ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

sentis eleemosynis' diluere, et remissionem a Deo bumiliter ac veraciter postulare.

CAPUT XLII, seu REG. XXXIX. 85. Cibus et potus. Conjugium. Secunda nuptiæ licita. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem creaturam Dei bonam esse, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (1 Tim. iv, 4): et Dei servos, qui a carnibus aut vino abstinent, non tanquam immunda, quæ a Deo facta sunt respuere; sed a fortiori cibo et potu, pro sola castigatione corporis abstinere. Nuptias quoque divinitus institutas et benedictas et melius quidem esse si quisquam sine conjugio sit, ut liberius atque plenius cogitet quæ sunt Dei, quomodo placeat Deo; tamen illis qui continentiam non voverunt, nullum esse peccatum si vel mulier nubat, vel vir uxorem ducat (I Cor. VII, 34, 28). Nec solas primas nuptias a Deo institutas, sed etiam secundas et tertias, pro eorum qui se continere non possunt infirmitate, concessas. Eis vero qui sive conjugati, sive a conjugio liberi continentiam Deo voverint, admodum esse damnabile si vel illi conjugale opus voluerint appetere, quo se non accessuros, vel illi repetere, a quo se recessuros, illi libera, illi commani professi sunt voluntate.

CAPUT XLIII, seu REG. XL. 86. Malos misceri bonis in Ecclesia. Firmissime tene, et nullatenus dubites, aream Dei esse catholicam Ecclesiam, et intra cam usque in finem sæculi frumento mixtas paleas contineri, hoc est, bonis malos Sacramentorum communione misceri : et in omni professione, sive clericorum, sive monachorum, sive laicorum, esse bonos simul et malos. Nec pro malis bonos deserendos, sed pro bonis malos, in quantum exigit fidei et charitatis ratio, tolerandos; id est, si vel in Ecclesia nullius perfidiæ semina spargunt, vel fratres ad aliquod malum opus mortifera imitatione non ducunt. Nec posse aliquem intra Ecclesiam catholicam recte credentem beneque viventem, alieno unquam maculari peccato, si cuiquam peccanti nec consensionem præbeat, nec favorem utiliterque malos a bonis intra Ecclesiam tolerari, si hoc cum eis bene vivendo et bene monendo agatur, ut et videntes et audientes quæ bona sunt, mala sua respuant, et judicandos se a Deo pro suis malis operibus contremiscant; atque ita præveniente dono gratiæ, de suis iniquitatibus confundantur, el ad bonam vitam per Dei misericordiam convertantur. Bonos vero a malis intra Ecclesiam duntaxat catholicam constitutis nunc debere 'operum dissimilitudine separari; ut cum quibus divina communicant Sacramenta, non habeant mala opera, quibus illi sunt criminosi, communia. In fine vero sæculi bonos a malis etiam corpore separandos: quando veniet Christus habens ventilabrum in manu sua, et permundubit aream suam, el congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. m, 12); quando per judicium justum segregabit justos ab injustis, bonos a malis, rectos a perversis bonos constituet a dextris, malos a sinistris; et ex ejus ore justi ætcrnique judicii sempiterna atque incommutabili prolata sententia, iniqui omnes ibunt in combustionem æternam, justi autem in vitam æternam (ld. xxv, 45): iniqui semper arsuri cum diabolo, justi autem regnaturi sine line cum Christo.

:

CAPUT XLIV. 87. Persistendum in fide. Hæc interim quadraginta capitula ad regulan veræ fidei firmissime pertinentia fideliter crede, fortiter tene, veraciter patienterque defende. Et si quem contraria his dogmatizare cognoveris, tanquam pestem fuge, et tanquam hæreticum abjice. Ita enim ista quæ posuimus fidei catholicæ congruunt, ut si quis non solum omnibus, sed etiam singulis voluerit contraire, in eo quod singulis horum contumaciter repugnat, et his contraria docere non dubitat, hæreticus et fidei chri

Ad oram lib. Corb. additur Ms., jejuniis, oratione,

vel lacrymis.

Sic Mss. At editi, non debere nisi.

Sic Ms. Corb. At Lov., triticum in horreum suum

SANCT. AUGUST. VI.

stianæ inimicus, atque ex hoc omnibus Catholicis anathemandus appareat. Quamvis igitur et angustia temporis, et festinatio portitoris compulerit nos ali. qua, quæ pro diversis hæresibus agnoscendis atque vitandis fuerant inserenda, præterire silentio; tamen si omuia quæ in hoc opusculo continentur recensere, et notissima prorsus habere non negligas, ex his poteris cauta discretione etiam de cæteris specialiter ju dicare. Apostolus enim dicit quia spiritualis judicat omnia (I Cor. 11, 15) : quo donec unusquisque nostrum perveniat, in eo quo pervenit ambulet, id est, in co quod certum recepit, fideliter perseveret. Quod si quid aliter sapit, hoc quoque illi Deus revelabit (Philipp. u, 15). Amen (a).

CAPUT XLV. 1. Alterius regula. Vere firmum fidei est fundamentum, principaliter credere Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum esse naturaliter Deum ita ut de natura Patris vere natum unigenitum Filium, et simul de Patre et Filio vere atque naturaliter procedentem cred mus Spiritum sanctum ipsamque sanctam Trinitatem esse unum solum, verum, æternum, atque incommutabilem Deum. Credere etiam congruit ad salutem, unam ex Trinitate personam, id est, Unigeuitum Deum,.pro nostra salute solum hominem factum eumdemque unum esse Deum verum, et hominem verum, secundum divinitatem unam naturam habentem cum Patre et Spiritu sancto; secundum humanitatem vero, animam Christi rationalem ejusdem naturæ esse cujus sunt animæ omnium hominum, et carnem Christi illius esse naturæ cujus est universorum qui de primo homine originem ducunt. Ergo nec aniniam Christi, nec carnem unius cum divinitate ejusdemque esse naturæ: quia secundum humanitatem vere ipse creatus est. Sed sicut divinitati ejus cum Patre et Spiritu sancto est divina natura. communis; sic animæ ejus et corpori naturalis est communio cum animábus et corporibus nostris. Qui divinitate sua carnem atque animam credentium in se, et a peccati dominio, et ab æternæ mortis supplicio gratis eripuit auferendo peccatum.

2. Hac enim credulitate munitus, non oblivisceris divinam misericordiam die noctuque supplicare; obsecrans beatam spem omnium credentium in se, quậ est Christus Dominus, ut hujus fidei veritatem firmiter teneas, inviolatamque custodias: quia Spiritus sanctus fidelibus se deprecantibus copiosum subministrat adjutorium, sicut propheta dicit, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciel, et preces eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Custodit Dominus omnes diligentes se, el omnes peccatores disperdet (Psal. cxliv, 18-20). Ei iterum ipsi Deo dicit, Ecce omines qui se elongant a le, peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te; de se autem ait, Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam (Psal. LXXII, 27, 28).

3. Adbære igitur Deo, fili charissime, et in ipso spem tuam toto corde, fide et charitate constitue. In niilitia sæculi exhibe_regi terreno fidele servitium : quia hoc diligit Deus, hoc mandat Apostolus. In causa vero fidei, qua Christus nos redemit in sanguine suo, omnis de corde nostro timor abscedat. Illi animas nostras debemus, cujus sanguine redempti sumus. Hlum debemus præ omnibus diligere, quem novimus nostrarum animarum clementissimum Redemptorem. Illius debemus timere præ omnibus æternam et veram potestatem, quem venturum speramus æquissimum judicem. Illius debemus promissa toto affectu cordis appetere, qui potest animæ et corpori donare vitam æternam. Illius debemus timere iracundiam, qui potest animam et corpus mittere in gehennam:

1 Ita Corb. et antiquiores Mss. At Lov., anathemalızandus.

(a) lic opus desinit in Mss. Quæ subsequuntur, non sunt Fulgentii; et a meloris notæ manuscriptis, imo ab omnibus quos vidimus veteribus libris, absunt,

(Vingt-cing.)

in cujus judicio sine acceptione personarum, sine ambitu potestatum æqualiter judicabuntur domini et servi, reges et milites, divites et pauperes, humiles et sublimes. Ubi servus quisquis hic fidem Dei in veritate tenuerit, regno potietur æterno: dominus autem infidelis sempiterno exuretur incendio. Ubi servorum dominorumque fidelium nec vita terminabitur, nec ketitia finietur: infidelium vero sive servorum sive dominorum, secundum sermonis prophetici veritatem, Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isai. LXVI, 24). Ibunt enim iniqui in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

4. Attendamus autem quos illuc Salvator ituros esse prædixerit: nempe illos, quibus dicturus est : Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere: nudus fui, et non vestistis me: hospes, et non suscepistis me: infirmus, et in carcere, et non venistis ad me (Matth. xxv, 41-43). Quod si in ignem æternum digne mittetur, qui Christo in suis minimis esurienti panem non dederit; quid passurus est qui ipsum panem, qui de cœlo descendit, sibi per infidelitatis vitium adimit? Et si in flammis perennibus exuretur, qui Christo in suis minimis sitienti calicem aquæ frigidae non tribuit; quid ille patietur, qui renatus ex aqua et Spiritu sancio, sanclum Ba

ptisma in se iterare permittit, quod ad salutem semel et ad sacramentum sanctæ regenerationis accepit? Et si illum credimus p rennibus subdendum esse tormentis, qui Christum in suis minimis peregi inum hospitio negligit charitate suscipere; quid passurum se putaverit, qui Dominum Christum de domo sui cordis excludens, et diabolum in se caca prorsus infidelitate recipiens, de sancta Ecclesia, que est columna et firmamentum veritatis (1 Tim. m, 15), hæretica circumventus falsitate discesserit? Et si ille qui infirmos atque in carcere positos famulos Christi non visitat, igni deputatur sempiterno; quid illis retribuendum dicemus, qui Dei famulos, in quibus solam persequuntur fidei veritatem, aut squalore carcerum, aut exsiliorum deportatione violenter affligunt? Sed in his omnibus licet infideles sæviant, Deus tamen suis auxilium subministrat. Et dum inimici fidei aut callida quemque seductione, aut violenta compulsione cupiunt depravare, Christus qui est Virtus et Sapientia Dei, virtutem tribuit, ut mortiferæ suasionis promissa despiciant, et terroribus humanis robore divini timoris obsistant: tantum est ut voluntas non avertatur a Deo, et fidei præmio potiatur. Ipsa est enim cui aut pro infidelitate infligitur æterna pœna, aut servatae fidei merces erit sempiterna lætitia.

ADMONITIO

IN LIBRUM DE SPIRITU ET ANIMA.

Opus hoc, quemadmodum Erasmus probe judicavit, hominis est varie multæque lectionis, in quo non aliquid artis videas aut ingenii, sed quasi arenam sine calce, dicta tantum et collectanca ex diversis locis exscripta ex Augustino scilicet, ex Gennadio, Boethio, Cassiodoro, Isidoro Hispalensi, Beda, Alcuino, Hugone Victorino, Bernardo, Isaaco Stellensi abbate, etc. Joannes Trithemius abbas recenset hunc librum in catalogo lucubrationum Hugonis a sancto Victorc. Sub ejusdem nomine citat Vincentius Bellovacensis in Speculo Naturali, lib. 23 et 25 passim, ac lib. 24, cap. 1, lib. 27, cap. 73. Præterea in Speculo Ilistoriali, lib. 18, cap. 55, ubi opusculum istud stilum Augustini, cui a nonnullis tribuebatur, minime sapere observavit, videri sibi ait ex cjusdem libris excerptum, auctore, uti ferebatur, magistro Hugone Victorino. Inter opuscula demum Hugonis vulgata exhibetur, estque ibi liber de Anima secundus, ips.us nomine in Victorino Ms. prænotatus. Attamen excerpta quæ in eo plurima ex ipsius Ilugonis libris occurrunt cum iLsigni sententiarum mutatione, auctorem operis quærere alium cogunt. Thomas Aquinas in quaest. unica de Anima, art. 12, ad 1, anonymo cuidam Cisterciensis ordinis illud adscribit. Hunc nos Alcherum esse suspicamur, cui familiari suo Isaac abbas Stellensis e Cisterciensi familia epistolam de Anima scripsit, rogatus nimirum ab Alchero, qui ipsum de hoc argumento disputantem in collatione audierat, ut se aliquid amplius de animæ essentia, et viribus edoceret. Enimvero in bibliothecæ Cisterciensis tomo 6, post prædictam epistolam proxime subjungitur liber iste de Spiritu et Anima cum hac inscriptione excusus: ‹ Ejusdem B. Isaac abbatis de Stella, scu ut ipsi inscribere placuit, Alcheri de Anima liber. › Hujus nempe inscriptionis pars posterior vera, prior falsa merito videbitur præsertim quia Epistola abbatis Isaac maximam partem libro huic a collectore inserta est. Alcherus porro Clarevallensis monachus apud Possevinum, in Isaac, fuisse legitur; vir discendi studiosus et in physica eminens, teste Isaaco in prædicta ad Alcherum epistola. Opus contulimus cum Mss. Romanis bibliothecæ Vaticanæ quatuor, cum uno ex abbatia S. Medardi Suessionensi, cum Victorino, Sorbonico et aliis.

DE SPIRITU ET ANIMA
LIBER UNUS.

PREFATIO. (a) Quoniam dictum est mihi ut me ipsum cognoscam, sustinere non possum ut me habean incognitum. Magna namque est negligentia nescire quid illud sit, quo cœlestia tam profunde cogitamus,

quo naturalia tam subtili indagatione investigamus, et de inso quoque Creatore nostro tam sublimia scire desideramus. Non est res peregrina, nec longe querenda: animus est quo ista sapimus. Sed semper no

(a) De Quantitate Animæ, capp. 14, 28. Hic et in sequentibus capitibus ante ipsa capitula indicavimus libros ex quibus bauriuntur loca que totan aliquando capituli seriem conficiunt, aliquando vero propriis auctoris sententiis intermiscentur.

biscum adest, (ractat, loquitur, et intus versatur'. Datum est illi tam ingentium rerum secreta scire, el se ipsum cognoscere non potest: paucis siquidem licet ipso animo animum cernere, id est, ut ipse animus se videat. Fieri autem non potest quadam divina providentia, ut inveniendi facultas desit religiosis animis se ipsos et Deum suum pie, caste ac diligenter quærentibus: idcirco reddam me mihi, imo Deo meo, cui maxime me debeo, et videbo quid sit animus, et quæ patria ejus.

CAPUT PRIMUM. Animus quid sit. Ratio. Ratioci natio. (a) Animus est substantia quædam rationis particeps, regendo corpori accommodata. Animus sapientia illustratus, et suum principium respicit, et se ipsum cognoscit, et quam sit indecorum ut extra se quaerat quod in se ipso possit invenire, intelligit. Corporeis vero passionibus consopitus, et per sensibiles formas extra semetipsum abductus, oblitus est quid fuit. Et quia nihil aliud se fuisse meminit, nihil præter quod videtur esse credit. Solo sensu circa corpora, et imaginatione circa corporum similitudines et locorum versatur, et in eis sive vigilando, sive dormiendo distrahitur. Cum vero ab hac distractione per puram intelligentiam ascendens in unum se colligit, rationalis dicitur. Ratio siquidem est animi aspectus, quo per se ipsum veruni intuetur. Ratiocinatio vero est rationis inquisitio. Quare illa opus est ad videndum, ista ad inquirendum.

CAPUT II. Animus se ipsum intelligit. (b) Animus invisibilis est. Neque enim aliter invisibilia cernere valeret. Visibilia per corpus videt, invisibilia per se, et in eo se videt, quod invisibilem se esse videt. Videtur tamen in corpore per corpus, sicut sensus in Ittera manet, et per litteram videtur. Animus corporis dominator, rector, habitator videt se per se: per se ipsum semetipsum videt. Non quærit auxilium corporalium oculorum, imo vero ab omnibus corporis sensibus tanquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se ad se, ut videat se in se, ut noverit se apud se. Et cum vult Deum cognoscere, elevat se super se mentis acie. Non enim aliquid tale est Deus, qualis est animus: non tamen videri nisi animo potest, nec ita videri ut animus potest. Incommutab.lis siquidem est veritas sine defectu substantie. Non talis est animus: sed deficit et proficit, novit et ignorat, meminit et obliviscitur; modo vult, modo non vult. Diffusis cogitationibus atque consiliis, huc atque illuc vagatur: considerat, spectat omnia. Videt absentia ; transmarina visu ambit, et percurrit aspectu, abdita scrutatur: et uno momento sensus suos per totius orbis fines et mundi secreta circumfert. Descendit ad inferna, ascendit inde, versatur in cœlo, adhæret Christo, conjungitur Deo. Ipse siquidem est ejus patria et habitatio, ad cujus similitudinem factus est. Quisquis ergo se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est similem Deo, redeat ad se, et slet in se, et sic intra semetipsum quærat, et videat unde constet homo, el ex qua sui parte factus sit ad imaginem Dei.

CAPUT III. Homo quibus constet. (c) Ex duabus substantiis constat homo, anima et carne; anima cum ratione, carne cum sensibus suis: quos tamen sensus non movel caro absque animæ societate; anima vero rationale suum tenet sine carne.

CAPUT IV. Vires animæ. Affectus quatuor. Virtutes quatuor. Animi vires quinque. (d) Est siquidem rationalis, concupiscibilis et irascibilis. Per rationalitatem habilis est illuminari ad aliquid cognoscendum infra se et supra se, in se et juxta se. Cognoscit siquidem Deum supra se, et se in se, et angelum juxta se, et quidquid cœ!i

[blocks in formation]

ambitu continetur infra se. Per concupiscibilitatem et irascibilitatem habilis est affici ad aliquid appetendum vel fugiendum, amandum vel odiendum : et ideo de rationalitate omnis sensus oritur animæ, de aliis omnis affectus. Affectus vero quadripartitus esse dignoscitur dum de eo quod amamus, jam gaudemus, vel gaudendum speramus; et de eo quod odimus, jam dolemus, sive dolendum metuimus; et ob hoc de concupiscibilitate gaudium ct spes, de irascibilitate dolor et metus oriuntur. Qui quidem quatuor affectus animæ omnium sunt vitiorum et virtutum quasi quædam principia, et communis materia. Affectus siquidem operi nomen imponit. Et quoniam virtus est habitus mentis bene compositæ, componendi et instituendi atque ordinandi sunt animi affectus ad id quod debent, et quomodo debent, ut in virtutes proficere possint; alioquin in vitia facile deficient. Cùm igitur prudenter, modeste, fortiter et juste amor et odium instituuntur, in virtutes exsurgunt, prudentiam scilicet temperantiam, fortitudinem atque justitiam, quæ quasi origines et cardines sunt omnium virtutum. Et hæc omnia cum affectuose et virtuose in anima constituuntur1, per odium mundi et sui, proficit in amorem Lei et proximi per contemptum temporalium et inferiorum, crescit in desiderium æternorum et superiorum. Sensus vero unus est in anima, et quod ipsa : et cum corpus non sit, corporeus dicitur, quia corpus non transcendit, vel quia corporcis exercetur instrumentis; unde et ob numerum instrumentorum quinquepartitus dicitur, cum intus non sit nisi unus. Veruntamen propter varia exercitia variatur et varie nuncupatur. Dicitur namque sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia. Et hæc omnia in anima nihil aliud sunt, quam ipsa, aliæ et aliæ inter se proprietates propter varia exercitia, sed una essentia rationis et una anima: propricta es quidem diversa, scd essentia una secundum exercitia, multa sunt; secundum essentiam vero, unum sunt in anima et idem quod ipsa. Et sicut mundus iste visibilis quinquepartita quadam distinctione est ordinatus; terra scilicet, aqua, aere, et æthere, sive firmamento, ipsoque supremo cœlo, quod empyreum vocant: sic animæ in mundo sui corporis peregrinanti quinque progressus sunt ad sapientiam; sensus scilicet, imaginatio, ratio, intellectus, et intelligentia. Quinque enim progressionibus rationalitas exercetur ad sapientiam, et quatuor affectibus ad charitatem : quatenus novem istis progressionibus in semetipsa proficiens anima, sensu et affectu, quaternis quibusdam pedibus, que spiritu vivit, spiritu ambulet usque ad Cherubim et Seraphim, id est, usque ad plenitudinem scientiæ, et regnum charitatis, habeatque anima per exercitium virtutes, quarum facultates liabet per naturam.

CAPUT V. Collatio virtutum animæ cum choris angelorum. (a) Et hos progressus nominibus et ordinibus Angelorum comparare prudenti lectori relinquo. Facile siquidem erit ei, si sciat aptare sensum qui primus animæ nuntius est, Angelis qui nuntii vocantur; imaginationem Archangelis, quæ plura quam sensus percipit; timorem Virtutibus, dolorem Polestatibus. Qui enim metu suppliciorum perterritus, et dolore peccatorum compunctus, contemnit munduin et se ipsum, cum Virtutibus facit miracula, cum Potestatibus fugat dæmonia. Majus namque est contemuere se ipsum, quam mundum, quem multi propter vanitatem contempserunt. Rationem assignamus Prin eipatibus: nam sicut illi præsunt et principantur subjectis spiritibus, sic ratio sensibus atque affectibus. Amorem proximi sive gaudium Dominationibus recte namque aliis dominantur qui omnes amant, et de profectu omnium gaudent. Intellectum Thronis: Thro ni sedes dicuntur, quia in eis Deus sedet. Intelligere

[blocks in formation]

etiam debes, quoniam in cordibus nostris Deus habitat per fidem (Ephes. m, 17), per sanctificationem, per pacem, per dilectionem: quoniam Deus est pacis et dilectionis (II Cor. xm, 41). Intelligentiam aptamus Cherubim. Illi namque spiritus tanto perfectiore scientia pleni sunt, quanto divinitatem Dei in intimis contemplantur. Intelligentia namque animæ vis est, quæ immediate Deo supponitur: cernit siquidem ipsum et que in ipso sunt. Spem sive desiderium sive amorem Dei, Seraphim : Deus namque est spes omnium finium terra (Psal. LXIV, 3), cujus vultum tota terra desiderat et in quem Seraphim prospicere desiderant, tota spes nostra et desiderium nostrum est. Odium mundi Virtutibus: odium sui Potestatibus: rationem Principatibus: amorem proximi Dominationibus intellectum Thronis intelligentiam Cherubim amorem Dei Seraphim. Timor namque de suppliciis et dolor de peccatis faciunt contemptum mundi et sui, ut cum Virtutibus faciant miracula, et cum Potestatibus expellant dæmonia. Spes de promissis, et gaudium de præmiis faciunt amorem proximi et Dei.

:

1

CAPUT VI. Vestigia Trinitatis in anima a quo. (a) Anima ad similitudinem totius sapientiæ facta, onnium in se gerit similitudinem: unde et a philosopho delinita est omnium similitudo. Habet siquidem in se vires, quibus omnia apprehendit; sive investigat, et omnibus similis existit, cum una sit. Similis est terræ per sensum, aquæ per imaginationém, acri per rationem, firmamento per intellectum, coelorum cœlo per intelligentiam. Similis est lapidibus per essentiam, arboribus per vitam, animalibus per sensum et imaginationem, hominibus per rationem, Angelis per inTellectum, Deo per intelligentiam. Et sicut Deus est ab omnibus capabilis et participabilis; sic anima omnium est capax. Capabilis et participabilis omnibus est Deus; quia naturali suo munere scilicet Spiritu sancto, et usu ex munere gratiæ, participatur ab omnibus per essentiam qua sunt, et secundum illam ad idoneam speciem qua ab aliis differunt, et secundum utrumque ad congruum usum quo proficiunt. Tria hæc omni homini existenti insunt, quasi quædam vestigia summæ essentiæ, imaginis, et muneris, id est, Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Eternitas quippe est in Patre, species in imagine, usus in munere. (b) Eternitas est in Patre; quia Pater non habet patrem de quo sit: Filius de Patre est ut sit, atque ut illi coæternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cujus est imago, coæqualis est illi. Species est in imagine, id est, pulchritudo, congruentia, æqualits, prima et summa similitudo, prima et summa vita, primus et summus intellectus. Usus est in munere. Munus Patris et Filii Spiritus sanctus est. Usus ergo in munere est, id est, delectatio, gaudium, lætitia, felicitas, suavitas. Ille namque ineffabilis complexus Patris et imaginis, non est sine perfectione, sine charitate, sine gaudio: sic in illa Trinitate summa est origo omnium rerum, perfectissima pulchritudo, et beatissima dilectio*, nobis autem omnis usus deitatis est ex munere. Quodam modo namque quasi proprior videtur nobis esse Spiritus sanctus, utpote Patris et Filii munus. Ex ipso nimirum est omnis usus gratiæ cum Patre et Filio. Ipse enim regit et erudit, consolatur et perducit Ecclesiam ad Christum, quam ipse simul sine macula et ruga (Ephes. v, 27) tradet regnum Deo et Patri (I Cor. xv, 24). Sic a Patre per Filium et Spiritum sanctum vel potius in Spiritu divina ad nos descenderunt. Pa

[blocks in formation]

ter siquidem tradidit Filium suum, quo redimeret servos; misit Spiritum sanctum, quo servos adoptaret in filios: Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum sanctum in privilegium adoptionis, se denique totum servat in hæreditatem adoptatis. Nemo ergo de Dei pietate diffidat, quoniam major est ejus misericordia, quam nostra miseria; et quisquis ad eum toto corde clamaverit, exaudiet illum, quoniam misericors est. Tardius siquidem ei videtur peccatori veniam dare, quam ipsi peccatori accipere. Sic enim festinat absolvere reum a tormento conscientiæ suæ, quasi plus eum cruciet compassio miseri, quam ipsum miserum compassio sui.

CAPUT VII. Anima capax omnium. (a) Capax est omnium anima, quia per rationalitatem ad cognitionem, et per concupiscibilitatem ad dilectionem universitatis capax invenitur. Sunt enim duo in anima, et sunt id quod anima, scilicet naturalis sensus cognoscens omnia et dijudicans inter omnia; et naturalis affectus, quo suo ordine et gradu anima diligat omnia. Verumtamen facultates et quasi instrumenta cognoscendi et diligendi habet ex natura; cognitionem tamen veritatis et ordinem dilectionis nequaquam habet nisi ex gratia. Facta siquidem a Deo mens rationalis, sicut ejus imaginem suscepit, ita cognitionem et amorem. Vasa namque que creatrix Sapientia format ut sint, adjutrix gratia replet ne vacua sint, si strenuum operarium invenerit.

CAPUT VII. Anima rursum quid. Anima est substantia rationalis, intellectualis, a Deo facta spiritualis, non ex Dei natura, sed potius creatura ex nihilo facta, in bonum malumque convertibilis. Et ideo aliquatenus est mortalis in quantum in deterius mutari, et a voluntate Dei cujus participatione bona fit, alienari potest; et aliquatenus immortalis, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non potest: non quod pro actis ante carnem gestis meruerit ut in carne includeretur, ut quidam voluerunt; sed nec ideo potest esse in homine sine sorde peccati, nisi a Christo fuerit liberata. Dei enim nutu ad corpus anima venit, ut si secundum ejus præceptum agere vellet, mercedem acciperet vita æternæ atque societatis Angelorum: si autem contemnere, pœnas justissimas et amarissimas lueret, sive doloris continni, sive ignis æterni.

CAPUT I. Sensus hominis aupiex. (b) Anima vero ex eo dicta est quod animet corpus ad vivendum, hoc est, vivificet. Spiritus est ipsa anima pro spirituali natura, vel pro eo quod spiret in corpore appellatus est spiritus. Anima et spiritus idem sunt in homine, quamvis aliud notet spiritus, et aliud anima. Spiritus namque ad substantiam dicitur, et anima ad vivificationem, Eadem est essentia, sed proprietas diversa. Nam unus et idem spiritus ad se ipsum dicitur spiritus, et ad corpus anima. Spiritus est in quantum est ratione prædita substantia rationalis: anima in quantum est vita corporis, de qua dictum est, Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam (Luc. 1x, 24); id est, Quisquis propter Deum vitam hanc quæ nunc corporis vivilicatione ex anima temporaliter mortalis constat, libenter despexerit, in futuro eamdem corporis, non solum animæ, vitam æternam et immortalitatem recipiet. Humana quidem anima, quia in corpore habet esse et extra corpus, anima pariter et spiritus vocari potest: non du animæ, sensualis et rationalis, altera qua homo vivat, et altera qua ut quidam putant, sapiat; sed una atque eadem anima in semetipsa vivit per intellectum, et corpori vitam præbet per sensum. Humanum namique corpus nec vivere nec nasci potest sine anima rationali; vegetatur tamen et movetur et

1 Mss., el immortalem.

(a) Isaac Stell.

1

(b) Ex Gennadio, de Eccles. Dogmat. cap. 19; ex flug. Vict. in cap. Luc. 7. 47; et ex Manuali, cap. 26.

crescit et humanam formam in utero recipit, priusquam animam rationalem recipiat. Sicut etiam virgulta et herbas sine anima1 moveri et incrementum habere videmus. Duplex est quidem vita animæ; alia qua vivit in carne, et alia qua vivit in Deo. Duo siquidem in homine sensus sunt, unus interior, et unus exterior, et uterque bonum suum habet in quo reficitur. Sensus interior reficitur in contemplatione divinitatis, sensus exterior in contemplatione humanitatis. Propterea enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, et tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio hominis esset in ipso, cum a sensu carnis videretur per carnem, et a sensu mentis videretur per divinitatis contemplationem. Hoc autem erat totum bonum hominis, ut sive ingrederetur sive egrederetur, pascua in factore suo inveniret (Joan. x, 9); pascua foris in carne Salvatoris, et pascua intus in divinitate Creatoris. Hoc bonum magnum secutum est malum; quoniam perdito bono quod intus erat, egressa est anima ad bona aliena, quæ foris erant; el pactum fecit cum delectationibus sæculi, requiescens super illas, non attendens absentiam boni sui interioris, eo quod consolationes suas cerneret in bonis alienis. Nam cum exterior sensus carnalis bono suo utitur, interior sensus mentis quasi obdormit. Non enim cognoscit bona interioris sensus, qui jucunditate bonorum exteriorum capitur. Nam qui in carne vivit, in carne sentit, et dolores carnis fugit in quantum potest, vulnera autem animæ prorsus ignorat, nec medicinam quærit in eis. Cum autem mortuus fuerit sensus animæ, quo vivit in carne, tunc vivificari incipiet sensus ille, quo sentit semetipsum, et tunc seiet dolores suos, et sentire incipiet vulnera sua tanto gravius quanto propius. Magis enim obest maJum quod est magis vicinum; et magis prodest bonum quod magis est intimum.

3

CAPUT X. Spiritus. (a) Spiritus dicitur multis modis. Dicitur namque Spiritus Deus, et aer iste, et flatus aeris qui a corde receptus et inde per totum corpus emissus mortalium vitam flatu necessario continet. Iste tamen spiritus jure' anima dici non potest, quia aeris varietate dissolvitur. Dicitur spiritus aniina, sive hominis, sive pecoris. Dicitur spiritus mens rationalis, ubi est quardam scintilla tanquam oculus animæ, ad quem pertinet imago et cognitio Dei. Oculus anime est mens ab omni corporis labe pura, mentis aspectus est ratio, intellectus visio. Tria hæc omni animæ necessaria sunt: ut sanos oculos habeat, ut aspiciat, ut videat. Sanos oculos habet, cum a mortalium cupiditatibus est purgata atque remota. Aspicit, cum in Dei lumine contemplationis oculos figit. Videt, cum in illa contemplatione conspicit quanta sint gaudia, quanta Letitia, quanta securitas, quanta serenitas, et quanta jucunditas. Sanitas facit illam securam, aspectus rectam, visio beatam. Cum enim fuerit ab omni fæce libera maculisque diluta, tunc se denique in se ipsa libentissime tenet, et nihil sibi metuit, aut ulla sua culpa quidquam angi. tur et tunc ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis; aspectum siquidem rectum sequitur ipsa visio Dei, qui est finis aspectus. Sic anima prius sanatur, sanata introducitur, introducta reficitur. Spiritus etiam est quadam vis animæ, mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Nec ipse spiritus corpus est, sed corpori similis. Quæ enim spiritu videntur, non sunt corporalia, sed cor

[blocks in formation]

poralibus similia. Facies siquidem hominis et nobis forinsecus nota est, et in memoria nostra habet imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori similem. Mund. quoque istius mirabilis pulchritudo, et uobis foris prasto est, et in memoria nostra habet imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori similem, ad quam recurrimus cum clausis oculis cam cogitamus. Quod enim est ad corporis sensum aliquod corpus in loco, hoc est ad animi aciem similitudo corporis in memoria: et quod est intentio voluntatis ad corpus visum visionenique copulandam, hoc est eadem intentio voluntatis ad copulandam imaginem corporis, quæ est in memoria et visione cogitantis. Ille spiritus dicitur factus ad imaginem et similitudinem Dei, in quo est cognitio veritatis et amor virtutis. Imago siquidem est in cognitione, et similitudo in dilectione. Imago, quia rationalis; et similitudo, quia spiritualis. Hæret siquidem veritati nulla interposita substantia. Rationale nostrum, quo ratiocinamur, intelligimus, et sapimus, spiritum dicimus, Hunc autem spiritum Apostolus mentem vocal, cum dicit, Renovamini spiritu mentis vestræ (Ephes. iv, 23); id est, mente, nihil enim aliud est spiritus mentis, quam mens: sicut corpus carnis, nihil aliud est quam

caro.

CAPUT XI. Mens unde dicta. Differunt sensus et imaginatio. Dimensio animæ. Sapientia. Prudentia. (a) Mens autem dicitur a μývn. Mv autem Grace, latine dicitur luna. Et sicut luna crescit et decrescit, et varia vicissitudine mutatur, in id tamen quod fuit quadam perfecta novitate se restituit: sic mens nunc caput summis inserit, nunc decidit in infima, nunc sese referens sibi, veris falsa redarguit; modo ad corporalia regenda deflectitur, modo æternis rationibus inspiciendis vel consulendis adhærescit. Ratio siquidem est mentis aspectus quo bonum et malum discernit, virtutes eligit, Deumque diligit. Mens universorum capax, et omnium rerum similitudine insignita, omnia esse dicitur naturali quadam potentia et naturali diguitate. Idcirco invisibiles rerum causas per intelligentiam comprehendit, et visibiles actualium formas per sensuum passiones colligit. Et sive per sensus ad sensibilia exeat, sive per intelligentiam ad invisibilia ascendat, rerum) similitudines ad se ipsam trahit, præsentia cognoscit, absentia intelligit, ignota inquirit, et in inventis versatur. Rationale et intellectuale lumen, quo ratiocinanur, intelligimus et sapimus, mentem dicimus, quæ ita facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita natura ab ipsa veritate formetur. Mens enim ex eo dicta est quod emineat in anima: præstantior siquidem vis anima est, a qua procedit intelligentia. Per intelligentiam utique ipsam veritatem intelligit, per sapientiam diligit. Sapientia namque est amor boni sive sapor boni, a sapore siquidem dicitur. Mentis visio est intelligentia; gustus, sapientia est. Illa contemplatur, ista delectatur. Cum ab inferioribus ad superiora volumus ascendere, prius occurrit nobis sensus, deinde imaginatio, postea ratio, intellectus et intelligentia, et in summo est sapientia. Summa namque sapientia ipse Deus est. Sapientia hominis est pietas, id est, cultus Dei. Sensus ea vis anime est, quae rerum corporearum corporeas percipit formas præsen tes. Imaginatio est ca vis animæ, quæ rerum corporearum corporeas pereipit formas, sed absentes. Sensus namque formas in materia percipit, imaginatio extra materiam : et ea vis quæ exterius formata, sensus dicitur, eadem usque ad intimum traducta, imaginatio vocatur. Imaginatio namque de sensu oritur, et secundum ejus diversitates ipsius quoque est variatio Multa videt anima carnalibus oculis, multa etian

[blocks in formation]
« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »