ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

quedam quæ repunt, quædam vero quæ gradiuntur, exorta sunt); tamdiu spiritus sunt, quamdiu in corporibus vivunt. Anima quippe quæ rationis capax divinitus facta non est, cum carne sua et incipit et desinit vivere; quia quando corpori vitam non tribuit, et ipsa non vivit : atque ita miro modo cum omni carni anima vivendi causa sit; spiritus tamen irrationalis tamdiu vivit, quamdiu in carne manere potuerit, et dum a carne sua separatur, exstinguitur. Ita fit ut cum ipse vita carnis suæ sit, vivere tamen nequeat, quando vitam carni subministrare destiterit; et si non sit caro cui vitam dare valeat, ipse quoque eam protinus non habebit. Ideo nec æternitas irrationalibus spiritibus data est, nec aliquod eis judicium præparatur, in quo eis vel beatitudo pro bonis, vel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo autem in eis nulla operum discretio requiretur, quia nullam intelligendi facultatem divinitus acceperunt. Propterea ergo corum corpora resurrectura non sunt, quia nec in ipsis animabus eorum aut æquitas aut iniquitas fuit, pro qua eis æterna vel beatitudo sit retribuenda, vel pœna.

42. Illa igitur animalia præsentis sæculi cursum atque ornatum secundum Creatoris incomprehensibilem peragunt voluntatem, quæ de snis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationalia non sunt. Numquid enim de bobus cura est Deo (I Cor. 1x, 9)? Homines vero quia rationales facti sunt, et de se et de omnibus rebus quas in usum vitæ præsentis acceperunt, rationem reddituri sunt Deo, et pro suorum actuum qualitate recipient aut poenam aut gloriam. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Chrisli, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. v, 10): tunc scilicet, cum secundum ipsius nostri Creatoris ac Redemptoris eloquium, Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judici (Joan. v. 28 et 29 ). Ut scilicet qui mala egerint, eant in combustionem æternam, semper arsuri cum diabolo principe omnium malorum '; qui vero bona fecerunt, eant in vitam æternam, regnaturi sine fine cum Christo rege omnium sæculorum. Illi autem cum Christo regnabunt, quos Deus gratuita bonitate sia prædestavit ad regnum. Quia enim eos tales prædestinando præparavit, ut regno digni essent; præparavit utique secundum propositum vocandos, ut obediant ; præparávit justificandos, ut accepta gratia recte credant, et bene vivant ; præparavit etiam glorificandos, ut Christi cohæredes effecti, regnum coelorum sine line possideant.

43. Ad quod regnum diversis temporibus per Sacramenta, quæ ad fidem incarnationis suæ Christus instituit, illi pervenerunt, quos Deus gratis nullo bonæ voluntatis, vel boni operis merito præcedentesalvavit. Quemadmodum et ex illo tempore quo Salvator noster dixit, Si quis renatus non fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Id. in, 5), absque sacramento Baptismatis, præter eos qui in Ecclesia catholica sine Baptismate pro Christo sanguinem fundunt, nec regnum cœlorum potest quisquam accipere, nec vitam æternam. Quia sive i Catholica, sive in haeresi quacumque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Baptismi sacramentum acceperit, integrum Sacramentum accipit; sed salutem, quæ virtus est Sacramenti, non habebit, si extra catholicam Ecclesiam ipsum Sacramentum habuerit. Ergo ideo debet ad Ecclesiam redire, non ut sacramentum Baptismatis iterum accipiat, quod nemo debet in quo libet homine baptizato repetere; sed ut in societate

↑ Unus e Vaticanis vss., cum omnis anima in carne. ov., in catholica fide. Abest, fide, a melioribus Miss., cujus verbi loco, in uno e Vaticanis Mss. est, Ecclesia; sed superfino additum, cum ipsa nomine Catholice satis a, ud veteres designetur.

catholica vitam æternam accipiat, ad quam obtinendam nunqnam esse potest idoneus, qui cum sacramento Baptismatis ab Ecclesia catholica remanserit alienus. Qui si et eleemosynas largas faciat, et pro nomine Christi etiam sanguinem fundat, pro eo quod in hac vita non tenuit Ecclesiæ catholic unitatem, non habebit æternam salutem. Ubi enim cuique prodesse potest Baptismus, ibi potest et eleemosyna prodesse. Baptismus autem extra Ecclesiam quidem esse potest, sed nisi intra Ecclesiam prodesse non potest.

44. In Ecclesia igitur tantummodo catholica potest unicuique prodesse, et perceptio Baptismatis, et opera misericordiæ, et nominis Christi gloriosa confes sio si tamen in Ecclesia catholica bene vivatur. Sicut enim sine Ecclesiæ catholicæ societate nec Baptismus alicui potest prodesse, nec opera misericordie; nisi forte ut mitius torqueatur, non tamen ut inter Dei filios deputetur: sic intra Ecclesiam catholicam per solum Baptismum vita æterna non acquiritur, si post Baptismum male vivatur. Nam et illi qui bene vivunt, debent operibus misericordiæ indesinenter insistere: scientes se licet levia, nonnul la tamen quotidie contrahere peccata, pro quibus etiam sancti et justi semper in hac vita Deo dicere debeant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ( Matth. vi, 12).

45. Quæ peccata quoniam etiam in rebus licitis et a Deo concessis frequenter hominibus subrepunt, et quanto magis fortioribus cibis corpus impletur, et carnalibus cor hominis actibus atque affectibus implicatur, tanto frequentior culpa in hac mortalitate contrahitur propterea humiles servi Christi, qui cupiumt Domino suo sine impedimento et absque animi noxia occupatione servire, conjugia omnino non appetunt, et a carnibus ac vino abstinent, in quantum corporis valetudo permittit. Non quia peccatum est aut conjugem habere, aut vinum carnesve perci pere. Nam et beatus Apostolus dicit, Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem (1 Tim. IV, 4 et 5). Conjugium quoque in primis hominibus Deus et instituit, et benedixit ( Gen. 11, 22-24 ) : propter quod Apostolus ait, Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. xi, 4 ). Igitur servi Dei in eo quod a carnibus et vino abstinent, non tanquam res immundas refugiunt, sed mundioris vitae instituta sectantur:. et in eo quod conjugia non habent, non nuptiarum bonum crimen esse existimant, sed continentiam jugem bonis nuptiis meliorem esse non dubitant; isto quam maxime tempore, quando dicitur de continentia. Qui potest capere, capiat ( Matth. xix,-12); de nuptiis vero dicitur, Qui se non continet, nubat, (I Cor. vn, 9). In uno enim hortatione virtus erigitur, in altero infirmitas remedio sublevatur. Unde quia ægritudini semper est consulendum, propterea si cui primo contigerit privari conjugio, si voluerit secundas, vel etiam tertias inire nuptias, nullum de illis peccatum habebit, si eas caste servaverit; id est, si unus et una legitime duntaxat conjuncti fidem servant, ut nec ille mulieri præter uxorem, nec illa vi ro præter maritum ullatenus misceatur. In talibus etsi fuerit aliquis conjugalis excessus, qui tamen legitimum non violet thorum, habebit nommullum, se veniale peccatum.

46. Sed hæc illorum sunt, qui nullam voverunt continentiam Deo. Caeterum quisquis se ipsum castraverit propter regnum cœlorum, et in corde suo continentiam Deo voverit, non solum si fornicationis mortifero crimine maculetur, verum etiam si

3

[blocks in formation]

aut vir uxorem accipere, aut mulier nubere voluerit, secundum Apostoli sententiain damnationem habebit, quia primam fidem irritam fecit (1 Tim. v, 12 ). Sicut ergo secundum Apostoli sententiam, dignum est ut uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; quia si quis acceperit uxorem non peccat, et si virgo nupserit non peccat. ita secundum ejusdem apostoli dictum, qui statuerit in corde suo firmus nou habens necessitatem, potestatem autem habens sue voluntatis, et voverit continentiam Deo (I Cor. vit, 3, 27, 37), debet eam usque in finem tota mentis sollicitudine custodire, ne damnationem habeat, si primam fidem irritam fecerit. Similiter et conjugati viri, vel conjugatæ mulieres, si ex consensu perennem Deo voverint continentiam, noverint se voti sui obnoxios detineri ; nec jam sibi debere commixtionem carnis, quam licitam primitus habuerunt; sed Deo se debere continentiam, quam voverunt. Tune enim unusquisque regnum cœlorum, quod sanctis promittitur, possidebit, si obliviscens que retro sunt, et in anteriora extendens se ipsum (Philipp. 11, 13), secundum quod in Psalmis dicitur, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12); quod scit esse licitum, et ad profectum melioris vite pertinere cognoscit, et libenter voveat, et celeriter reddat, et in hoc quod votum reddit, meliore semper conatu proficiat. Onni enim voventi Deo et reddenti quod vovit, ipse quoque Deus reddet cœlestis regni præmia quæ promisit.

CAPUT IV, seu REGULA PRIMA. 47. Natura divina (a). Firmissime itaque tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum, in cujus nomine baptizati sumus. Cum enim aliud nomen sit Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; hoc est utique unum natura: 10men horum trium, quod dicitur Deus: qui dicit in Deuteronomio, Videte, videte 3 quoniam ego sum Deus, el non est alius præter me (Deut. xxx11, 39); et de quo dicitur, Audi Israel: Dominus Deus tuus, Dominus unus est; et, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies ( Id. vi, 4, 13 ).

CAPUT V, seu REG. 1. 48. Unus Deus, Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, sanctam Trinitatem esse solum naturaliter verum Deum. Quia cum tres deos nobis colere non liceat, nisi unum solum verum Deum tamen sicut Pater Deus verus dicitur testante Apostolo, qui ait, Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo el vero, el exspectare Filium ejus de celis, quem suscitavit a mortuis Jesum (1 Thess. 1, 9, 10); ita quoque Filium verum Deum Joannes commendat apostolus dicens, Scimus quia Filius Dei vemit, et dedit nobis intellectum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est Deus verus, et vita æterna (1 Joan. v, 20 ). Qui utique quoniam verus Deus est, etiam Veritas est, sicut ipse nos edocet, dicens: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). De Spiritu quoque sancto Joannes apostolus ait, Quia Spiri:us est veritas (] Joan. v, 6). Et utique non potest naturaliter Deus verus non esse, qui Veritas est. Quem etiam Deum Paulus apostolus confitetur, dicens: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, el non estis vestri. Empti enim estis pretio magno: glorificate et portale Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20).

CAPUT VI, seu REG. 11. 49. Deus æternus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, sanctam Trinitatem unum verum Deum sine initio sempiternum esse. Propter quod scriptum est: In principio erat Verbum,

Unus e Vaticanis Mss., se sui voli nexu detineri.
Unus Vaticanus Ms., fideliter.

sic plerique Mss. At Lov. semel tantum, videte. (a) Hinc incipiunt Regulæ fidei, numero 40, in corbeiensi libro aliisque nonnullis Miss. per notas numericas designatæ.

ct Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoe eral in principio apud Deum ( Joan. 1, 1, 2 ). Hæc dənuo sempiternitas intimatur in Psalmo, ubi dicitur, Deus autem Rex noster ante sæcula ( Psal. LXX1, 12): et alio loco, Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. 1, 20).

CAPUT VII, seu REG. IV. 50. Deus incommutabilis. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanclam Trinitatem solum verum Deum, sicut æternum, ita solum naturaliter incommutabilem esse. Hoc enim significat, cum dicit servo suo Mossi Ego sum qui sum (Exod. m, 14). Hinc et in Psalmis dicitur: In principio, Domine, terram fundusti, et opera manuum tuarum sunt cæli. Ipsi peribunt, tu autem permanes: el omnes sicul vestimentum veterascent, el sicul opertorium mutabis eos, el mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. c1, 26-28 ).

CAPUT VIII, seu Reg. v. 51. Deus omnium creator. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanetam Trinitatem solum esse verum Deum, rerum omnium visibilium atque invisibilium creatorem: de quo in Psalmis dicitur, Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in cis sunt (Psal. cxLv, 5, 6). De quo etiam Apostolus dicit: Quoniam ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in sæcula (Rom. xt, 36).

CAPUT IX, seu REG. VI. 52. Trinitas in unitate. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patris et Filii et Spiritus sancti unam quidem esse naturam, tres vero esse personas : Patremque solum esse qui dixit, llic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui*: et Filium solum esse super quem illa vox solius Patris insonuit, quando in Jordane secundum carnem baptizatus est Unigenitus Deus, qui carnem solus accepit: et Spiritum sanctum Patris et Filii solum esse, qui in specie columbæ super Christum baptizatum et ascendentem ab aqua descendit (Matth. xi, 17, 46), et quinquagesimo die post resurrectionem Christi fideles in uno loco positos in linguarum ignearum divisione adveniens replevit (Act. 11, 3, 4). lilam vero vocem qua solus locutus est Deus Pater, et illam carnem qua solus homo factus est Unigenitus Deus, et illam columbam in cujus specie Spiritus sanctus super Christum descendit, ilasque linguas igneas in quarum divisione fideles in uno loco constitutos replevit, opera esse totius sanctæ Trinitatis, id est, unius Dei, qui fecit omnia in cœlo et in terra, visibilia et invisibilia.

CAPUT X, seu Reg. và. 53. Distinctio personarum. Firmissime tene, et nullatenus dubites, solum Deum Filium, id est, unam ex Trinitate personam, solius Dei Patris esse Filium: Spiritum vero sanctum, ipsum quoque unam ex Trinitate personam, non solius Patris, sed simul Patris et Filii esse Spiritum. Ostendens enim Deus Filius se solum esse de Patre genitum ait, Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; et paulo post, Qui autem non credit, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. H, 16, 18). Spiritum autem sanctum et Patris et Filii esse Spiritum Apostolus docet, qui ait, Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis : et secutus ait: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. vы, 9)...

CAPUT XI, seu REG. v. 54. Spiritus sanctus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, eumdem Spiritum sanctum, qui Patris et Filii unus Spiritus est, de Patre et Filio procedere. Dicit enim Filius: Cum venerit Spiritus veritatis, qui a Putre procedit (Joan. xv, 26). Ubi suum Spiritum esse docuit, quia ipse est Ve

[blocks in formation]

77!

ritas (Joan. xiv, 6). De Filio quoque procedere Spiritum sanctum, prophetica atque apostolica nobis doctrina commendat. Isaias enim dicit de Filio: Percutiet terram virga oris sui, et Spiritu labiorum suorum interficiet impium (Isai. x1, 4). De quo et Apostolus ait: Quem interficiet Dominus Jesus Spiritu oris sui (II Thess. 11, 8). Quem etiam ipse unicus Dei Filius Spiritum oris sui esse significans, post resurrectionem suam insufflans in discipulos ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx, 22). De ore vero ip ius Domini Jesu ait Joannes in Apocalypsi quia gladius utraque parte acutus procedebat (Apoc. 1, 16). Ipse ergo Spiritus oris ejus, ipse est gladius qui de ore ejus procedit.

CAPUT XII, seu REG. IX. 55. Trinitas nullis terminis circumscripta. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum immensum esse virtute, non mole; et omnem creaturam spiritualem atque corporalem virtute ejus et præsentia contineri. Dicit enim Deus Pater: Coelum et terram ego impleo (Jerem. xxIII, 24). Dicitur etiam de Sapientia Dei, qua Filius ejus est, quia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. vin, 1). De Spiritu quoque sancto legimus, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (ld. 1, 7). Et David Proplieta dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in cœlum, tu illic es; et si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVII, 7, 8).

CAPUT XIII, seu REG. x. 56. Persona Filii. Firmissime tene, et nullatenus dubites, unam ex Trinitate personam, id est Deum Filium, qui de natura Dei Patris solus natus est, et unius ejusdemque naturæ cum Patre est, ipsum in plenitudine temporis secundum susceptionem forme servilis voluntarie in virgine conceptum, et de virgine natum, Verbum carnem factum ipsum quoque esse qui essentialiter natus est de Patre, et essentialiter conceptus est natusque de virgine: ipsumque unum esse, et unius nature cum Patre, et unius nature cum virgine, qui ait de Deo Patre, Ante sæcula fundavit me, et ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 22, 25); de quo etiam dixit. Apostolus, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Galat. iv. 4).

CAPUT XIV, seu REG. XI. 57. Humanitas Christi. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Christum Dei Filium sicut de Patre plenum perfectumque le Deo Deum, ita de virgine matre plenum perfectumque hominem genitum, id est, Verbum Deum, habentem scilicet sine peccato veram nostri generis carnem et animam rationalem. Quod ipse Dei Filius evidenter ostendit, dicens de carne sua: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Animam quoque se habere his verbis ostendit, dicens: Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, et iterum sumam eam (Joan. x, 17) Intellectum quoque anima se habere ostendit in eo quod ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde Matth. x1, 29). Et de ipso Deus per prophetam dicit: Ecce intelliget puer meus, et exaltabitur. et sublimis erit valde (Isai. LII, 13). Nam et beaLus Petrus secundum sancti David prophetiam, in Christo carnem et animam confitetur. De ipso enim beato David loquens ait: Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurassel illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus, providens loculus est de resurrectione Christi, quia neque derelicta est anima ejus in inferno, neque curo ejus vidit corruptionem (Act. 11, 30, 31).

CAPUT XV, seu REG. XII. 58. Divinitas Christi. Firmissime tene, et nullatenus dubites, unum atque

1 Apud Lov. deerat, et unius naturæ cum Patre: restituitur ex Corbeiensi Ms.

Corbeiensis Ms., de Maria virgine plenum perfectumque Deum et hominem.

ipsum esse Deum Verbum, qui eum Patre Deo et Spiritu sancto Deo fecit omnia tempora, et in monte Sinai legem Moysi dedit ordinatam per Angelos (Exod. xx, et Galat. 1, 19); et ipsum Verbum Deum carnem factum, qui veniente plenitudine temporis, missus a Patre et Spiritu sancto, solus factus est ex muliere quam fecit, solus factus est sub lege quam dedit (Galat. iv, 4).

CAPUT XVI, seu REG. XUI. 59. De duabus in Christo naturis. Firmissime tene, et nullatenus dunites, Dei Verbi quod caro factum est duas naturas inconfusibiliter atque inseparabiliter pernianere: unam veram divinam quam habet cum Patre communem secundum quam dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); et, Qui me vidit, vidit et Patrem ; et, Ego in Patre, et Pater in me est (Id. XIV, 9-11); secundum quam eum dicit Apostolus splendorem gloriæ et figuram substantiæ Dei (Hebr. 1, 3): alteram veram humanam, secundum quam ipse Deus incarnatus dicit, Pater major me est (Joan. XIV, 28).

CAPUT XVII, seu REG. XIV. 60. Unitas persona in Christo. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Deum Verbum carnem factum, unam habere divinitatis suæ carnisque personam. Deus enim Verbum plenam naturam humanam ita sibi veraciter unire dignatus est, et permanente divinitate sua ita Verbum caro factum est, ut quamvis naturaliter non hoc sit Verbum quod caro, quia duarum naturarum veritas manet in Christo; secundum unam tamen personam, idem Verbum caro ab ipso fieret maternae conceptionis initio. Deus enim Verbum non accepit personam hominis, sed naturam; et in æternam personam divinitatis accepit temporalem substantiam carnis. Unus est ergo Christus Verbum caro factum (Id. 1, 14), qui et ex patribus secundum carnem, el super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. IX, 5). Unus Jesus, cui et Pater dicit, Ex utero ante luciferum genui te (Psal. Cix, 3): ubi significatur ante omne tempus sine initio æterna nativitas. De quo et evangelista dicit, quia vocatum est nomen ejus Jesus, quod dictum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur (Luc. 11, 21).

CAPUT XVIII, seu REG. xv. 61. Verbi et carnis unio. Firmissime tene, et nullatenus dubites, carnem Christi non sine divinitate conceptam in utero virginis, priusquam susciperetur a Verbo; sed ipsum Verbum Deum sue carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam.

CAPUT XIX, seu Reg. xvI. 62. Sacrificia. Sucrificium panis et vini. Firmissime tene, et nullatenus dubites, ipsum unigenitum Deum Verbum carnem factum, se pro nobis obtulisse sacrificium et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes, v, 2): cui cum Patre et Spiritu sancto a Patriarchis et Prophetis et sacerdotibus, tempore Veteris Testamenti, animalia sacrificabantur; et cui nunc, id est tempore Novi Testamenti, cum Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi est una divinitas, sacrilicium panis et vini in fide et charitate sancta catholica Ecclesia per universum orbem terræ offerre non cessat. In illis enim carnalibus victimis significatio fuit carnis Christi, quam pro peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus, et sanguinis quem erat effusurus in remissionem peccatorum nostrorum in isto autem sacrificio graliarum actio atque commemoratio est carnis Christi, quam pro nobis obtulit, et sanguinis quem pro nobis idem Deus effudit. De quo beatus Paulus dicit in Actibus Apostolorum: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX,

[graphic]

1 Sic MSS. At Lov., unum Filium atque ipsum esse Deum

[blocks in formation]

28). In illis ergo sacrificiis quid nobis esset donandum figurate significabatur in hoc autem sacrificio quid nobis jam donatum sit evidenter ostenditur. In illis sacrificiis prænuntiabatur Filius Dei pro impiis occidendus in hoc autem pro impiis annuntiatur occisus, testante Apostolo quia Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est; et quia cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. v, 6, 10).

CAPUT XX, seu Reg. xvii. 63. Humanitas Christl. Firmissime tenc, et nullatenus dubites, Verbum car. nem factum, eamdem humanami carnem semper veram habere, qua de virgine Verbum Deus natus cst, qua crucifixus et mortuus est, qua resurrexit et in colum ascendit, et in dextera, Dei sedit', qua etiam venturus est judicare vivos et mortuca. Propter quod ab Angelis Apostoli audierunt, Sic veniet, quemadmoaum vidistis eum euntem in cælum (Act. 1, 11): et beatus Joannes ait, Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum confixerunt ; et videbunt cum omnes tribus terræ talem (Apoc. 1, 7).

CAPUT XXI, seu REG. xvi. 64. Natura nihil non bonum. Malum quid. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse naturaliter summum atque incommutabile bonum; et ab ipso creatas esse omnes naturas, bonas quidem, quia a summo bono facta sunt; sed mutabiles, quia de nihilo facta sunt: nullamque esse mali naturam, quia omnis natura in quantum natura est, bona est. Sed quia in ea bonum et minui et augeri potest, in tantum mala dicitur, in quantum bonum ejus minuitur, malum enim nihil est aliud, nisi privatio boni. Unde constat geminum esse creature rationalis malum: unum, quo volutilarie ipsa defecit a summo bono Creatore suo; alterum, quo invita punietur ignis æterni supplicio: illud passura juste, quia hoc admisit injuste; et que ordinem in se non servavit divine institutionis, ordinem divinæ non effugiet ultionis.

[ocr errors]

B

CAPUT XXII, seu REG. XIX. 65. Nulla creatura est eadem cum Deo. Firmissime tene, et nullatenus dubites, neque Angelos, neque quamlibet aliam creaturam ejusdem naturæ esse, cujus est secundum naturaleni divinitatem suam summa Trinitas, quæ est unus naturaliter Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Neque enim unius naturæ esse potuerunt ille qui fecit, et ea quæ fecit.

CAPUT XXIII, seu REG. xx. 66. Angeli facti stabiles. Firmissime tene, et millatenus dubites, omnem creaturam naturaliter mutabilem a Deo incommutabili factam nec tamen jam posse quemlibet sanctorum Angelorum in deteritis commutari; quia sie acceperunt æternam beatitudinem, qua Deo stabilitér perfruuntur, ut ea carere non possint. Sed hoc ipsum quod ab illo statu beatitudinis in quo sunt, mutari in deterius nullatenus possimt, non est eis naturaliter insitum, sed postquam creati sunt. gratiæ divine largitate collatum. Si enim Angeli naturaliter incourmutabiles fierent, nunquam de eorum consortio diabolus et ejus angeli cecidissent. de r

CAPUT XXIV, seu REG. XXY 67. Creature ralios nales. Firmissime tene, et nullatenus dubites, in omni creatura, quan spiritualem atque corporean summa Trinitas fecit, solos spiritus angelicos et humanos intelligendi facultatem divinitus accepisse ; cæteros vero spiritus brutorum animalium rationem et intelligentiam non accepisse, et etiam hoc 7 omnino habere non posse. Propter quod dicitur hominibus, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxx1, 9): et ideo animus homi

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

num, et animas pecorum unius naturæ non esse me animas pecorum in homines, nec animas ho minum in pecora posse aliquando transire.

CAPUT XXV, seu REG. XXII. 68. Libera voluntas Ada. Firmissime tene, et nullatenus dubites, primos homines, id est, Adam et mulierem ejus, bonos, rectos, et sine peccato creatos esse, cum libero arbitrio, quo possent, si vellent, Deo semper humili et bona voluntate servire atque obedire: quo arbitrio etiam possent, si vellent, propria voluntate peccare; eosque non necessitate, sed propria voluntate peccasse; illoque peccato sic in deterius mutatam humanam naturam, ut non solum in ipsis primis bominibus per peccatum mors obtineret regnum, sed etiam in omnes homines transiret peccati mortisque dominium. Y

CAPUT XXVI, seu REG. xxm. 69. Peccatum originale. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum mortique subjectum, et ob hoc natura iræ filium nasci de qua dicit Apostolus. Eramus enim et nos natura filii ira, sicut et cæteri (Ephes. 11, 3). A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, qui sine peccatoconceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus, peccatum pro nobis factus est (II Cor. v, 21), id est, sacrificium factus est pro peccatis nostris. In Veteri quippe Testamento peccata dicebantur sa crificia que pro peccatis offerebantur: in quibus omnibus fuit significatio Christi, quia ipse est Agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Joan. 1, 9).

CAPUT XXVII, seu REG. XXIV. 70. Non baptizatorum pena quæ. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum homines jam ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, sive jam de matribus nati sine sacramento saneti Baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, de hoc sæculo transeunt, ignis æterni supplicio sempiterno puniendos. Quia etsi peccatum propriæ actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt.

CAPUT XXVIII, seu REG. XXV. 71. Judicium. Firmissime tene, et nullatenus dubites, ideo Christum Filium Dei ad judicandos vivos mortuosque venturum, ut homines, quos hic dono suæ gratiæ gratis per fidem justificat, eisdemque justificatis in fide et charitate sanctae matris Ecclesiæ usque in finem perseverantiam donat, in suo adventu resuscitet, glorificet, secu..dum promissionem suam æquales sanctis Angelis faciat (Matth. xxi, 50), et ad eum statum perducat, in quo perfecte, in quantum unicuique donat Deus, boni sint, et ab ipsa perfectione deinceps mutar: non possint: ubi diversa erit sanctorum gloria, sed una erit omnium vita æterna, Diabolum vero et angelos ejus in ignem eternum a Cliristo esse mittendos, ubi nunqitam carebuut poena quam eis præparavit divina justitia: cum ipso autem diabolo impios et iniquos homines, de quibus Scriptura dicit, imitantur autem eum qui sunt ex parte illius (Sap. 11, 25), pro eo quod eam in malis operibus imitati sunt, et ante finem praesentis vite congruam poenitentiam non egerunt, resumptis corporibus supplicio æternæ combustionis

[graphic]

CAPUT XXIX seu REG. XXVI.72. Resurrrectio carnis. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnibus hominibus et bonis et malis resurrectionem carnis in adver tu Domini futuram esse communem, retributionem vero justitie Dei esse bonis malisque dissimilem: secundum quod Apostolus ait, Quia omnes resurgemus sed non omnes immutabimur. Mutabuntur autem justi qui ibunt in vitam æternam. Quod Apostolus ostendit 1 Lov., in animas hominum: et infra, in animas pe

corum.

Apud Lov. omittitur, Deo semper. asic Ms. Corbeicnsis. At Lov., peccata.

dicens : Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Et ostendens que erit ipsa immutatio adjecit : Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. In eorum (a) corporibus fiet quod ipse Apostolus ait: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (1 Cor. xv, 51-53, 42-44). Quod propterea spirituale dixit, non quia ipsum corpus spiritus crit, sed quia vivificante spiritu immortale tque incorruptibile permanebit. Sic autem tunc dicetur spirituale corpus, cum non spiritus sit, sed permaneat corpus; sicut nunc animale dicitur, cum tamen inveniatur non anima esse, sed corpus.

CAPUT XXX, seu REG. XXVI. 73. Fides et Baptismus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, exceptis illis qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem acceptorum vitam æternam, qui non hic a malis suis fuerit per pœnitentiam fidemque conversus, et per Sacramentum fidei et pœnitentiæ, id est, per Baptismum liberatus. Et majoribus quidem necessarium esse et pœnitentiam de malis suis agere, et fidem catholicam secundum regulam veritatis tenere, et sacramentum Baptismatis accipere: parvulis vero, qui nec propria voluntate credere, nec pœnitentiam pro peccato quod originaliter trahunt, agere possunt, Sacramentum fidei et pœnitentiæ, quod est sanctum Baptisma, quamdiu rationis a tas eorum capax esse non potest, sufficere ad salutem,

CAPUT XXXI, seu REG. XXVIII. 74. Gratia. Firmissime tene, et nullatenus dubites, neminem hic hominum posse pœnitentiam agere, nisi quem Deus illuminaverit, et gratuita miseratione converterit. Apostolus enim dicit : Ne forte det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant à diaboli laqueis (1 Tim. 11, 25, 26).

CAPUT XXXII, seu REG. XXIX. 75. Nihil agi sine gratia. Firmissime tene, et nullatenus dubites, posse quidem hominem, quem nec ignorantia litterarum, nec aliqua prohibet imbecillitas vel adversitas, verba sanctæ legis et Evangelii, sive legere, sive ex ore cujusquam prædicatoris audire: sed divinis mandatis obedire neminem posse, nisi quem Deus gratia sua prævenerit, ut quod audit corpore, etiam corde percipiat ', et accepta divinitus bona voluntate atque virtute, mandata Dei facere et velit et possit. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (1 Cor. 1, 7): Qui etiam operatur in nobis et velle el perficere, pro bona voluntate (Philipp. 11, 13).

CAPUT XXXIII, seu REG. XXX. 76. Deum nihil latere. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Deo incommutabili non solum præterita et præsentia, sed etiam futura omnia incommutabiliter esse notissima, cui dicitur: Deus qui occultorum es cognitor, qui scis omnia antequam fiani (Dan. x1, 42).

CAPUT XXXIV, seu REG. XXX1. 77. Prædestinatio. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum, incommutabilem, rerum omnium atque operum tam suorum quam humanorum certissimum cognitorem, ante omnia sæcula scire quibus esset per fidem 3 gratiam largiturus: sine qua nemo potuit ab initio mundi usque in finem, a reatu peccati tam originalis quam actualis absolvi. Quos enim Deus præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui * ( Rom. VII, 29).

CAPUT XXXV, seu REG. XXXII.78. Beati ex prædestr natione. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnes quos vasa misericordiae gratuita bonitate Deus facit, 1 Apud Lov., omissum erat, et pænitentiæ ; quod habetur in Mss.

Corbeiensis Ms, recipiat.

Ad oram libri Corbeiensis additur, ab illo inspiratum. Potest, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.

Mss., ejus.

Corbeiensis Ms., gratuite Deus fecit. (a) Intellige, justorum.

ante

constitutionem mundi in adoptionem filiorum Dei prædestinatos a Deo neque perire posse aliquem corum quos Deus prædestinavit ad regnum, nec quemquam eorum quos Deus non prædestinavit ad vitam ulla posse ratione salvari. Prædestinatio enim illa gratuita donationis est præparatio, qua nos Apostolus ait prædestinatos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. 1, 5).

CAPUT XXXVI, seu REG. XXXII. 79. Baptismus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sacramentum Baptismatis, non solum intra Ecclesiam catholicam, sed etiam apud hæreticos, qui in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizant, esse posse; sed extra Ecclesiam catholicam prodesse non posse: imo sicut intra Ecclesiam recte credentibus per sacramentum Baptismi conferri salutem, sic extra Ecclesiam baptizatis, si ad Ecclesiam non redierint, eodem Baplismo cumulari perniciem. Tantum enim valet ceclesiastica societatis unitas ad salutem, ut Baptismo non salvetur, cui non ibi datur, ubi oportet ut detur. Inesse tamen homini Baptismum etiam extra Ecclesiam baptizato, sed ad judicium inesse ab Ecclesia separato. Et quia manifestum est, ubicumque datum fuerit hoc Baptisma, semel esse dandum; ideo etsi ab hæreticis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fuerit datum, venerabiliter agnoscendum, et ob hoc nullatenus iterandum. Salvator enim ait : Qui semel lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Joan. xII. 10).

CAPUT XXXVII, seu REG. XXXIV. 80. Extra Ecclesiam salus nulla. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem extra Ecclesiam catholicam baptizatum, participem fieri non posse vitæ æternæ, si ante finem vitæ hujus, catholicæ non fuerit reddilus atque incorporatus Ecclesia. Quia si habeam, inquit Apostolus, omnem fidem, et noverim omnia sacramenta, charitatem autem non kabeam, nihil sum! Cor. XII, 2). Nam et in diebus diluvii, neminem legimus extra arcam potuisse salvari.

CAPUT XXXVIII, seu REG. xxxv. 81. Damnandi. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum omnes Paganos, sed et omnes Judæos, et omnes hæreticos atque schismaticos, qui extra Ecclesiam catholicam præsentem finiunt vitam, in ignem æternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).

CAPUT XXXIX, seu REG. XXXVI. 82. Hæretici. Firmissime tene, et nullatenus dubites, quemlibet hæreticum sive schismaticum, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatum, si Ecclesiæ catho licæ non fuerit aggregatus, quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine etiam sanguinem fuderit, nullatenus posse salvari. Omni enim homini qui Ecclesiæ catholicæ non tenet unitatem, neque Baptismus, neque eleemosyna quamlibet copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad salutem, quando * in eo vel hæretica vel schismatica pravitas perseverat, quæ ducit ad

mortem.

CAPUT XL, seu REG. XXXVII. 83. Christiant male viventes. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non omnes qui intra Ecclesiam catholicam baptizantur, accepturos esse vitam æternam : sed eos qui per cepto Baptismate recte vivunt, id est, qui se abstine rint a viliis et concupiscentiis carnis. Regnum enim cœlorum sicut infideles, hæretici, atque schismatici non habebunt; sic catholici criminosi possidere non poterant. CAPUT XLI, seu Reg. xxxvIII. - 84. Sine peccalis neminem vivere. Firmissime tene, et nullatenus dubites, etiam justos atque sanctos homines, exceptis iis qui baptizati parvuli sunt, sine peccato hic neminem vivere posse: semperque omni homini esse necessariam, et peccata sua usque in finem vite præ

Hic Corbeiensis Ms. addit, lavari.

* Lov., quamdiu.

[ocr errors]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »