ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

quitas; rediit amor, et fugatis et timor. Ecce subito quem negaverat, quia non habebat speciem neque decorem, agnoscit resurgentem speciosum forma pre filiis hominum, conjunctamque illi videt sponSau, tunicam illam immortalitatis, quam antea Petrus timuerat perituram, indutam videt : cognoscit quod tali sit circumamicta veste, et alloquitur illam ipsam sponsam Petrus, ut servet hujus tunicæ dignitatem, et dicit anime humane, Christus pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, u sequamini vestigia ejus (1 Petr. 1, 21). Sequere, sponsa, scquere vestigia sponsi tui: nullus te metus revocet a consortio dilecti tui. Ama amantem, quia prius ille amavit non amantem: require requirentem, quia prius ille quæsivit non quærentem. Require, et dic sponso tuo, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum ( Cant. 1, 6). Quain sic dilexisti, pro qua sanguirem fudisti, cujus tabernaculum in sole posuisti (Psal. XVII, 6); non fiam sicul operta super greges sodalium tuo

rum.

[ocr errors]

CAPUT VI. 8. De cavendis hæreticis, præsertim Arianis. Ecce dum te quæro ubi pascas, ubi cubes in meridie, meridies Africa est, quæ in solis occasu est, et tamen quia ab ortu solis usque ad occasum Jaudatur nomen tuum ( Psal. cxn, 3), et sunt qui te prædicant non caste, querentes quæ sua sunt, non quæ tua sunt, dum te quæro in meridie, id est in Africa; ecce greges sodalium tuorum, schola pessime hæreticorum, fraus Manichæorum, nequitia Pelagianorum, superba congregatio Arianorum, i sultant velut operte, id est, velut incognite, et dicunt mihi, Quem quæris? Christum quæris? Ecce hic est, ecce illic est. Tu autem quia me admonuisti dicens, Si autem dixerint, Ecce hic est, ecce illic est, ne abieris post eos ( Matth. xxiv, 23 ); cum te noverim ubique totum esse, non partes defendere, sed unitatein diligere, facta sum illis incognita et velut operta ; et derident me, quia nesciunt te. Et quid magnum, quia ego ab eis sustinco tale opprobrium, cum tu corum nunc usque contumeliosum sustineas verbum? qui te cum Patre nolunt esse unum, sed dividendo inter Patrem et Filium, inter sponsam et sponsum, magnum incurrunt sacrilegium, magnum sua animæ inferunt morbum; quia nec te uius unicum spensum, nec fidelem atque integrum habere desiderant medicum. Tu autem, nima christiana, que ascensura es ex sacratissimo fonte, rubore atque decore perfusa, speciosa nimis et candida, serva decorem trum: agnosce quid fueris et quid er's, vide ne deseras mensam sponsi tui. Ut pulchra permaneas, carnes ejus quotidie manducabis; ut vitam æternam habeas, sanguinem ejus potabis: yide ne deseras Lane mensam. Plurimos apparatus hæreticorum fuge: et si plurima illic pravis disputationibus apponuntur, aut foeda sunt, aut seinesa sunt. Non est enim illic quidquam integrum, ubi Pater, et Filius et Spiritus sanctus non est unum. Mensa spousi tui panem habet integrum, et calicem sanctum; quein panem etsi confractum, comminutumque vidimus in passione, integer tamen mansit in illa sua cum Patre individua unitate. De isto pane et de isto calice, dicebat ipse Dominus, Panis quem ego dedero, caro mea est pro sirculi vita: et calix quem sanctificavero, sauguis mcus est, qui pro vobis fundetur in remissionem peccatorum. Superius enim dixerat: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. Quod verbum audientes, nec intelligentes discipuli, dixerunt : Durus est hic sermo; quis eum potest audire ? Et multi ex hoc verbo scandalizati discesserunt. Cum videret autem Jesus, áit reliquis: Numquid et vos vultis ire? Tunc Petrus, qui saveta figuram portabat Ecclesia, respondit pro ommibus: Et ad quem ituri sumus? Verbum vitæ habes, et dimittimus te ( Joan. v1, 52–69)? Videtis, dilectiss mi, quid sit exire, quid sit permanere. Qui exic punt, quia verbum Christi non intellexerunt, non

jam discipuli, sed hæretici remanserunt: qui perstiterunt, verbum vitæ tenuerunt. Agnoscite, haretici, exitum vestrum, quia minorem prædicatis Christum nostrum. Et vos cum eo stare noluistis, quia Christum unum esse cum Patre non intellexistis: ideo foras existis, quia verbum vitæ reliquistis. Non in vobis manet, qui cum Patre æqualis manet. Audi ipsum, quia simul cum Patre manet. Si quis, inquit, me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam cum et veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud cum faciemus (Joan. xiv, 21, 23). Die mihi, obsecro, hæretice ariane, unam animam tuam simul habitat hare Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus? Quoniam et Spiritus sanctus habitat in nobis : Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (1 Cor. vi, 19)? An diversas mansiones in corde tuo præparas Trinitati, nt majorem partem teneat Pater major, minorem Filius minor, inferiorem Spiritus sanctus inferior? Jam ergo non habes unum cor, sed duplum, ant triplum. Non ergo illic habitat Trinitas. Quare? Quia dictum est, Væ duplici corde ( Eccli. n, 14)! Insensate, inepte, fatue ignis, splendor, et calor simul atque inseparabiliter, nec distincte, sed equaliter habitant unam lucernam, et una Trinitas Deus simmt non potest inhabitare animam humanam? Si apud te æqualis unitatis individue Trinitatis non fuerit digna mansio inventa, respondebitur tibi, Ecce reInquetur vobis domus vestra deserta (Matth. xxm, 58). Non enim de lapidibus vivis construis tempium Deo', quos rebaptizando præfocas, exhonoras, reprobas, vastas, damnas, exterminas. Nec fundamenta Apostolorum sequeris, cum sint ipsi columnæ Dei vivi, super quas fabricavit sapientia domum suam; ut construeretur verum illud templum, in quo erat piefatis magnum sacramentum. De quo templo dicebat Judaeis Solvite templum hoc, ct in triduo resuscitabo illed (Joan. 1, 19). La patribus (a) tuis non habes lapidem angularem, quem secundùmi divinitatem Patri æqualem non credis: nec tecum ex duabus pennis charitatis dilectionem Dei et proximi te habere demonstras; quia nec Deum diligis sicut diligendus est, nec proximum sicut te ipsum. Diliges enim Domunum Deum tuum, dictum est, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua ( Matth. xxn, 37). Da cor tuum Patri, animam Filio', virtutem Spiritui saneto. Ecce tria Trinitati, ex tribus unum hominem uni Trinitati sacrificium obtulisti, hæresim arianam vicisti; quoniam Dominus Deus tuus non tres dii, sed Dominus unus est. llc est fabrica sancta, hæc est aula vera, in qua sunt oves Christi, non lupi diaboli.

1

CAPUT VII. 9. Пortatur ut ament Ecclesiam et oreut pro pace ac liberatione patriæ. Cavete, dilectissimi, fraudes hæreticorum; oves Christi, timete insidias luporum videte quia nihil subtractum est utilitati vestre, in quantum ipse Dominus donavit de annuntiatione verbi Dei. Quid Christus sit et quid Ecclesia, audistis, approbastis, clamastis: sed quare tanta mala patiamur, vel quibus meritis peccatorum in manus tribulantium nos traditi fuerimus, cum ante paucissimos dies loqueremur, simul agnovimus, simul flevimus (b). Nunc etiam quid accepturi estis, vel quid eritis, adhuc in auribus vestris insenat strepitus nostræ vocis admonemus vos ut fratres, obsecramus ut patres, hortamur ut filios. Nolite perdere tantum honum. Amor Christi in cordibus vestris non refrigescat amor matris hujus circa vos non torpescat; quæ vos parturit, quæ curam magnam pro salute vestræ anime gerit, quæ spem vestram dirigit, quæ quotidie redeuntes ma erno siau excipit, que vobis spiri tuales cibos pra parat, que ad aternam saturitatem perducere desiderat. Immaculatos filios Deo Patri

[blocks in formation]

vultassignare, quos tanta cura ac sollicitudine dignatur nutrire. Hanc toto corde amate; hanc amando, conservos vestros, fratres vestros, Dei ministros puro amore diligite: atque pro nostra mercede in illo sacratissimo fonte pro nobis orate. Orate pro pace, orate pro liberatione hujus terra; orate ut misereatur qui juste indignatur. Novelli filii, dum in vestra sancta

nativitate pater exsultat, vestris orationibus et fletibus mitigate irascentem, quem sensimus fortiter vindicantem. In summa autein rei, Apostolorum sanctoru in verbis utentes, commendamus vos Deo in verbo gratie ejus, qui potens est custodire in vobis quod ipse donavit (Act. xx, 52). Ipsi gloria cum Spiritu sancie in sæcula sæculorum. Amen.

DE CATACLYSMO

SERMO AD CATECHIUMENOS.

CAPUT PRIMUM.— 1. Baptizatis superest labor et Alum contra vitia. Quoniam in proximo est dies redemptionis vestræ, percipite, dilectissimi, ea quæ vos erudiant, atque corda vestra enutriant, erigant, correborent ad timorem Dei fervor iste tanti amoris non pigrescat in cordibus vestris. Nec putet quis tantum esse christianum, quod his imbutus mysteriis renascitur ex aqua et spiritu, et postmodum dimittat se voluptatibus variis; securusque effectus quod sacramento Baptismatis munierit animam suam, non eam custodial contra versutias inimici. Imo et ipse, quantum potest, custodiat, et custodiendam petai, ne tempestatibus hujus mundi procellisque depercat. Baptizatus est quis, navis est instaurata, subuncta, velificata, missa in mare; indiget gubernaculo, quousque ad portum desideratum perveniat. Mare, hoc sacculum scilicet, non solum tempestatibus scopulisque periculosum est, verum etiam bestiis cupiditatum insidiantibus abundans. Omni sollicitudine, omni cura, omni industria excitati jam vigilent nautæ ; frequenter etiam Christus invocetur gubernator, ut Havem tantis periculis ereptam, ad portum securitatis ipse perducat. Baptizatus es, signatus es regio charactere, cœpisti consequi annonam de mensa Regis tui. Noli esse desertor, nec ut delicatus miles diffluas per voluptates, et te hostis diabolus inermem diluentemque inveniat sed ut fortis miles, quidquid potes age in hoc bello, ut virtus tua Christus non solum te tueatur, verum etiam alii proficiant ad salutem. Postula a Rege tuo arma spiritualia. Bel lum tibi, inquit, indicitur, in quo enitescas pugnando, ut ad plenam pacem triumphando pervenias. Non contra unum dimicabis; multi enim contra te exient adversarii pugnabis enim cum vitiis, et, ut beatus martyr Cyprianus ait, si depresseris avaritiam, exsurget libido; quod et si libidinem superabis, succedet ambitio; et si ambitio a te fuerit devicta, ira, zelus, æmulatio, invidentia, superbia, ebriositas cum cæteris suis pestiferis sociis in unum contra te dimicantium constituent castra (Cyp. in lib. de Mortalilale.)

CAPUT II.2. De adjutoris christiani militis. Sed noa metuas, babes quod agas. Invoca Dominum virtutum, induat te ex alto virtute, ut illam proferas vocem: Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum; et si exsurgal in me prælium, in illo ego sperabo (Psal, xxvi, 3.) In illo, in que, nisi in Domino virtutum, qui militem suum ita exspectat dimicantem, ut adjuvet laborantem? Baptizatus es, mundatus, unctus oleo, restauratum est corpus tuum ad priorem statum primi illius hominis ante peccatum; noli post modum male securus esse. Ad agonem produceris, contra diabolum vitiorum principem dimicabis in arena hujus mundi: utraque partes, Christi scilicet et diaboli, infinita populi multitudo te exspectat luclantem; et quisnani vincat, vide omnem turbam nimia intentione pendentem. Non de te triumphet pars diaboli. Si vis vincere, noli de te præsumere: sed illi assigna victoria gloriam, qui tibi donat ut victori perferas palmam. Vis vincere? Caput prius conLere inimici, excludendo de corde tuo suggestiones diaboli. Vis vincere? Manus tuæ fortes inveniantur in

bono opere. Vis vincere? Fige pedes, non nutent vestigia tua frequentando spectacula et deserendo ecclesiam. Sed ut hanc etiam in tam magno agone et tam grandi luctamine possis implere victoriam, mittat tibi Dominus auxilium de sancto, et de Sion tueatur te (Psal. xix, 3).

CAPUT HI.3. Aquæ virtus in Baptismo. Effectus. Baptismi adumbratus, ubi Christus ambulavit super aquas. Alia Baptismi figura in liberatione populi per mare Rubrum. Ecce dilectissimi, venturi estis ad fon-. tem aquæ; non dicatis in rordibus vestris : lloc est totum quod pro magno desiderabamus? Fons iste visibilis, similitudo est æterni fontis. Renascemini ex aqua et Spiritu. Aqua illa non solum corporis sordes mundat, sed animam a peccatis liberat. Debetis autem nosse cur virtus illius aquæ et animæ prosit et corpori. Non enim omnis aqua mundat: sanctificatur hæc per consecrationem verbi. Tolle verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum (a). Virtus Verbi per aquam mundavit nos, quia super aquas ambulavit. Ut autem a tempestate hujus seculi liberaret vos, videte potentiam Verbi Dei, quemadmodum dominetur cuncta creaturæ suæ. Quod dicturus sum nostis. In Evangelio legitur: Cun quarta noctis vigilia veniret Dominus Jesus ad discipulos suos, ambulans super aquas maris, et inveniret eos piscantes quos jam fecerat hominum piscatores, perterriti discipuli putaverunt se phanlasma videre. Accessit autem Jesus, et ait illis: Nolite timere, ego sum. Tunc unus illoruin Petrus ille præsumptor et postea negator, post vero confessor et amator: Si tu es, inquit, Domine, jube me venire ad te super aquas. Et Dominus: Veni, inquit. Descendit Petrus, et cœpit ambulare super maro plenus fiducia. Dum ambulat, trepidavit infirmitas, sed statim subvenit divinitas. Cœpit mergi; et exclamavit, Domine, pereo. Porrexit manum Dominus, erexit mergenten. confirmavit diffidentem, et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti (Matth. xiv, 25-51)? Videtis, dilectissimi, quantum adjuvet fides, et quantum deprimat infidelitas. Si quis enim veniens ad aquas Baptismi, fide plenus est, sublevatur : si quis infidelis est, mergitur. Sed porrigat manum Dominus etiam infidelibus mergentibus, et plenam fidem operetur in cordibus.

4. Audite adhuc, aquæ Sacramentum quid in vobis operabitur. Proponam figuram, ut ex ea vobis veritas elucescat. Cum Ægyptii duris operibus populum premerent Hebræum, clamor factus est populi in auribus Dei; et deprecati sunt ut eos liberaret a dominatu gentis pessimæ. Missus est Moyses, qui eos ex Ægypti educeret servitute. Apud Pharaonem principem Egyptiorum fidelissimus Dei famulus allegat Impera toris sui jussionem, et quid Rex omnium gentium præceperit, auribus durissimi regis insinuat. Obdurat Pharao cor suum, nec scire se dicit Deum : atque ejus ministros repudians, gravioribus pœnis affligit populum. Ex majori angustia populi majer clamor exsurgit. Suscipit certamen famulus Dei Moyses, congreditur cum Pharaone, nullo telo, nullogladio: nulla visibilia indutus arma, sed munitus potestate diviną į D. 3,

(7) Ex Fract. 80 in Joannem,

[ocr errors]

inforumu: decem plagæ in Ægypto, et vindex ira in populum contumaeem surgit, ut ex minutissimis animantibus, vermiculis, ranis et locustis cervix caderet superborum : in quibus plagis ultima mors primogenitorum Ægyptiorum omnium facta est, ut suns juste perderent, qui alienos injuste detinebant. Dimittit populum Pharao, non voluntate, sed nimia neressitate constrictus. Pergit populus erutus ad mare Rubrum festinans, ut per aquas salvarentur qui a pessimo hoste liberabantur. Sequuntur Ægyptii, imminent populo fugienti. Vident supra se Israelitæ hostes, et inimicorum suorum exspectant gladium. Mors in oculis, timor et tremor in manibus singulorum, ne in fauces caderent persequentium. Exsurgit Moyses famulus Dei portans virgam quam a Domino acceperat, et per quam jam multa signa fecerat: percussit mare, et divisum est. Ubi est illa potentia, non numinum, sed dæmoniorum? Ubi est vana superstitio Paganorum? Numquid ut mare divideretur, ille Neplunus est invocatus, quem regem maris esse volunt, qui regem verum Deum suum agnoscere nolunt ? Virga extensa manu aquas percutit Moyses, et statim cogitur fluctus in cumulum, et unda in semetipsa répressa curvatur: soliditatem recipit liquor. et solum maris arescit in pulverem. Ingressi sunt alii salvandi, alii damnandi. Unum elementum aquarum auétore totius creaturæ jubente judicavit utrosque ; separavit pios ab impiis; illos abluit, istos obruit; illos mundavit, istos occidit (Exod. 1-XIV). Moyses figuram habuit Domini Christi, quoniam dux fuit populi. In virga agnoscite crucem. Mare Rubrum agnoscite baptismum Christi sanguine purpuratum: regem Ægyptiorum populumque ejus, auctorem peccatorum diabolum cum omnibus ministris ejus. Sevit diabolus, quando nos videt per aquam Baptismi a sua oppressione liberari. Exclamate ad Moysen vestrum Dominum Christum, et virga crucis percutiat mare Baptismi, revertatur aqua et operial Ægyptios; ut quemadmodum nullus remansit Egyptiorum, nihil remaneat etiam vestrorum peccatorum. Totum mundet, qui totum fecit; reparet perdita, qui creavit omnia integra: exstinguat Pharaonem diabolum mortis auctorem, et suum populum liberet per aquam salutarem.

CAPUT IV. 5. De mysteriis agni Paschalis. Audistis, dilectissimi, figure illæ quomodo transierunt ad speciem veritatis: illud superest, ut noveritis quemadmodum celebraverit pascha liberatus populus ex Ægypto, baptizatus, ut ait Apostolus, in nube et in mari Rubro (1 Cor. x, 1) Acceperunt præceptum Domini per Moysen, ut in occisione agni celebrarent pascha, ex cujus sanguine postes domus suæ unusquisque liniret, nec timerent angelum vastatorem qui signum sanguinis agui occisi in sua fronte domus haberent. Os, inquit, non comminactis ex eo, nec relinquetis quidquam in mane. Cum picridiis et azymis comedetis agnum (Exod. xu). Fecerunt quod praeceptum est filii Israel. Demonstra et tu, Israel spiritualis, fili Abrahae secundum fidem, non secundum carnem, demonstra et tu quomodo celebres pascha : habes agnum occisum, demonstra. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. 1, 29). Lini sanguine ejus postes domus tux: demonstra et dic, Ecce crux sanguinis Christi in frontibus est pudoris nostri. Dic cum Paulo, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. vi, 14). Os non comminuetis ex eo, dictum est: impletum est hoc in ipsa Pomini passione, ipsius sancti Agni immolatione, quando crucifixus cum duobus latronibus in medio pendebat, ipsa summa justitia liberans unum confiientem, alium puniens blasphemantem (Luc. xxi, 39-43), Ita facta sunt tres cruces, tres causæ. Unus latronum Christo insultabat, alter sua merita confessus Christi se misericordiæ commendabat Christi in medio, non fuit supplicium, sed tribunal. Mox ut peregit omnia quæ de se erant scripta, accepto felle et acelo, propter illud quod prædictum erat, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt

crux

me aceto (Psal. LXVII, 22); inclinato capite tradidit spiritum. Venerunt milites, fregerunt crura latronibus in cruce pendentibus: ad Jesum autem cum ve nissent, non fregerunt ejus crura; ut impleretur, at Evangelista, quod scriptum est, s non commuinuetis ex eo (Joan. xix, 28, 36). Sed unus e militibus latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis el aqua, que sunt matris Ecclesiæ geinina Sacramenta. PerCussit latus lancca persecutor, et fudit pretiumRedemptor. Hic sanguis inebriat mentem, ut amorem obliviscatur mandi. Hæc aqua mundat animam, ut corpus sordes careat diaboli. Nec relinquetis quidquam ex eo usque in mane. Hoc nunc agitur: coineditur enim agnus per noctem hujus sæculi, ut cum mane illud venerit quod vesperum non habebit non jam offeratur sacrificium imaginis agni, sed ipsum Agnun quem quotidie comedimus, et cujus sangninem bibimus, inveniamus illie eum sacerdotem per- · fectum, quem hic pro nostra salute constat occisum. Que sunt he pieridiæ, olera amaritudinis, quæ comedit Israel spiritualis ; nisi vox illa amara ad tempus sanctorum martyrum emissa per sanctum David, ae dicentium, Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis, în mensura (l'sal. LXXIX, 6); et per apostolum Paulum, In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur (I Cor. v, 8)? Demonstra et azyma, saucte Paule, ex Israefita carnali spiritualis effectus. Celebrasti enim pascha cum populo vetere, et quemadmodum novus populus figuras in veritatem converteret, tu docuisti, tu demonstrasti. Ostende ergo azyma consparsionem novam. Non in fermento, inquit, veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiœ sed in azymis sinceritatis et veritatis ( 1 Cor. v, 8).

CAPUT V. 6. Virga Moysi devorans magorum serpentes, figura crucis Christi eujus virtute hæreses. conteruntur. Donatista expugnati, Maximianistæ Manichæi, Pelagiani, Ariani refutantur. O agne occise, o Christe sancte pro nobis crucifixe, qui ut lapsa reparares in cruce pependisti: ipsa est illa virga regni tui, crux ipsa, inquam, qua virtus in infirmitate perficitur; ipsa illa virga crux, ipsa illa virga que floruit ex radice Jesse; ipsa illa virga quam portabat Moyses, que conversa în serpentem glutiit magorüm serpentes doctrina Christi diffusa per omnes gentes, hæreticos superans dementes. In illo enim populo, fratres, in quo multa miracula faciebat Moyses per virgam, exsurrexerunt magi Pharaonis, facientes et ipsi prodigia contra famulum Dei Moysen. Sed ad hoc quædam mira facere permissi sunt, ut mirabilius vineerentur. Magi Pharaonis quid aliud significabant, nisi omm's hæreticos ministros diaboli, qui sub nomine Christi devorare cupiunt populum Christi? Scatent nunc hæreses in hanc terram, tanquam serpentes magorum, quos devoravit et devorat ille serpens exaltatus in ligno. Sed quoniam non est temporis ire per multos, singulorum capita conterantur : quomodo exsurgunt, sic devorentur. Fuit hic, ut nostis, dilectissimi, viperca doctrina Donatistarum : contrita est, consumpta est. Mox Maximianistarum serpentina fraus pullulavit: contrita est, consumpta est. Manichæorum venemum aspidis subrepserat contritum est, consumptum est; Pelagianorum novum dogma, a ministris diaboli tanquam a magis Pharaonis excitatum, illi nostro serpenti certamien indixit : conteritur, consumitur.

[ocr errors]

7. Cum tot serpentum capita catholica doctrina contriverit, dissipaverit, consumpserit, ecce nobis unus anguis Arianus olin mortius insultat p.caput erigit, veluti vivum se demonstrare conatur, quem jam olim constat occisum. Redi, Moyses noster; redi, virga; redi, serpens Christe sancie, æqualem potestatem cum Patre habens : redi, contere capita draconum super aquas; confringe caput draconis magai, vivam sese profitentis, sed verain vitam nou 1 Sic Mss. At editi, sordibus careat diaboli. Hic sola editio Lov. addit, immolanus,

sanctorum generatus est Filius. Sed ne hanc generationem carnaliter vel temporaliter acciperes factain, audi quomodo eum genuerit. Eructavit, inquit, cor meum Verbum (Psal. XLIV, 2). Joannes testis dicit: In principio erat Verbum. Deus Pater dicit: Eructavit cor meum Verbum. Habacuc dicit: Ambulavit Verbum (Ilabac. m, 5, sec. LXX.) Audis Deum Verbum, et hoc esse in principio apud Deum, et Deum esse Verbum. Testimoniorum vox, et ipsius Trinitatis unitas per totum mundum contra le clamat : et tu velut canis rabidus contra totum mundum latras. Sed andi adhuc unde plenius convincaris, quod Trinitas unus Deus sit. Patris vox est per Prophetam ad FiJium: In splendoribus sanctorum ex utero genui te. Patris vox est ad Isaiam prophetam de Spiritu Sancto: Spiritus sanctus, inquit, a me exiet. Et Filii vox est in Evangelio ostendens in se Patrem esse, et se in ipso, ubi ait: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Filii vox est de Spiritu sancto, ostendens quia quomodo procedit ex Patre, ita ex se ipso, ubi ait discipulis suis post resurrectionem: Accipite Spi-. ritum sanctum. Et insufflavit in eis, ait Evangelista, Spiritum sanctum dans eis, ac dicens: Si cui remiseritis peccata, remittentur i!li (Id. xx, 22, 23). Unde est et illud apostoli Pauli: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. vm, 9). Si ergo Filius in Patre et ex Patre, Spiritus sanctus simul est et in Filio et Patre; non est sejuncta Trinitas, ubi est perfecta unitas. Discedat Arianus confusus reus, quia Trinitas unus est Deus.

CAPUT VI.-8. Virgo et crucis Christi mysteria prosequitur. Sanctorum exempla omni hominum generi proposita. Sed quando tils, perversa hæresis, verba inea proficiunt, cum sis aspis surda, obturans aures ne audias vocem incantantium? Noveris le tamen a serpente es-e comedendam, dum oves quas tenes captivas, ad suum ovile ille pastor adduxerit, ut sit unus grex et unus pastor. Ille pastor noster, dilectissimi, qui in virga ferrea pascit et regit, confringit et restituit, ipse pastor est, ipse rector, ipse fabricator, ipse architectus noster. Magnum te pastorem video, Domine Jesu, oves pascentem, errantes requirentem, inventas cum gaudio ad gregem tuis humeris re

habentis. Die tu quid es, quoniam ille aliud docet quam es. Dic, dic, audiamus unde hæreticos convincamus. Audite quid dicat: Ego sum via, et veritas, et vita, Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. xiv, 6). Secundum humanitatem via, secundum divinitatein veritas, et vita. Tu autem, hærctice ariane, qui minorem vis esse in divinitate vitam et veritatem, sequitur ut non per eum venias ad Patrem. Sed adhuc, Domine Jesu, contere caput draconis,dic quid sis cum Patre: te audiamus docentem, non hæreticum blasphemantem; dic quid sis cum Patre. Ego,inquit,et Pater unum sumus ld. x, 30). Dic adhuc, Ego in Patre, el Pater in me cst. Adhuc dic, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. xiv, 10, 9). Credis jam, hæretice, tantæ auctoritati? An ipsius lestimonium de se ipso non admittis, sed alios de eo testes requiris? Ecce introducuntur, adversum te dicunt, convinceris, refutaris, et legis laqueis irretiris. Dic, testis Dei Paule, qui usque ad sanguinem pro isto testimonio accessisti, et ne false doctrinæ succumberes, animam posuisti. Dic: audiat qui convinci formidat; convincatur qui nec convictus mulatur. Singuli quique, ait, hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo (Philipp. 11, 5, 6). Audis qualem, audis formam Dei : et tu audes dicere minorein Filium Dei! Veniat et alius testis, ut in duobus vel tribus confirmetur æquitas veritatis. Die et fu, sancte Petre, quid tibi revelaverit: non caro et sanguis, sed Pater cœlestis. Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. xvi, 16, 7). Et in Epistola sua ad Gentes secunda: Nolam facimus vobis, inquit, Domini nostri Je us Christi virtutem,et præscientiam,et magnitudinem. Audis virtutem, audis magnitudinem, audis præscientiam. In quo, hæretice, Christum dicis esse minorem? Sed audi adbuc quid adversum te hic testis et de Filio et de Spiritu sancto dicat. Non voluntate humana álluta est, inquit, prophetia : sed Spiritu sancto acti, locuti sunt homines Dei. Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui subinducent sectas perditionis, et qui emit eos dominatorem abnegantes (II Petr. 1, 16, 21, et u, 1). Vides te validis testimoniis et demonstrari et convinci. Negantes, inquit, dominatorem esse qui emit eos. Quem negas dominatorem, nisi Filium quem dicis esse mi-portantem; magnuun te architectum viden, virgam norem? Et quis est qui nos emit, nisi qui nos suo sanguine redemit? sed ingrediatur et tertius testis, at Tres unum verum testimonium dicant uni Trinitati et trinæ divinitati. Die tu, sancte Joannes, qui super pectus Salvatoris discumbebas, et videbas supercœlestia mirabilia verbum Domini (a) ; die et tu, inquam, quid noveris Filium Dei. In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1); et in epistola sua, Scimus, inquit, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut sciamus quid verum sit, et simus in vero Filio ejus : hic est enim verus Deus et vita æterna (I Joan. v, 20). Tu autem minorem dicendo Filium, qui est Deus verus, non babes vitam æternam. Sed ad confutandam contumaciain perversam hæresis, ad deglutiendum te, serpens magice factus, non a veritate susceptus ipse Pater testimonium dicat de Filio: ut nihil amplius querras, nihil amplius credas. Per Prophetam Tecum, inquit, principium in die virtutis tuæ. Principium Pater, principium Filius: ergo Pater et Filius principium sine ullo principio. Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum ex utero generavit te (Psal. CIX, 5): tanquam diveret, ut sancti illuminarentur, processísti ex me. Nec fuit, dilectissimi, alia causa cur vel ipsa Romina Paris et Filii et Spiritus sancti sejuncta viderentur, nisi ut sancti homines instruerentur, CaJerum quod dictum est Moysi ab ipsa substantia Triitatis. Ego sum qui sum; et, Sic dices, Qui est, misit we ( Exod. m, 14). Ergo ex utero in splendoribus

(a) Vid. lib, de Santa Virginitale, cap. 27.

portantem, in virga pendentem, et de ista virga multa miracula facientem. Multam expavesco expositionem virga hujus, dilectis imi, dum loca divinarum Scripturarum considero Virga Maria sancta, virga ipse Christus, virga crux. Et de ista virga quam magna et mira fecit hic architectus! et arborem fecit crucis ubi ipse angularis pependit lapis, et scalas eœli per quas hominem lapsum ad Patrem levavit. Quale iuiraculum, fratres, hujus architecti, ut de virga sua faceret scalas, et tales quarum caput in cœlum poneret, et per eas ipse et ascenderet et descenderet, et propter confirmationem ipse super eas incumberet! Ascende securus, qui desideras cœlum: non te terreal earum nec angustia, nec longitudo, nec altitudo; nihil timeas, non nutant gradus ejus, quos ille architectus sic confirmavit, 'ut`in ejus ligno manus suas clavis affigi voluerit. Vide has scalas hujus architecti discipulum apestolum Paulim et demon strantem, et gradus quasi numerantem et ascenden tem, et quam plurimos invitantem: Flecto, inquit, genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis comprehendere cum omnibus sanctis que sit altitudo el latitudo, longitudo et profundum (Ephes. 411, 14 et 18). Quatuor gradus posuit crucis. Non ergo laboriosa sunt he scale quatuor gradus habent, et perducunt ad coelum. In altitudine crucis caput positum est crucifixi : sursum cor habeat christianus ad Dominum, quod interrogatus quotidie respondet; et ascendit unum gradua). In latitudine crucis manus affixa sunt crucifixi perseverent manns christiani in operibus bonis; et secundum gradum ascendit. In longitudine crucis corpus pependit crucifixi : castiget quis corpus suum observationibus, jejuniis illud sus

pendat, ut servituti anime subjiciat; et tertium gradum ascendit. In profundo crucis occultum est quod non vides, sed inde exsurgit hoc totum quod vides adsit fides christiana, quod non potest comprehendere, credat corde, altiora se non querat, spes eum nutriat; et tunc quartum gradum ascendit.

9. Per hos gradus ascenderont sancti omnes, continentes, conjugati fideles: evaserunt ruinas mundi, migraverunt ad loca tutissima, ubi jam nec barbaros timent, nec fragiles casus humanos exhorrent, nec corruptiones metuunt, nec agritudines patiuntur, nec tribulationibus affliguntur, nec ipsam jam mortem timent, sed cum Deo de Deo vivunt. Hanc vitam, dilectissimi, amemus, appetamus, desideremus: ad quam omnis qui currit, non graditur via pedum, sed via morum. Boni ergo mores requirantur, ipsi in omnibus inveniantur. Uterque sexus et omnis ætas habet in hoc sanctorum hominum imitationis exemplum. Imitentur senes inores Tobix, qui cum cæcus esset corpore, viam vitæ filio demonstrabat in corde. Ille cum manu ducebat in terra, et pater monendo eum perducebat ad coelum. Imitentur adolescentes Joseph sanctum, pulchrum corpore, pulchriorem

mente: quem castitas sic possederat, ut irruentes mine domina mulieris impudice non possent eum violare, nec mente', nec corpore, cujus jam Deus possederat mentem. Imitentur virgines sanctæ sanclam Domini sui matrem Mariam. Imitentur viduæ religiosam viduam Annam: imitentur et conjugate castam Susannam. Virgo mater quod vovit, implevit : Anna vidua in orationibus et jejuniis usque in finem perseverantiam tenuit: Susanna casta pro pudicitia conjugali usque ad periculum mortis accessit. Intendite, conjugatæ, qualis vobis bujus a Scriptura sancta imitatio proponatur. Non enim eam prædicat, quod fuerit auro, monilibus vel veste pretiosa forinsecus compta, cum fuerit intrinsecus pudore castitatis ornata. Omnibus vitam donavit, qui bonos mores instituit. Propterea namque ipse vir de femina est nasci dignatus, quia ab ipso uterque sexus ost liberatos. Multa diximus, intentissime audistis, epulas dominicas libentissime comedistis rependite vicem ministratori vestro, ut si non verbo, saltem ves:ris orationibus pascar.

1 Abest, nec mente, ab Er. ct a Mss.

SERMO

DE TEMPORE BARBARICO.

CAPUT PRIMUM. 1. Pœnitentiam amplecten dam esse, cum Deus propter peccata flagellat. Flagello Dei omnes merito conteri. Admonet Dominus Deus noster, non nos debere negligere nostra peecata, quando talem demonstrat iram suam. Ipse quippe juste punit nocentem, quia nullum invenit pœnitentem. Quoties, dilectissimi, intonuerunt atque intonant tube divine: Agite pænitentiam; appropinquavit enim ad vos regnum cœlorum (Matth. iv, 17)? Et clausis auribus cordis, magis operamur mala, et petimus ut veniant bona. Sed talium judicium justum dicit esse Apostoliis. In co enim ipso quod talia sapiunt qui tales sunt, ex malis operibus posse se bona suscipere, obdurati sunt, pœnitentiæ locum non requirunt. Merito juste judicati, qui a semetipsis inveniuntur esse dammati. Licet non omnes langat hic noster sermo, oinnes tamen astringit sermo divinus, dicens: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt'; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. xin, 5). Quomodo omnes, et quomodo non omines? Quomodo non omnes? Quia sunt multi qui gemunt et dolent ob iniquitates que fiunt in medio eorum, volentes resistere; sed timore sæcularium rerum non audentes, quas adlíc vel adipisci desiderat humana fragilitas, vel amittere formidat infirmitas. Secundum id quod dolent, non omnes : secundum quod rem non timendam timent, omnes dèclinaverunt, simul inutiles facti sunt; quía plus' estimatur timor hominis, quain timor Dei, et præferunt homines res quas acceperunt a Deo ipsi Deo. Ne cas tollat malus homo, contemnitur Deus per quem factus est homo. Vellem vos quidem qui adhuc tales estis, et amore rerum saccularium obligati peccantibus aut parcitis, aut favetis; vellem vos quidem aliquibus exortationibus admonere, quid cui rei præponere debeatis nisi nos fluvius lacrym rom compelleret plangere eos qui peccant, et nolunt agere pœnitentiam. Si esset in nobis humanus affectus, si esset compassionis sensus, unins hominis mortem flere, dolere ac plangere deberemus: quibus lacrymis, quo gemitu, quibus planctibus exagitamur, quando aut maximam partem, aut pene totam plangimus civitatem? Eger est charus, et vena cjus mafum renuntiat; omnes qui cum diligunt, ægrotant simul animo. Si eum et in ipsa vicina morte ridere

:

viderint, quemadmodum ab co omnem spem salutis ablatam sentiunt, eumque adhuc vivum tanquam mortuum merito plangunt? Inter tantas angustias et in ipso fine rerum posita est universa provincia, et quotidie frequentantur spectacula : sanguis hominum quotidie funditur in mundo, et insanientium voces crepitant in circo. O planctus omni tristitia acceptior! o planctus omni mostitia affligens cor! Libet flere. Plangimus enim, dilectissimi, et illos et nos, quia et nos dign! sunius qui cum talibus merito flagellemur. Nos enim, cum alios accusamus («); omnes declinavimus, simul inutiles facti sumus, prorsus omnes. Nullus est excusatus; quia talis est judex, ut omnis homo ab illo inveniatur reus. Cum enim Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut auis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 8 et 9)?

2. Advenit tempus illud quod prædixit Dominus : Putas, cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra (Luc. xvii, 8)? Quis habet fidem? quis credit verbis? Audebit aliquis nostrum assignare sibi fidem, quatido audit Dominum dicentem discipulis : Si haberelis fidem sicut granum sinapis, diceretis arbori huic, Eradicare, et plantare in mari; et obaudisset vobis (ld. xvi, 6)? Quis sibi audebit assignare quod faciat omnia quæ præcepit Deus? Nemo, prorsus nemo. Prædicamus, et non facimus: anditis, et facere non curatis. Merito omnes sub flagello, et doctor et factor, et auditor et contemptor. Studemus invicem reprehendere, et non studemus opera nostra discutere. Detrahit proximus proximo, detrahit clericus clerico, detrahit faicus laico. Video quidem se invicem acctsantes, sed neminem video juste se excusantem. Unusquisque enim, dilectissimi, proprium onus portat. Nolite detrahere alterutrum, fratres, ait apostohrs Jacobus. Qui enim detrahit fratri aut judicat fratrem, detrahit legi et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Unus est enim legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum (Jacobi sv. 11-13)?

CAPUT II. 3. Pænitentia agenda, antequam succidatur arbor. Nec tamen voces detrahentium silentium possunt imponere verbo Dei. Clamat ille per (a) Forte addendum, nos excusamus.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »