ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

cu

prophetæ, ubi eum audivimus orantem, et mirati sumus, non solum peccata populi sui, sed et sua propria confitentem. Nam post ipsam orationem, jus quidem verba indicabant eum non solum deprecatorem, sed etiam confessorem; post ipsam ergo orationem, Cum orarem, inquit, et confiterer peccata mea el peccata populi mei Domino Deo meo (Dan. ix, 20). Quis ergo est qui se sine peccato esse profiteatur, cum Daniel peccata propria confitetur? Nam superbo cuidam dictum est per Ezechielem prophetam Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)? In tribus item quibusdam sanctis viris, per quos tria genera hominum significat Deus quæ liberaturus est, quando magna tribulatio superventura est generi humano, etiam hunc Danielem posuit: et dixit quod nemo inde liberabitur, nisi Noe, Daniel et Job (Id. xiv, 14). Et quidem manifestum est quod in his tribus nominibus tria quædam, ut dixi, genera hominum significat Deus. Jam enim tres illi viri dormierunt, et apud Deum sunt spiritus eorum, et corpora eorum in terra fluxerunt : exspectant resurrectionem et ad dexteram collocationem, nec aliquam in hoc mundo tribulationem timent, unde se cupiant liberari. Quomodo ergo de illa tribulatione liberabuntur Noe, Daniel et Job? Quando dicebat ista Ezechiel, solus forsitan Daniel in corpore fuit. Nam Noe et Job jam olim dormierant, et somno mortis patribus appositi fuerant. Quomodo ergo poterant de imminente tribulatione liberari, jam olim de carne liberati? Sed in Noe significantur boni præpositi, qui regunt et gubernant Ecclesiam, quomodo Noe in diluvio gubernavit arcam. In Daniele significantur omnes sancti continentes in Job omnes conjugati juste et bene viventes. Hæc enim tria genera hominum de illa tribulatione liberat Deus. Tamen quantum sit commendatus Daniel, ex hoc apparet, quod unus ex illis tribus meruit nominari et tamen confitetur peccata sua. Daniele ergo confitente peccata sua, cujus superbia non contremiscat, cujus inflatio non residat, cujus tumor et elatio non cohibeatur ? Quis glorietur castum se habere cor, aut quis glorietur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 9)?

:

[ocr errors]

CAPUT II. Cur Deus non pcpercit Urbi propler justos. Justi duobus modis. Et mirantur homines, et utinam tantum mirarentur, et non etiam blasphemarent, quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piæ castigationis exagitat, exercens ante judicium disciplinami, et plerumque non eligens quem flagellet, nolens invenire quem damnet. Flagellat enim simul justos et injustos: quanquam quis justus, si Daniel peccata propria confitetur?

2. Lecta est ante dies lectio libri Geneseos, quæ nos, nisi fallor, multum fecit intentos, ubi Abraham dieit Domino, utrum si inveniat in civitate quinquaginta justos, parcat civitati propter eos, an cum ipsis perdat civitatem. Et respondit ei Dominus, quod si inveniat in civitate quinquaginta justos, parcat civitati. Deinde Abraham adjecit ad interrogationem, et quæsivit utrum si minus fuerint quinque, et rema

neant quadraginta quinque, similiter pareat. Respondit Deus, parcere se et propter quadraginta quinque. Quid multa? Paulatim interrogando, et ex illo numero detrahendo pervenit ad decem, et quæsivit a Domino, utrum si decem justos in civitate compererit, perdat eos cum reliquis innumerabilibus malis, an propter decem justos parcat potius civitati. Respondit Deus, etiam propter decem justos non se perdere civitatem (Gen. xvIII, 23-32). Quid ergo dicimus, fratres ? Occurrit enim nobis quæstio valida et vehemens, præsertim ab hominibus qui Scripturis nostris impietate insidiantur, non qui eas pietate perquirunt ; et dicunt, maxime de recenti excidio tantæ urbis : Non erant Romæ quinquaginta justi? In tanto numero fidelium, tanto numero sanctimonialium, continentium, tanto numero servorum et ancillarum Dei, nec quinquaginta justi inveniri potuerunt, nec quadraginta, nec triginta, nec viginti, nec decem? Si autem incredibile est, quare non Deus propter quinquaginta, vel etiam propter decem justos pepercit illi civitati ? Scriptura non fallit, si se homo non fallat. Cum de justitia quæritur, et Deus de justitia respondet ; ju stos quærit ad regulam divinam, non ad regulam humanam. Cito ergo respondeo : Aut invenit ibi tot justos, et pepercit civitati; aut si non pepercit civitati, nec justos invenit. Sed respondetur mihi, manifestum esse quod Deus non pepercit civitati. Respondeo ego: Imo mihi non est manifestum. Perditio enim civitatis ibi facta non est, sicut in Sodomis facta est. De Sodomis enim quæstio erat, quando Deum Abraham interrogavit. Deus autem dixit, Non perdam civitatem : non dixit, Non flagello civitatem. Sodomis non pepercit, Sodomam perdidit: Sodomam penitus igne consumpsit, quam ad judicium non distulit, sed in eam exercuit quod aliis malis ad judicium reservavit. Prorsus nullus de Sodomis evasit; nihil hominis relictum est, nihil pecoris, nihil domorum : cuncta omnino ignis absorbuit. Ecce quomodo Deus perdidit civitatem. Ab urbe autem Roma quam multi exierunt et redituri sunt, quam multi manserunt et evaserunt, quam multi in locis sanctis nec tangi potuerunt! Sed captivi, inquiunt, multi ducti sunt. Hoc et Daniel, non ad supplicium suum, sed ad solatium cæterorum. Sed multi, inquiunt, occisi sunt. Hoc et tot justi Prophet a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ (Matth. xx, 35): hoc etiam tot Apostoli, hoc ipse Dominus Prophetarum et Apostolorum. Sed multi, inquiunt, tormentis variis excruciati sunt. Putamusne quisquam tantum quantum Job?'

3. Ilorrenda nobis nuntiata sunt; strages facta, incendia, rapinæ, interfectiones, excruciationes hominum. Verum est, multa audivimus, omnia gemuimus, sæpe flevimus, vix consolati sumus; non abnuo, non nego mulla nos audisse, multa in illa urbe esse commissa.

[blocks in formation]

torquet et qui torquetur. Numquid adhuc patiuntur, qui illo tempore passi sunt, quo Roma vastata est? Dives autem ille adhuc apud inferos patitur (Luc. XVI, 19-26). Arsit, ardet, ardebit; vivet usque ad judicium : recipiet carnem, non ad beneficium, sed ad supplicium. Illas pœnas timeamus, si Deum timemus. Quidquid hic passus fuerit homo, si corrigatur, emendatio est si nec sic corrigatur, duplex damnatio est. Et hic enim luit pœnas temporales, et ibi experietur æternas. Dico Charitati vestræ, fratres martyres certe sanctos laudamus, glorificamus, admiramur; dies eorum pia solemnitate celebramus, merita eorum veneramur, et, si possumus, imitamur. Est profecto, est magna martyrum gloria; sed nescio utrum minor gloria fuit sancti Job: nec tamen ei dicebatur, Thus pone idolis, sacrifica diis alienis, nega Christum ; dicebatur tamen, Blasphema Deum. Nec dicebatur, ut intelligeretur, Si blasphemaveris, putredo omnis abscessura sanitasque reditura est: sed, Si blasphemaveris, dicebat inepta et insulsa mulier, morieris, et moriendo tormentis carebis. Quasi vero morienti blasphemo non æternus dolor succederet. Mulier fatua præsentis putredinis horrebat molestiam, æternam flammam minime cogitabat. Ferebat ille præsens malum, ne incideret in futurum. Tenebat cor a mala cogitatione, linguain a maledicto; servabat animæ integritatem in putredine corporis. Videbat quid in futurum evadebat; ideo quod patiebatur, ferebat. Sie, sic unusquisque christianus quando aliquam afflictionem corporis patitur, gehennas cogitet, el videat quam leve est quod patitur. Non murmuret adversum Deum, non dicat: Deus, quid tibi feci, quare ista patior? Imo dicat quod dixit ipse Job quamvis sanctus : Exquisisti omnia peccata mea, el ea tanquam in sacculo signasti (Job XIV, 16, 17). Non se ausus est dicere sine peccato, qui patiebatur, non ut puniretur, sed ut probaretur. Hoc dicat unusquisque eum patitur.

ipsam carnem quæ illi sola remanserat, salvam potuit obtinere; sed percussus gravi vulnere a capite usque ad pedes, sedebat in stercore, putrescens ulcere, sanie fluens, vermibus scatens, tormentis acerbissimis dolorum cruciatus. Si nobis sic nuntiaretur universa civitas sedere, sedere, inquam, civitas universa, nullo ibi sano, in gravissimo vulnere, et sic putrescere vermibus vivos, quomodo mortui putruerunt: quod erat gravius? hocne, an illud bellum? Puto quod mitius in carnem humanam ferrum sæviret, quam vermes; tolerabilius de vulneribus sanguis erumperet, quam de putredine sanies distilaret. Cadaver corrumpi respicis, et horrescis: sed ideo minor pœna, quod absens anima. At vero in Job præsens anima quæ sentiret, ligata ne fugeret, subjecla ut doleret, compuncta ut blasphemaret. Sustinuit autem tribulationem Job, et deputatum est illi ad magnam justitiam. Non ergo quisquam attendat quid patiatur, sed quid faciat. Homo, in eo quod pateris, potestas tua non est in eo quod facis, voluntas tua vel nocens vel innocens est. Patiebatur Job, stabat mulier relicta sola, non ad consolationem, sed ad tentationem; non quæ afferret medicinam, sed quæ moneret blasphemiam : Dic aliquid, inquit, in Deum, et morere. Videte quemadmodum illi mori beneficium fuit, et tale beneficium nemo dabat. Sed in his omnibus quæ sancta anima sustinebat, patienia exercebatur, fides probabatur, mulier confutabatur, diabolus vincebatur. Spectaculum magnum, et in illa fæeditate putredinis præclara pulchritudo virtutis ! Vastat latenter inimicus: aperte malum suadet inimica; adjutorium diaboli, non mariti ; Eva nova, sed ille non vetus Adam : Dic aliquid in Deum, et morere. Blasphemando extorque, quod precando non potes impetrare. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Attendite verba fortis fidelis; attendite verba foris putrescentis, intus integri: Locula es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job 1, et и)? Pater est; numquid amandus blandiens, et respuendus corripiens? Nonne pater est, et promittens vitam, et imponens disciplinam? Exciditne tibi: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem? Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe; et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: quoniam in igne probatur aurum et argentum, komines vero acceptabiles in camino humiliationis (Eccli. u, 4-5)? Exciditne tibi : Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem Filium quem recipit (Prov. 11, 12, et Hebr. x11, 6) ?

CAPUT IV. — 4. Cruciatus temporales cum gehenna comparati quam leves. Cogita quoslibet cruciatus, extende animum in quaslibet in hac vita pœnas humanas; compara ad gehennam, et leve est omne quod cogitas. Hie temporalis, ibi æternus est, et qui

[blocks in formation]

-

CAPUT V. 5. Justi Romæ an non exstiterint, ut propter ipsos Urbi parceretur. Peccata quæ non ficte confiteantur omnes habent. Fuerunt Romæ quinquaginta justi, imo si modum humanum consideres, millia justorum si regulam perfectionis, nemo justorum existit. Quicumque Romæ qui se audeat justum dicere, a me non audit: Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. xxvIII, 3)? Audi ergo illum confitentem peceata sua (Dan. ix, 20). An forte cum confitebatur, mentiebatur? Hline ergo habebat peccatum, quia de suis peccatis Deo mentiebatur. Sed aliquando argumentantur homines, et dicunt, Debet et homo justus Deo dicere quia peccator est : quamvis sciat nullum se habere peccatum, tamen dicat Deo, Habeo peccatum. Miror si ista consilii sanitas appellanda est. Quis te facit non habere peccatum? nonne Deus qui

[blocks in formation]

sanat animam tuam? Si tamen non habes peccatum. Nam considera; et invenies, non peccatum, sed peccata. Tamen si prorsus non habes peccatum, nonne illius beneficium est, cui dixisti : Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5): Si ergo sine peccato est anima tua, sanata est omni modo anima tua: si sanata est omni modo anima tua, quarc ingratus es medico tuo, ut dicas vulnus esse adhuc, ubi omnem sanitatem ille jam fecit? Si corpus tuum languidum aut vulneratum medico ostenderes, et rogares ut tibi adhiberet curandi diligentiam, atque ille faceret, sanumque et incolumem redderet, et tu adhuc diceres, Non sum sanus; nonne esses medico ingratus? nonne esses in medicum contumeliosus? Si et Deus sanavit te, audes dicere, Adhuc vulnus habeo? nec times ne tibi respondeat, Ergo ego nihil egi, aut totum quod egi effudi; non accipio mercedem, non mereor vel laudem? Avertat Deus hanc amentiam, et hanc argumentationem vanam. Dicat homo, Peccator sum, quia peccator est dicat, Peccatum habeo, quia peccatum habet. Non enim si non habet, sapientior est quam Daniel. Ergo, fratres mei, illam quæstionem aliquando determinem. Si justi sic appellandi sunt, sicut modo quodam humano justi appellantur, secundum quamdam conversationem qua inter homines vivunt sine querela multi tales Roma; et propter hos pepercit Deus, multi evaserunt: sed et eis qui mortui sunt, pepercit Deus. Mortui enim in bona vita et vera justitia, in bona fide, nonne ærumnis rerum humanarum caruerunt, et ad divinum refrigerium pervenerunt? Mortui sunt post tribulationes, quomodo pauper ille aute januam divitis. Sed passi sunt famem? passus est et iile. Passi sunt vulnera? passus est et ille: forte minus eos canes linxerunt. Mortui sunt? mortuus est et ille sed quo fine audi: Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahæ. (Luc. XVI, 20-22).

:

CAPUT VI.-6. Quomodo Urbi Deus pepercit propter justos. Constantinopolis terrore imminentis sibi incendii emendala divinitus et servata. Utinam videre possemus oculis animas sanctorum qui in illo bello mortui sunt; tunc videretis quomodo Deus pepercerit civitati. Millia enim sanctorum in refrigerio sunt, lætantium et dicentium Deo : Gratias tibi, quia nos a carnis molestiis et tormentis eruisti. Gratias tibi, quia jam nec barbaros, nec diabolum formidamus; non timemus in terra famem, non timemus grandinem, non timemus hostem, non timemus lictorem, non timemus oppressorem sed sumus in terra mortui, apud te, Deus, non morituri, in regno tuo salvi, dono tuo, non merito nostro. Qualis civitas est humilium quæ ista dicit? An putatis civitatem in parietibus deputandam? Civitas in civibus est, non in parietibus. Denique si diceret Deus Sodomi.is, Fugite, quia incensurus sum locum istum nonne magnum meritum cos habere diceremus, si fugerent, et flamma de cœlo descendeus mœnia parietesque vastaret? Nonne Deus pcEr. et Ms. Mich., millium

percerat civitati, quia civitas migraverat, et perniciem illius ignis evaserat !

1

7. Norne ante paucos annos, Arcadio imperatore Constantinopoli (quod dico, audiunt nonnulli forsitan qui noverunt, et sunt in hoc populo qui et illic præsentes fuerunt), volens Deus terrere civitatem, et terrendo emendare, terrendo convertere, terrenda mundare, terrendo mutare, servo cuidam suo fideli, viro, ut dicitur, militari, venit in revelatione, et dixit ci civitatem venturo de cœlo igne perituram; eumque admonuit ut episcopo diceret. Dictum est; non contempsit episcopus, et allocutus est populum conversa est civitas in luctum pœnitentiæ, quemadmodum quondam illa antiqua Ninive (Jona m, 5). Tamen ne putarent homines illum qui dixerat vel falsi. tate deceptum vel fallacia decepisse, venit dies quem Deus fuerat comminatus : intentis omnibus et exitum cum timore magno exspectantibus, noctis initio tenebrante jam mundo, visa est ignea nubes ab oriente, primo parva, deinde paulatim ut accedebat super civitatem ita crescebat, donec toti urbi ignis 1 terribiliter immineret. Videbatur horrenda flamma pendere, nec odor sulphuris deerat. Omnes ad ecclesiam confugiebant, non capiebat multitudinem locus, Baptismum extorquebat quisque a quo poterat. Non solum in ecclesia, sed etiam per domos, per vicos ac plateas salus Sacramenti exigebatur; ut fugeretur ira, non præsens utique, sed futura. Tamen post magnam illam tribulationem, ubi exhibuit Deus fidem verbis suis, et revelationi servi sui, cœpit, ut creverat, minui nubes, paulatimque consumpta est. Populus securus paululum factus, iterum audivit omnino esse migrandum, quod civitas esset proximo sabbato peritura. Migravit cum Imperatore tota civitas; nemo in domo remansit, nemo domum clausit: longe recedens a monibus, et dulcia tecta respiciens, relictis charissimis sedibus voce miserabili valefecit. Et aliquot millibus tanta illa multitudo progressa, uno tamen loco fundendis ad Deum orationibus congregata, magnum fumumi subito vidit, et vocem magnam emisit ad Deum tandemque tranquillitate conspecta, missis qui renuntiarent, sollicita quæ prædicta fuerat hora transacta, et renuntiantibus quod salva universa monia et tecta consisterent, omnes cum ingenti gra. tulatione redierunt. Nemo de domo sua quidquam perdidit, patentem omnis homo sicut dimisit invenit (a).

[blocks in formation]

riendus erat, miseratione revocari, ita factum est illi civitati. Verumtamen si eo tempore, quo illa derelicta populus universus abscessit, irrueret vastitas loco, totamque urbem sicut Sodomam, nullis saltem ruinis remanentibus, perdidisset; quis etiam sic dubitaret quod Deus pepercisset illi civitati, qua præmonita et territa, et discedente atque migrante, locus ille consumeretur? Sic minime dubitandum est pepercisse Deum Romanæ etiam civitati, quæ ante hostile incendium in multis ex multa parte migraverat. Migrarunt qui fugerunt, migrarunt qui de corpore exierunt multi præsentes utcumque latuerunt, multi in locis sanctis vivi salvique servati sunt. Manu Argo emendantis Dei correpta est potius civitas illa, quam perdita tanquam servus sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multis (Luc. x1, 47).

CAPUT VIII.-9. Tribulationis temporalis utilitas. Atque utinam valeat ad exemplum timoris, et mala concupiscentia sitiens mundum, et appetens perfrui perniciosissimis voluptatibus, demonstrante Domino quam sint instabiles et caducæ omnes sæculi vanitates et insaniæ mendaces, potius refrenetur, quam sub flagellis dignissimis adversus Dominum murmuretur. Sed unam tribulam sentit area, ut stipula concidatur, granum mundetur; unum ignem patitur fornax aurificis, ut palea in cinerem pergat, aurum sordibus careat sic et unam tribulationem Roma pertulit, in qua vel emendatus vel liberatus est pius; impius autem damnatus est, sive ab hac vita raptus sit ubi magis

pœnas justissimas lueret, sive hic remanserit ubi damnabilius blasphemaret, aut certe pro ineffabili clementia sua Deus, quos novit salvandos, pœnitentiæ reservaret'. Non ergo nos moveat labor piorum; exercitatio est, non damnatio. Nisi forte horremus cum videmus indigna et gravia in hac terra perpeti aliquem justum, et obliviscimur quæ pertulerit justus justorum sanctusque sanctorum. Quod passa est universa illa civitas, passus est unus. Sed videte quis unus: Rex regum el Dominus dominantium (Apoc. xix, 16), comprehensus, vinctus, flagellatus, contumeliis omnibus agitatus, ligno suspensus et fixus, occisus. Appende cum Christo Romam, appende cum Chrisso totam terram, appende cum Christo cœlum et terram: nihil creatum cum Creatore pensatur, nullum opus artifici comparatur. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3); et tamen a persequentibus deputatus est nihil. Feramus ergo quod nos Deus ferre voluerit; qui nobis curandis atque sanandis, quis etiam dolor sit utilis, sicut medicus novit. Certe scriptum est, Patientia opus perfectum habet (Jacobi 1,4): quod autem erit opus patientiæ, si nihil adversi patiamur? Cur ergo mala temporalia perpeti recusamus? An forte perfici formidamus? Sed plane oremus et ingemiscamus et ploremus ad Dominum, ut servetur erga nos quod Apostolus dicit: Fidelis Dous, qui non vos sinet tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ul sustinere possitis (I Cor. x, 13).

Hic nonnulla in editis omissa restituuntur ex Ms. Mich,

[blocks in formation]

IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Sententias hic habes alias ex Augustino, alias collectas ex aliis auctoribus, et cas temere nullaque certa ratione ad viginti unius sententiarum sive quæstionum numerum revocatas: quo fit ut sub eodem titulo res non raro diversæ et minime ad propositum facientes reperiantur. Nonnulla etiam bis referuntur in fam exiguo libello: nec absunt solœcismi et indoctæ rerum definitiones ac distinctiones, uti Lovanienses Theologi post Erasmum observarunt. Unicum habuimus libri hujus manuscriptum exemplar in Michaelino cœnobio repertum.

VIGINTI UNIUS SENTENTIARUM

SIVE QUÆSTIONUM
LIBER UNUS.

[blocks in formation]

tem.

:

ul

SENT II. De Judæis. Cum Apostolus dicat, omnia in figura contigisse Judæis (1 Cor. x, 11), umbras praterea fuisse cuncta præterita; nam corpus Christum esse possum contendere, pascha non nisi semel gestum esse, quando figuratum corpus fuit occisus Christus. Nam et si ovis, qualem lex ad pascha describit, non potest inveniri, ut sit ex ovibus et hædis discordat enim horum animalium ad conjunctionem communis fetus ipsa natura: quomodo potuit pascha verum geri, cum defuerit agnus talis ille qui pascha est? At si Christus talis ex justis, id est ovi bus, et ex peccatoribus, id est hædis, secundum carnem nascitur, hic est solus agnus ille qui quæritur, quique dum non amplius quam semel occiditur, non amplius secundum veritatem quam semel celebratum illud perfectum pascha monstratur. Figuræ igitur, ut diximus, tunc temporis fuerunt: nam agnus eligitur, ut simplicitas et innocentia designetur; masculus quæritur, ut virtus comprobetur; immaculatus, sine crimine; anniculus, ut exacto prædicationis tempore; perfectus, ut instructus omni virtutum genere; mense primo, ut totus annus a primordio proprio consecretur; quartadecima die mensis, ut lumine veritatis impleto, erroris nox operiatur; ad vesperam, ut seculi occasus imminens approbetur ; ejecto fermento, ut a corde perversæ mentis malitiæ corruptio tollatur; oblitis sanguine liminibus domorum, ut figura dominicæ passionis fronte signetur; igne assus, est enim Evangelium et sermo Christi robustus cibus; nec in aqua madidus, non est enim delicatæ interpretationis humido languore solvendus. Nihil præterinittitur, nihil enim in Christo omnino reprobatur. Ossa non conteruntur, quia nec comminui, id est, vinci in quoquam Christus potest. Quidquid superest, divinis ignibus imponitur; id est, quæ quis capere non potest, Christi divinæ scientiae remittit, eorum tantum que manifesta sunt, pro viribus epulator intentus. Nam et quod stantes edunt, forma est, ne quis cadat, aut ne quis se in Evangelio ad necessitatem prosternat; sed vigentis animi robore contra persecutio

Editi alii, epulatur.
Editi alii, ingentis.

1

num prælia invictus, id est, sublimis et erectus assistat. Nam quod succinctis lumbis, evangelica signum est continentiæ, dum locus seminum coercetur et constringitur: additis baculis, Spiritu sancto, que quis nititur pedibus calceatis, id est, lubrico erroris ejecto, dum provectione ad fidem cœlestium quasi ferratis præsidiis in Evangelio cuncta sunt fixa, firmissima veritate solidata. Festinantes etiam ferventes enim fide probantur, tepidi et negligentes respuuntur et evomuntur. Cum azymis sumuntur: Christus enim cum omni simplicis animi pura simplicitate sumi. tur. Cum picridiis (a): etenim hoc pascha in Judæorum damnationem acerbissimas amaritudines cessit. Non nisi circumcisis dabatur (Exod. x): purgatis enim. solis et lavacro indulgentia coelestis expiatis percipiendi Christi corporis sacrati cibi facultas porrigi tur. Ita quæ figurata in Israelitis fuerant, in nobis corroborata sunt; et quæ illis imagines, in nobis ipse sunt veritates. Imitabantur illi facere pascha, dum in similitudinibus exercerentur, solis discipulis Christi verum pascha facturis.

-

Non ii qui pecudum pertractant corque jecurque, Sed quorum emundai prudens præcordia virtus, Excludens positam subter labem vítiorum, Remigio poterunt cœluni penetrare sccundo, Æthera jam vacuum lætis transcurrere pennis. SENT. III. De quæstione fati et fortunæ. Quia tuum animum non leviter moveri, et cum præsens essem adverti, et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo, etc. Ero tamen alacrior si el sæpe commemorare me litteris tuam non pigeat Charitatem, et quid de hac epistola sentias, rescripto edocueris (b).

SENT. IV. De miraculis magicis. Non oportet moveri, cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis quæ fiunt per sanctos Dei serVos sicut scriptum est in Exodo, quod magi Pha raonis fecerunt nonnulla similiter sicut fecit Moyses (Exod. vi et vii). Non ergo hæc oportet mirari: quia omnia quæ visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris hujus non absurde fieri posse creduntur. Sed hoc interest, quod cum sancti talia faciant, in nomine Dei Domini omnium rerum de sublimioribus apparatibus jubetur inferiori creaturæ; cum autem mali homines magicis artibus operantur similia, in manus suas dantur, cum exaudiuntur a dæmonibus.

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »