ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

cebat, Jerusalem que suroum est, libera est, quæ est mater nostra ( Galat. 1v, 26 ); ipsam patriam demonsirabat. Quando dicebat, Ubi est, mors, contentio tua? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. xv, 55, 57); non adhuc in mari periclitabatur, sed jam in propria patria lætabatur. O optime gubernator, o pulcherrime magister et doctor, docuisti, fecisti; et ideo celeriter pervenisti, quia quæ docuisti, prior ipse fecisti.

CAPUT I. 3. De via terrestri ad patriam, et de jumento opportuno. Si quis forte, ut assolet, refugit navigium, et insolitos fluctus maris horrescit, desideratque iter conficere, quo, etsi tardius, ad patriam valeat pervenire; demonstrabo viam, imo ipsa sc demonstrat via. Ecce in Evangelio clamat Salvator, Ego sum via (Joan. xiv, 6). Ilabes viam, ambula, sollicitus tamen domą jumentum tuum, carnem tuam ; ipsi enim insidet anima tua. Quomodo si in hac via mortali jumento insideres, quod te gestiendo vellet præcipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quod freno non posses? Caro nostra jumentum nostrum ct: iter agimus in Jerusalem; plerumque nos rapit caro, et de via conatur excludere'. Talc ergo jumentum cohibeamus jejuniis. Vide illum gubernatorem cumdeique viatorem apostolum Paulum, vide illum jumentum suum domantem. In fame, inquit, el siti, in jejuniis sæpius (I Cor. x1, 27), castigo corpus meum, et inservitutem redi go (I Cor. ix, 27). Ita ergo et tu, qui ambulare desideras, doma carnem tuam, etanıbula. Ambulas enim, si amas. Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus.

CAPUT IV. 4. De ambulantium multiplici gene: re. Via ergo ista nostra ambulantes quærit. Tria sunt hominum genera quæ odit: remanentem, retro redeuntem, aberrantem. Ab his tribus generibus malis Domino adjuvante vindicetur et defendatur gressus noster. Jam vero cum ambulantes sumus, alius tardius ambulat, alius celerius ambulat, tamen ambulant. Exeitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes revocandi, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi, celeres imitandi. Qui non proficit, remansit in via: qui forte a meliore proposito declinat ad id quod deterius reliquerat, reversus est retro: qui fidem deserit, a via erravit. Cum tardis sit nobis et cum ceferioribus ratio, cum ambulantibus tamen. Quis est qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem; qui dixerit, Sufficit mihi quod sum; qui non attenderit eum qui dicit, Quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunl extentus, secundum intentionem sequor ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. m, 13, 14). Currentem se dixit, sequentem se dixit; non remansit, non retro respexit : absit ut erraverit, quia viam ipse docebat, qui et tenebat et ostendebat. Celeritatem autem ejus ut imitaremur, ait: Imitatores mei estote, sicut el ego Christi (1 Cor. x1, 1). Arbitramur ergo nos, dilectissimi, in via vobiscum ambulare: si tardi sumus, prævenite nos; non invidemus, quærimus quos sequamur. Si autem nos putatis celeriter ! Forte, excutere.

SANCT. AUGUST. VI.

ingredi, currite nobiscum : unum est ad quod oinnes festinamus, et qui tardius et qui celerius ambulamus. Qui sunt et retro redeuntes? Qui ex continentia revertuntur in immunditiam, qui ex sancto et singulari bono proposito virginitatis divertuntur in turpitudines voluptatis, et corrupta mente corrumpunt simul et carnem. Пlos increpat apostolus Petrus, dicens : Melius illis erat non cognoscere viam salutis, quam cognoscentes retro respicere (I Petr. 11, 21 ). O malum, retro respicere! Uxor enim Lotb, quae liberata a Sodomitis, contra præceptum retro respexit, quod evaserat perdidit. Nec immerito in statuam salis repeute conversa est ( Gen. xix, 26), nisi ut fatuos suo etiam exemplo condiret. Qui sunt et aberrantes? Omnes hæretici, qui relicta veritatis via errando per desertum latrocinantur, et animas captant in peccatis, prepediuntque ne quis ad patriam valeat pervenire: effecti lupi semitarii induti ovina pelle, cum sint intus lupi rapaces; praedicantes Christum viam, et qui cos sequuntur ducentes ad mortem.

CAPUT V.5. Quo discerni possit falsa prædicatio a vera. Ilic si aliquis dicat, Quid ego faciam non invenio ecce homo Christum prædicat, viam prædicat, Christi se dicit esse discipulum, veritatem se dicit annuntiare, quare non sequar talia prædicantem? respondeo, Quia aliud ejus habet lingua, aliud conscientia. Unde novi, inquis? numquid ‘ego co: scientias discutere possum? Christum ab co audio: quod audio, hoc credo, hoc teneo. Non te seducat filius falsitatis, si filius es veritatis. Disce jam, christiane, qui Christum desideras et audire et videre. Si quis tibi Christum predicat, attende et considera qualem prædicet, ubi prædicet. Christus enim veritas est (Joan. xiv, 6), per Scripturas sanctas prædicatur; non in angulis, non occulte, sed. palam, publice. In sole enim posuit tabernaculum suum ( Psal. xvm, 6); hoc est, in manifesto collocavit Ecclesiam suam. Jam hic respice illum qui tibi Christum prædicat, dicat qualem Christum prædicet.

CAPUT VI. 6. Manichæorum error. Ecce hæreticus manichæus, qui per suam doctrinam promittit introducere te in veritatem, ipsum Christum d.cit esse fallacem. Non habuit, inquit, verum corpus : phantasmia fuit, spiritus fuit. Et hoc in illo fuisse negat nequissimus manichæus. O pessime hæretice manichæe, si credere non vis Veritatem dicentem discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habentem ( Luc, XXIV, 39). Si credere non vis, ut dixi, Veritati, Judaco crede crucifigenti. Nam cum tu dicis, Christus Deus fuit, non homo; Judæus dicit, No: fuit Deus, sed homo. Catholica utrosque convincens, Ego, ait, verum teneo, quod Christus et Deus est et homo. Tu autem, manichæe, unde probas Christum spiritum fuisse? Spiritus alapas accepit ? spiritus spineam coronam portavit? spiritus sibi crucem bajulavit? Si spiritus fuit, cujus vestimenta milites diviserunt? Si spiritus fuit, quomodo cum traderet spiritum, corpus ejus prope dimidium diem exanime pepend't ia (Vingt-deux.)

cruce? Si spiritus fuit, quomodo latus ejus perfora tum est lancea? quomodo susceptus est a Joseph sepeliendus, quomodo sepulcro est conditus? Omnia ista spiritus pati non potest. Sicut de eo antea per Prophetas prædictum est, ita et factum. Erras tu nimis, falsitas; in omnibus te superat veritas. Ergone, bæretice, ut doces, Veritas mentita est, et tu verum prædicas? Et ubi hoc prædicas? In absconso, in occulto. Si veritate fulcitur prædicatio tua, publica sit doctrina tua. Demonstra mihi Ecclesiam tuam. Sed novimus quid agatis decepti et deceptores. Apostolus Paulus vos prodidit dicens: Quæ enim occulte fiunt ab eis, turpe est etiam dicere ( Ephes. v, 12). Nobis turpe est dicere, sed vos non quiescitis agere. Manifesta est ignominia vestra, nudata est turpitudo vestra; ex confessione simul et scriptura vestra, omnibus palam facta est turpis doctrina vestra: utinam aliquando corrigantur corda vestra !

CAPUT VII. 1. Error Arianorum. Alii hæretici Ariani ipsam viam Christum, per quam itur ad Patrem, secundum divinitatem nolunt esse æqualem Patri. Et cum ipse dicat, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30 ); illi dicunt, Si missus est Christus, minor est: major est utique qui mittit, illo qui mittitur. Hæc argumentatio est humana, non auctoritas divina. Alia est operatio Trinitatis, quam tu, hæretice, non assequeris, qui carnaliter sapis. Mundum enim cor non habes, nec ad Deum. Christus enim in quantum hominem suscepit, missus dicitur: in quantum Deus est, æqualis est Patri. Nam quo eum Pater mitteret, ubi ipse cum Filio non esset? Aut quo Filius venisset, ubi non simul cum Patre esset ille qui dicit, Ego in Patre, et Pater in me est ; et, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem ( Id. xiv, 10, 9) et qui per prophetam dicit, Cœlum et terram ego impleo (Jerem. xxm, 24); et de quo Salomon ait, Allingit a fine usque ad finem fortiter, el disponit omnia suaviter. Altingit ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 1, et vii, 24)? Sed tu, hæretice, ideo dicis majorem esse qui mittit, minorem qui mittitur, quia temporum spatia cogitas. Sed multum erras, illi assignare tempora per quem facia sunt tempo: a. Si Patrem confiteris Deum, Deum Filium, æternumque credis et Patrem et Filium; noli minorem facere Filium in co quod fecit te, quia ideo minor faclus est, ut redimeret te. Sed ipse, inquis, dixit, Pater major me est ( Joan. xiv, 28). Intellige secundum susceptum hominem, et deponis errorem. Secundum hoc dicit, Pater major me est, secundum quod de eo ait propheta, Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. vii, 6). Tu autem dic, secundum quid eum minorem asseris? Si secundum potestatem : Pater non judicat quemquam, sed Filius (Joan. v, 22). Si secundum opera: Omnia per Filium facta sunt. Si secundum tenipus hoc credis de Deo tuo, quia sicut tu major es filio tuo, ita ille filio suo avertat hoc Deus ab auribus fidelium; indigna sunt ista credere de Deo. Si enim Filius secundum deitatem Dei Verbum est, sicut evangelista Joannes narrat, In

principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 3, 1); fuit aliquod tempus quando Pater fuit sine Verbo, aut fuit aliquod principium ante ipsum principium, quoniam ipse Filius dixit se esse principium? Interrogantibus qui, pës Judæis, Tu quis es? respondit, Principium ( Id. vítr, 25). Ergo et illud quod in Genesi scriptum est, la principio fecit Deus cœlum et terram ( Ġen. 1, 1 ), intelligitur in Filio, qui est principium. Sic ergo senr. per Deus Pater, semper Deus Filius; quia nec ille aliquando non Pater, ne iste aliquando non Filius. Non enim ut Pater generaret Filium, minuit se ipsam : sed ita genuit de se alterum qualem se, ut totus ma neret in sc. Spiritus autem sanctus non præcedit unde procedit, sed integer de integro, nec minuit eum procedendo, nec auget hærendo. Et haec tria unus Deus, de quo propheta dieit: Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Tu autem, hæretice, compone gradus, separa Trinitatem: fac patrem majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum sequentem. Sed jam de Filio, quod æqualis sit Patri, aliqua diximus, et quod occurrit, diximus : audi et de Spiritu sancto, quem minorem vis esse Patre et Filio. Nempe Spiritus sanctus ipse Spiritus est Dei. Audi et ipse quod simul sit cum Patre et Filio, et ubique sit totus. Deus, inquit Joannes Apostolus, Spiritus est (Joan. rv, 24). Et ipse Filius per prophetam ait, Spiritus Domini super me ( Isai. LX1, 1) : non ait, post me, ut sequentem eum faceret, vel minorem ; sed ait, super me. Unde et angelus Gabriel ad Mariam Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te ( Luc. 1, 35). David quoque propheta : Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in cœlum, in ibi es, si descendero in abyssum, tu ades (Psal. cxxxvIII, 7 et 8).Ergo si Spiritus Dei et in cœlo et in terra et in inferno adest cum illo qui dicit, Cœlum et terram ego impleo (Jerem. xxш, 24 ); ergo Trinitas unus est Dens. Sed audi adhuc, hæretice, unde convincaris, quod Trinitas unus sit Deus. In ipso principio libri Geneseos, quod diximus, scriptum est, In principio fecit Deus cœlum et terram. Ecce Deus Pater, et principium Filius, secundum quod se dixit esse principium. Si autem et Spiritum sanctum quæris : Spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquas. Cum ergo in consequentibus legitur, Dixit Deus, Fiat lux; et, Finxit Dcus de terra; et, Fecit Deus: hoc demonstratur quod inseparabilia sunt opera Trinitatis. Evidentius hoc in consequentibus demonstratur. Nam cum ventum esset ad id ut homo formaretur, ait Scriptura : Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem el similitudinem nostram. Non dixit, Faciam ad imaginem et similitudinem meam, ut solus Pater intelligeretur; nec dixit, Fiat, ut Filio veluti juberet facere, per quem facta sunt omnia; nec dictum est, Fecerunt, ut singuli singula in eo conferrent opera sua : sed cum diceretur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut Trinitas unus Deus inte!li

↑ In Divionensi Ms. substitutum est a secunda manu, divisit. Forte leg., præcidit.

ipsius veræ viæ convincuntur atque confunduntur dicentis: Multi mihi dicent in illo die, Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine dæmonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc dicam eis, Non nori vos : recedite a me, omnes qui operati estis iniquitatem (Matth. vu, 22 et 23). Ideo operati estis iniquitatem, quia Ecclesiæ meæ perturbastis unitatem.

geretur; statim subjumetum est, Et fecit Deus hominem, ad imaginem suam fcit illum (Gen. 1). Ecce per Scripturas sanctas Trinitas unus Deus prædicatur; arianus convictus aliquando confundatur. Sed audi adhuc, hæretice, apostolum Paulum convincentem te et docentem me, audi quid de Deo Filio dicat: Cum, inquit, in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo ( Philipp. 11, 6). Ille eum prædicat æqualem, tu eum asseris minorem. Cui credendum est, Apostolo, an tibi ? tibi quem totus orbis abjecit, an illi quem totus mundus suscepit? Cedat igitur vel sero convicta perversitas tua, quia jam totum mundum possedit evangelica et apostolica doctrina.

CAPUT VIII.-8. Pelagianorum kæresis. Alia quohæreticorum que spelunca latronum non bonorum, Pelagianoru:n, et demonstranda est et cavenda: hæc est enim eorum perversa doctrina. Cum Scriptu a dicat, Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. xvu, 5); et, Qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor. 1, 31): isti contra, hoc maledictum hominem non incurrerc promittunt, si de se præsumpserit, vel in se ipso g'oriatus fuerit. Sed quid contra hos inulta dicamus? Iloc promisit et pater illorum diabolus illi primo homini: Non morte, inquit, morieris, eritis sicut dii. Deum coatempsit, serpenti credidit, et quod acceperat perdidit. Si tunc ille homo non fuit cantus, nunc homo caveat vel expertus. Olit Deus præsumptores de viribus suis. Quid enim valeat liberum arbitrium non adjutum, in ipso Adam demonstratum est. Ad malum sufficit sibi; ad bonum non, nisi adjuvetur a Deo. Primus enim ille homo accepit liberum arbitrium rectum, el posuit ante eum Deus, sicut Scriptura dicit, ignem el aquam : ad quod volueris, inquit, porrige manum tuam (Eccli. xv, 17). Elegit ignem, reliquit aquam. Videte justum judicem. Quod elegit homo liber, accepit: malum voluit, hoc illum secutum est. Videte rursum illum justum judicem misericordiam facientem. Cum videret quod homo totam stirpem suam, male usus libero voluntatis arbitrio, in se tanquam in radice damnasset; ipse non rogatus de cœlo descendit, et hominem superbia pereuntem ', sua humilitate sanavit : errantes perduxit ad viam, peregrinos perducit ad patriam. Non ergo glorietur humana natura de sc, sed in eo glorietur qui fecit se.

CAPUT X.-10. Exhortatur baptizandos ut recta tendant ad patriam. Vos autem, fidelia germina sancte matris Ecclesiæ catholicæ per universum mundum diffusæ, fugite omnes hereses. Si quis aliud evangelizaverit vobis, anathema sit (Galat. 1, 9). Reetos cursus facite pedibus vestris non declinetis nec ad dexteram præsumendo, nec ad sinistram de sperando. Currite velociter rectam viam : ipsa enim vos perducit ad patriam; ad illam patriam cujus cives Angeli sunt, cujus templum Deus, cujus splendor Filius, cujus charitas Spiritus sanctus; civitas sancta, civitas beata; civitas ubi nullus perit amicus, quo nullus admittitur inimicus; ubi nullus moritur, quia nullus oritur; nullus infirmatur, quia incorrupta salute Letatur. Cum illuc venerimus, non ibi esuriemus aut sitiemus: visio ipsa satietas nostra crit. Non ibi dormiemus, quia non ibi laborabimus. Nulla cujuslibet rei necessaria erit refectio, ubi nulla crit defectio. Vivemus, regnabimus, lætabimur. Si tantum delectat cum de ea loquimur, 'quid crit et videre? Videre Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo. Vita enim nostra erit laudare Deum, et sine defectu amare. Beati enim, ait propheta, qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum lausi dabunt te (Psal. LXXXII, 5). Fratres dilectissimi, cum navigantibus laboravimus, et viatoribus ducatum præbuimus, si devias fauces latronum, hoc est hæreticorum, sollicite demonstravimus, si ipsam patriam cœlestem declaratam atque demonstratanı jam cernitis oculis cordis vestri; reddite nobis fructum laboris nostri. Reddite, fratres, reddite, exigimus a vobis. Talis est cuim merces nostra, quam a vobis cxigimus, ut nec nos pudeat petere, nec vos pigea crogare. Hoc quod exigimus, erogando cumulabitis magis, quam detrimentum patiemini', si non erogaveritis. Quæ est ergo merces nostra? Non quærimus aurum vestrum, non argentum vestrum, non nummum vestrum, nec quidquam de rebus vestris : sed merces nostra est, ut in illo sancto fonte adjuvetis nos orationibus vestris.

CAPUT IX. — 9. Hæretici una voce confunduntur. Jam vero cæteræ sectæ hæreticorum Christum viam prædicantium, sed longe a via errantium, una voce 1 Mss., humanum genus superbia percuntem, aut, pereunte. Sequentes Sermones de Quarta Feria, de Cataclysmo, et de Tempore Barbarico, dubii nobis sunt, et videntur subdititii (a).

DE QUARTA FERIA

SIVE DE CULTURA AGRI DOMINICI',
SERMO.

CAPUT PRIMUM.—1. De cultura agri Dominici. Juga boum quinque quid significent. Cœlesti gratie (a) De his supra, col. 625-826, Admonit. in serm. de Symbulo.

(b)

[ocr errors]

et spirituali pluviæ præparandus et ager Ecclesir, quia imber divinus in proximo est. Operemur, difes

(b) Sic appellant etiam veteres libri, qui tamen in fine subjiciuat, Fáplicit de 1 Iti:na quarta feria.

etiss mt, in isto agro quod nobis creditum est. Nobis euim dafum est plantare, rigare, arare, novelare : sed Dei est, incrementum dare. Apostolus Paulus doctor Gentium in fide et veritate, per se ipsum et operando et monendo hanc nos docuit dominicam exercere culturam, dicens: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit; et paulo post, Dei enim sumus cooperarii, Dei agricultura, Dei ædificatio estis (1 Cor. m, 6, 9); et alibi, Cooperatores mei estole, fratres, et intendite eos qui sic ambulant sicut habetis formam nostram (Philipp. m, 17). la ista itaque, fratres, dominica agricultura, in qua nos Doniinus operari præcepit, sic operemur, ut mercedem promissam dono gratiæ accipere mereamur. Tempus est, operemur, laboremus.

2. Quinque illa juga boum, quæ ille invitatus in Evangelio dum ad cœnam venire nollet, probare se velle dixit, et propterea a cœna se excusavit ( Lue. XIV, 19), quoniam sibi ca, non agriculturæ dominica comparavit; nos ca ipsa quinque juga in agro dominico jungamus, terram durissimam sulcis spiritualibus exaremus, semen verbi Dei projicientes, quascumque spinas malarum cupiditatum invenerimus, evel!amus, eradicemus, divino igue succendamus: ut in tali opere laborantes, Domino Deo nostro fiducialiter dieamus: Domine paterfamilias, quoniam te adjuvante fecimus opus quod jussisti, redde mercede. quam promisisti. Quæ sunt quinque illa juga boum? Quinque juga boum, quinque sensus corporis sunt : visus in oculis, auditus in auribus, olfactus in naribus, gustus in faucibus, tactus in manibus. Et ista juga sunt duo sunt oculi, duæ aures, geminæ nares, duæ manus; et in ipso gustu geminum quiddam invenitur, quando sapor ipse faucibus atque palato judicante discernitur. Ista ergo quinque juga terram versant, quando suis officiis deservientes animum carnemque parant 1, aut ad uberes fruges, si ros cœlestis infuderit, aut ad aridas spinas, si sicca terra remanserit, et coram opus in posterum subsequetur.

CAPUT II.3. Dominici agri seminatio, exaratio et rigatio. Sed quoniam nos Dominus atque paterfamilias noster passim et sine ulla discretione cujuslibet gleba semen verbi sui jacere præcepit ( inducit enim in Evangelo hujus ministri similitudinent, et dicit: Ecce exiit seminans seminare: et dum seminat, aliud cecidit inter spinas, aliud in viam, aliud in petrosa, aliud in terram bonam. Et cum demonstraret que esset spinosa terra, homines videlicet qui verbum Dei spinis cupiditatum præfocant tantum semen, et non reddunt fructus justitie; similiter de alia terra petrosa atque conculeata via, suae similitudinis propo sita redderet rationem, ad terram bonam pervenit, et ait: Quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui cum acceperint verbum Dei, custodiunt illud et faciunt [Matth. x, 3,25]; quia non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur [ Rom. n, 15]): non ergo nos, dilectis imi, aut timor spinarum, aut saxa petrarum, aut durissima via perterreat; dum tamen seminantes verbum Dei, ad terram bonam tandem aliquando pervenire possimus. Accipe verbum Dei, omnis ager, omnis homo, sive sterilis, sive fecundus ego spargam, tu vide quomodo aceipias; ego erogem, tu vide quales fructus reddas. Melius est enim ut de accepto tu pro te rationem reddas, quam nobis non erogantibus juste dicatur, Serve nequam et piger, tu erogares, ego veniens cum usuris exigerem ( Matth. xxv, 26, 27). Si vero te terram infecundam aut spinosam vel siccam sentis, reeurre ad Creatorem tuum. lloc enim nunc agitur, ut innoveris, ut fecunderis, ut irrigeris ab illo qui posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum, et habitare fecit illic esurientes; et

• Sic Fuliensium codex. At Er. et plures Mss., loco, pa"ant, habent, peractam Deinde cum Lov. prosequuntur sic: ant uberes, etc., aut aridus, etc.; omisso, ad.

Juxta Er. Lugd. Yea. Lov., reddens. M.

constituerunt civitatem habitationis, et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas et fecerunt fructum fru menti (Psal. cvi, 55-37). Ex qua terra ? Ex illa sterili, spinosa, et inaquosa. Et tu, unaquaeque anima que accedis ad Christum, terra es spinosa et arida. Unde probamus quia talis es? Recole illam sententiam, quam in primis parentibus accepisti, et invenies quid inde traxisti. Spinas, inquit, et tribulos pariet ubi (Gen. m. 48) An respondebis non te esse terram spinosam? Si spinas non haberes, capiti Creatoris tui coronam spineam non imponeres. Quia ergo et li talis es, spinarum multitudine, id est peccatorum, pragravata es ideo tibi talis cultura impenditur, propterea crucis ligno exararis, propterea cœlesti pluviæ præpararis; ut cum fecunda effecta fueris, nou gratuleris de tuis, que nulla sunt, meritis, sed reddens bonos fructus, Christi prædices gratiam. Vis nosse qualis tibi adhibeatur cultura, qualis te desuper perfundat gratia? Ecce agnosce, Chris'i cruce exararis, quando ejus signo in fronte signaris; ejus sanguine rigaris, quando in morte ipsius baptizaris. Quotquot enim, ait Apostolus, in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus ( Rom. vi, 3). CAPUT III. — 4. Quod sanguine Christi rigamur. Quid sit Amen, quod respondent qui sanguinem Christi accipiunt. Multum est quod dictum est, ejus sanguine rigaris. Videamus quomodo per aliquam similitudinem hoc quod diximus probare possimus. Non enim nostris sermonibus, sed documentis divinis fides accommodanda est. Ecce, intendite, dilectissimi, Jud is ille ma'us et falsus discipulus, venalis et venditor, fur et traditor, emptus a Judæis, ut cum eis mancipium esset diaboli, pretium accipiens de illo qui non habet pretium, vend.tor sanguinis Christi, ex ipso pretio, ut Scriptura narrat, euit sibi agrum figuli ut is qui hæreditatem integram ~ Chrislum non habebat in cœlo, partem aliquam babere vellet in seculo. Quam nec ipsam possedit, quia sceleris tanti facti sibimet conscius, collum sibi alligavit, et prostratus in faciem disruptus est medius. Ager tamen ille qui ab eo comparatus est, vocatus est Ager sanguinis (Act. 1, 46-19), quoniam ex pretio comparatus est tanti sanguinis. Vendidit discipulus sanguinem magistri, et emit exinde agrum figuli : quid est hoc? Putamus, dilectissimi, vacare hanc actionem in illa venditione vel emptione, vel in ipsa Christi mystica Passione? Comparavit, ait Scriptura, Judas agrum figuli, et vocatus est ager ille, Ager sanguinis. Clamat hæc terra quali vel quo pretio fuerit comparata; imo pretium ipsum clamat, sanguis ip e clamat, Abel ille justus ab impio fratre occisus clamat. Namque, dilectissimi, cum hæc similitudo passionis Christi et nequitia Judæ ac Judaeorum in illis duobus primis monstraretur fratribus, Cain et Abel; posteaquam a majore fratre minor occisus est, ab invido inno cens peremptus est, a scelerato pius interfectus est, interrogat Deus Cain, quasi nescius, quasi ignarus, et dicit: Übi est Abel frater tuus? Quæ vox non est ignorantis, sed peccatum ante oculos scelerati ponentis; ut inexcusabilis sit omnis homo qui et admonitus pœnitere non vult in malo. Ubi est Abel frater tuus? hoc fuit dicere ei: Agnosce, Cain, non me potuisse latere id quod me putasti posse latere; agnosce quid feceris, de proximo age poenitentiam, ut possis accipere indulgentiam. Verum ille sensu durior, in scelere pertinacior, moribus per versis in anima percussus, respondet Deo dicenti, Ubi est frater tuus? et dicit, Nescio. Numquid ego custos sum fratris mei ? Quid dicis, Cain? cui dicis, Nescio? Cum illo loqueris qui omnia videt eculis suis. Quid est quod dicis, Numquid ego custos fratris mei sum? Talia perpetrando repulisti a te in omnibus timorem Dei. Et Dominus illi: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Si enim esses fratris tui custos, ejus non esse's interfector. Si agnosceres fraternitalem, tantam non committeres immanitatem. Si timeres meum judicium, in fratrem non committeres parricidium. Vox sunguinis fratris tui clamat ad me

de terra. Et nunc, ait Dominus, maledictus tu a terra: non, maledicta terra, sed, maledictus tu a terra, quæ accepit sanguinem fratris tui de manu tua (Gen. iv, 111). Agnosce jam, terra, quoniam sanguine rigata es innocentis, convince vocem negantis, suscipe sanguinem confitentis. Interrogentur et nunc Judas et Judæi, imo in Juda omnes Judæi. Interroget Dominus Judam et dicat ei: Juda, ubi est Christus frater tuus? An forte dicturus es, o male frater, quod Christus tuus non fuit frater? Convincat te prius ipse Dominus quod tuus fuerit frater. Dic nobis, Domine Jesu Christe, utrum Judas fuerit frater tuus. Respondet, Et si fuit, fuit: non enim est quod fuit, et si fuit, fuit: ego enim generaliter de omnibus Patri meo dixi, Annuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ecce, Juda, convictus es quod Christus fuerit frater tuus. Ubi est frater tuus? Responde, dic, sequere, dic quod dixit et ille, Nescio. Numquid ego sum custos fratris mei ? Non enim et tu fuisti custos, qui et proditor factus es et venditor. Dic, Numquid sum custos fratris mei? ut respondeatur et tibi, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Quid enim dicit omnis homo terra ? Primus enim homo de terra. terrenus; et, Qualis terrenus, tales et terreni (1 Cor. xv, 47 et 48). Quid dicit omnis homo terra, quando accipit sanguinem Christi? Amen dici. Quid est, Amen? Verum est. Quid est verum ? Quia fusus est sanguis Christi. Quo faciente? Discipulo Juda tra dente. Amen dicendo, verum clamando dicit hoc omnis homo terra. Ecce, Juda, vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Probavimus quia ejus sanguine rigaris.

CAPUT IV. 5. Sanguis Christi quomodo accipiendus. Stephanus, Cyprianus, Laurentins, Perpetua et FeLicitas. Vide,terra, quomodo accipias hune sauguinem : quia qui eum bene accipit, accipit benedictionem, qui vero eum male accipit, judicium sibi bibendo acquirit. floç figuratum est et in illo agro Jud.e, de quo dichiin est quod esset ager sanguinis: secutum est enim ut diceretur, Fiat villa ejus deserta ( Act. 1, 20 ). Si enim ad Judam pertines, si facta ejus imitaris, si sanguinem Caris i non cum timore et tremore accip's; eris villa deserta, maledicta, reproba et spinosa. Si autem sanguinem Christi tota cum reverentia percipis, cognosces per illum tua tibi dimitti peccata, quoniam ager ille quem comparavit Judas, figuli diclus est: Habet potestatem figulus luti, ex eadem consparsione aliud quidem vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. ix, 21). O terra tanto rigata sanguine, responde tanto sanguini, on sicut Cain et Judas verba excusationis, sed sicul sancti martyres verba confessionis. Responde sicut respondit beatus Stephanus, qui in isto agro dominico ut bonus celonus plurimum laborando genu fixit, atque de terra petrosa vulneratus, ex ca lapides in suo corpore lanquam in sinu suo collegit; et sudando in opere, terram sancto sanguine rigando centenum fructum ex martyrio Domino presentavit. Responde sicut respondit Cyprianus, Laurentius, caeterique sancti pueri el puellæ, ætas omnis et uterque sexus, qui percipientes sanguinem Christi, testimonium dicen es, el non negantes nomen Christi, pro sanguine quem biberunt, sanguinem suum fundere non dubitaverunt, simulque cum Perpetua et Felicitate in æternum regnore meruerust. Hoc in Apocalypsi revelante angelo, Joannes vidit tu:bum multan quam dnumerare nemo poterat. Hanc requirens quaenam esset, respon sum tale accepit: Ii sunt, dictum est, qui laverunt stolas suas, el candidus eas fecerunt in sanguine Agni (Apoc. vu, 9, 14).

CAPUT V.

6. Anima sanguine Chriști dealbatur et decora ur. Christus in passione a Petro negatus. Jam agnoscis, anima christiana, quemadmodum et tu ex illo sanguine efficiaris candida, ut omnis et corpore et corde pulchra ascendas de fonte Christi consecrata in sanguine. Quid enim manavit ex illo latere crucifixi ? Sanguis et aqua: ex sanguine rubor,

ex aqua splendor. In istis duobus sacramentis decarantur singulæ animæ, ex quibus una illa pulchra efficitur sponsa Eclesia, cui dicitur in Cantico canticorum: Quam speciosa es, soror mea, dilecta mea, quam speciosa sunt genæ tuæ ( Cant. iv, 1, 3)! E cum ipse eam talem fecerit, ipsamque pulchritudi nem ei ipse donaverit, videns eam talem quasi mira tus exclamat, atque circumstantes interrogans dicit. Quænam est hæc quæ ascendit dealbata? Et illi. Equitas dilexit te (Id. vi, 5). Ipsa est regina quæ astitit a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 10), linguarum diversarum gentium varietate decorata. Audiens hæc sponsi sui vocem dicentis, Quænam est hæc quæ ascendit dealbata? verecunde etiam ipsa respondere cogitur, ei dicit suo sponso: De me interrogas quaenam sim que ascendi dealbata. Ego sum quam foedam invenisti, pulchramque fecisti: ego sum cujus preces audisti, quando me in Psalmo cantare fecisti, Lavabis me et super nivem dealbabor ( Psal. L, 9). Quid ergo miraris pulchritudinem meam, cum scias hanc esse opera tua? Quid interrogas quod ipse fecisti? Vides me dealbatam, tu lotam super nivem fecisti candi dam. Ut videas me ascendentem, te cognovi de cœlo descendentem, te amavi in cruce pendentem. Humilitas tua facta est exaltatio mea, foeditas tua facta estpulchritudo mea. Nisi enim tu de cruce vulneratus descenderes, ego dealbata de fonte non ascenderem. Vere dictum est quia valida est sicut mors dilectio (Cant. vin, 6). Quo usque se sponsus hic inclinavit, qui tantum amando foedam ut faceret pulchram, usque ad mortis exitum venit? Et Domini, inquit, mortis exitus (Psal. LXVII, 21). Vidimus enim eum ait propheta, et non habebat speciem, neque decorem (Isai. LIII, 2). Quid miraris? amando talis factus est.

7. Ilanc tamen amissionem decoris hujus timuit Petrus, quando prænuntianti Domino passionem suam, dixit: Absit a te, Domine; propitius tibi esto, ne fiat istud. Sed ille talia sapientem increpavit, et Apostolum diabolum vocavit dicens: Redi retro, satunas; non enim sopis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum (Matth. xví, 22, 23). Æstimavit enim Petrus totam iliam divinitatis pulchritudinem absorberi p ›tuisse in corporis humani specie, et nescicbat agi illud magnum sacramentum, quod propterea se illam pulchritudinem quodam modo exspoliaret, ut quam sibi conjungere dignabatur sponsam Ecclesiam, camdem ipsam pulchritudinem ipse vestiret. Non enim dando perdebat illud quod erogando crescebat. lle dedit, hec accepit; et ista quod non habuit invenit, et le dando quod dedit non amisit, quia cum ipsa pulchritudiné a mortuis resurrexit. Quid expavescis, Petre, quasi perdiderit Christus illam pulchram vestem, quando eum nudum intendebas in ligno pendentem? Noli expavescere, noli timere, noli negare tunicam illam divinitatis atque immortalitatis Christus non perdidit in cruce, quia spons suæ cam consignavit in dote. Vidisti eum, o Petre, non habentem speciem neque decorem, et continuo negasti illum, quem omnibus relictis tuis amasti ; et non solum semel, sed stans in atrio sacerdotis ab una ancilla tertio interrogaris, et negas. At ubi të gallo canente convicit præsumptorem, qui prædixerat antea negatorem; respexit te intus in corde, el et amare fleres (Id. xxvi, 69-75 ), intus quodam modo tecum tacite loquebatur illa ipsa ejus divinitas, et dicebat tibi: Ubi est, Petre, Si possides amicum, i i tentatione posside eum (Eccli. vi, 7)? ubi est, In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illins cohæres sis ( Id. xxu, 29 )? ubi est Petre, Animam meam pro te ponam ( Joan. xIII, 58)? et, tecum usque ad mortem (Luc. xxи, 33 )? Quaru celeriter negasti quasi hominem mortuum, quem antea confessus fueras vivi Dei Filium! Hac dum ille tecum in corde sermocinaretur, respexit divinitas, et levit humanitas: agnita est dulcedo, et peria amaritudo; suscepta est charitas, et deleta est ini

[ocr errors]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »