ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Dens tirus: cum vis ut serviat til caro tua, admoneris quomodo te oporteat servire Deo tuo. Attendis quod sub te est, attende et quod supra te est. Leges in inferiorem non habes, nisi a superiore. Servus es, servum habes: sed Dominus duos servos babet. Servus tuus plus est in potestate Domini tui, quam in tua. Itaque vis tibi obediri a carne; numquid in omnibus potest ? In omnibus obtemperat Domino tuo; non in omnibus obtemperat tibi. Quomodo, inquis? Ambulas, pedes moves, sequitur: sed numquid quantum vis ibit tecum? Animatur a te, numquid quamdiu vis? numquid quando vis, doles ? quando vis, sanus es? Exercet enim te plerumque Dominus tuus per servum tuum; ut quia fuisti Domini contemptor, mercaris emendari per servum.

[ocr errors]

CAPUT V. 6. Delectatio carnis aliquantum el a licitis refrenanda. Jejanium nostrum fine diversum a jejunio Paganorum, Judæorum et hæreticorum. Hæreticis ut jejunium prosit redeundum ad Ecclesiam. Sed ad te quid pertinet? Delcctationem carnis non relaxare usque ad illicita, aliquantum et a licitis refrænare. Qui enim a nullis refrenat licitis, vici nus est et illicitis. Proinde, fratres, licitum est conjugium, ill eitum est adulterium; et tamen temperan tes viri, ut longe sint ab illicito adulterio, refrenant se aliquantum et a licito conjugio. Licita est satietas, illicita est ebriositas: tamen modesti homines, ut longe se faciant a turpitudine ebrietatis, castigant se aliquantum et a libertate satietatis. Ita ergo agamus, fratres, temperemus; et quod facinus, sciamus quare faciamus. Cessando a lætitia caruis, acquiritur kætitia inentis.

7. Proinde finis nobis jejunioru:n nostrorum, ad jter nostrum : quid sit ipsum iter, et quo tendamus, hoc considerandum est. Namque et Pagani jejunant aliquando, nec regionem quo tendimus norunt: et Judaei jejunant aliquando, et viam in qua ambulamus, non apprehenderunt. Tale est hoc, ac si aliquis equusa domet, in quo erret. Jejunant hæretici: video quales cant; interrogo quo cant ? Jejunatis, ut cui placcatis? Deo, inquiunt. Munus, putatis, accipit? Sed prius vide quid dicit: Relinque munus, et vade, prius reconciliare frutri tuo (Matth. v, 24). Numquid membra tua recte domas, qui Christi membra dilanias? Auditur, inquit, in clamore vox vestra; et eos qui sub jugo vestro sunt, stimulatis et cæditis pugnis. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LV, 4 et 5). Improbaretur ergo jejunium tuum, si immoderatius severus existeres in servum tuum approbabitur jejunium tuum, cum non agnoscis fratrem tuum? Non ego quero a quo cibo abstines, sed quem cibum diligas. Dic mihi quem cibum diligas, ut approbem quod ab isto cibo te abstincas. Diligis justitiam ? Forte, inquis, diligo. Appareat ergo justitia tua. Puto enim justum esse ut majori servias, quo tibi minor obtemperet. De carne enim loquebamur, quæ minor est quam spiritus, et que domanda ac moderanda subjecta est. Agis cum ea ut obtemperet tibi, ct subtrahis ei cibum, quod ames subjectam tibi : agnosce majorem, agnosce su

periorem, ut tibi recte cedat interior.

CAPUT VI. Concordia membrorum corporis ad unitatem eos revocat. Quid, si caro tua obedit tibi, et tu non obedis Deo tuo? nonne ab ipsa damnaris, cum tibi obtemperat? Nonne obtemperando tibi, contrate dicit testimonium?

8. Et cui, inquit, majori obtempercm? Ecce Christus loquitur, justitiæ amatorem te dixeras: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. xu, 34). Audi ergo Dominum tuum mandatum dantem, ut nos invicem diligamus. Cum ex nobis omnibus tanquam membris corpus sibi faciat, quod corpus habeat unum caput ipsum Dominum et Salvatorem; to contra divellis te a membris Christi, non amas unitatem. Non hoc expavesceres in membris tuis? Si distortum digitum haberes, non ad correctorem digiti tui medicum curreres? Certe tunc se habct bene corpus tuum, quando sibi concordant membra tua ; tune diceris sanus, tune bene vales. Si autem aliquid in tuo corpore dissential ab aliis partibus, quæris qui emendet. Cur ergo non quæris emendari, ut compagini membrorum Christi revoceris, et congruas in ipso corpore et tuo? Certe viliores sunt erteris membris capilli tui? quid vilius in corpore tuo capillis tuis? quid contemptius? quid abjectius ? Et tamen si male te tondeat, irasceris tonsori, quia in capillis tuis non servat æqualitatem : et tu in membris Christi non tenes unitatem? Quid sunt ergo, aut cui rei prosunt jejunia tua? ludignum Deum patas, cui ab omnibus qui in eum credunt, in unitate serviatur: et tamen vis in membris tuis, in corpore tno, in capillis tuis unitatem servari. Loquuntur viscera tua, membra tua contra te dicunt verum testimon'un, et tu falsum contra membra Christi ?

9. Discrevisti te a jejunio Paganorum? Hoc putas, et ideo securus tibi videris. Ego enim, inquis, Chri to jejuno, illi autem idolis et dæmoniis. Accipio quod dicis, et revera, non nego, discretum est. Sed ecce quemadmodum contra te paulo ante me commenorante, dicebant testimonium membra tua, ut admonerem te qualis esse debeas cum membris Christi Dei tui; et ipsi Pagani, a quibus separas jejunium tuum, admoneant te aliquid de unitate Christi tui. CAPUT VII. Paganorum ipsorum concordia in cultu litigantium deorum. Ecce illi multos deos falsos non divisi colunt : numquid nos unum verum ideo invenimus, ut sub uno in unitate non simus? Multos illi et falsos, nos unum et verum : et illi sub multis falsis non habent divisionem, nos sub uno vero non tenemus unitatem. Non doles, non gemis, non erubescis? Aliud addo non solum multos deos falsos Pagani colunt, sed plerosque sibi contrarios et inimicos. Verbi gratia, commemoremus aliqua ipsorum, si cuneta non possumus: Hercules et Juno inimici fuerunt, homines enim fuerunt; privignus ille, noverca illa : utrique eorum Pagani templa fecerunt, et Junoni et Herculi. Adorant illum, adorant illam ; pariter eunt ad Junonem, pariter ad Herculem illis sibi iratis, concordes sunt. Vulcanus et Mars inimici

sun!, et justam causam habet Vulcanus: sed da judicem quiaudiat. Odit enim miser uxoris adulterium; nec tamen audet cultores suos a Martis templo prohibere. Simul adorant illum et illum. Si imitantur deos, litigant et ipsi. Eunt de templo Martis ad templum Vulcani magna indignitas! nec tamen timent ne sibi irascatur maritus, quod ad eum venitur de templo Martis adulteri. Hlabent cor, sciunt lapidem sendivertire non posse. Ecce colentes multos, falsos, sos, adversos, tenent tamen in eis colendis qualemcumque unitatem: ecce dicunt contra le testimonium et ipsi Pagani, a quibus tua jejunia separasti. Veni ergo ad unitatem, frater. Unum Deum colimus: nunquam Patrem et Filium vidimus litigantes. Nec mihi Pagani succenseant, quod hæc dixi de diis eorum. Quare enim irascantur verbis meis, et non potius litteris suis? Illas prius, si possunt, imo, si volunt, deleant: non eis docendis grammatici vela suspendant. Irascitur mihi quia ego dico, qui dat mercedem ut filius ipsius discat.

-

:

CAPUT VIII. 10. Pagani Christianorum discordia avocari a christianu religione non debent. Charitas, vita; disɛensio, mors. Ergo, charissimi, illi quidem tales deos habent, vel potius habuerunt. Quia enim ipsi eos deserere noluerunt, ab eis deserti sunt. Et multi deseruerunt cos, et adhuc deserunt, dejiciunt templa eorum in cordibus suis sed gaudeamus de illis, quia veniunt ad unitatem, non ad divisionem. Non inveniat paganus occasionem qua nolit esse christianus. Concordemus, fratres, colentes unum Deum, ut et illos deserere multos deos exhortemur quodam modo nostra concordia, ut ad pacem et ad unitatem veniant colendi unum Deum. Et si forte fastidiunt, et hinc nobis calumniantur, quod unitatem inter nos Christiani non habemus, et inde sunt tardi et pigri ne veniant ad salutem; alloquar et ipsos paululum, et dicam, quod eis dicatis. Non præferant nobis quasi concordiam suam, non sibi tanquam de unitate sua placeant. Пostem quippe quem patimur, illi non patiuntur: illos et non ista agentes ipse possidet. Videt eos adoratores falsorum deorum; videt eos servos, et servos dæmoniorum quid ili lucri est quia litigant, aut quid damni est quia non litigant? Et unum quamvis falsum et vanum sentientes, sibique consentientes, sic eos possidet. At vero cum desereretur, et multi ad unum Deum concurrerent, ejus sacrilega sacramenta desererent, templa everterent, idola frangerent, sacrificia prohiberent; vidit se perdidisse quos tencbat, vidit a sua familia recessisse, verum Deum cognovisse : quid facèret? quomodo insidiaretur? Concordes nos scit quod possidere non possit, unum Deum nobis dividere non potest, falsos deos nobis supponere non potest; sentit esse vitam nostram charitatem, mortem nostram dissensionem: lites immisit inter Christianos, quia multos deos non potuit fabricare Christianis ; sectas multiplicavit, errores seminavit, hæreses instituit. Sed quidquid fecit, de palea dominica fecit. Ecce securitas nobis est, licet illo sæviente, licet illo SANCT. AUGUST. VI.

insidiante, et dissensiones varias inter Christianos seminante si Deum nostrum agnoscamus, si concorditer teneamus, si fidem servemus, securi sumus. Fratres, frumentum de area aut non recedit, aut redit aliquid palearum aufert ventus tentationis, unde nobis faciat non viam perditionis, sed opus exercitationis. Quantam vero paleam non tollit foras, et ipsa tamen in ultimo ventilanda est et non it tota palea nisi in ignem. Satagere ergo debemus, fratres mei, cum tempus est, quantis possumus viribus, quanta possumus intentione, ut si fieri potest, et palea redeat, dum frumenta non percant. Dilectio nostra hic probatur, magnum opus vitæ nostræ proponitur. Non nos inveniremus, quantum fratres diligamus, si nemo periclitaretur: non appareret quanta esset dilectio inquisitionis, si nihil teneret abyssus perditionis.

CAPUT IX.-11. Agendum omnibus modis ut ad unitatem redeant hæretici. Piscatorum et venatorum officia diversa. Laboremus, fratres, non cessemus, omni opere, omni sudore, affectu pio ad Deum, ad illos, inter nos, ne illorum veterem litem sopire volentes, inter nos novas rixas faciamus et ante omnia cauti simus inter nos ipsos tenere firmissimam dilectionem. Illi gelaverunt in iniquitatibus suis: quomodo in eis tu solves glaciem iniquitatis, si non ardeas flamma charitatis? Nec curemus quod eis molesti videmur compellendo: attendamus quo; in eo securi simus : numquid enim ad mortem et non potius a morte? Omnino quibuscumque modis possumus, sed modeste, vetusta vulnera pertractemus ; et cauti simus, ne inter manus medici deficiat qui curatur. Quid itaque curandum nobis est quia plorat puer qui ad scholam ducitur? Cogitandum nobis est quia repellit manus medici qui secatur? Piscatores fuerunt Apostoli, et Dominus dixit eis, Faciam vos piscatores hominum (Matth. iv, 19). Per prophetam autem dicitur quod Deus primo piscatores erat missurus, postea venatores (Jerem. xvi, 16). Primo piscatores misit, postea venatores mittit. Quare piscatores, quare venatores? De abysso et profundo maris superstitionis idololatriæ credentes piscati sunt retibus fidei. Venatores autem quo missi sunt? Cum illi vagarentur per montes et colles, id est, per superbias hominum, per tumores terrarum. Mons unus Donatus, et alius mons-Arius; alter mons Photinus, alter mons Novatus: per istos montes errabant; venatoribus indigebat error ipsorum. Idco et distributa sunt officia piscatorum et venatorum, ne forte isti dicant nobis Quare Apostoli neminem coegerunt, neminem impulerunt? Quia piscator est, retia mittit in mare, quod incurrerit trahit. Venator autem silvas cingit, sentes excutit, terroribus undique multiplicatis cogit in retia. Ne hac eat, ne illac eat: inde occurre, inde cæde, inde terre; non exeat, non effugiat. Sed retia nostra vita est, tantum dilectio conservetur. Nec attendas quam illi sis molestus, sed quam tibi ille sit dilectus. Qualis pietas, si parcis et noritur?

(Vingt--trois.)

ut vigilet, et carens somno vetustissimi erroris mecum in hæreditate gaudeat unitatis? Prorsus faciam; si viglo, faciam: si non facio, et ego dormio. CAPUT XI. 13. Contra hæreticos Ecclesiam dividentes. Charissimi, Dominas interpellatus est a quodam, cum turbis loqueretur, et ait illi: Domine, die fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. Et Dominus : Dic, homo, quis me constituit divisorem hæreditatis inter vos (Luc. xi, 13, 14)? Non, utique dedignabatur compescere cupiditatem, sed nolebat fieri judex ad divisionem. Nos autem, charissimi, non eum rerum talium judicem requiramus, quia nec talis est hæreditas no tra; pura fronte, bona conscientia interpellemus Dominum nostrum, et dicat ei unusquisque nostrum Domine, dic fratri meo, non ut dividat, sed ut teneat mecum hæreditatem. Quid enim vis divide re, frater? Quod enim dimisit nobis Dominus nor potest dividi. Aurum est enim, ut stateram divisionis proferat? Argentum est, pecunia est, mancipia sunt, pecora sunt, arbores sunt, agri sunt? Omnia enim ista dividi possunt, Non potest dividi, Pacem meam do vobis, pacem meam dimillo vobis (Joan. xiv, 27). Postremo in ipsis etiam terrenis hæreditatibus divisio minorem facit constitue duos fratres sub uno patre; quidquid possidet pater, amborum est, totum illius, totum et illius. Proinde si de rebus suis interrogetur, sic respondet: Cujus est, verbi gratia, equus ille? Et si uni eorum dixeris: Noster est. Cujus ille fundus, ille servus? In omnibus respondet: Noster est. Si autem dividant, jam aliud respondetur. Cujus equus ille? Meus. Cujus iste? Fratris mei. Ecce quid tibi fecit divisio. Non unum acquisisti, sed unum perdidisti. Si ergo et talem hæreditatem haberemus, quæ dividi posset; dividere tamen non deberemus, ne no. stras divitias iminueremus. Et certe nihil tam importunum filiis quam vivo patre velle dividere. Denique si hoc facere moliantur, si litibus et contentionibus studeant ad vindicaudas sibi quisque partes suas, exclamat senex: Quid facitis? Adhuc vivo. Exspectate paululum mortem meam, tunc secate domum meam. Nos autem Deum patrem habemus: quid imus in divisionem? quid imus in lites? Certe exspectemus: si mori potuerit, dividamus.

CAPUT X.-12. Similitudo docens pietatis esse, cum hæreticis obstinatis non parcitur, ne pereant. Fratres, hanc etiam considerate comparationem et similitudinem una enim res multas similitudines habere potest. Ea conditione nascuntur homines, ut velit sibi omnis homo a filiis suis succedi ; et nemo est qui non hunc ordinem in domo sua vel optet vel speret, ut generatores filiorum cedant, et generati succedant. Tamen si pater senex ægrotet: non dico, si filius, cui adsit pater, quem quærit hæredem, quem cupit successorem, quem propterea genuit, ut illo mortuo ipse vivat; non hoc dico si pater ægrotet senex, iturus, jam vicinus morti, jam naturæ ordinem petens, jam ultra quod speret non habens; tamen si agrolet, et adsit illi pie filius ejus, et videat eum medicus lethali et noxio somno premi, patiens est in senem moriturum propter ipsos paucos dies quibus bic potest vivere; stat filius, et adest patri sollicitus : et cum audierit medicum dicentem, Iste homo lethargicus potest esse, et inde mori, si permittatur dormire; si vultis eum vivere, non dormiat : illum somnus ille noxius premit, qui et noxius est, et dulcis est. Filius autem ejus admonitus a medico, stat sollicitus, patri molestus, pulsat; et si pulsatio ejus vincitur, vellicat; et si vellicatio nihil agit, pungit. Certe molestus est patri: et esset impius, nisi molestus csset. At ille quem delectat mori, molestum sibi filium tristi aspectu et voce reverberat : Quiesce mihi; quid mihi molestus es? Sed medicus ait quia si dormieris, morieris. Et ille: Dimitte me; mori volo. Senex dicit, Mori volo et puer impius est, si non dicat, Ego nolo. Et illa vita utique temporalis est, nec ille in ea perpetuus erit, cui filius est molestus ut excitet; nec ille qui abeunti patri et decedenti succedit. Ambo per eam transeunt, ambo per illam temporaliter transvolvant: et tamen impii sunt, nisi ad ipsam sibi temporalem, etiam cum invicem molesti sunt consulant. Ergone video fratrem meum somno noxiæ consuetudinis premi, et non excito, dum timeo molestus esse dormienti atque pereunti? Absit a me ut hoc facerem, nec si illo vivo nostra angustaretur hæreditas. Nunc vero cum illud quod accepturi sumus dividi non possit, cum, possessore multiplicato angustari non possit; non eum erigam vel molestus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

sermo de Utilitate Jejunii non repertus est nisi in editis. Sermo de Urbis excidio recognitus est ad veteram codicem abbatiæ s. Michaelis in Periculo maris, et ad editiones. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. (a) Citatur a Beda in I Cor. x.

prophetæ, ubi eum audivimus orantem, et mirati sumus, non solum peccata populi sui, sed et sua propria confitentem. Nam post ipsam orationem, cujus quidem verba indicabant eum non solum deprecatorem, sed etiam confessorem; post ipsam ergo orationem, Cum orarem, inquit, et confiterer peccata mea el pcccata populi mei Domino Deo meo (Dan. ix, 20). Quis ergo est qui se sine peccato esse profiteatur, cum Daniel peccata propria confitetur? Nam superbo cuidam dictum est per Ezechielem prophetam Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. xxvi, 3)? In tribus item quibusdam sanctis viris, per quos tria genera hominum significat Deus quæ liberaturus est, quando magna tribulatio superventura est generi humano, etiam hunc Danielem posuit: et dixit quod nemo inde liberabitur, nisi Noe, Daniel et Job (ld. xiv, 14). Et quidem manifestum est quod in his tribus nominibus tria quædam, ut dixi, genera hominum significat Deus. Jam enim tres illi viri dormierunt, et apud Deum sunt spiritus eorum, et corpora eorum in terra fluxerunt: exspectant resurrectionem et ad dexteram collocationem, nec aliquam in hoc mundo tribulationem timent, unde se cupiant liberari. Quomodo ergo de illa tribulatione liberabuntur Noe, Daniel et Job? Quando dicebat ista Ezechiel, solus forsitan Daniel in corpore fuit. Nam Noe et Job jam olim dormierant, et somno mortis patribus appositi fuerant. Quomodo ergo poterant de imminente tribulatione liberari, jam olim de carne liberati? Sed in Noe significantur boni præpositi, qui regunt et gubernant Ecclesiam, quomodo Noe in diluvio gubernavit arcam. In Daniele significantur oinnes sancti continentes in Job omnes conjugati juste et bene viventes. Hæc enim tria genera hominum de illa tribulatione liberat Deus. Tamen quantum sit commendatus Daniel, ex hoc apparet, quod unus ex illis tribus meruit nominari et tamen confitetur peccata sua. Daniele ergo confitente peccata sua, cujus superbia non contremiscat, cujus inflatio non residat, cujus tumor et elatio non cohibeatur? Quis glorietur castum se habere cor, aut quis glorietur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 9)?

CAPUT II. Cur Deus non pepercit Urbi propler justos. Justi duobus modis. Et mirantur homines, et utinam tantum mirarentur, et non etiam blasphemarent, quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piæ castigationis exagitat, exercens ante judicium disciplinami, et plerumque non eligens quem flagellet, nolens invenire quem damnet. Flagellat enim simul justos et injustos: quanquam quis justus, si Daniel peccata propria confitetur ?

2. Lecta est ante dies lectio libri Geneseos, quæ nos, nisi fallor, multum fecit intentos, ubi Abraham dieit Domino, utrum si inveniat in civitate quinquaginta justos, parcat civitati propter eos, an cum ipsis perdat civitatem. Et respondit ci Dominus, quod si inveniat in civitate quinquaginta justos, parcat civitati. Deinde Abraham adjecit ad interrogationem, et quæsivit utrum si minus fuerint quinque, et rema

neant quadraginta quinque, similiter pareat. Respondit Deus, parcere se et propter quadraginta quinque. Quid multa? Paulatim interrogando, et ex illo numero detrahendo pervenit ad decem, et quæsivit a Domino, utrum si decem justos in civitate compererit, perdat eos cum reliquis innumerabilibus malis, an propter decem justos parcat potius civitati. Respondit Deus, etiam propter decem justos non se perdere civitatem (Gen. xvm, 23-32). Quid ergo dicimus, fratres ? Occurrit enim nobis quæstio valida et vehemens, præsertim ab hominibus qui Scripturis nostris impietate insidiantur, non qui eas pietate perquirunt; et dicunt, maxime de recenti excidio tantæ urbis : Non erant Romæ quinquaginta justi? In tanto numero fidelium, tanto numero sanctimonialium, continentium, tanto numero servorum et ancillarum Dei, nec quinquaginta justi inveniri potuerunt, nec quadraginta, nec triginta, nec viginti, nec decem? Si autem incredibile est, quare non Deus propter quinquaginta, vel etiam propter decem justos pepercit illi civitati ? Scriptura non fallit, si se homo non fallat. Cum de justitia quæritur, et Deus de justitia respondet; ju stos quærit ad regulam divinam, non ad regulam humanam. Cito ergo respondeo : Aut invenit ibi tot justos, et pepercit civitati; aut si non pepercit civitati, nec justos invenit. Sed respondetur mihi, manifestum esse quod Deus non pepercit civitati. Respondeo ego: Imo mihi non est manifestum. Perditio enim civitatis ibi facta non est, sicut in Sodomis facta est. De Sodomis enim quæstio erat, quando Deum Abraham interrogavit. Deus autem dixit, Non perdam civitatem : non dixit, Non flagello civitatem. Sodomis non pepercit, Sodomam perdidit: Sodomam penitus igne consumpsit, quam ad judicium non distulit, sed in eam exercuit quod aliis malis ad judicium reservavit. Prorsus nullus de Sodomis evasit ; nihil hominis relictum est, nihil pecoris, nihil domorum cuncta omnino ignis absorbuit. Ecce quomodo Deus perdidit civitatem. Ab urbe autem Roma quam multi exierunt et redituri sunt, quam multi manserunt et evaserunt, quam multi in locis sanctis nec tangi potuerunt! Sed captivi, inquiunt, multi ducti sunt. Hoc et Daniel, non ad supplicium suum, sed ad solatium cæterorum. Sed multi, inquiunt, occisi sunt. Hoc et tot justi Prophete a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ (Matth. xxш, 35): hoc etiam tot Apostoli, hoc ipse Dominus Prophetarum et Apostolorum. Sed multi, inquiunt, tormentis variis excruciati sunt. Putamusne quisquam tantum quantum Job?'

in

3. Ilorrenda nobis nuntiata sunt; strages facta, cendia, rapina, interfectiones, excruciationes hominum. Verum est, multa audivimus, omnia gemuimus, sæpe flevimus, vix consolati sumus; non abnuo, non nego multa nos audisse, multa in illa urbe esse commissa.

CAPUT III. In vastatione Urbis nihil gravius accidit calamitate Job. Verumtamen, fratres mei (intendat Charitas vestra quod dico), audivimus librum sancti Job, quod perditis rebus, perditis filiis, uee

CAPUT X.-12. Similitudo docens pietatis esse, cum hæreticis obstinatis non parcitur, ne pereant. Fratres, hanc etiam considerate comparationem et similitudinem una enim res multas similitudines habere potest. Ea conditione nascuntur homines, ut velit sibi omnis homo a filiis suis succedi ; et nemo est qui non hunc ordinem in domo sua vel optet vel speret, ut generatores filiorum cedant, et generati succedant. Tamen si pater senex ægrotet: non dico, si filius, cui adsit pater, quem quærit hæredem, quem cupit successorem, quem propterea genuit, ut illo mortuo ipse vivat; non hoc dico si pater ægrotet senex, iturus, jam vicinus morti, jam naturæ ordinem petens, jam ultra quod speret non habens; tamen si agrotet, et adsit illi pie filius ejus, et videat eum medicus lethali et noxio somno premi, patiens est in senem moriturum propter ipsos paucos dies quibus bic potest vivere; stat filius, et adest patri sollicitus : et cum audierit medicum dicentem, Iste homo lethargicus potest esse, et inde mori, si permittatur dormire; si vultis eum vivere, non dormiat: illum somnus ille noxius premit, qui et noxius est, et dulcis est. Filius autem ejus admonitus a medico, stat sollicitus, patri molestus, pulsat; et si pulsatio ejus vincitur, vellicat; et si vellicatio nihil agit, pungit. Certe molestus est patri: et esset impius, nisi molestus csset. At ille quem delectat mori, molestum sibi filium tristi aspectu et voce reverberat : Quiesce mihi; quid mihi molestus es? Sed medicus ait quia si dormieris, morieris. Et ille: Dimitte me; mori volo. Senex dicit, Mori volo et puer impius est, si non dicat, Ego nolo. Et illa vita utique temporalis est, nec ille in ea perpetuus erit, cui filius est molestus ut excitet; nec ille qui abeunti patri et decedenti succedit. Ambo per eam transeunt, ambo per illam temporaliter transvolvant: et tamen impii sunt, nisi ad ipsam sibi temporalem, etiam cum invicem molesti sunt consulant. Ergone video fratrem meum somno noxiæ consuetudinis premi, et non excito, dum timeo molestus esse dormienti atque pereunti? Absit a me ut hoc facerem, nec si illo vivo nostra angustaretur hæreditas. Nunc vero cum illud quod accepturi sumus dividi non possit, cum, possessore multiplicato angustari non possit; non eum erigam vel molestus

[ocr errors]

ut vigilet, et carens somno vetustissimi erroris mecum in hæreditate gaudeat unitatis? Prorsus faciam; si vig lo, faciam : si non facio, et ego dormio. CAPUT XI. 13. Contra hæreticos Ecclesiam dividentes. Charissimi, Dominas interpellatus est a quodam, cum turbis loqueretur, et ait illi: Domine, die fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. Et Dominus : Dic, homo, quis me constituit divisorem hæreditatis inter vos (Luc. XII, 13, 14)? Non, utique dedignabatur compescere cupiditatem, sed nolebat fieri judex ad divisionem. Nos autem, charissimi, non eum rerum Lalium judicem requiramus, quia nec talis est hæreditas nostra; pura fronte, bona conscientia interpellemus Dominum nostrum, et dicat ei unusquisque nostrum Domine, dic fratri meo, non ut dividat, sed ut teneat mecum hæreditatem. Quid enim vis dividerc, frater? Quod enim dimisit nobis Dominus non potest dividi. Aurum est enim, ut stateram divisionis proferat? Argentum est, pecunia est, mancipia sunt, pecora sunt, arbores sunt, agri sunt? Omnia enim ista dividi possunt, Non potest dividi, Pacem meam do vobis, pacem meam dimillo vobis (Joan. xiv, 27). Postremo in ipsis etiam terrenis hæreditatibus divisio minorem facit constitue duos fratres sub uno patre; quidquid possidet pater, amborum est, totum illius, 10tum et illius. Proinde si de rebus suis interrogetur, sic respondet: Cujus est, verbi gratia, equus ille? Et si uni eorum dixeris: Noster est. Cujus ille fundus, ille servus? In omnibus respondet: Noster est. Si autem dividant, jam aliud respondetur. Cujus equus ille? Meus. Cujus iste? Fratris mei. Ecce quid tibi fecit divisio. Non unum acquisisti, sed unum perdidisti. Si ergo et talem hæreditatem haberemus, quæ dividi posset; dividere tamen non deberemus, ne nostras divitias ininueremus. Et certe nihil tam importunum filiis quam vivo patre velle dividere. Denique si hoc facere moliantur, si litibus et contentionibus studeant ad vindicandas sibi quisque partes suas, exclamat senex : Quid facitis? Adhuc vivo. Exspeclate paululum mortem meam, tunc secate domum meam. Nos autem Deum patrem habemus: quid imus in divisionem? quid imus in lites? Certe exspectemus si mori potuerit, dividamnus.

[blocks in formation]

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

sermo de Utilitate Jejunii non repertus est nisi in editis. Sermo de Urbis excidio recognitus est ad veteram codicem abbatiæ s. Michaelis in Periculo maris, et ad editiones. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. (a) Citatur a Beda in I Cor. x.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »