ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

careret.

idem Deus homo factus pependit, et in sepulcro idem naturali veritate, idem Deus homo permanens non Deus homo factus jacuit, et ab inferis idem Deus homo factus tertio die resurrexit: sed in sepulcro secundum solam carnem idem Deus jacuit, et in infernum secandum solam animam descendit. Qua de inferis ad carnem die tertia revertente, idem Deus secundum carnem qua in sepulcro jacuit, de sepulcro resurrexit; et quadragesimo post resurrectionem die, idem Deus homo factus in cœlum ascendens, in dextera Dei sedit, inde in fine seculi ad judicandos vivos mortuosque venturus.

12. Verbum ergo caro factum unus est Filius Dei Dominus Jesus Christus, mediator Dei et hominum. klcirco autem mediator, quia idem Deus atque homo verus, habens cum Patre unam divinitatis naturam, el humanitatis unam cum matre substantiam habens ex nobis usque ad mortem iniquitatis nostræ pœnam, habens incommutabilem de Deo Patre justitiam ; propter iniquitatem nostram temporaliter mortuus, propter justitiam suam, et ipse semper vivus, et immortalitatem mortalibus largiturus. Qui perfectain quidem humanitatem suam in ipsa divinitatis suæ perfectione servavit : veritatem vero mortalitatis suæ per susceptionem mortis, veritate atque incommutabilitate suæ immortalitatis absorbuit.

4

13. Hoc est quod testatur beatus Petrus, quia Christus deglutivit mortem, ut vitæ æternæ hæredes efficeremur (Petr, in, 22). Beatus quoque Paulus docet quod Christus mortem deglutierit, illuminaverit autem vitam et incorruptionem (II Tim. 1, 10). Chrislus ergo mortem gustavit, quia verus homo est; idemque mortem deglutivit, quia verus Deus est. Idem quippe, sicut dicit Apostolus, crucifixus est ex infrmitate, sed vivit ex virtute Dei (11 Cor. x, 4): unus atque idem, qui secundum prophetiam beati David, et homo factus est in Sion, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXvi, 5).

14. Itaque nec divinitas Christi aliena est a natura Patris, secundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum : hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: nec humanitas ejus alicna est a natura matris, secundum id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 2, 3, 14). Illa enim natura que semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit, ut nasceretur ex virgine. Neque enim natura æterna atque divina temporaliter concipi et temporaliter nasci ex natura humana ullatenus posset, nisi secundum susceptionem veritatis humanæ, veram temporalitet conceptionem atque nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus æternus ac verus vera citer secundum tempus et conceptus et natus ex virgine. Dum enim venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, fuctum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5): illo scilicet Deo facto naturaliter filio hominis, qui unus est naturaliter Filius Dei Patris. Hoc utique Joannes evangelista confirmans, postquam dixit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; subsequenter ait, Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Sic ille omnium spirituum, omniumque corporum, id est, omnium naturarum Creator et Dominus, creavit virginem creandus ex virgine; el cujus ipse factor est, matrem sibi fecit, quando de ejus carne concipiendus atque pariendus veram materiam carnis Deus immensus ac sempiternus accepit ut et secundum veritatem formae servilis, Deus homo misericorditer fieret; et secundum formam Dei,

1 Lov., que.

Quatuor VSS, sedel.

5

Corbeiensis Ms., substanti m.

⚫sic vs. Corbeiensis et alii plures. At Lov., no træ. Lov., nalam.

15. Sic ergo Christum Dei Filium, id est, unam ex Trinitate personam Deum verum crede, ut divinitatem ejus de natura Patris natam esse non dubites: et sic eum verum hominem crede, ut ejus carnem non cœlestis, non aeriæ, non alterius cujusquam putes esse naturæ; sed ejus cujus est omnium hominum caro, id est, quam ipse Deus homini primo de terra plasmavit, et cæteris hominibus plasmat, quos per propagationem ex hominibus creat. Sed licet caro Christi, et omnium hominum unius ejusdemque naturæ sit; hæc tamen quam Deus Verbum ex Maria virgine sibi unire dignatus est, sine peccato concepta, sine peccato nata est: utpote secundum quam Deus æternus et justus misericorditer et conceptus et natus est, et Dominus gloriæ crucifixus est.

[ocr errors]

16. Quibus autem verbis explicabitur carnis illius excellentia singularis, cujus divina est ex ipsa sni conceptione persona, cujus origo nativitatis insolita, qua sic Verbum caro factum est, ut una persona esset cum carne sua Unigenitus ac sempiternus Deus, ipsa sue carnis conceptione conceptus? 1-tam vero er terorum hominum carnem per humanum certum est nasci concubitum, viro seminante, femina vero concipiente atque pariente. Et quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur ut filios generent, sine libine non est parentum concubitus: ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propagat o, sed libido; ne fecunditas naturæ buman facit homines cum peccato nasei, sed foeditas libidinis, quam homines habent ex illius primi justissima condemnatione peccati. Ideo beatus David, quamvis de legitimo nasceretur justoque conjugio, in quo scilicet nec infidelitatis culpa, nec fornicationis macula poterat inveniri; propter originale tamen peccatum, quo naturaliter obstricti filii sunt iræ, non solum impiorum filii, sed omnes etiam qui de justorum sanclificata carne nascuntur, exclamat et dicit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me * mater mea (Psal. L, 7). Sanctus etiam Job dicit mun dum a sorde non esse hominem, nec si unius diei sit vita ejus super terram (Job XIV, 4, sec. LXX).

ab

17. Dei ergo Filius unigenitus qui est in sinu Patris, ut carnem hominis animamque mundaret, susce ptione carnis atque anime rationalis incarnatus est; et qui est Deus verus, homo verus factus est; non ut alter Deus esset, alter homo, sed idem Deus, idem homo. Qui ut illud peccatum quod in concubitu mortalis carnis generatio humana contraxit, auferret, conceptus est novo more, Deus incarnatus in matre virgine, sine coitu viri, sine libidine concipientis virginis ut per Deum hominem, quem absque libidine conceptum inviolatus edidit virginis uterus, lucretur peccatum quod na centes trahunt omnes homines, quibus in corpore mortis hujus talis est nascendi conditio, ut matres eorum fecunditatis opus implere non possint, nisi prius virginitatem carnis amiserint. Solus igitur abstulit peccatum conceptionis atque nativitatis humanæ Deus Unigenitus, qui dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex virgine; et cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in matre. Ista causa est, qua Deus factus est filius virginis Mariæ, et Maria virgo mater facta est Unigeniti Dei; ut quem Pater genuit ex aternitate, ipsum virgo conceptum proferret in tempore: illa utique virgo, quam Deus, qui de ea fueral nasciturus, ita singulari gratia prævenit atque replevit, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habet universitas Dominum; et ipsum sibi videret nascendi solemnitate subditum, quem in unitate Paternæ substantia non solum humana, sed etiam ange

Post, sua carnis, ad Corbeiensis libri oram additur, quam in prima nativitate non habuit. Lov., concepit me.

lica creatura cognoscit et adorat Altissimum.

18. Sic ergo peccatum et poena peccati, quæ per scelus corruptæ mulieris intravit in mundum, per inviolate virginis partum aufertur a mundo. Et quia in conditione generis humani per mulierem, quæ de solo viro facta est, contigit ut mortis vinculo teneremur obstricti; hoc in redemptione humani generis divina bonitas egit, ut per virum, qui de sola muliere natus est, vita hominibus redderetur. Illic humanam naturam nequissima deceptione sibi diabolus in peccati similitudinem sociavit: hic Deus humanam naturam in unitatem personæ suscepit. Ibi femina decepta est, ut fieret filia diaboli: hic virgo gratia repleta est, ut fieret mater summi atque incommutabilis Unigeniti Dei. Ibi angelus dejectus per superbiam, seductæ mulieris animum obtinuit: hic Deus humilians se per misericordiam, incorruptæ virginis uterum ex ea nasciturus implevit. Dei enim Filius Jesus Christus qui in forma Dei erat; quod nisi ex natura Patris natus esset, esse non posset; ipse, secundum apostolicam doctrinam, semetipsum exinanivil formam servi accipiens. Formam ergo servi, id est, naturam servi in suam accepit Deus ille personam, atque ita hominum factor in similitudine hominum factus, habitu est inventus ut homo; ipse humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11, 6-8).

1

19. Intente igitur hanc Apostoli sententiam cogita, ul in ea cognosces quomodo Dominum Jesum Christum eumdem Deum atque hominem credas; nec tan en in eo veritatem utriusque naturæ in una persona, aut ceafundas, aut dividas. Cum ergo primum undis de Domino Jesu Christo, quia in forma Dei erat; oportet te agnoscere, firmissimeque tenere, in illo formæ nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma igitur Dei Dominus Jesus Christus erat; quia in natura Dei Patris semper erat, de quo natus erat. Unius ergo naturæ cum Patre est, æqualiterque cum co sempiternus atque immensus, æqualiter immortalis et incommutabilis, æqualiter invisibilis et inenarrabilis, æqualiter bonus et justus, æqualiter miserator et misericors, patiens et multum misericors et verax, æqualiter fortis et suavis; æqualiter sapiens atq e omnipotens.

20. Proinde hæc omoin qua diximus de Filio Dei, firmissima fide retinens (quia hæc utique omnia in unitate naturæ habens cum Patre, sine dubio æqualis est Patri propter quod et Apostolus continuo ad ungens ait: Non rapinam arbitratus est esse se aqualem Deo, non enim rapinæ 3 fuit illa Filii cum Patre divinitatis æqualitas, sed naturæ ), etiam illa quæ consequenter subjungit Apostolus dicens, quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; el quia humiliavit semetipsum, factus obediens usque ail mortem, mortem autem crucis: omnia hæc de illo nigenito Deo Dei Filio, de illo Verbo Deo, de quo dieit evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; de illa Dei Virtute, Deique Sapientia de qua Deo dicitur, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. cm, 24); de illo Principio cum quo unum est Pater ipse principium, et in quo sibi comterno fecit cœlum et terram, id est omnem spiritualem corporalemque naturam; de Deo unigenito, qui est in sinu Patris, ut dixig omnia hac personaliter accipe salva tamen æternitate, immensitate, immortalitate, incommutabilitate, invisibilitate divinitatis ejus. Quæ ita naturaliter et æqualiter communia cum Deo Patre habet Deus Filius, ut licet homo pro nobis fuerit veraciter factus, permanserit tamen æqualis vero Deo Patri, de quo na↑ Editi Lov., quia. Emendatur ad Corbeiensem vs. Editi, retine. Castigantur ad veteres, libros. Lov., rapina. Et paulo post, sed natura.

▲ Editi alii, Dei Filius.

Abest, vero Deo, a Ms. Corbeiensi et aliis nonnullis.

tus est verus et Veritas Deus. Semetipsum igitur exinanivit, sed de plenitudine ejus nos omnes accepimus: quam plenitudinem si exinanitus amitteret, quod de ea nobis daret utique non haberet. Eodem autem non habente, nos procul dubio nihil possemus accipere. De plenitudine autem ejus nos omnes accepimus. Ex eo igitur quod nobis de plenitudine sua dedit, ostendit etiam, cum se exinanivit, plenitudinem non amisisse quam habuit: quia si plenitudinem suam amitteret, dare de illa nullatenus posset. Formam ergo servi accepit: neque enim aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi formæ servilis, id est naturæ humanæ acceptio.

21. Utraque est igitur in Christo forma, quia utraque et vera et plena est in Christo substantia. Ideo sanctus evangelista plenum eum gratiæ et veritatis prædicat (Joan. 1, 1, 16, 14): quia et in divina natura, in qua Deus Veritas est, plenus est; et in humana, in qua homo verus Gratia factus est, plenus est. In illa plenitudine Deus est, in forma Dei æqnafis Deo; in ista plenitudine servus, in forma servi, quia in similitudine hominum factus, habitu est inventus ut homo. Exinaniens ergo semetipsum, formam servi accepit, ut fieret servus; sed formæ Dei plenitudinem non amisit, in qua semper est æternus atque incommutabilis Dominus factus secundum formam servi homo verus, ejusdem naturæ cujus est ancilla mater; et manens in forma Dei Deus verus, ejusdem naturæ cujus est etiam Dominus Pater. In forma Dei cum Patre et Spiritu sancto unus et solus formafor omnium Deus; secundum formam servi solus ipse sua et Patris et Spiritus sancti operatione formatus: quod creator est, commune habens naturaliter cum Paire et Spiritu sancto; quod autem creatus est, solus habens personaliter in se ipso. Cujus et nativitatem futuram secundum carnem, et mortem, et resurrectionem, atque in cœlos ascensionem Lex et Prophetæ prænuntiare nunquam destiterunt, prout ipse præcipiebat, obedientes et verbis et factis.

2

22. Nam et in sacrificiis carnalium vict`marum, que sibi ipsa sancta Trinitas, quæ unus est Deus Novi et Veteris Testamenti, a patribus nostris pravcipiebat offerri, illius sacrificii significabatur gratissimum munus, quo pro nobis se ipsum solus Deus Filius secundum carnem esset misericorditer oblaturus. Ipse enim, secundum apostolicam doctrinam, obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostium Deo in odorem suavitatis (Ephes. v, 5). Ipse verus Deus et verus Pontifex, qui pro nobis non in sanguine tanrorum et hircorum, sed in sanguine suo semel introivit in sancta (Hebr. 1x, 12). Quod tunc pontifex ille significabat, qui cum sanguine in sancta sanctorum per annos singulos intrabat. Iste igitur est, qui in se uno totum exhibuit, quod esse necessarium ad redemptionis nostra sciebat effectum; idem scilicet sacei dos et sacrificium, idem Deus et templum: sacerdos, per quem sumus reconciliati; sacrificium, quo reconciliati : templum, in quo reconciliati; Deus, cui reconciliati. Solus tamen sacerdos, sacrificiam, et templum; quia hæc omnia Deus secundum formiam servi: non autem solus Deus; quia hoc cum Patre et Spiritu sancto secundum formam Dei.

25. Reconciliati sumus igitur per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum divinitatem. Trinitas enim nos sibi reconcilavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis permanet humane divinæque naturæ, ut sicut vera semper est ejus divinitas, quam de Patre incommutabilem habet, ita vera semper atque incommutabilis ejus humanitas sit, quam sibi unitam summa divinitas gerit.

24. Ilce pauca de fide sanctæ Trinitatis, quae so

Hic editi addunt, formam servi secundum quam crcutus est: glessema, quod abest a Mss.

Apud Lov. Omissum erat, obedientes; quod Mɛs. ha bent.

lus et verus est naturaliter Deus, quantum brevitas temporis et sermonis permisit, inserui. Nunc de creatura quid absque dubitatione credere debeas, intimabo.

CAPUT III. 25. Create res a Deo. Unde naturæ create proficiant et deficiant. Deus ubique. Deus naturaliter vita. Origo vitæ male. Peccatum in Spiritum sanctum. Principaliter itaque tene, omnem naturam quæ non est Trinitas Deus, ab ipsa sancta Trinitate qur solus verus et æternus Deus est, creatam ex nihilo; ac sic universa in cœlis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Thronos sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, opus atque creaturam esse sancte Trinitatis (Coloss. 1, 16); quæ est unus Deus rerum omnium Creator et Dominus, æternus, omnipotens, et bonus, habens naturaliter ut semper sit, et ut mutari aliquando non possit. Hic Deus qui sine initio semper est, quia summe est, dedit rebus a se creatis ut sint: non tamen sine initio, quia nulla creatura ejusdem naturæ est, cujus est Trinitas unus verus et bonus Deus, a quo creata sunt omnia. Et quia summe bonus est, dedit omnibus naturis quas fecit ut bona sint: non tamen tantum bonæ, quantum Creator omnium bonorum, qui non Solum summe bonus, sed etiam summum atque incommutabile bonum est; quia æternum bonum est, nullum habens defectum, quia non ex nihilo factum; nullum habens profectum, quia non habet initium. Ideo quippe naLure a Deo facta proficere possunt, quia esse cœperunt; ideo deficere, quia ex nihilo facta sunt. Ad defectum eas conditio ducit originis, ad profectum vero provchit operatio Creatoris. In eo igitur primum Trinitatis, que Deus verus est, æternitas sine initio naturalis agnoscitur, quia quædam ita fecit, ut cum esse quidem cœperint, tamen non esse aliquando non possint in eo vero ejus omnipotentia intelligitur, quia omnem creaturam visibilem atque invisibilem, id est corporalem atque spiritualem de nihilo fecit; in quibus ipsa rerum diversitas multo magis commendat bonitatem atque omnipotentiam Creatoris. Nisi enim omnipotens esset, non una eademque facilitate summa atque ima fecisset; et nisi summe bonus esset, non se gubernandis rebus quoque infimis præstitisset.

26. Igitur tam in magnis quam in parvis quibusque rebus conditis magna et bonitas atque omnipotentia Conditoris. Omnia enim sapienter fecit summa veraque Sapientia; cui naturaliter hoc est esse, quod sapientem esse; hoc facere, quod sapienter facere. Simplicitas itaque multiplicis sapientia Dei magnitudinem celsitudinis suæ, non solum in magnitudine sublimium creaturarum, verum etiam in infimarum parvitate commendat: dum bona omnia quæ creavit, non solum multo inferius dissimiliusque suo Creatore sent, utpote non prolata de ipso, sed facta prorsus ex hilo; verum etiam inter se non æqualiter sunt, sed unaquæque res ita permanet, sicut a Deo ut esset accepit, alia quidem sic, alia autem sic. Neque enim sic datum est corporibus ut sint, sicut spiritus acceperunt: cum ipsa quoque corpora non æqualiter sint, et in ipsis cœlestibus atque terrestribus inveniatur nonnulla diversitas; cum tam cœlestia quam terrestria, on solum impari distent quantitate molis, verum etiam dis-imili splendeant claritate. Aliu namque est, sicut Apostolus dicit, claritas cœlestium corporum, alia terrestrium. In ipsis quoque cœlestibus, alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum : stella enim a stella differt in claritate (I Cor. xv, 40, 41). Corporalium igitur naturarum diversitas ostendit unamquamque earum non hoc esse, quod ex se semper habere potuerit, sed quod ex dispositione atque opere omnipotentissimi atque incommutabilis et sapientissimi Creatoris accepit

Hic apud Lov. additur, justus.

Ms. Corbeiensis, facultate.

sic Ms. Corbeiensis. At Lov., eum non esset.

27. Quod si unius ejusdemque naturæ esset quali bet creatura corporalis, cujus est saneta Trinitas, quæ unus est Deus; nec localiter in loco esset, nec temporis mutationem aliquando sentiret, nec de loco ad locum transiret, nec circumscriberetur quantitate molis suæ. Quæ omnia ostendunt hujuscemodi naturarum illum esse opificem, cui nullus latus aut angustus locus est, quia non minus in angustis quam in latis totus est; nec mutatur tempore, quia solus potest volumina temporum, non temporali volubilitate, sed æterna stabilitate mirabiliter ordinare. Neque emin in tempore cogitat, quemadmodum temporum series rerum decessione ac successione transcurrat : nee aliqua molis quantitate terminatur, quia nulla * concluditur: neque per mundi partes partibus suis est ipse diffusus, ut majores mundi partes suis majoribus impleat, et minores minoribus implendo nusquam tamen Lotus se infundat. Ipse enim est Deus qui ait: Cœlum el terram ego impleo (Jerem. xxu, 24). Omnia igitur quæ fecit, id est, spiritus et corpora, summa et ima, cœlestia atque terrestria, viventia et quibus facultatem vivendi non dedit, ineffabiliter ubique totus Dominus Deus et implet et continet; nec in iis quae dividuntur ipse dividitur, nec in iis quæ mutantur úllá mutatione variatur. Nisi ením naturaliter incommutabilis ipse esset, nunquam in rebus mutabilibus ordo quidam consilii ac dispositionis ejus incommutabilis permaneret.

28. Deus igitur rerum corporearum atque incorporcarum creator immensus, eo primum se nullum esse corpus ostendit, quia quibusdam corporibus vitam non dedit, cum corpora omnia ipse creaverit. Ipse autem naturaliter vita est, quia si vita non esset, non viventia corpora non fecisset. Neque enim facit rem non viventem, nisi res vivens. Non igitur unins naturæ cum Deo sunt corpora, quæ omnino vivere non possunt. Ac sic neque illa corpora unius nature cum Deo sunt, quibus singulis singulos brutos atque irrationabiles spiritus, quibus eadem corpora vivificarentur ac sensificarentur, inseruit. Sed nec ipsi bruti Spiritus unius nature cum Deo sunt, quos licet vivificandis sensificandisque cognoscatur inseruisse corporibus; ipsis tamen spiritibus nullum intelligendi largitus est lumen, quo suum possent aut cognoscere aut diligere Creatorem.

29. Ipsos quoque spiritus, quos rationales atque intellectuales esse non dubium est, quis audeat blasphemo spiritu et cæco corde, ejusdem naturæ cujus est Deus, vel putare, vel dicere; cum Deus utique naturaliter incommutabilis omnino sit et immensus? Qui cum in se diversitatem ullam habere non possit, in eisdem tamen spiritibus, quos rationales atque intellectuales fecit, diversitatem suæ operationis ostendit. In quibusdam enim, id est, qui terrenis ac mortalibus sunt inserti corporibus, etsi nullus est localis motus, quia per lacorum corporalium partes, cum ipsi in corporibus sint, non particulatim sunt, sed sicut in totis corporibus toti, sic in eorumdem corporum partibus toti sunt tamen cogitationum varietas diversitatem in eis cujusdam temporalis motionis ac mutationis ostendit; dum modo aliquid nesciunt, modo sciunt; modo volunt, modo nolunt; modo sapiunt, modo desipiunt; modo iniqui ex justis, modo justi sunt ex iniquis; modo pietatis illustrantur lumine, modo depravantur tenebroso impietatis er

[blocks in formation]

indefessa, et in quantum creatur.e angelicæ gratis datum est perfecta dilectione, contemplatione, atque exsultatione multitudinem dulcedinis Domini incessa biliter sumant ; nec ab eo naturali conditione deficiant ), etsi inherentibus Deo nihil inest de varietate temporis; quia collato sibi æternæ incorruptionis atque incommutabilitatis munere, nihil in se sentiunt mutationis : inest tamen singulis terminus naturalis, quo a se invicem discernuntur; quia nullus eorum est in alio; et cum uni eorum opus quodlibet injungitur; alius quoque alteri operi implendo divine polestatis deputatur arbitrio. Haec autem omnia ostendunt etiam sanctos Angelos creaturam esse sanctæ Trinitatis: cujus per singulas res, quas utique sicut voluit fecit, apparet mirabilis et sapientia in dispositione, et virtus in opere.

31. Quosdam igitur spiritus sic Deus creavit, ut semper essent; quosdami vero, ut esse spiritus quandoque desinerent. Illos itaque desituros quosdam ex aqua, quosdam, quia sic voluit Omnipotens, produxit ex terra. Superiores vero spiritus nullum cum corporeis elementis habere fecit naturale consortium; quos et æternos creavit, et eis facultatem atque intelligentiam cogitanda, cognoscenda, diligendæque divinitatis inseruit. Quos tamen ita creavit, ut etiam præ se ipsis illum diligerent, cujus se tales creatos opere cognovissent; cum eorum, ut tales fierent, nulla merita præcessissent. Ut autem haec dilectio haberet justam et congruam laudem, voluntatis quoque eis tribuit libertatem; ut esset eis possibile, sive ad eum qui supra eos est intentionem sanctæ dilectionis erigere, sive ad se vel ad ea quæ infra eos sunt prævæ cupiditatis semetipsos pondere declinare.

32. Non est igitur natura, quæ in æternum possit, sive misere, sive beate vivendo subsistere, nisi quæ potest de Deo, ipsius Dei munere, cogitare. Ilæc autem natura intellectualis in animabus est hominum, et spiritibus Angelorum. Deus quippe cognoscendi ac diligendi se non nisi Angelis et hominibus indidit facultatem. Quibus propter arbitrii libertatem, quæ maxime debuit intellectuali creaturæ Creatoris benignitate conferri, ita cognoscendi ac diligendi se facultatem voluntatemque donavit, ut cam unusquisque, et habere posset, et perdere; si quis tamen sponte eam perderet, suo eam deinceps arbitrio resumere non valeret: ut illius esset sanctæ cogitationis initia gratuita dono bonitatis denuo renovandis quibus vellet infundere, cujus fuit in ipso creationis exordio nullis præcedentibus meritis spiritus et corpora locis atque affectionibus, prout ipse sapiens voluit, congruis mirabiliter ordinare. Angeli ergo atque homines pro co quod rationales facti sunt, æternitatis ac beatitudinis donum in ipsa naturæ spiritualis creatione divinitus acceperunt: ita scilicet, ut si dilectioni Creatoris sui jugiter inhæsissent, simul æterni beatique mansissent; si vero proprie libertatis arbitrio contra summi 'Creatoris imperium suam niterentur facere voluntatem, protinus a contumacibus beatitudo discederet, et ad supplicium eis relinqueretur æternitas misera, erroribus deinceps doloribusque crucianda, Et de Angelis quidem hoc disposuit et implevit, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam cani divino munere repararet.

33. Pars itaque Angelorum, quæ a suo creatore Deo, quo solo bono beata fuit, voluntaria prorsus aversione discessit, æquitatis supernæ judicio initium sua damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit; ut non aliud ei esset incipere jam puniri, quam illius beatitici boni dilectione destitui : quam Deus in æterno sic totam præcepit remanere supplicio, ut etiam ignem

[blocks in formation]

ei æternum pararet; in quo illi omnes prævaricatores angeli nec mala voluntate possint unquam carere, nec pœna; sed permanente in eis injuste aversionis malo, permaneat etiam juste retributionis æterna damnatio. Horum malorum princeps diabolus prinos homines, quos ad peccati participium invidus duxit, non eis tantum, sed et universæ propagini eorum cum vitio peccati meritum mortis inseruit. Deus autem misericors et justus, sicut diabolo et angelis ejus propria cadentibus voluntate, cæteros Angelos in su dilectionis æternitate firmavit; sic etiam humani generis massam non totam in sempiternum perire per misit, sed quos voluit ejus gratuita bonitas, repulsis tenebris, in quibus omnis humana nativitas peccati originalis condemnatione versatur, reducendos prædestinavit ad lucem: in eo præcipue demonstrans quod istos originalis peccati vinculis indebita gratia Liberatoris absolveret; cum alios, et quam maxime parvulos, quibus nulla possunt vel bona vel mala inesse propria merita voluntatis, insolubili nexu aterna damnatio retineret.

34. Bone quoque voluntatis et cogitationis initium, non homini ex se ipso nasci, sed divinitus et præparari et tribui, in eo Deus evidenter ostendit, quod neque diabolus, neque aliquis angelorum ejus, ex quo ruinæ illius merito in hanc sunt inferiorem detrusi caliginem, bonam potuit aut poterit resumere voluntatem. Quod si possibile esset ut humana natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset; multo possibilius hoc natura haberet angelica, quae quanto miJus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis bac esset prædita facultate. Sed ostendit Deus unde bona voluntas hominibus detur, quam sic amiserunt angeli cum haberent, ut amissam deinceps habere non possint.

35. Quoniam igitur digna est eadem voluntas bona per Dei gratiam æterne beatitudinis præmio, et iuiquitas angelica atque humana esse non debet impunita; propterea secundum catholicæ fidei regulam, venturum esse Filium Dei ad puniendos omnes peccatores angelos, et ad judicandos homines vivos el mortuos fideliter exspectamus. Testatur enim beatus Petrus quia Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni detrudens, tradidit in judicio puniendos reservari (1 Petr. 1, 4). De hominibus quoque vivis ac mortuis judicandis beatus Paulus hoc ait: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos el mortuos, et per adventum ipsius, et regnum ejus (II Tim. iv, 4). In cujus adventu ab illo primi hominis corpore, quod Deus de terra plasmavit, usque ad omnium hominum corpora, quæ animata quandoque vivere cœperunt, ab illo resuscitabuntur, a quo operante creata sunt. Singula vero corpora illis singulis suis animabus in resurrectione reddentur, quas in materuis, ut vivere inciperent, ventribus habere cœperunt: ut scilicet animæ in illo examine justi judicis in eisdem singulis corporibus suis accipiant retributionem, sive regni, sive supplicii, in quibus siye bouam, sive malam qualitatem vitæ præsentis babuerunt.

36. Qualitas autem malæ vitæ ab infidelitate incipit, quæ ab originalis peccati reatu initium sumit. In quo quisquis incipit ita vivere, ut ante liniat vitam, quam ab ejus obligatione solvatur, si unius diei, vel unius horæ spatio anima illa vixit in corpore, necesse est eam cum eodem corpore interminabilia gehenne

sic of time notæ Corbeiensis liber. At Lov., præcipitium. 2 Corbeiensis Ms., sed si quis: a secunda mana correctus, sed si quos.

3 sic tres Mss. Vaticani. At Corbeiensis omittit, propriæ. Lov. habet, propria merita. Unus e Vaticanis MSS, propie me ilo.

* Lov. et Mss., et adventum ejus; omisso, per, quod in uno e valica.is VSS. reperitur.

supplicia sustinere: ubi diabolus cum angelis suis in æternum arsurus est, qui et primus peccavit, et peccatum primis hominibus persuasit; ubi cum eo etiam fornicarii, idolis servientes, adulteri, molles, masenlorum concubitores, fures, avari, ebriosi, maledici, rapaces, et omnes qui opera carnis agunt (de quibus beatus dicit Apostolus, quia regnum Dei non consequentur [I Cor. vi, 9, 10, et Galat. v, 19-21]), si ante hujus vitæ terminum a viis suis malis conversi non fuerint, æternis ignibus exurentur. Omnis enim homo, qui in hoc sæculo usque ad finem in iniquitatum delectatione et cordis obduratione permanserit, sicut hic eum noxia criminum delectatio tenuit, sic eum sine fine sempiterna cruciatio retinebit.

37. Erit enim etiam iniquorum resurrectio, sed sine immutatione, quam solis fidelibus et ex fide ju ste viventibus daturus est Deus. Hoc est enim quod ait beatus Paulus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ostendens autem justos divino munere commutandos, ait: Et nos immutabimur. Habebunt ergo iniqui cum justis resurrectionem carnis communem, immutationis tamen gratiam non habebunt, quæ dabitur justis: quoniam a corporibus impiorum non auferetur corruptio et ignobilitas et infirmitas in quibus seminantur; quæ ob hoc morte etiam non exstinguentur, ut illud juge tormentum corpori atque animæ sit mortis æternæ supplicium. Justæ vero animæ, quas hic Redemptor Deus gratis ex fide justificavit, et justificatis bene vivendi usque in finem perseverantiam tribuit, in ipsis corporibus, in quibus hic justificationis gratiam divinitus acceperunt, et in quibus justificata per fidem, in charitate Dei proximique vixerunt, regni coelestis æterna beatitudine potientur glorificatis etiam corporibus suis, quæ sine dubio carnis natura, quam Deus creavit, veraciter permanente, non sicut hic animalia, sed spiritualia tunc habebunt. Sanctorum enim seminatur corpus animale, surgel corpus spirituale. In his per illam immutationem, quæ solis dabitur justis, implebitur quod oportere dicit Apostolus, ut corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem (1 Cor. xv, 51, 52, 44, 53). In quibus sexus masculinus, vel femineus, sicut eadem corpora creata sunt, permanebit: quorum gloria erit pro factorum bonorum diversitate diversa. Omnia tamen corpora, sive masculorum, sive feminarum, quæcumque in regno illo erunt, gloriosa erunt: ille autem judex novit quantam unicuique sit daturus gloriam ; quia in hac vita per misericordiam gratis justificando prævenit, quos illic per justitiam glorificare disponit.

38. Tempus vero acquirendi vitam ætermain in ista tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluitesse etiam pœnitentiam fructuosam. Ideo autem hic pœnitentia fructuosa est, quia potest hic homo deposita malitia bene vivere, et mutata voluntate injusta, merita simul operaque mutare, et in timore Dei ca gerere quæ placeant Deo. Quod qui in hac vita non fecerit, habeit quidem poenitentiam in futuro sæculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Dei non inveniet : quia etsi erit ibi stimulus pœnitudinis, nulla tamen ibi erit amplius correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi vel desiderari justitia. Voluntas enim corum talis erit, ut habeat in se semper malignitatis sux supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum, Quia sicut illi qui cum Christo regnabunt, nullas in se male voluntatis reliquias habebunt; ita illi qui erunt in supplicio ignis æterni cum diabolo et ejus angelis deputati, sicut nullam ulterius habebunt requiem, sic bonam nullatenus habere poterunt voluntatem. Et sicut cohæredibus Christi dabitur perfectio gratiæ ad æternam gloriam; sic consortibus

Corbeiensis et alii quatuor Mss., dilectione. Et paulo Jost, dilectio tenuit.

* Abest, injusta, a Corbei, nsi et aliis quatuor Mss.

diaboli cumulabit ipsa malignitas pœnam, quando exterioribus deputati tenebris nullo illustrabuntur interiore lumine veritatis.

39. Proinde omni homini in hac vita esse potest utilis pœnitentia, quam quocumque tempore homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis præteritis, et pro eis in conspectu Dei non solum corporis, sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum suorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim nobis Dominus prophetico promittit eloquio, dicens: Si conversus fueris, et ingemueris, salvus eris (Isai. xxx, 15, sec. LXX). Et alio loco dicitur: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de præteritis deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. xx!, 1). Nunquam peccanti esset indicta pro peccatis deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda. Sed etiam pœnitentia peccatori tunc prodest, si eam in Ecclesia catholica gerat : cui Deus in persona beati Petri ligandi solvendique tribuit potestatem, dicens, Quæ alligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis; et quæ solveris super terram, erunt soluta et in cælis (Matth. xvi, 19). In quacum que igitur homo ætate veram peccatorum suorum pænitentiam egerit, et vitam suam Deo illuminante correxerit, non privabitur indulgentiæ munere: quia Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem morientis, quantum ut revertatur a via sua mala, et vivat anima ejus (Ezech. xxx, 11).

40. Verumtamen nullus hominum debet sub spe misericordiæ Dei, in suis diutius remanere peccatis; cum etiam in ipso corpore nemo velit sub spe futuræ salutis diutius ægrotare. Tales enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt, et sibi de Deo indulgentiam repromittunt, nonnunquam ita præveniuntur repentino Dei furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant. Ideo unumquemque nostrum sacra Scriptura benigne præmonet, dicens: Ne tardaveris converti ad Deum, et ne differus de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindicta disperdet te (Eccli. v, 8, 9). Dicit etiam beatus David Hodie si vocem ejus audieritis, nolit obdurare corda vestra (Psal, xciv, 8). Cui beatus quo que Paulus concordat his verbis: Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (Hebr. m, 12 et 13). Obdurato igitur corde vivit, sive qui non convertitur desperans de indulgentia peccatorum suorum, sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in finem vitæ præsentis in suorum criminum perversitate

remaneat.

[ocr errors]

41. Proinde diligentes misericordiam Dei, metuentesque justitiam, nec de remissione peccatorum desperemus, nec remaneamus in peccatis: scientes quia illa omnium hominum debita sit exactura æquitas justissimi judicis, quæ non dimiserit misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim misericordia suscipit absolvitque conversos, ita justitia repellet et puniet obduratos. Hi sunt qui peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saculo, neque in futuro remissionem accipient peccatorum (Matth. xu, 31, 32). Ideo' autem hominis anima intellectualis spiritus est ut quærat, agnoscat, atque discernat et tempus operum suorum, pro quibus receptura est in judicio quod ordinavit divina justitia, et ejusdem retributionis tempus, quo non etiam licebit aut opera mutare, aut remmissionem peccatorum suorum de diviua misericordia utiliter postulare. Cæteri vero spiritus omnium animalium, quibus non est intellectus, quia quidam eorum de terra, quidam de aquis originem ducunt (de aquis enim sunt reptilia et volatilia, de terra vero Ita sex Mss. At Lov., mortem peccatoris sive morientis, sed mugis ut, etc.

sic" probe notæ Mss. At Lov., Obduratus igitur vivit. 3 Lov., permaneat.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »