, proficit Deo.

:

CAPUT XIV. 15. Quis sit verus magister. Quis est enim magister qui docet? Non qualiscumque homo, sed Apostolus. Plane apostolus, et tamen non apostolus. An vultis, inquit, experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. xm, 3)? Christus est qui docet; cathedram in cœlo habet, ut paulo ante dixi. Schola ipsius in terra est, et schola ipsius corpus ipsius est. Caput docet membra sua, lingua loquitur pedibus suis. Christus est qui docet : audiamus, timeamus, faciamus. Et ne contemnas et ipsum Christum, qui propter te in carne natus est, pannis mortalitatis circumdatus; propter te esurivit et sitivit, propter te lassatus ad puteum sedit; propter te fatigatus in navi dormivit, propter te contumelias indignas audivit; propter te a facie sua sputa hominum non abegit; propter te alapas in faciem accepit; propter te in ligno pependit; propter te animam effudit; propter te in sepulcro positus est. Hæc omnia forte contemnis in Christo? Vis nosse quis sit? Recole Evangelium quod audisti: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30).

16. Conversi ad Dominum, ipsum deprecamur pro nobis, et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suæ : quam custodire protegereque dignetur; per Jesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in sæcula sæoulorum. Amen.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE CANTICO NOVO

ET DE REDITU AD COELESTEM PATRIAM AC VIÆ PERICULIS,

[blocks in formation]

SERMO AD CATECHUMENOS,

- 1. Transitus a vetustate ad novitatem. Omnis qui baptismum Christi desiderat, vitam novam concupiscit. Transeat ergo a vetustate, ut perveniat ad novitatem. Prius enim fuit testamentum vetus, canticum vetus, homo vetus nunc autem testamentum novum, canticum novum, propter hominem novum. Demonstremus hoc quod dicimus testimoniis sanctarum Scripturarum. Jeremias propheta, Ecce, inquit, dies veniunt, dicit Dominus, et consum

mabo super domum Juda testamentum novum (Jerem. XXXI, 31). David quoque propheta, Deus, canticum novum cantubo tibi (Psal. CXLIII, 9): et iterum, Cantate Domino canticum novum (Psal. xcv, 1). Apostolus etiam Paulus, Exspoliantes, inquit, vos veterem hominem, induite novum (Coloss. 11, 9, 10) et alibi, Vetera transierunt, ecce facta sunt novu (Il Cor. v, 17) Quæ vetera transierunt? quæ facta sunt nova? Si adsi spiritualis auditor, non solum intelligit, verum etian

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM. Sermones de Cantico Novo, de Quarta Feria, de Cataclysmo, et de Tempore Barbarico, in iisdem codicibus, quibus ser mones quatuor de symbolo ad Catechumenos continentur, inventi sunt ac recogniti.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas, M

videt quæ facta sunt nova. Si autem carnalis adsit, qui totum per oculos carnis, nihil per aciem mentis intelligit, irridens respondet : Rogo te, dic quæ facta sunt nova? Numquid aliud cœlum respicio quam antea, aut sidera in novum splendorem micantia? Nonné iisdem cursibus sol peragit diem, eisdemque curriculis luna peragit noctem? Numquid mare terminos suos fine que transgressum est, aut terræ facies immutata alia insolita germina procreavit? Nonne sicut ex initio horis duodecim peragitur dies, eisdemque crementis æstatis tempus, quibus detrimentis hiems peragitur? Progenies quoqué ipsa mortalium aliis decedentibus, aliis succedentibus terminatos finiunt dies. Cum ergo omnia, sicut ex initio constituta sunt, ita concurrunt, suos motus finesque servantia; quid est quod nobis prædicatur, Vetera transierunt, ecre facta sunt nova? Responde, o Paule, talia de nobis requirenti; et quia minus valeo ad respondendum, te obsecro, responde pro me. Ecce andi Apostolum : Quid quæris, carnalis auditor, per oculos carnis respicere Erige mentis aciem, ut quod dicitur possis intelligere, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova. sunt nova? Que vetera transierunt? que facia Primus homo, inquit, deterra, terrenus; secundus homo de cœlo, cœlestis (1 Cor. xv, 47). Transiit Adam, homo vetus factus ex limo: venit Christus, Deus homo missus e cœlo. Transiit vetustas mentium, accessit novitas credentium : transiit vita carnalis, successit spiritualis. An parva est novitas hæc, ita demonstrata per hominem Deum, ut moriendo susciperet vetustatem tuam, resurgendo ostenderet novitatem tuam, ascendendo firmaret claritatem tuam? Vetera transierunt: quæ vetera transierunt? Quod eratis filii Adam, filii carnales. Nova accesserunt: quæ nova? Quod efficimini filii Dei, filii spirituales. Vetera transierunt; terra eratis : ecce facta sunt nova; cœli jam pene effecti estis. Cæli enim enarrant gloriam Dei (Psal. xvin, 1). Non vobis impossibile videatur, quod cum sitis terrestres, efficiamini cœlestes. De terra non facit cœlum, qui de nihilo fecit terram et cœlum? Vetera transierunt; lapides colebatis: nova accesserunt; Deum verum adoratis. Vetera transierunt; transiit mortalitas: nova accesserunt; promissa est immortalitas. Vetera transierunt; pericrat omnis caro per mulierem simul cum viro peccante : nova accesserunt; reparata est caro, sine viro virgine pariente. Vetera transierunt; transiit regio vetustatis : nova accesserunt; succedit Jerusalem civitas cœlestis novitatis. Ad hanc civitatem novam pervenire cupitis, qui nomina vestra conscribenda dedistis.

CAPUT II.-2. Festinemus ad patriam. Navigii instructio. Eia, fratres mei, ardenter desideremus propriam patriam; peregrinationem istam, quæ nos ab ea adhuc detinet, toleremus, non amemus: festinemus tamen. Non est quare hic stare; nec invenis in sæculo, quod jam possis amare. Ipse enim amor parentum, conjugum, filiorum, facultatum, aut magnum quibusdam incusserunt laborem, aut magnum pariunt timorem: non est quare hic stare. Melius enim festi

naudo appetimus sempiterna, quam ble remanendo sæculi nos apprehendat ruina. Præparemus sitarciam. apprehendamus et ascendamus navem fidem simul et crucem, nec desit anchora spes nostræ salutis, extendamus funcs diversas virtutes, vela charitatis colligamus, invocemus ventum prosperum verbum Dei; exhauriamus sentinam a peccatis, per eleemosynas mundetur conscientia. Non impediatur hujus nostri cursus navigii, operctur manibus ut possumus1. Manibus suis entinam exhauriebat qui dicebat: Hanibus meis coram eo nocte, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 5). Non negligamus nostra peccata : minuta sunt, sed multa sunt. Fluctus unus validus irruens obruit navem, minaturque naufragium: humor autem per rimas influens et in sentinam veniens, nisi subinde siccetur, hoc idem facit. Ergo exhauriatur sentina, non negligatur misericordia; quia eleemosyna a morte linerat, et ipsa purgat peccata ( Tob. iv, 11). Adsit nostra tutela Christi gratia, celeuma nostrum dulce cantemus Alleluia; ut læti ac securi ingrediamur sempiternam ac felicissimam patriam. Non metuat anima mare hoc magnum, sæculum scilicet, cujus fluctus ac turbines sentimus inimicas sæculi potestates. In Deo sperantes multi jam sancti hos fluctus spreverunt, multi calcaverunt, multi super ejus aquas ambulantes securi al patriam pervenerunt. Sed exsurgit ventus validus et magna tempestas, sua cujusque cupiditas. Titubat fides in mari,clamet in te Petrus, Domine, pereo: dabit manut mergenti, nec sinit perire ille qui propter nos super aquas dignatus est ambulare (Mattk. XIV, 25 32). Vide apostolum Paulum, hoc navigium non solum demonstrantem, verum etiaut ascendentem, et quam plurimos invitantent. Quando dicebat, Habentes victum et tegumentum, his contenti simus (1 Tim. vi, 8); quid aliud quam competentem sitarciam impone.dam esse monstrabat? Quando dicebat, Miki autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus esi, et ego mundo (Galat. vi, 14); navem ascendebat. Quando dicebat, Induite vos sicut electi Dei, benignitate, hamilitate, longanimitate, mansuetudine ( Coloss. m, 12); quid aliud quam funes extendebat? Quando dicebat, Manet fides, spes, charitus; major horum charitas (1 Cor. xi, 13); vela colligebat. Quando dicebat, Verbum Dei habitet in vobis abundanter (Coloss m, 16); ventum prosperam invocabat. Quando dicebat, Infatigabiles itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. vi, 16); et, Operantes propriis manibus vestris (1 Thess. iv, 11 ) : quid aliud quam sentinam exhauriri præcipiebat? Quando dicebat, Gratia salvi facti estis (Ephes. 11, 8); tutelam exorabat. Quando dicebat, lu psalmis et hymnis cantantes in cordibus vestris Domino (Id. v, 19); celeuma sanctum docebat. Quando dicebat, Spe salvi facti svmus (Rom. v111, 24); anchoram in cordibus crede..tium figebat. Quando di

1 Sic Mss. At Er., fide simul et cruce. Lov., fidei simul et

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »