ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

Quod si dixisset, Necessitate; sequebatur illum grandis absurditas. Si autem, Voluntate; respondebatur illi, Ergo voluntate est Deus, non natura: et ita in laqueum quem volebat ponere, ipse incidit; et videns se convictum, obmutuit.

QUEST. VIII. Quomodo illud intelligendum est, quod legitur, Sicut Pater vitam habel in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, 26)? RESP. Scimus Filium Dei a semetipso non esse, sed a Patre genitum esse; Patrem vero à nullo genitum esse, a nullo vitam accepisse. Dedit Pater Filio vitam gignendo: non quod prius fuerit Filius sine vita, et postea acceperit vitam; sicut nos qui per peccatum amisimus vitam, et per gratiam Salvatoris recipimus: sed ideo dicitur, Accepit vitam, quia non est a se ipso genitus; non enim existendo dedit, sed gignendo.

QUEST. IX. Quoniam et ratione et testimoniis persuasisti mihi de subjectione Filii, quod non sit secundum substantiam minor, sed secundum formam servi quam assumpsit; ideo quæro quid de missione SpiriLus saneti sentias: numquid et ipse hominem assum. psit, ut missus esse dicatur?

RESP. Sicut nec secundum substantiam dicitur, seu missus, seu minor Filius; ita nec Spiritus sanctus. Postremo sicut ille propter hominem minor aut missus; ita iste propter columbam vel ignem missus dicitur (Matth. m, 16, et Act. 1, 2): scilicet, quia non in ea substantia qua est æqualis Patri, apparuit; sed, ut dictum est, per subjectam creaturam. Non enim sicut Filius hominem assumpsit, ut sic in æternum permaneat, sic Spiritus sanctus columbam vel ignem : sed factæ illæ visiones de creatura inferiore, ad manifestandum Spiritum sanctum, esse postea destiterunt. Numquam enim illa incomprehensibilis immutabilisque divinitas, quæ est Trinitas Deus, ab oculis carnalibus videri potest, nisi, ut dictum est, per subjectam

creaturam.

QUEST. X. Filius autem Dei quomodo sit de Patre natus, Spiritus vero sanctus ab utroque procedens, deelarasti. Ideoque quæro quid dista: inter nativitatem Filii, et processionem Spiritus sancti.

RESP, Filius autem solius est Patris, non Spiritus sanctus; amborum spiritus, id est, Patris et Filii. Quod si Spiritus sanctus filius esse diceretur: nullus autem filius est nisi duorum, patris et matris, quod absit ut inter Deum Patrem et Filium tale aliquid suspicemur: quia nec filius hominis simul ex patre procedit, et ex matre; quia cum procedit ex patre, non tune procedit ex matre, et cum procedit ex matre in hac luce, non tunc procedit ex patre. Spiritus vero sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit.

QUEST. XI. Quomodo intelligendum est illud quod Joannes evangelista de Spiritu sancto dicit, quod non loquetur a semetipso. Se enim ait: Non enim loquetur a semetipso; sed quæcumque audiet, loquetur (Joan. XVI, 13).

RESP. Non loquetur a semetipso, quia non est a semetipso. Pater enim a nullo est natus; Filius a Patre est genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio procedens. Ideo non loquitur a semetipso; sed quæcumque audit, loquitur. Audire illi esse est; esse autem a se non est, sed a Patre : ideo quæcumque audit, loquitur.

QUEST. XII. Quid est quod dicit apostolus Paulus ad Romanos scribens: Nam quid oremus, inquit, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus; quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. v, 26, 27)?

RESP. Modus iste locutionis frequenter in Scripturis sanctis invenitur, sicut dicit Dominus ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. xx11, 12); hoc est, cognoscere te feci: sicut dicit Apostolus, Nunc cognoscentes Deum, imo nunc cogniti a Deo (Galat. iv,

9). Semper omnia in præsentia Dei sunt; antequam fiant, præsentia sunt; et futura jam facta sunt: quomodo nunc dicimur cogniti a Deo, nisi faciente Deo ut cognoscamus Deum? Sic et hic scribitur Spiritus sanctus gemere pro nobis, id est, gementes nos facere. Infundit enim nobis charitatem in Deum et proximum. Sicut dicitur lætus dies, quod lætos facit: aut tristis, quod tristes facit; aut læta epistola, quod ketos facit: ita et hic gemere dicitur Spiritus sanctus, eo quod nos ge:mentes facit.

QUEST. XIII. Cum Judæi signum peterent a Domino Salvatore nostro, respondit illis: Generatio hæc adultera siguum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonce prophetæ. Sicut enim Jonas fuit in ventre celi tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). Approba ergo quomodo in inferno fuerit tribus diebus, et tribus noctibus, cum die sexta sabbati quæ est parasceve, hora nona cmiserit spiritum, et prima sabbati ante lucem quæ est Dominica, resurrexerit. Ecce non sunt tres dies pleni, nec tres

noctes.

RESP. Antiqui patres nostri hoc senserunt, ut prima dies quæ est parasceve a parte ultima, et ultima quæ est Dominica a parte priina, tota cum noctibus suis debeat computari : et ita denominando a parte totum, tres dies fuerunt; ultima pars feria sextæ, totum sabbatum, et prima pars Dominicæ cum suis noctibus.

QUEST. XIV. Cum repromittat Dominus noster Jesus Christus sanctis quod in resurrectione fulgebunt sicut sol (Id. xm, 43), quare ipse Dominus in resurrectione sua sic non fulsit?

RESP. Clarificata carne utique resurrexit; sed noluit in ea clarificatione discipulis suis apparere, quia non possent oculis suis talem claritatem perspicere. Si enim antequam moreretur pro nobis et resurgeret, quando transfiguratus est in monte, discipuli sui eum videre non potuerunt, sed præ timore in terram ceciderunt; quanto magis, clarificata carne Domini, eam videre non potuerunt?

QUEST. XV. Marcus evangelista narrat Dominum hora tertia crucifixum (Marc. xv, 25), Joannes autem sexta (Joan. XIX, 14-18); cui potius credendum est ex his duobus?

RESP. Et ille verum dixit, et ille similiter. Nam hora tertia clamaverunt Pilato Judæi : Crucifige, crucifige cum (Luc. xxm, 21). Milites autem hora sexta crucifixerunt eum. Igitur quod illi lingua, hoc isti manibus effecerunt. Ne autem viderentur Judæi non erucifixisse Dominum, ideo evangelista posuit bora tertia crucifixum Dominum, quia non tantum illi crucifixerunt qui ministerium impleverunt, sed et illi qui clamaves unt. In eis enim completum est quod ait Psalmographus : Filii hominum, dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum machæra acuta (Psal. LVI, 5). Vides qualem gladium habuerunt, unde hora tertia Dominum occiderunt.

QUEST. XVI. Cum Deus omnia bona creaverit, nihilque sit quod non ab illo conditum sit, unde malum?

RESP. Malum natura non est ; sed privatio boni hoc nomen accepit. Denique bonum potest esse sine malo, sed malum non potest esse sine bono, nec potest esse malum ubi non fuerit bonum. Ac per hoc dicimus et angelum bonum et angelum malum, et hominem bonum et hominem malum: sed bonum quod angelus, malum quod vitiosus; bonum quod homo, malum quod vitiosus. Ideoque quando dicimus bonum, naturam laudamus; quando dicimus malum, non naturam, sed vitium, quod est bona naturæ contrarium, reprehendimus.

QUEST. XVII. Omnes Angeli æquales an inæquales creati sunt? Et si æquales, cur non omnes firmi et stabiles fuerunt? Si vero inæquales, quo merito alii prescientiæ suæ stabilitatem accipere meruerunt, et alii futurum suæ ruinæ casum minime prævidere potuerunt?

RESP. Omnes quidem Angeli æquales creati sunt; sed cadentibus illis per superbiam, cæteri Domino pia obedientia cohæserunt, accipientes certam scientiam suæ stabilitatis, quam illi nunquam habuerunt. Et sic sunt gratia Dei in omnibus circumdati, ut nunquam possint cadere a beata vita, qua fruuntur Domino cohærentes.

QUÆST. XVIII. Quomodo intelligendum est quod dicit Deus in Genesi : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26)?

RESP. In mente est ratio et intelligentia. Ipsa itaque mens quando cogitat ea quæ sunt æterna, tunc vere imago Dei dicenda est. Et cogitando æterna, vir est: sicut ait Paulus apostolus, Vir non debet velare capul suum, cum sit imago gloriæ Dei (1 Cor. x1, 7). Quantoque se magis extenderit in id quod æternum est, tanto magis inde formatur ad imaginem Dei : et ideo non est cohibenda, ut inde se contineat ac temperet. Quando vero ea agit et cogitat quæ sunt temporalia, mulier appellatur: tunc non est dicenda imago Dei, et propterea debet velare caput suum, ne nimia sit ejus ad inferiora progressio, et cum licita agit, illicita concupiscat (a).

QUEST. XIX. Primus homo mortalis factus est, an immortalis?

RESP. Et mortalis secundum aliam, et immortalis secundum aliam causam. Tale itaque corpus habebat primus homo, quale et nos, sed sine peccato. Non enim habebat legem in membris suis repugnantem legi mentis sua; sed utique promeruit post prævaricalionem. Igitur animale corpus habuit Adam; sed ut non senesceret nec deficeret per illius ligni virtutem, qua sustentabatur, quod in paradiso vitæ nomen acceperat. Quopropter si Dei præcepta servasset, obedientiæ merito in illud corpus spirituale, quale sanctis in resurrectione promittitur, esset postmodum commutandum. Ac per hoc poterat non mori, si Dei præceptis pia obedientia cohæsisset. Non enim et sic factus fuerat, ut non posset mori, sicut cæteræ naturæ quæ omnino mori non possunt : sed ita ut obedientia immortalem, inobedientia mortalem faceret. QUEST. XX. Quid est quod dicit apostolus Paulus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt?

RESP. Ex hoc testimonio multi minus intelligentes, ac per hoc hæretice asserunt hominem non posse in eadem, qua defunctus est, carne resurgere; sed tollentes veram carnem, nescio quale corpus aerium quod nunquam habuit, homini post resurrectionem attribuunt. Quod valde absurdum considerantibus ipsam sententiam, approbatur. Caro et sanguis, inquit, regnum Dei non possidebunt. Et idem apostolus Paulus exponens quodam modo, subsecutus, adjunxit: -Neque corruptio incorruptionem possidebit. Quibus scribebat Apostolus? Nempe his qui dicebant: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Id. xv, 50, 32). Ilos redarguit beatus Paulus apostolus, dicens, carnem et sanguinem, hoc est opera carnis et sanguinis, non posse adipisci regnum Dei. Nam si propria hic substantia carnis accipienda est, quid dicent de his quibus scribit idem apostolus, Vos autem in carne non estis, sed in spiritu? Numquidnam Romani carnem non habebant, quibus Apostolus scribebat? Sed, in carne, inquit, non estis; id est, non estis carnales, non facitis opera carnis, quæ inimica sunt Deo, quæ legi Dei non subjiciuntur. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt (Rom. vii, 9, 8). Ecce qualis caro regnum Dei non possidebit. Nam quod homo in eadem qua moritur carne resurgat, Dominus noster Jesus Christus post resurrectionem suam dubitantibus discipulis, et putantibus se spiritum videre, respondit: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 39). Ac per hoc credimus hominem non tantum cum carne et ossibus, sed etiam cum sanguine, vel quidquid ad naturam ejus pertinet resurgere; sed sine ulla corruptione

(a) Vide lib. de Spiritu et Anima, cap. 31.

erit illi semper æterna vita et æterna felicitas, contemplando Trinitatem Deum. Igitur sient justi cum sua carne ad æternam felicitatem, ita impii ad æternam resurgent miseriam.

QUEST. XXI. Genesis principium est: In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1). Angeli postmodum facti sunt, an non? Si enim ante Angeli facti sunt, non primo omnium fecit Deus cœlum el terram. RESE. Quando facta sun! simul sidera, ait Scriptura, laudaverunt me omnes Angeli mei voce magna (Job XXXVII, 7, sec. LXX). Quarto enim die facta sunt sidera, et jam Angeli erant. Neque enim die tertio, neque secundo facti sunt. In his enim apparet quæ facta sunt. Tertio enim die arida, scilicet terra ab aquis discreta est. Secundo enim factum est firmamentum, ubi sol et luna discurrunt et sidera. Porro primus dies ipse est'angelica natura, quæ primo cœli nomine nuncupata est. Unde evidenter ostenditur primo die spiritualem factam, id est, angelicam naturam, et sic hoc cœlum quod oculis cernimus. Nam quod ait, In principio fecit Deus cœlum et terram; non est primo omnium, sicut ais: sed, In principio, id est, in Filio, imo per Filium fecit Deus omnem spiritualem corporalemque creaturam, quæ et cœli et terræ nomine appellata est. Nam quod ipse sit principium, de se interrogantibus Judæis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Joan. v, 25). Primo igitur voluit cœlum et terram velut quamdam spiritualem corporalemque materiam dicere, et sic quemadmodum singillatim facta sunt, ordine texere. Quod enim dixit cœlum, hoc mihi videtur dixisse aquarum abyssum tenebrosam, atque quodam modo fluitantem vitam, nisi convertatur ad Creatorem, et fiat lux, et contempletur Trinitatem Deum esse in Deo. Nequo ita dicimus, ut ista materies præcedat formam suam, sicut præcedit lignum arcam; sed sicut præcedit vox verbum: non enim tempore, sed origine. Igitur prima creatura lux non est ista quæ quarta die facta est; sed spiritualis, id est, angelica natura.

QUEST. XXII. Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. 1, 2): localiter ferebatur, sicut sol et luna et alia sidera, an aliter?

RESP. Spiritus sanctus Deus est. Quare non continetur loco aut distenditur, neque temporum motionibus subjacet, sed est ubique præsens totus. Cum modo sane nominavit creaturam, cui superferri diceretur Spiritus sanctus, non localiter, sed potentialiter dicitur. Non ex indigentia Deus fecit opera sua, sed ex beneficentia; neque horum indiget quæ fecit. Indigus quippe atque egenus amor, subjacet rebus quas diligit. Ideo dictum est superferri creaturæ Spiritum sanctum, quia non ex indigentia operatus est ipsam creaturam.

QUEST. XXIII. Dixit Deus, Fiat lux (Ibid., 3)! In die dixit, an ante omnem diem? Si in die dixit, temporaliter dixit: si temporaliter dixit, per aliquam creaturam dixit. Igitur non est prima creatura lux.

RESP. Nec in die dixit, nec temporaliter dixit; quia ante omnem profecto creaturam Verbum suum genuit, et per Verbum omnem creaturam creavit. Dictio itaque Dei, Verbum Dei est. Sed divina Scriptura parvulis congruens, et quodam modo eos lactans, ut proficiant et cibum spiritualem capiant, voluit semper per omnein creaturæ formationem dictionem Dei nuncupare. Ut, verbi gratia, si requiras, Quomodo facta est lux? audias, In Verbo Dei erat, ut fieret. Quomodo factum cœlum? In Verbo Dei erat, ut fieret. Et cætera per ordinem si requiras quomodo facta sint, in Verbo Dei erant, ut fierent. Hoc est enim: Dixit Dens, Fiat lux. Neque enim corporalibus modis loquitur divina natura; nec quotics dicitur, Dixit, toties verba formavit. Unum enim Verbum genuit coæternum et consubstantiale sibi, in quo omnia ineffabiliter et intemporaliter dixit.

• MSS. Vaticani duo hic addunt, in quo facta est

QUEST. XXIV. Si subito Deus vidit lucem, quòd esset bona (Gen. 1, 4), an ante nescivit, et visio ei contulit scientiam?

RESP. Omne opus præcedit voluntas nostra, dum cogitamus quid operari debeamus. Nemo enim ignorans aliquid facit, dum cogitat qualiter fiant que facienda cogitando disposuit. Et cum hoc in hominem cadere non possit, ut aliquid ignorans faciat; quanto magis in Deum, qui omnia æterno et stabili suo consilio, quæ voluit, fecit, nec aliter facta et aliter facienda esse vidit? Eo itaque modo vidit facta, quo viderat facienda.

QUEST. XXV. Et divisit, inquit Scriptura, lucem a tenebris (Ibid.). Omne enim quod dividitur, etiam esse potest. Sicut ergo essentia lucis, ita est et essentia tenebrarum. Et cur non dixit Scriptura, Vidit Deus tenebras quod essent bonæ, sicut de luce dictum est?

RESP. Deus bona et incommutabili voluntate creavit omnes Angelos bonos. Et quia ex his quosdam per superbiam præsciebat casuros per incommutabilitatem præscientiæ suæ, divisit inter bonos et malos. Malos igitur appellans tenebras, bonos appellans lucem de bonis dicens, Vidit Deus quia boni sunt; de malis nullatenus hoc dixit, ne peccata, quæ sunt tenebræ, approbare videretur.

QUEST. XXVI. Primum diem spiritualem astruis esse creaturam, et quomodo habuit vespere et mane (Ibid., 5)?

[ocr errors]

RESP. Omnis creatura antequam tempore suo fieret, in ipso Dei Verbo prius erat ab Angelis cognoscenda, et sic suo tempore facienda. Quapropter ipsa creaturæ cognitio in semetipsa vespera, in Deo erat mane : quia plus videtur ipsa creatura in Deo, quam in se ipsa videatur. Creatura plus scilicet videtur in arte qua facta est, quam ipsa in se ipsa quæ facta est. Propterea enim ait evangelista Joannes, Quod factum est, in ipso vita erat (Joan. 1, 3, 4). Omnia ergo quæ facta sunt, et vitam non habent, in ipso Verbo Dei vita sunt, in se ipsis vita non sunt. Cœlum, terra, lapis, vitam non habent, et tamen in Deo vita sunt. Vivunt igitur in Deo sine initio, atque incommutabiliter omnes rationes creaturarum. Ac per hoc plus videntur ab Angelis sanctis in Verbo Dei ubi sunt vita, quam in se ipsis; quia scientia Angelorum in comparatione Dei quodam modo vesperascit. Sic ergo in cognitione spirituum, dies primus; in cognitione firmamenti, secundus; in cognitione discretionis terræ ac maris, tertius; in cognitione solis ac lunæ et stellarum, quartus; in cognitione reptilium et volatilium quintus; in cognitione jumentorum et ferarum vel hominis, sextus. Neque enim diei unius, quem intelligimus naturam spiritualium creaturarum, id est, angelicarum, sexies facta cognitio, sex dies fecit, propter senarii numeri perfectionem. Sed de numeri senarii perfectione aliquid tibi ex Scripturis sanctis colligam, Libens adesto, et te totum ad audiendum præpara. Unum in numeris dividi non potest: ab ipso enim surgit omnis numerus. Ergo duo dividi possunt: sed pars corum unum est. Igitur divisio duorum in bis unum est : divisio trium iu ter unum est. Quid autem aliud hic numerus ostendit, nisi Trinitatem quæ Deus est? quæ quamvis tres sint persona, unum creduntur in unitate naturae. Quaternarius duas partes habet: nam quarta ejus, unum; media ejus, duo. Unum videlicet et duo tria sunt. Ecce partes suas; nec ultra excrescit, nec completur; et ideo imperfectus est numerus. Quinarius non habet nisi unum, quod est quinta ejus. Senarius ergo numerus perfectus est, quia partibus suis completur: habet enim unum, quod est sexta pars cjus; duo, quæ sunt tertia; tria, que sunt media. Unum ergo, duo, et tria, sex faciunt. Ideoque propter hujus numeri perfectionem, sex diebus operatus est Deus omnem creaturam. Tres ergo hæ partes senarii numeri demonstrant nobis Trinitatem Deum, in trinitate numeri, mensuræ, et ponderis, MSS. Vaticani duo, hic addunt, lucis.

fecisse omnem creaturam. Plurimum valere senarii numeri perfectionem, in Scripturis sanctis frequenter reperimus, præsertim in morte Domini simpla, et in resurrectione ejus simpla, et in morte nostra dupla, et in resurrectione nostra dupla '. Mors itaque Domini nostri Jesu Christi non fuit in anima, sed in carne sola. Mers vero nostra non in carne solum, sed et in anima: in anima propter peccatum, in carne propter pœnam peccati. Ille vero quia peccatum non habuit, in anima non est mortuus, nisi tantum in carne; et hoc propter similitudinem carnis peccati, quam de Adam traxerat. Igitur simpla ejus mors profuit dupl nostræ, et simpla ejus resurrectio dupla nostre resurrectioni profuit. Est etenim mors carnis ejus et resurrectio ejus, mors carnis nostræ et resurrectio ejus, et mors animæ nostræ et resurrectio ejus. Mors autem carnis ejus et resurrectio ejus, duas mortes nostras et duas resurrectiones nostras significat. Unde si addas ad unam mortem Domini et unam resurrectionem ejus, quæ duo faciunt, quatuor, hoc est, duas mortes et duas resurrectiones nostras, sex fiunt. Ideoque simplum Domini bis, et duplum nostrum bis, tria bis sunt; et tria bis secundum quod supra diximus partes sunt unde senarius numerus est. Nam et triginta sex horæ quibus Dominus fuit in inferno, huic simplo et duplo congruunt. Duodecim ergo horæ fuerunt diurnæ, et viginti quatuor nocturnæ. Item viginti quatuor ad duplam mortem nostram concinunt, et ille duodecim lioræ ad mortem Domini simplam. Revera enim et nativitas ejus senarium numerum habet. Quadraginta enim et sex annis ædificatum esse templum asserunt Judai in Evangelio, quod intelligitur de corpore Domini (Joan. 11, 20, 21). Quadraginta et sex anni pro diebus positi sunt. Quadraginta et sex diebus dicunt infantem formari in utero, et subinde in diem parturitionis augmentari. Quadragies sexies quippe seni, fiunt ducenti septuaginta sex, qui faciunt menses novem et dies sex . Computa ergo ab octavo calendas aprilis quando passus est Dominus ( nam et tunc etiam creditur fuisse conceptus), usque in diem octavum calendas januarii, et reperies dies ducentos septuaginta sex, qui constant per senarium numerum. Quid de illa muliere in Evangelio, quam decem et octo annis curvaverat satanas, quam sanavit Dominus, dicemus (Luc. xm, 11-13)? quia et ipsi anni senarium numerum habent. Ter enim seni octodecim sunt. Illa itaque mulier intelligitur figurare genus humanum, quod sexta ætate sæculi a captivitate diaboli Redemptor noster Dominus Jesus liberavit. Prima ælas est ab Adam usque ad Noe. Secunda atas est a Noe usque ad Abraham. Tertia, ab Abraham usque ad David. Quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis. Quinta, a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Sexta quae nunc agitur, donec Excelsus veniat ad judicium. Sexta igitur ætate seculi reformatur genus humanum ad imaginem Dei. Profecto enim anni decem et octo, non solmin sex ætates, sed etiam tria tempora evidenter demonstrant: unum scilicet ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Igitur et ipse annus senario numero continetur. Habet enim dies trecentos sexaginta quinque. Sexies autem sexageni, sunt trecenti sexaginta. Remanent profecto dies quinque et quadrans. Quinque autem dies sexies, Sunt mensis. Tamen etiamsi illum quadrantem pro die ponas, a parte totum, sex faciunt. Ecce quantum me Dominus adjuvit, de senarii numeri perfectione, elsi non quantum volui, tamen quantum potui, reddidi rationem.

QUEST. XXVII. Ordo elementorum et pondus non sinit ut sit aquarum substantia supra cœlos. Aqua enim cedit terræ, et aer cedit aquæ, et ignis cedit aeri. Nullo modo enim potest fierí ut secundum ele

Hic versus, nempe a verbis, et in morte, usque ad verba, resurrectione nostra dupla desunt in Mss. MISS., decem.

[ocr errors]

mentum, quod est aqua, sit supra quartum, quod est ignis. Et quomodo dictum est, Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (Gen. 1, 6)?

RESP. Quomodo et qualeslibet sint aquæ illæ quas Scriptura docet supra cœlos esse, eas esse ibidem minime dubitemus. Sicut enim nubes istæ quæ utique aquæ sunt, feruntur supra aera, quod est tertium elementum; ita fieri posse arbitror, ut aquæ tenues atque subtiles ferantur supra cœlum. Nam ex hoc pondere elementorum multi philosophi resurrectionem carnis illudentes non posse fieri, inquiunt, ut homo qui utique ex terra factus est, sit in cœlo. Sed hos veritas convincit, quæ facit multa animalia terrena in aere volitare, et aquam esse supra acrem, et ignem quod est utique quartum elementum, esse in terra. Ergo Dei potentia quæ hæc facere approbatur, facit ut et homo et aqua sint supra cœlum,

QUÆST. XXVIII. Nonne totam terram aqua tegebat? Et quomodo Scriptura dicit, Congregentur aqua quæ sub cœlo sunt, in locum unum, el appareat arida (Ibid., 9)?

RESP. Totam terram aqua tegebat sicut rarissima nebula, qux postea in unum redacta atque collecta est, ut posset etiam terræ species apparere. Quamvis terra longe lateque subsidens, potuit concavas partes præbere, quæ confluentes aquas susciperent, ut arida appareret.

QUEST. XXIX. Cum Deus omnia bona creaverit, dicente Scriptura, Et ecce omnia quæ fecit Deus, bona valde (Ibid., 31); cur rursus Dominus in Evangelio dicit, Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. x, 18)?

RESP. Quod homo sit bonus, idem ipse Dominus in Evangelio dicit: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. x11, 35). Sed ut hoc diceret, Nemo bonus, nisi solus Deus ; illi scilicet respon debat qui vitam æternam ab eo quærebat, illi qui tantum hominem arbitrabatur, dicens, Magister bone. Ideoque sic respondit, dicens, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus: id est, Forma ista assumpla, quam cernis, quam videbunt boni et mali, pii et impii, non erit eis in bonum qui mala agunt. Ergo non me dicas secundum hanc formam bonum, quam videbunt illi qui pupugerunt. Est alia forma, quam non videbunt itapii, quam non videbunt nisi justi; secundum hanc formam bonus sum eis qui digni fuerint me videre.

QUEST. XXX. Fons, inquit sancta Scriptura, ascen→ debat de terra, irrigans universam faciem terræ (Gen. 11, 6). Si universam terram irrigabat, ergo et montes irrigabat; quia et montes utique terra sunt. Si vero et montes irrigabat, diluvium erat. Et quomodo terra germinaverat herbam vircntem et facientem semen ? aut quomodo habitabat homo in terra, si universam terram aqua tegebat?

RESP. Fons ibi ponitur singularis pro plurali numero. lloc enim si sollicite requiramus, in Scripturis sanctis frequenter reperimus. Habes nempe in Psalmo, Misit in eos muscam caninam, el comedit eos; el ranam, et exterminavit eos (Psal. LXXVI, 45): cum utique nec una musca, nec una rana fuerit. Et alibi in Psalmo dixit, Et venit locusta (Psal. civ, 34): non ait, locust; sed, locusta. En habes singularem numerum pro plurali. Secundum id quod ait nobilissimus quidam poetarum, Uterumque armato milite complent › (Virgil., Æneid. lib. 2, vers. 20). Porro autem propter unitatem naturæ dictum est unus fons; ut omnes intelligamus qui sunt in terra: quia quodam modo omnes ex unius abyssi natura manant. Nam quod ait, Irrigabat universam faciem terræ, non totam terram rigabat, sed partem. A toto enim partem significavit; quemadmodum dicimus, Christus mortuus est, Christus resurrexit: cum non mortuus fuerit, neque resurrexerit nisi secundum carnem.

QUEST. XXXI. Tulit ergo Dominus Deus hominem, ait Scriptura, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum (Gen. 11, 15). Quid, rogo,

[ocr errors]

operaretur et custodiret; paradisum, an aliud ?

748

RESP. Ista sententia duplicem intelligentiam paril. Sive enim operaretur homo paradisum, id est in paradiso aliquid operaretur, non necessitate victus, sed ad delectationem operabatur; adbuc enim non peccaverat, nec ei terra spinas et tribulos germinaverat, ut in sudore facici sux ederet panem suum. Hoc nempe meruit post peccatum. Ante peccatum igitur non indigentia, non necessitate, sed sola, ut diximus, voluptate operabatur paradisum per agriculturam, et custodiebat per disciplinam. Non contra bestias neque contra animalia aliqua paradisum custodiebat, sed sibi, scilicet ne amitteret peccando, quem custodire poterat obediendo. Sive ipsum hominem posuit Deus in paradiso ut operaretur et custodiret: operaretur scilicet ut bonus esset, et custodiret ut tutus esset. Quodlibet horum dicatur, sive homo paradisum operaretur per agriculturam, et custodiret per disciplinam; sive ipsum hominem Deus operaretur ut bous esset, et custodiret ut tutus esset: quodvis horum intelligas, rationi uterque intellectus congruit.

QUÆST. XXXII. Cum Deus minetur hominimortem die quo cibum vetitum tetigerit, cur eo die mortuus non fuit? Sic enim Scriptura dicit, In qua cumque die comederis ex eo, morte morieris (Gen. 11, 17)?

RESP. Quatuor esse mortes Scriptura sancta evidenter ostendit. Prima mors est anime, quæ suum deserit Creatorem cum enim deserit, peccat. Sine, inquit Dominus in Evangelio, mortuos sepelire mortuos suos (Matth. v, 22). Ecce habes mortuos secundum animam, scilicet sepelientes mortuos; et quos sepcliunt, secundum carnem mortuos. Hæc itaque sententia duas mortes manifestissime docet, unam animarum, alteram corporum. Tertia autem solius est animæ, quam, dum ex hoc corpore exierit, patitur; secundum illud quod in Evangelio de divite legimus, Pater Abraham, inquit dives, mitte Lazarum, ul digito suo refrigeret linguam meam ; quia crucior in hac flamma (Luc. xvi, 24). Quarta est mors, cum anima receperit corpus, ut in ignem mittatur æternum; secundum illud quod Dominus in Evangelio de futuro judicio ait, Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41). Die itaque quo peccavit Adam, in anima mortuus est. Sicut enim corpus vivit ex anima, ita anima ut beatius vivat, vivit ex Deo. Ergo deserta anima Adæ a Deo, jure dicitur mortua prima morte, ex qua tres postea secutæ sunt mortes. Ut enim hæ subsequerentur, primo præcessit desertio Dei, secundum quod eo die quo peccavit Adam mortuus est.

QUEST. XXXIII. Quomodo poterat timere mortem Adam, quam nullatenus sciebat?

RESP. Sicut enim nos scimus resurrectionem, quam nunquam experti sumus, nec vidimus; ita ille sciebat mortem. Scimus quoque quod exiens anima a corpore faciat mortem, et dum reversa fuerit ad corpus suum, faciet resurrectionem. Ecce scimus resurrectionem, quam nunquam experti sumus. Sic et ille sciebat utique mortem, non adhuc per experientiam, sed per scientiam. Sciebat quippe quid esset vivere, et per privationem vitæ sciebat utique mortem. Sicút sciuntur tenebræ per privationem lucis, et sicut scitur silentium per privationem vocis, et sicut scitur vacuum per privationen. corporis; ita sciebat mertem per privationem vitæ.

QUEST. XXXIV. Adduxit Dominus cuncta ad Adam animalia et volatilia, vidensque ea, nomina imposuit (Gen. 11, 19). Et de muliere paulo post dicitur: Videns ergo mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, etc. Ecce manifestissime Scriptura ostendit amborum oculos apertos fuisse. Nec enim fas est dicere primos homines cæcos factos. Et cur post paululum

1 Mss. duo Vaticani, delectatione. Corb., dilectione.
Mss. quatuor, voluntate.

post ligni vetiti tactum, eadem Scriptura dicit: Aperti sunt oculi amborum (Id. ш, 6, 7)? Nisi enim oculos haberent apertos, nec ille animalibus nomina imponeret, nec illa videret ligni pulchritudinem.

RESP. Hoc quippe verum est, quia apertos oculos habebant; et tamen nisi ad aliquid clausi essent, nulJatenus Scriptura diceret: Aperti sunt oculi amborum. Aperti sunt, scilicet, non ob aliud nisi ad invicem concupiscendum, ut esset lex in membris repugnans legi mentis (Rom. vii, 25): ut etiam in ipsis membris esset non voluntarius motus, justa scilicet Dei vindicta, ut homo qui noluit esse subjectus Deo, non haberet subditum corpus. Ergo in eo aperti sunt oculi amborum, ut moverentur concupiscentialiter membra.

QUEST. XXXV. Cum audissent vocem Adam et Eva, ait Scriptura, Domini Dei deambulantis in paradiso, absconderunt se (Gen. 1, 8): rogo, quæ est ista deambulatio?

RESP. Absit ut Deus, qui est Trinitas, ex hoc quod ejus dicitur deambulatio, corporeus aut localis esse credatur. Omne siquidem corpus locale est, et omne locale utique corpus est. Deus vero incorporea res est, nec temporaliter movetur, nec loco continetur, neque de loco ad locum transfertur. Ejus namque deambulatio intelligenda est per aliquam creaturam facta, quam creaturam hominem fuisse ex ipsius circumstantia Scripturæ intellectum a majoribus recolo.

1

QUEST. XXXVI. Cum Deus unus sit, dicente Scriptura, Audi Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. vi, 4); quomodo ipse dixi, Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est (Gen. m, 22)? Nobis enim pluralitatem insinuat.

RESP. Deus quamvis unus sit, tamen Trinitas est; Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus. Unus ex nobis dictum est, non propter pluralitatem deorum, sed propter pluralitatem personarum.

QUEST. XXXVII. Mulia utique videmus animalia ex corruptione corporum, maxime mortuorum nasci : numquid tunc creata sunt, quando ipsa corpora?

RESP. Absit ut tunc creata dicantur, quando ipsa corpora: sed corporibus insita sunt quodam modo, quæ sunt suo tempore exortura. Sicut enim semen cujuslibet arboris habet quamdam vim, ut cum obrutum fuerit in terra oriatur, et virgultum producatur, deinde ramis nihilominus constipata dilatetur, et frondibus; deinde floribus decorata fructificet: ita est et in corpore, ut ita dicam, quoddam seminarium, unde suo tempore, curante providentia Dei, aliqua genera animalium oriantur.

QUEST. XXXVIII. Cum Deus dixerit, Germinet terra herbam virentem, et afferentem semen et ligna fructifera (Id., 11); ligna infructuosa, vel spinas vel tribulos quando fecit?

RESP. Simul omnia Deus fecit, dicente Scriptura, Qui vivit in æ ernum, creavit omnia simul (Eccli. xvi, 1). Nullatenus igitur dicenda sunt infructuosa ligua, que aliquo modo hominibus afferunt adju menta: quia et revera, si non invenimus in eis aliquid ad edendum, invenimus certe ad medicamentum, invenimus ad adjutorium. Nam quantæ utilitates inveniantur in eis, tu ipse considera. Proinde quia a fruendo dicitur fructus, et ab omni ligno possumus habere aliquod adjutorium, jure nullum lignum dicimus infructuosum. Spinæ autem et tribuli quamvis post peccatum homini nascantur ad laborem dicente Scriptura, Terra spinas et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18); tamen non est dicendum tunc ea oriri ex terra; quia jam erant utique ad pastus pecorum vel volatilium facta, non ad augendam hominis pœnam producta.

QUEST. XXXIX. Si omnia in numero, et mensura, et pondere Deus disposuit, sicut sancta Scriptura te

Unus ex Vaticanis Mss., angelum. Ali, hominem.

* Ms. Corbeiensis, conspicula. Vaticani tres, conspis

sata.

SANCT. AUGUST. VI.

statur (Sap. x1, 21): ipsum numerum, et mensuram, et pondus ubi disposuit?

RESP. Numerus et mensura et pondus ipse Dens est. Ipse est numerus sine numero, a quo est omnis numerus. Ipse est mensura sine mensura, a quo est omnis mensura. Ipse est pondus sine pondere, a quo est omne pondus. Omnia ergo in numero, et mensura, et pondere disposuit, tanquam si diceret, Omnia ia se disposuit. Non enim creaturam eam extra se, ant alicubi vidit, ut, sicut homines, memoria retineat que faceret. Omnis igitur causa creature, voluntas est Creatoris. Hoc ibi est voluntas, quod natura. Sic t men æterna est illi natura, sic est æterna voluntas. Non enim accidit Deo nova aliqua cogitatio ad formandas creaturas. Proinde omnia in se Trinitas Deus disposuit, quia in se cuncta habuit quæ fecit. Intelligitur et aliter: omnia in numero, et mensura, et pondere disposuit; id est, omnia que fecit, numerum, et mensuram, et pondus habent.

QUEST. XL. Numquidnm sic adduxit Deus ad Adam cuncta animantia terræ, et universa volatilia cœli (Gen. 11, 49), quomodo adducunt aucupantes vel venantes ad retia? An forsitan vox de nube facta est jussionis, quam intelligerent tanquam rationales animæ, et ca audita illi omnes obedirent 1?

RESP. Non hoc acceperunt animantia vel volatilia coeli, ut sint rationis capacia, per quam obedire pos sint Creatori suo in suo tamen genere obtemperant Deo, non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus. Movet itaque se ipsum sine tempore et loco, movet creatum spiritum sine loco temporaliter, movet creaturam corpoream temporaliter et localiter. Precedit igitur substantia que temporaliter tantum movetur, illam quae temporaliter et localiter movetur. Præcedit itaque substantia que nec temporaliter nec localiter movetur, illam que tantum teinporaliter movetur. Ipe spiritus conditus movet se ipsum per tempus sine loce, movet corpus per tempus et locum. Spiritus vero creator movet se ipsum sine tempore et loco. Igitur spiritus rationalis, qui est in hominibus, sive irrationalis, qui est in brutis, etiam ejus jussis movetur. Sed rationalis habet intelligentiam, per quam judicare possit utrum jussis consentiat, aut non consential. Animalia vero reptilia ac volatilia non acceperunt hoc judicium; pro suo tamen genere atque natura jussu aliquo acta propelluntur. Unde angelica natura jussa Dei perficiens, movet jussis omne genus animantium, docens id quod nescit. Si etenim homines possunt nonnulla animalium genera mansueta facere, ita ut quasdam voluntates hominum facere videantur, quanto magis hoc Angeli possunt?

QUEST. XLI. Quæ causa fecit ut Deus quem astruis movere, non moveatur in tempore; aut spiritus creatus qui movetur in tempore, non moveatur et loco?

RESP. Deus qui instituit tempora, et est ante tempora, nihil in eo est præteritum et futurum, nulJum consilium novum, nullaque nova cogitatio: quia scilicet si nova, et accidens. Si vero aliquid accidit Deo, jam non immutabilis. Igitur immutabilis Deus est: nihil illi accidit, nulla nova cogitatio, nullum novum consilium; ideo non movetur in tempore. Igitur immutabilis Deus est. Spiritus vero conditus, sicut est Angelorum, quanquam sine tempore contemplentur Dei æternitatem, veritatem, charitatem; tamen quia ex tempore in inferioribus jussa Dei perficiunt, jure creduntur moveri in tempore. Corpora vero sua in loco movent, dum descendunt de coelo, et ascendunt in cœlum. Spiritus itaque hominum movetur in tempore, reminiscendo præterita, futura exspectando, aliquid novi discendo. Neque enim, cum recordor aliquam lectionem aut aliquam civitatem, sicut motus est spiritus meus cogi

Sic Er. Lugd. Ven. Lov. In B., et ea audita nihilominus obedirent. M.

(Vingt-quatre)

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »