ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

bonos, et per malos: Agite pœnitentiam, appropinquavit ad vos regnum Dei. Nolite esse auditores legis tuntum, sed factores (Jacobi 1, 22). Fucite dignos fructus pænitentiæ. Ecce enim, ait Evangelista, securis ad radices arborum posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. m, 2, 8 et 10). Video, inquit, omnes homines diversas arbores, fructus etiam diversos habentes: sed bonus fructus queritur qui pascat, non qui pungat. Sunt enim et arbores spinosa, igui deputata, merito incendendar, quia in eis nullus fructus est animæ. Putatisne, dilectissimi, nos omnes tales sumus, qui in istis malis pro peccatis nostris dimissi sunius? Exacuit agricola ferrum, amputat inutile lignum, abscisum servat incendio concremandum. lloc nunc agitur a vero agricola. Videntur quidem sibi mali adhuc stare, adhuc florere. Quisquis talis es, quisquis malus es, quisquis corrigi non vis, non te consoletur altitudo tua; quia major te exspectat ruina, ampliorque sustinet flamma. Quia securis hæc ad te nondum venit, ideo putas te posse semper stare? cum videas vel au dias alias arbores te ampliores cecidisse. Quod te hic agricola differt, ejus est patientiæ, ne forte intercedat apud eum locus pœnitentiæ. Colonus enim ille in Evangelio, qui intercedebat pro arbore, quam dominus eradicare volebat, quod fructum per triennium non haberet, videte quid ait : Domine, dimitte illam et hoc anno faciam ei fossam, adhibeam cophinum stercoris si fecerit fructum, bene; sin autem, abɛcides eam (Luc. xm, 8, 9). Arbor hare sterilis, genus hominum est on habens fructum pœnitentia. Dominus ejus, conditor ejus est. Intercessor hujus arboris, apostolus Paulus est. Unde probamus? Audi in quadam Epistola sua quemadmodum intercedebat pro talibus: Flecto, inquit, genua mea a. Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis virtuem (Ephes. I, 14, 16). Hoc ergo eis petebat, ut acciperent quod non habebant. Faciam, inquit, ei fossam, adhibeam cophinum stercoris. Fossa locus est humilitatis: cophinus stercoris, lacrymæ sunt pœnitentis. Quem locum si quis contempserit, amplius sustinebit tormentum, quando illius agricole aculissimum senserit ferramentum. Agite, mali, pœnitentiam; corrigimini, mali, quia vobiscum flagellantur et boni.

CAPUT III. 4. Quare boni cun malis puniantur. Dicet aliquis: Si mali merito flagellantur, boni quare talia cum malis et a malis patiuntur? Quare? Quia secundum quendam modum dicuntur boni; secundum autem rectum verumque bonum, Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. xvm, 19). Ergo et ipsi boni, quicumque sunt boni, non tales sunt, quales debent esse boui: non enim sunt perfectum bonum; proficiunt enim de die in diem. Si proficiunt, utique exercitationibus proficiunt. Nemo se justificet, tanquam jam sit perfectus. Recedat de medio male justificator pelagianus, confundatur hæreticus arianus: Nemo enim bonus, nisi solus Deus. Quid ergo? Christus non est Deus? Plane Deus. De ipso quippe dicit Scriptura divina: Hic est verus Deus, et vita æterna ( 1 Joan. v, 20). Quid Spiritus sanctus, non est Deus? Plane Deus. Unde probamus, quoniam et ipse Deus? Audi in Actibus Apostolorum Petrum Ananie fraudatori improperantem: Anania, inquit, cur implevit satanas cor iuum, mentiri te apud Spiritum sanctum? Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. v,3 et 4). Ecce et Spiritus sanctus Deus. Ergo Trinitas unus est Deus: et verum est quia nemo bonus, nisi unus Deus. Patientes estole, boni, ut sitis vere boni; patientes estote usque ad adventum Domini. Tolerate mala que patimini a malis cum malis; quia ista tentatio, vestra est examinatio. Si aurum es, quid times paleam, quid times ignem? Simul quidem eritis in fornace, sed ignis paleas in cireres vertit, tibi sordes tollit. Si frumentum es, quid times tribulam? Non a¡ parebis qualis antea eras in spica, nisi tribula conterendo a te separaverit paleas. Si oleum es, quid times pressuram preli ? Hop declarabitur species tua, nisi etiam pondus lapi

dis a te separaverit amurcam. Verumtamen interroget se unaquæque anima, et videat si injuste patitur. Proferatur statera justitia, appendatur amor mundi cum amore Dei, vide quemadmodum præponderet amor mundi. Proferatur speculum Scripturæ divinæ. Speculum hoc neminem palpat qualis es, talem te tibi demonstrat. Intende et vide, et si est aliquid quod offendat, abi confusus, et redi correctus. Annon confunderis, et in malis tuis gloriaberis? Eris enim perfectum malum, non qualecumque bonum. Talis non vis flagellari cum mundo, aut flagellatus murmuras sub flagello? Serve male, fecisti quod Dominus jussit? Ne vapulares, ista flagella tibi ante prædixit. Quis jussit? Dominus jussit, Creator tuns jussit. Quid jussit? Qui amat, inquit, patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Ecce quid jussit. Aut, Qui amat filium aut filiam plusquam me, non est me dignus (Matth. x, 57), Ecce quid jussit. Et quis est, inquit, qui odit patrem aut matrem aut filios? Nec ille illos odire præcepit: sed vel quantum illos, tantum se diligi jussit. Plus quidem debueras diligere Creatorem, quain creaturam; sed si non vales pra ferre, salten vel

quare dignare. Vere filios tuos di igeres, si Christum filiis præferres, ipsosque filios ipsi committeres. Vere filios tuos diligeres, si in ipso illos diligeres, qui eos tibi dedit ut diligas. An ideo cos videris diligere, quia eorum voluptatibus faves? Audis blasphemantes, et patienter fers, Christiane, quod rex Nabuchodonosor alienigena non potuit sustinere, dicens : Si quis dixerit blusplicmiam in Deum Sidrach, Misac et Abdenago, in interitum erit ( Dan. m, 96). Vides frequentare spectacula, et nou revocas. Vides luxuriantes, et non verberas. Nec potes te talem exhibere patrem, qui paratus sis indisciplinatos filios vel exheredare vel abjicere, cum paratus esse debueras sicut Abraham etiam filium immolare. Omnis enim qui filiorum tru cidat voluptates, sacrificium tale quale Abraham offert D. o. Sed dum ista non fiunt, et his moribus depravatis male nutriuntur, qui isto mundo utuntur, labefit mundus, nec immerito ait propheta : Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea ( İsai. xxiv, 4 ). Non quiescunt usque nunc murmurare homines, laudare tempora præterita, accusare tempora christiana. Magna erant tempora patrum nostrorum, dicent: 0 qam bona tempora habuerunt patres nostri !

CAPUT IV. 5. Vitia quisque in suis castiget A puniat exemplo veterum. Sed videte quæ fecerint pres nostri. Phinces sacrificantem virum idolis manu propria peremit, ut placaret iram Dei ( Num, xxv, 8). Moyses populum oberrantem, vitulumque fusilem adorantem, ita certa emendatione coercuit, ut unam tribum e duodecim ad se vocans, que sequi voluit Deum, præceptum eis daret, ut acceptis gladiis in manibus suis filii percuterent parentes, et parentes occiderent filios (Exod. xxx11, 26 28). Nullus cos revocavit affectus, nullus humanitați reservatus est locus; quia timor et amor Dei pra omni desideriorum carnalium amore ferebatur. Jephte ut hostes diis ac dæmonibus immolantes soperaret, unicam filiam in sacrificio dedit ( Judic, x1 ). Sanu.son cum gentes dæmonicolas, virtute quam a Deo in capite acceperat, diutius bellis contereret atque fatigaret, seductusque postea per mulierem, cculos simulque virtutem capitis perdidisset, posteaquam cognovit in opprobri an Suuni omnes illos convenisse ad templum idolorum suorum, eosque magnificare deos suos, quod eis tradiderant acerrimum inimicum suum, eum crescente coma capitis ejus ei crevisset et virtus, a puero qui sibi ducatum præbebat, ut sibi manum porrigeret pe tiit, seque ad illud templum duci poposcit. Ad quəd cum pervenisset, columnas duas, supra quas totum illed ædificium ferebatur, singulis manibus singulas apprehendens, ruina se simul et illos voluit opprimi, ne laudes dæmonum in contumeliam Dei sui a quoquam libenter pateretur audiri (Id. xvi). Daniel ne a rege homine petitionem aliquam posceret, sed a Deo vivo, qui præstat omnia bona suis, leonibus jejunan

tibus in escam datus est ut periret: sed Dominus fi delem servum suum non deserens, et ipsum intactum reservavit, et per Habacuc prophetam simul et ipsum et leones pavit (Dan. xiv, 30-40). Quid dicam de tribus pueris, qui cum nollent imaginem regiam adorare, ignes riserunt? In quibus pueris micans gratia ita enituit, u ligati in fornacem mitterentur, deambulantesque viderentur, os aperientes Deumque laudantes, flammas ad se non admitterent, sed fugarent: at secum Filium Dei habere meruissent, antequam mundo in homine apparuisset; ut esset eorum vindex flamma, Chaldæorum que ministros fornax devorans consumeret; producti quoque de fornace incolumes, populos in se mirabiles redderent, regemque mutarent, eumque facerent Dei sui adoratorem, quem senserant ante persecutorem (Id ). Sed hæc omnia faciebat fides, timor et amor Dei. Oderant isti non solum omnia que habebant propter Deum; verum etiam animas suas et Deus eos hic claros fecit et æternæ vite remuneratione ditavit. Quid tale, dileclissimi, fecimus, imo e contrario que mala non fecimus? Illi nec minis nec tormentis conventi demoniis sacrificaverunt. Annon sacrificavit, qui imagines idolorum per noctem ludentes, quod Nocturnum vocant, libentissime spectavit? Sacrificavit, prorsus sacrificavit; et, quod est pejus, non tauri vel cujuslibet pecoris aliquam victimam, sed ipsam animani hominis pretiosam. In hoc tam nefando sacrificio non unus vel pauci accusantur: tota hoc civitas fecit, quæ tota consensit. Nec ab hostibus, nec a barbaris, sed a se ipso omnis homo in anima se intus occidit videndo, consentiendo, non prohibendo; omnes remansimus rei et dum nolumus pacem civitatis turbari perversam, pacem quam desideramus non accipimus reclam. Contemnimus pacem servare bonorum moruin, et periit pax temporum nostrorum. Discite vel nune, dilectissimi, quid cui rei præponere debeatis. Nolite diligere vitia in filiis, in amicis, in servis, in omnibus notis. Præponatur singularis potestas omni potestati, honorem exhibeamus Caesar: tanquam Cæsari, timo rem autem Deo. Præferatur Creator creatura: diligamus Deum, quia diligit nos; et in hoc quod sic nos flagellat, diligit. Quis est enim filius, cui non det disciplinam pater ejus (Hebr. x1, 6, 7)? Qui sanam considerationem habet, qui credit Dei verbis, plus metuit ignem æternum, quam cujuslibet truculenti barbari ferrum; plus metuit mortem perpetuam, morte qualibet hic pessima. Irrideant he infideles, irrideant stulti, nolint credere nec rebus expertis. Ecce conteruntur, ecce omnia perennt, ecce cum ipsis non potest stare mundus quem amaverunt, ecce ad Deum trahuntur cujus pra cepta contempserunt: n enim bona voluntate pergit, qui blasphemando moritur. Ecce itur: cum illuc ventum fuerit, quid agitur? Quo itur? per quem abitur? Quis iterum huc redire cogitur? Finitum est et quod male fecerat, emendare finitum est. Redite filii, redite; redite, prævaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8): facite gaudium ex conver sione vestra, corrigantur corda vestra, displiceant vobis opera vestra. Estote fortes, tribulatio mundi non-vos frangat: Dominus in proximo est; nihil solliciti sitis (Philipp. iv, 5 et 6).

CAPUT V. 6 Martyrum fortitudo, Perpetua nominatim et Felicitatis. Ilabetis virorum fortium magna exempla. Viceruat martyres mundum : inter quos martyres maribus etiam feminæ repe te sunt fortiores. Ante paucos dies natalitia celebravimus martyrum Perpetua et Felicitatis, et comitum. Et cum tot ibi sint viri, quare istæ duæ præ omnibus nominantur, nisi quia infirmior sexus aut æquavit, aut superavit virorum fortitudinem? Una carum erat pragnans, alia lactans. Felicitas parturiebat, PerpeLua lactabat. Sed tamdiu hace Perpetua lactavit, quamdiu acciperet ab illo pastore simul et patre buccellam lactis qua accepta dulcedo felicitatis perpelue eam fecit contemnere filium, spernere patrem, non hærere mundo, perdere animam pro Christo.

[graphic]

Felicitas vero, que sociam habebat Perpetuam, parturiebat et dolebat, objecta bestiis gaudebat poins quam timebat. Que virtus in feminis! Quaiis col gratia, quæ cum se infundit, nullum indignum judicat sexum! Gratias gratie: reparavit enim sexum mulicbrem. In opprobrium magnum mulier remai serat; quia ab initio per mulierem peccatum, et prodejecit: sed Christus natus ex virgine, multas femipter hanc omnes morimur. Diabolus unam Evam nas exaltavit. Perpetua et Felicitas caput calcaverunt serpentis, quod Eva ad cor suum intus admisit. Illam seduxit falsa promittendo; illas non valuit superare sæviendo: illam decepit in paradisi felicitate; has non potuit adire, nec sub tantorum positas potestate. Illius inter paradisi delicias ruinam gavisus est; harum inter poenas fortitudinis constantiam ipse quodam modo diabolus expavit, Merito sic sunt exaltatæ, merito viris vel coæquate vel prælate. Quamvis enim in Christo Jesu non sit servus neque liber, non sit masculus neque femina (Galat. I, 28), sed omnes sint unum occurrentes in virum perfectum (Ephes. iv, 13); descendit tamen hoe donum ex magna gratia. Perpetua enim et Felicitas nomina istarum sanctarum feminarum, merces est sanctorum omnium martyrum.canim

CAPUT VI. 7. Patientia Job. Vicit mundum etiam Job ille omnibus notissimus, toties tentatus, sed minime superatus. Implevit dominicum præceplum: contempsit filios, ne blasphemaret, qui dederat filios, Repulit a se uxorem, quae ei blasphemiam persuadebat, quam diabolus propterea solam dimiserat quia sibi eam necessariam esse noverat. Non enim dimiserat marito consolatricem, sed suæ tentationis adjutricem fecerat cam Evam novam, sed ille non erat vetus Adam. Existimavit etiam istum sicut illum per mulierem posse decipere: sed iste spernendo uxorem pessima suggerentem, divinitus adjutus, etiam ipsum diabolum in illa valuit superare. Fortior fuit Job in doloribus, quam ille Adam in nemoribus: iste tion cessit tormentis, ille superatus est in deliciis (a). Videtis, dilectissimi, quid agat tentatio, quam utiles sint hujus mundi pressure, et quemadmodum corfilios, omnia sua, postea et carnem suam. Plus anarumpant terrena delicia. Contempsit Job uxorem, vit eum qui dederat, quam id quod dederat. Usus est quod acceperat, tanquam bonus viator: possedit, non possessus est. At ubi ea placuit auferre qui dederat, benedixit, non blasphemavit: Dominus, inquit, dedit, et Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job 1, et 1). Imitamini talem virum, imitamini tales filii esse etiam flagellati, ut mereannini recipi. Flagellat sustinete : sicut filios, ita vos aggreditur Deus. s enim omnem filium quem recipit. Disciplinam ejus

CAPUT VII.-8. Parabola filii prodigi. Latus Christi apertum, ut omnes per illud intrent. Quod probat ille filius junior in Evangelio positus, qui disciplinam paternam contempsit, substantiam suam in meretricibus erogavit, porcos pavit, fame contritus est, siliquis porcorum ventrem suum implere ron potuit: tandem aliquando reversus est ad se, et invenit se qui perdiderat se. In mentem ei venit quod nuiti mercenarii patris sui abundarent panibus, ipse vero fame periret. Statim surrexit, ad patremorecurrit, non se filium, sed tanquam unum ex servis computari rogavit. Inclinatur humilitas, excitatur misericordia: voces filii poenitentis concutiunt pajudicet dignum; rogat ut in numero servorum jubeaterna viscera. Dicit se filius indignum, ut ille cum tur suscipi: et pater ei primam illam stolam jubet afferri, mactat vitulum sagiaatum, chorum congre gat, advocat amicos, facit epulum magnum. Quare?

Sic nonnulli Mss. At Fr., nec substantiarum depo sita potestate. Lov., nec sib substantiarum deposita po (a) Ex lib. de raticatia, cap. 83.

705

Quia hic filius meus, inquit, mortuus frerat, et rèvi xit; perierat, et inventus est. Hane similitudinem Dominns in Evangelio proposuit, quam ipse exposuit, dicens tale gaudium fieri in cœlo super peccatore Penitentiam agente. Nunc vero quoni m tempus est exhortari omnes ad pœnitentiam, ut filii errantes re- vertantur, eisque convivium a patre saginati vituli preparetur, etiain nos, dilectissimi, parati simus buic convivio tanquam amici ac domestici interesse : maxime quia cum isto patrefamilias ad mensam ejus quotidicles, non mos jam dignatur vocare Percurramus, si placet, ipsam servos, sed parabolam a Domino in Evangelio propositam, in qua nobis et affectum patris demonstravit pium, et filii perditi indicavit reditum, filiique majoris qui de paterna domo non discesserat, commotu:n retulit animum. Hoc quippe habet textus ipsius lectionis. Veniens, ait, filius ejus primogenitus de agro, cum audiret symphoniam, interrogavit servos quidnam illud essel: eique dixerunt, Frater tuus reversus est, et occidit illi pater tuus vitulum saginutum, eo quod salvum illum susceperit. Et indignatus noluit introire. Egressus est autem ad illum pater suus, ut eum introduceret. Improperavitque illi patri suo, quod laborasset Semper cum illo, et nunquam ili talia exhibuisset : at ubi venisset filius ille, qui omnem substantiam paternam male consumpserat, occidisset ili vitulum saginatum. Et reddit pater rationem facti sui, conde domo solaturque filium suum secum permanentėm, non discedentem, et dicit illi, Fili, tu meus es, et mecum es semper, et omnia mea tua sunt : verumtamen oportuit nos ista facere, quoniam frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. xv, 11 52). Non vacat hære talis a Domino propositio. Donet itaque nobis qui ista proposuit, ut demonstremus ab ipso fuisse impletum hoc, quod per quamdam similitudinem nos quodam m do excitavit ad aliquid inquirendum. Affectum paternum exhibuisse suis Dominum nostrum Jesum Christum, nullus ambigit christianus. Illud magis requiramus, qui sit filius junior, qui prodige vivens substantiam paternam dissipavit, et qui sit filius primogenitus qui indignatus quod filio perdito redeunti vitulus saginatus occisus sit, intrare noluerit. Quis est iste filius perditus, qui omnem substantiam pateruam in meretricibus erogavit, nisi ille latro qui substantiam animi a Deo sibi datam per scelera diffluendo etiam in cruce pependit? Porcos pavit, quando dæmonum voluptates suis fatis implevit. Fortasse illos porcos pavit, quos petierat diabolus a Domino, dicens: Jube nos intrare in gregem porcorum (Matth. vii, 31). Fame contritus est, quia panem verbi Dei non inveniebat. Siliquis cupiebat saturare ventrem suum, quando tortuosis cogitationibus replebat animam suam. Sed reverLatur ad se, videat se katro in cruce pendenlent, concurrat ad patrem, dicat pendens in cruce: Domine, memento mei dum veneris in regnum tuum. Domine, memento mei; non sum dignus vocari filius tuus, suscipe me tanquam unum ex servis. Domine, memento mei. Latro enim sua attendens merita de se ipso diffidebat: sed Dominus, tanquam pius pater, latroni quasi filio quod desperaverat offerebat. Proferat huic pater stolam illam primam, induat filium immortalitate, quem secum videt in cruce pendentem, introducat eum in domum: dicat Christus latroni, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. xxm, 42, 45). Mactet vitulum saginatum, hóminem illam susceptum, etiam pro latronibus crucilixum : advocet amicos suos discipulos quibus dicebat, Si feceritis quæ mundo robis, jam vos non dicam servos, sed amicos (Joan. xv, 14 et 15). Præparetúr illud convivium cœleste, astet ille chorus Angelorum, suaviter declamans: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11, 14). Veniat et primogenitus filius ille, et nolit intrare. Quis est iste filius primogenitus qui noluit intrare, nisi ille primus Apostolorum Petrus, qui ad interrogationem

unius ancillr in atrio sacerdotis ter Dominum ausus est negare? Dixisti quidem, o Petre, tanquam patri tuo Christo, Ego tecum laboravi: quando dicebas Salvatori, Tecum sum usque ad mortem (Matth. XXVI, 69 71, 35); animam meam pro te ponam (Joan. XII, 57). Ubi est quod promisisti ? Interrogaris semel, et -negas: secundo interrogaris, et negas; tertio, et negas. Non vis ad convivium intrare, ideo ausus es ter. Dominum negare. Ubi est, Animam meam pro te ponam? Ter negantem non terruit ungula, sed una oppressit muliercula Certe, Tecum sum usque ad mortem. Vide, vide igitur, Petre, quantum de te antea præsumpseris: ecce nunc ter negando, gallo teste convinceris. Sed egrediatur pater ad primogenitum filium nolentem intrare dicat Christus Peiro, Intra in gaudium Domini tui (Matth. xxv, 21). Respiciat negantem, et faciat confessorem: compungat flentem, faciat amatorem. Exhortetur eum paterna voce: Fiti, inquit, tu meus es: Tu es Petrus; etsi me negasti, meus es. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Tu meus es, et omnia mea tua sunt: Tibi dabo claves regni cælorum (Id. xvi, 18, 19). Apud te, Petre, sunt claves dignare jam ad convivium intrare. Oportebat hæc fieri, quoniam frater tuus latro mortuus crat, et revixit; perierat, et inventus est. Si Petrus antequam Christus pro omnibus crucifigeretur, regni coelorum claves accepit; qua illuc introivit latro ille jam non reus, nisi per latus quod aperuit Judæus?

9. Et nunc veniant omnes quicumque amant paradisum, locum quietis, locum securitatis, locum perpetuæ felicitatis, locum-in quo'non pertimescas barbarum, in quo nullum patiaris adversarium, nullum habeas inimicum: venite omnes, intrate omnes; est qua intrare possitis 1, patet latus. Östendit enim ille latro quo debeant omnes intrare, neminem suo exemplo docuit desperare.

CAPUT VIII. De cavenda ariana hæresi. Contendite, ait Dominus, intrare per angustam portam (Luc. xm, 24) Quid angustius illo foramine, quod unus e militibus percutiendo latus crucifixi aperuit? et tamen per has angustias pene jam totus mundus intravit. Venite, et vos Jud.ci, vocat vos queni crucifivistis Filius Dei. Contendite intrare per angustam portamı : per hanc enim' introierunt patres vestri. Illi qui ut crucifigeretur clamaverunt, qui in ligno suspensum viderunt, qui irriserunt, qui caput agitaverunt, per istas tamen angustias introierunt. Non enim inaniter clamabat ille pendens in cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id. xx11, 34) Per has ergo, ut dixi, angustias, per angustam portam lateris Christi ingressus est latro mutatus, pœnitens Judaeus, conversus omnis paganus, et ab eo exfit foras malus hæreticus arianus. Exiit, quoniam non erat de nu mero permanentium. De illis enim erat, de quibus Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim ex nobis essent, mansissent utique nobiscum ( | Joan. 11, 19). O hæretice ariane, agnoscit latro in cruce pendentem, ipsi iuimici Judæi expaverunt résurgentem, et vos male tractatis in cœlo regnantem!

10. Cavete, dilectissimi, arianam pestem; non vos séparent a Christo terren promittendo, propter tunicam non yos exspolient fide. Membra Christi, servate unitatem atque integritatem unius tunica, quam nec persecutores Christi ausi sunt scindere. Nolite injurias irrogare capiti vestro : pro vobis ille mortuus est, ne vos moreremini. Quem Christus per Baptismum vivificavit, quare eum arianus rebaptizando occidit? Erubesce, erubesce, hæretice. Negavit Petrus, et reversus est, et flendo delevit quod timore negavit. Christum in suis persecinus est Paulus, sed ad ejus vocem cecidit et surrexit. Aliter cecidit, aliter

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

SERMO (.

CAPUT PRIMUM. 1. Jejunium Deo exhibere hominum est, non Angelorum. De utilitate jejunii admonemur aliquid loqui; et Deus admonet, et tempus nos admonet. Hæc enim observatio, hæc virus animi, hæc fraudatio carnis et lucrum mentis ab Angelis non exhibetur Deo. Ibi enim omnis est copia et sempiterna securitas et ideo nullus defectus, quia in Deum plenus affectus. Ibi panis Angelorum: quem panem Angelorum ut manducaret homo, factus est homo. Ilic omnes animæ terrenam carnem portantes, de terra implent ventres: ibi spiritus rationales cœlestibus corporibus præsidentes, de Deo implent mentes. Et hic cibus est, et ibi cibus: sed cibus iste cum reficit, deficit, et sic implet alvum, ut ipse minuatur; ille autem et implet, et integer permanet. Hunc cibum nobis esuriendum Christus indixit, dicens: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). Pertinet ergo ad homines hanc vitam mortalem gerentes, esurire ac sitire justitiam: impleri autem justitia, ad aliam vitam pertinet. Il ́e pane, hoc cibo pleni sunt Angeli: homines autem dum esuriunt extendunt se; dum se extendunt, dilatantur; dum dilatantur, capaces fiunt; capaces facti, suo tempore replebuntur. Quid ergo? hic mihil inde capiunt qui esuriunt et sitiunt justitiam? Capiunt plane: sed aliud est, cum quærimus de refectione'iter agentium; et aliud, cum quærimus de perfectione beatorum. Apostolum audi esurientem et sitientem, et utique justitiam, quanta in hic vita capi potest, quanta geri justitia. Quis enim nostruin sé illi vel conferre audeat, nedum pra ferre? Sed quid ait, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Videte quis loquatur: Vas electionis, et extremum quodam modo fimbriarum vestimenti Domini; sed tamen quod 'ad fluxum sanguinis sanat tangentem, quia credentem : novissimus enim Apostolorum et minimus, sicut ipse ait, Ego sum novissimus Apostolorum; et, Ego sum minimus Apostolorum: et iterum, Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei :

[ocr errors]

(a) Recensetur a Possidio in ladiculi cap. 8. Non repertus est nisi in Editis.

sed gratia Dei sum id quod şum; el gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum (1 Cor. xv, 8-10). Hæc audiens tu, tanquam plenum et perfectum tibi videris andire. Audisti quid ructet, audi et quid esuriat. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim, ait. Fratres, ego non arbitror me apprehendisse : unum autem quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. ш, 12-14). Dicit se nondum esse perfectum, quod nondum acceperit, nondum apprehenderit dicit se extendi, dicit se sequi ad palmam supernæ vocationis. In via est; csnrit, impleri vult, satagit, pervenire desiderat, astuat: nihil illi tam magnæ moræ est, quam dissolvi et esse cum Christo (Id. 1, 23).

CAPUT II. 2 Jejunium hominum est medium locum tenentium carnales inter et Angelos. Ergo, charissimi, quia est terre:us cibus, quo carnis infirmitas pascitur; est autein et cœlestis cibus, quo pietas mentis impletur; et habet cibus iste terrenus vitam suam, habet et ile suam: hujus cibi vita hominum est, illius cibi vita Angelorum est. Fideles homines, discreti jam corde a turba infidelium, suspensi in Deum, quibus dicitur, Sursum cor, aliam spem gcrentes, et scientes se peregrinari in hoc mundo, medium quemdam locum tenent: nec illis comparandi sunt qui nihil aliud putant bonum, quam deliciis terrenis perfrui, nec illisadhuc supernis habitatoribus coeli, quibus sola deliciae sunt panis ipse a quo creati sunt. Illi homines proni ad terram, pastum atque lætitiam de sola carne requirentes, pecoribus comparantur : longe ab Angelis distant et conditione et moribus; conditione, quia mortales sunt; moribus, quia luxuriosi. Inter illum populum cœli et populum terræ, medius quodam modo pendebat Apostolus: illuc ibat, hinc se attollebat. Nec cum illis tamen erat adhuc; nam diceret, Jam perfectus sum: nec cum istis erat, pigris, torpidis, marcidis, somnolentis, nihil aliud esse putantibus, nisi quod vident, et quod transit, et quod nati sunt, et quod morituri sunt; nam si cum eis es

17). lloc verum est; sed quare et aliud non attendis : Nemo enim unquam carnem suum odio habet; sed nntrit et fovet cam, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. v, 29)? In illa prima sententia quam commemoravi, quasi quædam lucta duorum inimicorum videtur, carnis et spiritus; quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. In hac autem tanquam copulatio conjugalis: Nemo enim unquam car nem suam odio habet; sed nutrit et foret eam, sicut et Christus Ecclesiam, Quid ergo facimus inter has duas sententias ? Si contrarie sunt, quam respuemus, quam tenebimus? Sed non sunt contraria. Intendat enim Charitas vestra: interim ego ambas accipio, et ambas concordes, quantum po:tero, demonstrabo.

set, non diceret, Sequor ad palmam supernæ vocationis. Gubernare itaque debemus nostra jejunia. Non est hoc, ut dixi, officium angelicum; nec tamen et illorum hominum officium est qui ventri serviunt : medietatis nostrae res est, qua vivimus secreti ab infidelibus, conjungi Angelis inhiantes. Nondum pervenimus, sed jam imus: nondum ibi lætamur, sed jam hic suspiramus. Quid ergo nobis prodest abstinere aliquantum a pastu et lætitia carnali? Caro in terram cogit; mens sursum tendit : rapitur amore, sed tardatur pondere. De hac re Scriptura ita loquitur: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat unimam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15). Si ergo caro in terram vergens onus est animæ, et sarcina prægravans præ-Tu autem quisquis alium auctorem carnis constituis, volantem ; quantum quisque delectatur superiore vita sua, tantum deponit de terrena sarcina sua. Ecce quod agimus jejunantes.

CAPUT III. — 3. Jejunium necessarium ad carnem domandam. Non vobis ergo videatur levis res aut superflua, ne quisquam forte hoc faciens Ecclesia consuctudine, cogitet apud se, et dicat sibi, aut suggerentem intrinsccus audiat tentatorem: Quid facis, quia jejunas? Defraudas animam tuam, non ei das quod eam delectat; tibi ipsi ingeris pœnam, tuus ipse tortor et cruciator existis. Deo ergo placet quia te crucias? Ergo crudelis est, qui delectatur pœnis tuis. Responde hujusmodi tentatori: Excrucio me plane, ut ille parcat; do de me pœnas, ut ille subveniat, ut placeam oculis ejus, ut delectem suavitatem ejus. Nam et victima excruciatur, ut in aram imponatur. Minus premet mentem meam caro mea. Et tali dissuasori malo, servo ventris, responde per hanc similitudinem, et dic: Si jumento forte insideres, si equo utereris, qui te gestiendo posset præcipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quem freno non posses? Caro mea jumentum meum est: iter ago in Jerusalem, plerumque me rapit, et de via conatur excludere1: via autem mea Christus est ita exsultantem non cohibebo jejunio? Si quis hoc sapit, etiam ipso experimento probat quam utiliter jejunetur. Numquid enim caro ista, que nunc domatur, semper domabitur? Dum tempoaliter fluitat, dum mortalitatis conditione pragravaar, habet exsultationes suas manifestas et periculosas menti nostræ. Caro est enim adhuc corruptibilis, nondum resurrexit; nam non semper sic erit : nondum habet statum proprium cœlestis habitudinis; nondum enim facti sunns æquales Angelis Dei.

CAPUT IV. - 4. Manichæorum error de pugna carnis et spiritus. Carnis pugna pœna peccati. Ne ergo arbitretur Dilectio vestra, quod inimica sit caro spiritui, quasi alter sit auctor carnis, alter sit auctor spiritus. Multi enim hoc putantes vere rapti ab ipsa carne deviarunt, et alterum auctorem carni, alterum spiritui posuerunt. Utuntur autem quasi testimonio apostolico, quod non intelligunt: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. v, 1 Forte, excutere.

alium spiritus, de illa quid agis? Nemo eñim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit et foret eam, sicut Christus Ecclesiam. Vel similitudo non te terret ? quia nutrit, inquit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Compedem putas carnem quis amat compedem suam? Carcerem putas carnem : quis amat carcerem suum? Nemo enim unquam carnem suam odio habet, Quis non oderit vinculum suum ? quis non oderit pœnam suam? Et tamen, Nemo unquam carnem suam odio habet; sed nutril et fovel eam, sicut et Christus Ecclesiam. Tu ergo qui alium auctorem ponis carni, alium auctorem spiritui, alium positurus es Ecclesiar, alium Christo quod qui sapit, desipit. Diligit ergo unusquisque carnem suam, Apostolus dicit, et præter Apostoli dictum unusquisque in se probat. Quantumlibet enim sis donator carnis, quantalibet in eam scveritate accendaris, nescio utrum non claudes oculum, si aliquis ictus immineat.

5. Est ergo quasi quoddam conjugium spiritus et carnis. Unde ergo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversas carnem ? unde ista pœna, quæ ducta est de mortis propagine? Unde dictum est, Omnes in Adam moriuntur (1 Cor. xv, 22) ? et nude dicit Apostolus, Fuimus aliquando et nos natura filii iræ, sieu et cæteri ( Ephes. 11, 3)? Accepit enim ille vindictam mortis, de quo nati sumus, et trahimus quod vincamus: et ideo concupiscimus adversus carnem, ut nobis domitam carnem subjiciamus, et cam ad obediendum attrahamus. Numquid ergo, odimus, quam nobis cupimus obedire ? Dat unusquisque et in domo sua plerumque disciplinam conjugi sux; et cam subjugat renitentem, non persequitur inimicantem. Filium tuum domas, ut tibi obediat: numquid odisti ? numquid deputas inimicum ? Servum postremo tuum diligis et castigas, et in castigando obedientem facis. Habes de hac re ipsius Apostoli manife inquit, stam plenamque sententiam : Non sic curro, tanquam in incertum; non sic pugillor, quasi aerem cœdens: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte aliis prædicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. Ix, 26 et 27). Habet ergo caro ex conditione mortali quasi quosdam terrenos appetitus suos : in hos tibi jus ' freni concessum est. Regat te præpositus, ut pos-it a të regi subjectus. Infra te est caro tua, supra te est

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »