ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Ingni suns enim qui tali exauditione decipiantur, ut pœna illis fiat hoc quod videntur impetrare beneficium, cum eis exhibent quasi privatim aeri potestates quædam miracula, ut eos habeant subjugatos, permissu tamen divinæ providentiæ, ut pro meritis animarum sua cuique ribuantur.

SENT. V. De piscibus centum quinquaginta tribus. Potest etiam si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiæ sanctitatem, etc. . . . . ubi peccatores, qui ad sinistram pertinent, non inveniuntur (a).

....

SENT. VI. In quo melior sit homo belluis. Hominem ex anima et corpore constare nulli dubium est, ita ut anima sit vis quædam qua corpus vivificatur; et sint duo, ita ut unum altero sit præstantius, illud dominetur, hoc serviat. Sed rursus in eadem anima duo quædam videntur : unum quod amans divina, intelligit et participat rationi, ac dicatur rationale; alterum quod sensibilibus fruens, belluis communicat, ac sit irrationale. Quod rursus in duobus animadvertendum est, quorum unum est quo resistere appetit obsistentibus; alterum, quo adipisci congruentia, quod et belluas facere manifestum est. Quibus collectis, apparebit hominem constare ex anima quidem et corpore, sed officiis hac partitione diversis. His autem omnibus præsidet illa prima et rationi vicina pars, quæ cum sese suaque, vi ac potentia fabricatoris, non per se, quia ipsa ex sc nihil est, sed per benignitatem Dei per quam anima est, fuerit deleclata, naturæ inferiorem in se partem frenando, atque a rebus temporalibus abducendo, liberat dolorum egestate, indigentiæ difficultate, morborum molestiis, atque in sua bona benefica largitione reducit, ut justitie in ea firmitas maneat, regnando secundum suam naturam et servienti præstando cujus servicntis si vita fuerit delectata, et hrc temporalia dilexerit, non dominans, sed serviens, et non præstans inferiori, sed ei obsequens, judicabitur, ad extremum graviores pœnas expertura, deserta iis omnibus quæ adversum Dei præcepta dilexit; recurrendo autem ad superna, ac se totam Dei beneficiis resumendo, erit similis ei a quo facta est, et erit beata, habens ejus similitudinem ad quam facta est. Sic enim scriptum est: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. 1, 27). Quam nos ipso intuitu recepturos esse sic dicitur per Joannem apostolum : Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. m, 2). De distributione autem animæ dictum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. vi, 5, et Matth. xx11, 37). Et apostolus Paulus sic ait: Salvum facial Dominus spiritum vestrum, animam et corpus (1 Thess. v, 23). Quapropter nihil belluis homo præstat, nisi quod intellectualis anima est ipsis autem hominibus cæteris præstat, cum intelligit Deum, neque temporalia bona perversus vanitate sectatur. Nam et illud verissime dictum est, Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. xxx1, 9). Et illud, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31): sic intelligit, Quia ego sum Dominus. Et illud, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quæ abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole (Eccle, 1, 2, 3).

SENT. VII. De corporis resurrectione. Excepto eo quod omni fide dignum est, nihil Deum non posse, tali etiam ratiocinatione colligi potest, non esse contra naturam ut resurgat hoc corpus. Universum corpus, quod etiam hujus mundi sensibilis cœli et terræ nomine significatur, est aliquo modo. Omne autem quod est aliquo modo, neque tamen summo modo, ejus speciei participatione est, in quantumcumque est, que sumino modo est; qua, cum tenetur, ordinatas quasque commutationes pati potest. Non

Ms., divino; omissa voce, providentiæ. Lov., subsistentibus. (e) Ex quasi. 57, inter quæst. 83.

autem esse omnino corpus on potest. Si enim omnino corpus non erit, aut nihil erit, aut aliquid me lius sed nihil esse non sinitur, obtinente specie quæ semper manet et vere summeque est : melius autem aliquid esse quam corpus non potest; quia et corporis universi certus est modus, et eorum quæ incorporea facta sunt, numerus augeri non indiget et non est opus aliquam novam naturam fieri, quasi aut non omnia facta fuerint, aut in locum alicujus que perierit alia substituenda sit; cum et perfecte facta sint omnia, et ea gubernentur providentia secundum speciem semper manentem, ut ordinatæ mutabilitati, et per hoc in mutantis quamdam manentiam cedat natura sensibilis, atque ita in suo genere teneatur, modumque proprium custodiat. Ex quo fit ut corpus omne aliter atque aliter sit, corpus tamen esse non desinat: ita universæ naturæ salya sunt omnia, que sensibus nostris discedunt et interire penitus existimantur. Unde non mirum est si hoc corpus modum istum suum, quo nunc est, in quantum est, recipiat, aut meliorem aliquem sortiatur; cum is qui vocatur interitus, discessio in alios modos sit, non omnino peremptio.

SENT. VIII. De fide, spe et charitate. Fides sine spe et charitate est, si dicas: Credo vera esse ad quæ me vocas; sed ego ea capere non possum, nec volo. Fides sine spe cum charitate est, si dicas: Credo vera esse ad quæ me vocas, et volo ea consequi; sed non possum. Fides cum spe sine charitate est, si dicas: Credo vera esse ad quæ me vocas, et ea possum assequi si velim; sed nolo. Charitas sine spe et fide est, si quis dicat, vehementer se velle sine illecebris corporis sui vivere in æternum; sed neque credere esse vitam æternam, nec, si sit, eam se posse assequi. Cum fide sine spe charitas est, si et desiderare se vitam æternam, et credere esse quis dicat; sed se posse assequi neget. Spes autem sine fide quomodo esse possit, non invenio. Nemo enim sperat se posse assequi quod esse non credit. Oportet ergo inesse animo omnia tria, fidem, spem et charitatem; ut et credat vera esse ad qua vocatur, et speret se posse assequi, et omnino ea diligat.

SENT. IX. Quod philosophia in tres partes dividitur. Philosophia in tres partes dividitur; moralem, naturalem, rationalem. Moralis in duas, scientiam et administrationem. Scientia in duas, hortationem et tractationem bonorum et malorum, Administratio in duas, officium et finem officium quod facere debemus, finem ad quod referimus omnia quæ recte faciamus, ipsum autem ad nihil aliud refertur, Naturalis distribuitur in duas partes, corporea et incorporea. Corporeorum divisio quinque partita est: in causam, quæ aliquid facit; materiain, unde facit; motum, per quod facit; causationem, quare facit; effectum, quod facit. Incorporeorum quadripartita est: in locum; locus enim non est corpus, sed spatium quod obtinetur a corpore in tempus; in extremitates; extremitates enim corporum non sunt corpora, quia non habent crassitudinem in dicibilia; dicibilia enim que concipimus animo ut enuntiemus verbis, non sunt corpora. Sane tunc dicuntur dicibilia, si ex rebus verbis animo impressa sunt. Rationalis distribuitur in tres partes: dirigentiam, que est in perceptione sensuum, vel esse dicitur; definientiam, qua definimus quidquid sit; differentiam, qua ratiocinamur argumentumque concludimus.

SENT. X. In quo statu erat Adam antequam peccaret. Antequam peccasset Adam, anima erat rationalis, perfecta et beata : corpus habens, non quale nunc habemus fragile atque mortale, sed quale congruebat tali animæ, quæ nondum in se Dei similitudinem prava voluntate corruperat; quale nos quo jue post resurrectionem habituri sumus, cum eadem anima eandem similitudinem Dei perfecta sanctitate perceperit. Postea vero quam peccavit, facta est anima rationalis cupiditate corrupta, corpus habens quale in nobis nunc cernimus.

[ocr errors]

SENT. XI. De casu peccantis. Casum peccantis ex arbitrio libero venientem, quem nulla inopia, neque cupiditas perurgebat, quærimus. Suspicari autem videor qualitate materie factum. Sed occurrit Dei opus, Dei perfectio, a quo talis ac tantus fieri me. ruit; et omnes nobis rationes confundit, ne Deus meliore consilio de illa desperans materia, ideo liberum arbitrium dederit, ut si peccatum obreperet, recte alienus a culpa esset.

[ocr errors]

SENT. XII. Cavendum ne putetur quidquam esse verius quam omne quod est ex eo quod per se ipsum est. Et quod summe', cum ipso et de ipso est: quod autem non summe est, ab eo qui summe est, de nihilo accipit ut sit. In hac ergo natura non potest recte Deo tribui, nisi quod in se habet esse, id est, omne ejus bonum. Quod autem ad peccata mortemque pertinet, sine dubio vergit ad non esse: hoc undecumque sit, non est certe ab eo quod summe est, nec ab eo quod aliquo modo est. Non est igitur nec a Deo nec ab aliquo opere Dei. Erit ergo ab eo quod est ei contrarium quod summe est. Quod ergo quæris unde sit, non est unde sit.

SENT. XIII. Quid sit homini commune. Prima animalia mortalia, insensualia, irrationabilia, ut arbores, et cætera, cum quibus est homini commune crescere, gen rare, ali, mori. Secunda mortalia, irratiorabilia, sensualia, ut pecora, cum quibus est commune crescere, generare, ali, mori, sentire, appetere, fugere. Tertia sensualia, rationabilia, mortalia, ut homines. Quarta immortalia, sensualia, rationabilia, ut Angeli, cum quibus est commune audire, sentire, intelligere.

SENT. XIV. Voluntas quid. Voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum (a).

SENT. XV. Tria genera virtutum. Primæ civiles politicorum: purgatoriæ, quibus exuitur anima a vitiis; exemplares, que jam contemplanti menti imprimuntur a Deo, ubi totum vivit, ubi totum semper vivit, ubi totum semper beate vivit. Intelligibilia, quæ intelliguntur. Deus intelligibilis dicitur, quia intelligitur intellectus, quia per se intelligit: anima intelligibilis, quia intelligitur; intellectualis, quia et ipsa intelligit.

:

[blocks in formation]

Modo, si placet, auribus æquis atque mente pura
Operum accipe prima Dei : quæ tu negas bona esse,
El clamas hæc fieri non debuisse cuncta;

Quoniam ut Deus omnia, summus summa, facta non sunt,
Elementa boni bona mundi prima quatuor sunt.
Levis ignis, acutus, et est qui mobilis superne.
Gravis huic obtusaque contra est atque pigra tellus.
Inimica igitur tria summis sunt tribus quoque ima9,
Duo quæ medio veniunt, aer, unda, nectunt
Extremis rursus amica quantum et ipsa secum
Levitatem et mobilitatem cum igne jungit aer,
Obtusum pondus et infra jungit unda terris,

Hebes est et mobile vinclum, quo aura et unda inhærent.
Sed hebes quod loquitur alte, debet aura terris:
Quod mobilis influit imum debet unda flammis.
Media extremis sibi sumunt bina de propinquis,
Et de longe positis hæc singula occuparunt sibi.
Sic varijs elementis quadratur iste nundus:
Sic est discordia concors, sic remota juncta.
Ita motibus omnibus hæc sunt rite temperata, ut
Imparibus numeris sit pulchritudo compar.

Quid quæque ferant elementa, et quid sibi apta gignaat,
Referam, ut valco, numeris; tu benignus audi:
Ut in his quoque lædera mundi firma lege veri
Ubi videris, ordine credas ista facta certo.

In quatuor his elementis, aura, aqua, igne, terra,
Animalia certa creantur, propriæ apta sedi, et
Quæ habeant alios alia usus congruosque motus.
Gradientia lixaque, duplex quod genus videmus,

Er., Est quod summe. M.

MS., quod ima.
Editi alii, unum.

Editi alii, bona.

Editi alii, numeros.

(a) Ex lib. de Duabus Animabus, cap. 10.

[blocks in formation]

2

Hic vestigia fert quod repit omne terris :

Globus est ut cuique ita firmant gressum et astra sc¡ tem.`
Natal undis, et volat, auras ambiente motu,
Sursum deorsumque animantum quod petit vicissim.
Medio medium beue librans binc et inde nisu.
Aliud quoque conveniens his quatuor vicissim
Contrarium inesse elementis qualitate du lex,
Paucis adverte, docebo: namque parva non sunt.
Ita primum tertio habetur, quartum ut est secundo :
Contraria in his volo cernas, vimque singulorum.
Calet ignis et aridus est, quod possidet superna:
Præfrigida et humida serpit tertia unda.

Contravenit inter utrumque locatus, mixtus ex utroque,
Quarto contrarius aer, ultimo secundus,
Ambobus partim parilis, atque totus impar.

Nam humore liquescit aquarum, fervet ignis æstu.
Capit undis terra rigorem, fitque sicca cœlo.
Vicibus variis ita totus quatuor sibimet
Per motiva tempora nexus temperatur annus.
Fluvialis hiems rigat undis, aqua frigore arctat.
Maturat et omnia torret sicca et ignea æstas.
ver temperiem sibi sumit de hoc utroque gratam :
Tepidam igne et aqua tenet auram molliter fluentem.
Autumnus frigore torpet, siccitate biulcat.

Sic corpora quatuor ex his nostra copulantur.
Spatium hæc quoque noctis, et horas temperant dierum.
Medium igne quod ardet et aret tempus hinc diei est.
Medium undis rigidum et humidum est tempus inde noctis.
Sunt extrema humida noctis, prima jam calet lux.
Hinc atque illinc tibi blandum mane temperatur :
Sunt ultima sicca diei, prima friget umbra:
Ex utroque accipe legem, et temperare vesper.
Et tot res invide tales. Fulgida astra cœli,
Cœlum cœlique figuram perpetesque motus,
Fixum in medio, quod et unum est pondus omne terræ.
Glaucum Oceanum mare, et amnes ungulæ orbis almi,
Auras liquidas, modo densas, inde mox serenas :
Tol corpora pennipotentum, picta, grata, blanda,
Varium decus atque nitores adde tot natantum,
Tot terrigenis decoratum multiforme pulchrum:
Et tot res invide tales te esse nolle clama
Rapidum tardo, et rata rota currens, hac et hac vaganti:
Statisque manentia: densis rara, magna parvis :
Obscuris flammiferata 9, nigra luminosis:
Intercidentia natis, nata nascituris:

[ocr errors]

Medium extremis, medio illa, et ima summis, Concordant 10 lege superna: lege dico veri : Unum carmen modulantur conciñuntque in unum : Unum quoddam appetit, omne quidquid ambit esse. Et tot res invide, si audes, te esse nolle clama. SENT. XVII Quod notitia evidentior boni, mali est experimentum. Item non esse bona dulcia, si non paterentur adversa. Item bonum quod obtenperando minus diligebat, ardentius diligit comparando. Non erit magnus, magnum putans si cadunt ligna, lapides, et moriuntur mortales (a). Quod si artifex de tali materia faciat aliquid quod melius illo est, nonne melius se ipso aliquid fabricavit? Nullo modo: quia non solum melior, sed ne par quidem arti potest esse materia. Sic enim materia est subjecta artifici: si subjecta est, inferior sit necesse est.

SENT. XVIII. Quid est quod omnia mensura et numero_et_pondere disposuisse dicit propheta Dominum. De Filio. De semper nato. De Unigenito. De Verbo. Mensura unum potest intelligi. Numeri enim ab eo mensurantur : ut mensura possit Pater intelligi et numerus ipse Filius, pondus Spiritus sanctus; amor est enim. Nam qui amat dicitur, Pendet ab amore; et qui pendet, ad aliquid venturus est. Erit alta.

1 MS.,

2 Editi alii, his.

MS., liquescu quid aquarum.

* Lov., frigora.

Editi alii, ex.

[blocks in formation]

namque numerus de mensura, et inde ipse ordo sequitur. A pondere dicitur pendet. Ad ordinem nisus pertinet. Ordo enim potest etiam et pondus accipi: pondus conatus esse potest ad locum, conatus vel conati ad locum appetitus occurrit: pondus ergo ad ordinem pertinet. Lucem istam solis substantiam esse, non qualitatem, manifestum est. Qualitas enim in corpore consistens est, et ubi est corpus, ibi qualitas. Corpus solis in cœlo, qualitas ergo ibi. Qualitas enim ut figura, ut color, ut duritia, ut mollities. Lux autem ista usque ad terras distenditur, et manifestum quia corpus: de loco locum enim in transit. Et ista sunt duo infinita, lux solis et terra. Qualitas enim cum eo movetur, cujus est qualitas. Lucis ergo solis et aeris substantia naturas suas habentes, invicem sine aliqua angustia, vel sine expulsione alterius manentes, ita sibi commiscentur, ut una alteram non mutet: et corpora sunt. Refers nunc ad incorporea coeva, ut lux et ignis æqualia, ut homo de homine: melius coxva, quam non coæva; melius æqualia, quam non æqualia. In illa ergo divinitatis natura et coæva et coxqualia. Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum; ex utero ante luciferum genui te (Psal. cıx, 3). Summum bonum non est infecundum et sterile. Quod autem de illo genitum est, æquale illi est, in hoc maxime, ut unum de uno sit. Et est summus modus de generatione unum, unde unigenitum ut magis approbetur æquale. Modus, finis cujusque rei. Sed ne cuiquam videatur, quia et Filius debuit generare; si ita esset, nullus esset generandi finis. Moderatum autem imunoderato melius est: propter æqualitatem magis finis est moderatus. Unum duo infinita esse possunt, et hæc corpora, ut aer et lux, quæ per locos distenduntur, et non se angu. stant. Si ita ergo in corporalibus, quanto magis in spiritualibus? In Domino nihil debet esse mutabile. Si ex tempore 'genuit, mutabilis est: qualitas in substantia est mutabili. In Sapientia Salomonis: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, el est ante ovum (Eccli. 1, 1). Item in Salomone: Vapor est enim virtulis Dei, el manatio quædam omnipotentis Dei sincera (Sup. vii, 25). Iterum: Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis (Eccli. 1, 5). Ratio procedens, recte dicitur verbum. Vox aliquid est, silentium nibil est. Unum si solum esset, in se esset, sterile esset et nihil præstaret : sed quia benignum est, procedens ad aliquid faciendum, processit in alterum se. Ipsa est generatio Unici, quia qui facit est, et per quem facit est, et effecerunt duo. Unum enim antecedit duo: et his duobus est aliquis ordo, et fiunt tria, quæ Trinitas dicitur. Cardo dicitur omnium rerum, qui accipitur Pater. Cardo enim quanquam sit immobilis, tamen motum qui est ipse Filius intellectus, unus esse dicitur, quem omnes digni fruuntur, sed non omnes uniter. Nam homo susceptus a divina Sapientia, quanto divine susceptus est, tanto divinius intelligit. Nain quanquam unum sit corpus, tamen non eamdem habent omnia membra sanitatem. Aliter dicitur sanitas oculi, aliter capitis, aliter cæteri corporis. Homo enim a peccato evadens conatur intelligere; ille autem susceptus ab eodem intellectu. Nunquam autem erit manus pes, aut pes oculus: sic et homo nunquam erit quod ille qui susceptus est a Sapientia Dei. Deus dicitur finitus forinsecus usque ad animam, intrinsecus usque ad se: omnia enim in se continet. Anima autem finita est usque ad corpus, et usque ad Deum. Corpus etiam foris finitum est usque ad nihil, intrinsecus autem infinitum est: dividendo enim nunquam finitur.

SENT. XIX. De ideis. Omnis transitus de loco in locum per lineam fit; quoniam omne latum linea sibi conjungitur, et omne corpus linea sibi conjungitur, quæ linea utique corpus non est: ita et omnis transitus in anima, id est, mutatio vel affectio, qua modo stulta, modo sapiens, per quasdam utique li

1 Editi alii, ex parle.

neas, id est, per quosdam transitus medios fit, quo modo ipsa de nihilo facta est. Homo si verum sciat, pene Deus est: Deus si verum nescit, non pene, sed bene lapis est. Mens autem hominis quam optima motu ferri debet. Quo igitur circuitu movenda est? Est autem optimus mentis circuitus rationalis cogitatio, quæ ab eo quod quæritur profecta, per succedentium argumentorum circulum certior redit in locum. Ideoque etiam similitudines intellectui idoneæ sunt, quod per ipsuni motum quem natura desiderat, animo exhibeantur. Nam quasi auferunt animos ab eo quod agitur, et illo iterum referunt: sed quod efferun', contra pigritiem fit; quod referunt, contra errorem. Unde placuit etiam priscis sapientibus quasdam res imaginibus signare fabularum, ut cum ad eas fertur intentio, referturque ad id quod significant, motu suo mens etiam cum ludit, exerceatur in disputatione. Prævidendum ne quis mentiatur. Omnis anima affectibus mutatur: nam et in officiis mutabilis est. Deus est enim solus immutabilis, et Angeli: ergo semper immutabiles sunt, cum officia impendunt. Vermis de morte natus, et mortem consumens: de putredine natus, putredinem consumens. Omnia mutabilia. etiam puncto temporis mutantur, et maxime corpora quæ penitus non manent, sed ætatibus sine intermissione moventur. Nam omnis res ætates suas habet, ut ad brevem ætatem ætas omnis major quasi æternitas sit : cum etiam adhuc viventes mortes quasdam patiantur ipsarum ætatum, et ultima mors major quodam modo mors sit, ut ipsa crementa ælatum mortes patiantur. Et montes cum ruunt, et insul cum ruunt et nascuntur, quasi mortes fiunt in universitate, ut ultima mors sit etiam mundo que dicitur conflagratio. Nam tria sunt: unum semper immutabile, ut Deus; semper mutabile, ut corpus; medium quoddam, ut anima, ut mutabilis esse possit, possit et immutabilis. Sed post commutationem corpus nou mutatur. Ea demum vera et sincera libertas est, qua fit ut ubicumque sis, bene sit tibi. Deus autem est solus, nusquam absens ab eis quibus solus voluptas est. Pater autem misericors mortalia illis vincula facicbat (a). Descensus animæ talis est, ut cum putat se aliquid appetere quod sibi prosit, ad alia huic rei necessaria trabatur: ac si id quod volebat'in multis implicetur, et dicat, Præveni nolens quod volebam 3; redit autem per gratiam Dei. Tria sunt genera virtu❤ tum primæ civiles politicorum, etc.

SENT. XX.

De malo. Notitia enim evidentior boni, mali est experimentum iis quibus potentia in terior est, ut per disciplinam malum ante experimentum sciant. Non essent bona dulcia, si non paterentur adversa. Item bonum quod observando minus diligebat, ardentius diligit comparando. Non erit magnus, magnum putans si cadunt ligna, lapides, et moriuntur mortales. Utrum secundum tempus, an secundum excellentiam Deus ante tempora. Non enim secundum tempus ante tempora: alioquin incipit tempore præcedere tempora, et non jam præcedit tempora qui tempore illa præcedit.

SENT. XXI. De libero arbitrio. Nos autem Deo jubente ca quæ volumus agimus, quoniam quæ possumus volumus, bona duntaxat. Nam mala in potestate sunt quæ in voluntate esse non debent. Idque est et plurimum et solum in libero arbitrio, plenissime velle omne quod recte agere possis: si quod recte vis agere non potes, fac velis agere quod recte potes. Manifestum est in Spiritum Sanctum peccantem, veniam habere non posse; nam vindicatur. Cum enim affligitur, in ipsa poenitentia punit factum, et solvit vindictam. Non ergo dimittitur, quia punitur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Exstat iste liber in vetustissimis exemplaribus sub titulo Orosii percontantis et Augustini respondentis. Verumtamen, ut præfationis et interrogationum stilus dissidet ab Orosiana phrasi ; ita reliquus sermo non convenit Augustino, nisi cum ipsius verba recitantur. Congestæ huc sunt quæstiones ex variis locis. Nam duodecim priores sunt in opusculo de Trinitate et unitate Dei, quod inter subdititios libros tomi 8 exhibetur. Alice ex subsequentibus plures pertinent ad Commentarios in Genesim, Eucherii nomine vulgatos. Non paucæ etiam ex Augustini libris de Genesi ad Litteram decerptæ sunt. Ad extremum, dialogus clauditur sententia Augustini citati in hæc verba : Nam de eo qui præesse festinat, quidam Patrum eleganter expressit dicens, Sciut se non esse episcopum, qui præesse cupit, non prodesse. Locus est libri 19 de Civitate Dei, cap. 19: Intelligat non se esse episcopum, qui præesse dilexerit, non prodesse. Opus recognovimus ad Corbeiensem codicem ante annos fere octingentos scriptum, ad Vindocinensem et Michaelinum annos habentes ad minus sexcentos, ad Romanos bibliothecæ Vaticanæ quatuor; et ad editiones antiquiores. In Corbeiensi et Michaelino prænotatur sic, Quæstiones Orosii el responsiones sancti Augustini episcopi; in uno e Romanis, Liber Dialogorum beati Augustini episcopi, percontante Orosio presbytero; nec multo aliter aliis in libris inscribitur.

DIALOGUS QUÆSTIONUM LXV

SUB TITULO

OROSII PERCONTANTIS ET AUGUSTINI RESPONDENTIS.

Licet multi et probatissimi viri diverso quidem stilo, sed non diversa fide innumerabilia opuscula ediderint, ita ut difficile sit eorum omnia legere; ea tamen quæ leguntur, propter eloquii venustatem et difficillimas quæstionum perplexitates, minime intelliguntur. Revera enim, dum coguntur propter altitudinem Scripturæ divinæ occultam viam carpere, parvitati nostræ ambiguitatem non minimam reliquerunt. Sunt etiam plane spirituales viri, qui eorum assequuntur eloquium, et penetrant intellectum. Quorum nos dum concupiscentiis satisfacimus, præclaræ eorum scientiæ non æquamur, ut eas sicut illi intelligere valeamus. Quapropter quæso te ut percontanti mihi respondeas, et quæ obscuritatem faciunt, elucidare digneris.

QUESTIO PRIMA. In primis quæro a te, utrum Deus Trinitas sit; et quibus testimoniis approbes, nosse desidero.

RESP. Principium Geneseos evidenter ostendit. Ait enim In principio fecit Deus cœlum et terram. Quem alium principium intelligendum putabimus, nisi Filium? Ipse enim de se ipso interrogantibus Judæis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Joan. VII, 25). Ergo principium Filius. Per Filium fecit Deus coelum et terram: Omnia per ipsum facta sunt, sicut evangelista Joannes narrat, el sine ipso factum est nihil (1d. 1, 3). Procul dubio in Dei nomine Pater, in principii nomine Filius intelligendus est. Profecto cum dixisset, In principio fecit Deus cœlum et terram; subsecutus adjunxit, Et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. 1, 1, 2): qui tertia est in Trinitate persona. Igitur si Trinitas non esset, nunquam Dominus noster Jesus Christus diceret discipulis suis, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. xxvIII, 19) nec baptizato Domino in Jordane a Joanne, vox de cœlo diceret, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: nec Spiritus sanctus in columbe specie descendisse super eum, et mansisse diceretur (Id., 17, 16). Miror infelicem Sabellianam hæresim, hoc est, Patripassianorum, quod sic caci sunt mente, ut tam præclara, tam aperta testi

monia non attendant. Ipsi namque asserunt unam' esse personam, id est, ipsum sibi Filium esse qui Pater est, et ipsum Spiritum sanctum. Sed nos caecitatem ipsorum relinquentes, tres personas secundum Scripturas sanctas intelligamus; id est, alium esse Patrem qui genuit, alium Filium qui genitus est a Patre, alium Spiritum sanctum non aliud, quia substantia unum sunt. Personas distinguimus, non deitatem separamus. Igitur Filius Dei natura est Filius, non adoptione. Sic enim scriptum est: Ex utero, inquit, ante luciferum genui te (Psal. cıx, 3). Non quod Deus Pater uterum habeat sicut nos, aut corporcus esse credendus sit; sed per uterum substantiam intelligi voluit, de qua natus est Filius. Quod est Pater, hoc genuit: Deus Deum, lux lucem. Igitur, sicut homo hominem, et canis canem gignit nunquam autem visum est ut homo genuerit canem. Ac per hoc non de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de se ipso Filium genuit.

QUEST. II. De personarum distinctione, vel de geniti Filii persona satisfactum mihi esse arbitror: nunc quæro quid credas de Spiritu sancto; utrum et ipse ingenitus sit, an genitus.

RESP. Spiritum sanctum neque ingenitum, neque genitum fides certa declarat. Quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur: si autem genitum, tunc duos filios credere culpabimur. Sed quod certa fides tenet, nec ingenitus est, nec genitus; sed ab utroque procedens, id est, et a Patre et a Filio. Et ut hæc testimoniis approbem, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum discipulos suos audi docentem: Cum autem venerit, inquit, Paracletus quem ego millam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. xv, 26). Et rursum ipse Dominus noster Jesus Christus, post resurrectionem suam, ut o-tenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut a Patre, insufflans in discipulos suos ait, Accipite Spiritum santum (Id. xx, 22): item, Ego mitlam promissum Patris mei in vos (Luc. xxiv, 49). Unus ergo Spiritus

Mss. duo Vaticani, unam tantum.

est Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus et Salvator noster discipulis suis ait: Non enim vos estis qui luquimini, sed Spiritus_Patris vestri, qui loquitur in vobis (Mauh. x, 20). Et quod idem et Filii sit Spiritus, Paulus apostolus testis est : Si quis autem, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. vul, 9).

QUEST. III. De singulis personis, quod alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; vel quod Filius sit genitus, et Spiritus sanctus procedens, secundum Scripturas sanctas advertimus nunc vero illud scire cupio, si Deus sit Filius aut Spiritus sanctus, vel utrum una sit substantia vel essentia, quam Græci ucusi» vocant.

:

RESP. Intento animo adverte: quæ te movent libentius demonstrabo. Beatus Paulus apostolus, quod Filius sit Deus, ad Romanos scribens de Israelitis : Quorum patres, inquit, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Id. ix, 5). Et iterum in Evangelio secundum Joannem Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Ordo est verborum : Ut cognoscant tc, et quem misisti Jesum Christum solum verum Deum. Et rursus alia Scriptura dicit: Ut simus in vero ejus Filio Jesu Christo; ipse est verus Deus et vita æterna (I Joan. v, 20). Et ut æqualitatem suam ostendat, ait ipse Dominus Ego et Pater unum sumus (Joan, x, 30). Unum sunt, scilicet natura, non persona, Et iterum Propterea, inquit, quærebant Judæi Jesum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (ld. v, 18). Et rursum beatus apostolus Paulus: Qui cum in forma Dei ess t, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo (Philipp. 11, 6). Non enim poterat esse rapina, ubi `æqualis erat natura; que non erat usurpata, sed nata. Non rapuit, quia habuit: et multa innumerabilia, quæ ad momentum non occurrunt. Spiritum vero sanctum verum Deum Actus Apostolorum apertissime edocent: Anania, inquit Petrus, cur tentavit satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? et infra, Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. v, 3, 4). Et in Evangelio secundum Joannem Dominus, inquit, Spiritus est (Joan. iv, 24). Paulus apostolus ad Corinthios scribens: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum est Spiritus sancli, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno glorificate et portale Deum in corpore vestro (I Cor. vi, 19, 20). Pater, inquam, Deus, Fil us Deus, Spiritus sanctus Deus; non tres dii, sed unus Deus est. Nam si Pater major, Filius minor, Spiritus sanctus plus quam minor, quod heretica pravitas asserit, jam non erit unus Deus, sed tres dii; quod nefas est credere. Et valde redarguit illos Scriptura divina: Audi, Israel, inquit, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. vi, 4). Ac per hoc sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias; ita nec tres sapientias, nec tres spiritus. Nam interrogati de singulis personis, si Pater sit sapientia vel Spiritus sanctus; respondemus, Pater sapientia, et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sa pientia non tres sapientiæ, nec tres spiritus, sed una sapientia est et unus spiritus; sicut est una substantia, aut una essentia : quia hoc est illi esse quod sapientem esse vel spiritum esse.

QUEST. IV. Et si æquales sunt Pater et Filius, quomodo ipse Filius dicit, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Id. vi, 38); et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. xxvI, 39); et, Mea doctrina non est mea, scd ejus qui me misit (Joan. vn, 16)?

RESP. Ista omnia et alia quæ a te non sunt dicta, secundum formam servi, quam assumpsit, dicta sunt. Igitur cum primus homo conditus esset a Deo, et libero arbitrio muneratus, præceptumque ei posi

el

tum esset; si custodisset ' quæ ei Deus præceperat morte non corporis, neque animæ multaretur. Sed ille inobediens mandato Dei, atque elatus superbia, suasioni serpentis obediens, Dei præcepta contempsit. Et hæc causa exstitit ut mortis periculum incurreret, et ab illo uno homine omnis humana natura vitiosa atque peccato abnoxia mortalis existeret. Apostolus Paulus, Per unum hominem, inquit, peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, ila in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quia sicut per unum hominem omnes homines in condemnationem; ita et per unius justitiam omnes homines in justificationem vitæ (Rom. v, 12, 18). Et iterum: Primus homo de terra, terrenus ; secundus homo de cœlo, cœlestis (1 Cor. xv, 47). Hic, inquam, homo cœlestis est. Cœlestem itaque dico, quia non ex humano conceptus est semine, sed de Maria virgine pro nostra salute assumptus a Filio Dei, sicut evangelista Joannes testatur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 14). Verbum caro factum est, non in carnem mutatom; ut non desisteret esse quod erat, sed cœperit esse quod non erat. Assumpsit enim carnem, non se convertit in carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est carnem et animam rationale. Et sicut primus homo et carne et anima mortuus fuerat, ita etiam oportuit ut per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum et carne et anima vivificaretur. Ergo, ut supra diximus, secundum assumpti hominis formam dictum est, Pater major me est.

QUÆST. V. Video te, dum de uno Filio Dei inquireres, duos introducere voluisse, ut dicas Filium Dei, et filium hominis.

RESP. Non sunt duo filii, sed unus. Quia ille qui erat Dei Filius, 'actus est filius hominis in unitate person. Quia sicut anima et caro unus est homo, ita Verbum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei, unam deitatis, alteram humanitatis, non duas personas. Igitur, si dixerimus duas esse personas, introducemus duos filios; et jam non erit Trinitas, sed quaternitas. Profecto enim per id quod Deus est, æqualis semper Patri, ubique præsens est, et in cœlo totus, et in terra totus, et nullo contentus loco. Per id quod homo, et passus, et mortuus, et resurrexit, et ascendit in cœlum, sedetque ad dexteram Patris : et sic veniet ad judicandum vivos et mortuos, quemadmodum visus est ire in cœlum, in eadem forma carnis atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit.

QUEST. VI. Si una substantia est Patris et Filii et Spiritus sancti, quomodo Filius sine Patre et Spiritu sancto suscepit carnem?

RESP. Neque persona Patris, neque Spiritus sancti, sed sola Filii persona suscepit carnem. Et ut hoc intelligas, comparationibus utar, ut ex creatura intelligas Creatorem. Certe in anima est ratio, et cum unum sint, aliud anima agit, aliud ratio. Anima vivimus, ratione sapimus. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus cum sint una substantia', tota Trinitas operata est hominem, quem nou tota Trinitas assumpsit, sed sola Filii persona.

QUEST. VII. Voluntate genuit Pater Filium, an necessitate?

RESP. Nec voluntate, nec necessitate : quia necessitas in Deo non est præire autem voluntas sapientiam non potest, quod est Filius: igitur prius est rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle. Nam quidam nostrum, cum eum interrogasset hæreticus, utrum volens, an nolens genucrit Pater Filium; laudabiliter respondisse fertur: Dic, inquit, et tu, hæretice, Deus Pater necessitate est Deus, an voluntate?

1 In B., ut si custodisset. Er. Lugd. Ven. Lov. secuti sumus. M.

2 In B., cum sul una substantia. Er. Lugd. Ven. Lov. seculi zumus. M.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »