ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

phantastica imaginatione concipit et ubique quasi diffunditur 1, movetur, erigitur, et fluctuare videtur : non a se egrediens, sed in semetipsa tanquam in magno percurrens spatio pervagatur; et non exit ad illa, sed tractatibus suis sibi illa repræsentat. Habet siquidem in se quasi quamdam latitudinem, longitudinem et altitudinem. Nam per charitatem Deum et omnes sibi fideles complectitur; per meditationem universa quæ a principio mundi usque ad finem Deus propter salutem nostram operatus est meditatur; per contemplationem quæ sursum sunt cœlestia contemplatur. Ratio est ea vis animæ, quæ rerum corporcarum naturas, formas, differentias, propria et accidentia percipit omnia incorporea, sed non extra corpora, nisi ratione subsistentia. Abstrahit enim a corporibus, quæ fundantur in corporibus, non actione, sed consideratione. Natura namque ipsius corporis secundum quod omne corpus corpus est, nullum utique corpus est. Intellectus ea vis animæ est, quæ invisibilia percipit, sicut Angelos, dæmones, animas, et omnem spiritum creatum. Intelligentia ea vis animæ est, quæ immediate supponitur Deo : cernit siquidem ipsum summum verum et vere incommutabilem. Sic igitur anima sensu percipit corpora, imaginatione corporum similitudines, ratione corporum naturas, intellectu spiritum creatum, intelligentia spiritum increatum. Et quidquid sensus percipit, imaginatio repræsentat, cogitatio format, ingenium investigat, ratio judicat, memoria servat, intellectus separat, intelligentia comprehendit, et ad meditationem sive contemplationem adducit. Ingenium est vis ea animæ, sive intentio, qua anima se extendit et exercet ad incognitorum cognitionem. Ingenium siquidem exquirit incognita, ratio discernit inventa, memoria recondit judicata, et offert adhuc judicanda. Sic fit ascensus ab inferioribus ad superiora, et ima a summis dependent. Intellectus namque quædam imago et similitudo intelligentia est, ratio intellectus, rationis phantasticum spiritus, cui etiam supremum corporis corpus, id est, ignis quadam similitudine jungitur, et igni aer, et aeri aqua, et aquæ terra. Sensus informat imaginationem, imaginatio rationem, facitque ratio scientiam sive prudentiam. Rursum rationi occurrens divina prudentia, informat eam, et facit intelligentiam sive sapientiam. Est itaque in ratione quiddam ad superna et coelestia intendens, et id dicitur sapientia; et est quiddam ad transitoria et caduca respiciens, et id vocatur prudentia. Ilarc duo ex ratione sunt, et in ratione consistunt. Et dividit se ratio in duo, scilicet in seorsum et deorsum : sursum, in sapientiam; deorsum, in prudentiam ; quasi in virum et mulierem, ut vir sit superior et regat, mulier inferior et regatur. Unde dictum est: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). Melior siquidem est qui per cœleste desiderium accensus, carnem necessaria etiam ei subtrahendo affligit, quam qui per carnalem affectum resolutus, per omnia quæ commoda sunt ei satisfacere contendit.

CAPUT XII. Sensus el ejus opus. (a) Sensus juvatur exterius; quia oculus carnis, quamvis ex natura facultatem videndi habeat, nunquam tamen per se consequitur visionem, nec auris auditum nisi ex beneficio exterioris lucis et soni. Imaginatio juvatur exterius 1; quia ex sensibilibus concipitur. Ratio juva tur interius; quia etsi spiritus rationalis ex dono Creatoris habilis est ad cognoscendum verum et diligendum bonum, tamen nisi interioris lucis radio fuerit perfusus et calore succensus, nunquam consequitur sapientiæ cognitionem vel charitatis affectum. Intellectus et intelligentia juvantor superius; quia Deus ignis et lux est (l Joan. 1, 5). Lux ergo splendorem emittens ex se, quem retinet in se, illuminat intel

[blocks in formation]

ligentiam ad cognitionem veritatis. Ignis vero calorem de se emittens, sed non amittens, inflammat affectum ad amorem virtutis. Et sicut solem non videt oculus nisi in lumine solis; sic verum ac divinum lumen non poterit intelligentia videre nisi in ipsius lumine. Domine, inquit propheta, in lumine tuo videbimus lumen (Psal. xxxv, 10). Cum enim mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptibilitatem (I Cor. xv, 54), tunc inente pariter et corpore spirituales effecti, secundum modulum nostrum per mentis illuminationem omnia sciemus, et per corporis incorruptibilis levitatem ubique esse poterimus. Volabimus mente per contemplationem, velabimus et corpore per incorruptionem. Discernemus mente, discernemus et corpore, cum sensus nostri corporei vertentur in rationem, ratio in intellectum, intellectus in intelligentiam, intelligentia in Deumi mutabitur. Sensu visibilia percipiuntur, in imaginatione continentur visibilium imagines et similitudines, ad rationem pertinent visibilium rationes et definitiones et invisibilium investigationes, ad intellectum et intelligentiam spectant spiritualium et divinorum comprehensiones et contemplationes. Sensus vero el imaginatio ad rationem non ascendunt, sed infra reimanentes eam aliquatenus deducere possunt, et quasi a longe quædam ostendere, ad quæ non possunt pervenire. Simili quadam proportione intellectum et intelligentiam ratio juvare potest, sed ad statum eorum non valet ascendere, quoniam metas suas et proprios fines habet, quos transcendere non potest. Sensum et imaginationem cum cæteris animalibus communem habemus vident siquidem visibilia, et visorum recordantur. In quibusdaın etiam sensibus nos superant : quoniam justum fuit ut brutis animalibus, quibus ni! dandum erat in intellectu, aliquid amplius daretur in sensu. Et e contrario tanto major necessitas indicitur homini exercende rationis, quanto majorem defectum patitur sensualitatis. Ratio autem inde incipit, unde aliquid occurrit, quod nobis cum animalibus non sit commune. Quædam ergo sunt infra rationem, quædam juxta rationem, quædam supra rationem. Infra rationem sunt quæ sensu percipimus, sicut dura et mollia, calida et frigida, candida et nigra, dulcia et amara. Juxta rationem sunt et pervia rationi, que ratione percipimus, sicut commoda et incommoda, vera et falsa, justa et injusta. Ratio siquidem est quidam animi motus, visum mentis acuens, veraque à falsis distinguens. Supra rationem sunt que nec sensus docet, nec ratio persuadet, sed aut divina revelatione comprehenduntur, aut divinarum Scripturarum auctoritate creduntur, sicut Deum in una substantia trinum, et in tribus personis substantialiter unum. Deus siquidem est rerum universitas, ita quod nula singularum et ideo motibus rationis non subjacet, quia ratio non est nisi de re aliqua.

CAPUT XIII. Anima definitio. Actiones. Simplicitas. Potentiæ. Vires (a). Anima est spiritus intellectualis, rationalis, semper vivens, semper in motu, bonæ malæque voluntatis capax: secundum benignitatem Creatoris atque secundum sui operis officium variis nuncupatur nominibus. Dicitur namque anima, dum vegetat; spiritus, dum contemplatur; sen us, dum sentit; animus, dum sapit; dum intelligit, mens ; dum discernit, ratio; dum recordatur, memoria; dum consentit, voluntas. Ista tamen non differunt in substantia, quemadmodum in nominibus; quoniam omnia

[blocks in formation]

ista una anima est: proprietates quidem diverse, sed essentia una. In spiritu tamen et anima potest esse differentia; quia omnis anima est spiritus, sed non omnis spiritus est anima. Anime duplices sunt actiones. Alio namque consilio erigitur ad Deum, atque alio inclinatur ad carnem. Inclinatur autem sic. Cum sit subtilis et invisibilis, videri non potest, sed per potentias suas se extendit et ostendit. Per concupiscibilitatem namque appetit, per irascibilitatem contemnit, per rationalitatem inter utrumque discernit. Tola animæ essentia in bis potentiis suis consistit, nec per partes dividitur, cum simplex sit et individua: et si aliquando partes habere dicitur ratione potius similitudinis, quam veritate compositionis intelligendum est. Simplex substantia est anima, nec aliud, nec minus est ratio in substantia quam anima; nec aliud, nec minus est irascibilitas vel concupiscibilitas quam anima: sed una eademque substantia secundum diversas potentias diversa sortitur vocabula. Hlas potentias habet antequam corpori misceatur. Naturales siquidem sunt ei, nec aliud sunt quam ipsa. Tota nam que animæ substantia in his tribus plena et perfecta consistit, id est, in rationalitate, concupiscibilitate et irascibilitate, quasi quadam sua trinitate; et tota hæc trinitas est quædam animæ unitas, et ipsa anima. Deus est omnia sua, et anima quædam sua. Habet siquidem naturalia, et ipsa omnia est. Potentiæ namque ejus et vires idem sunt quod ipsa. Habet acciden⚫ talia, et ipsa non est. Suæ vires est, suæ virtutes non est. Non enim est sua prudentia, sua temperantia, sua fortitudo, sua justitia. Potentiæ animæ sunt, ra tionalitas, concupiscibilitas, et irascibilitas. Vires sunt, sensus, imaginatio, ratio, memoria, intellectus, intelligentia. Potentiæ tamen possunt dici vires, et vires potentia.

[ocr errors]

CAPUT XIV. Animæ et corporis amicitia. Conjunctiones tres miræ. Quod corporis bonum, quod animæ. (a) Quibusdam affectibus et quadam amicitia anima corpori conjungitur, secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habet. Sociata namque illi, licet ejus societate prægravetur, ineffabili tamen conditione diligit illud; amat carcerem suum, et ideo libera esse non potest. Doloribus ejus vehementer afficitur. Formidat interitum, que mori non potest. Timet defectum quæ per naturam non potest deficere. Oculorum depascitur speculatione, sonoris delectatur auditibus, suavissimis jucundatur odoribus, larga epulatione reficitur. Et licet his rebus nullatenus ipsa utatur, gravi tamen moerore affligitur, si

sic supremum carnis, id est, sensualitas anime gerens similitudinem ad personalem unionem ejus essentiam suscipere potest. Nec istud mirum est, cum etiam in sensu et memoria pecudis sit quædam imitatio rationalitatis, et in appetitu voluntatis, et in iis quæ refugit, reprobationis. Spiritus namque corporeus, qui utique vere est corpus, et sensu naturali inter multa discernit, et vi concupiscibilitatis eligit, et natura irascibilitatis reprobat. Ifabet siquidem corporea vita quosdam gradus incrementorum, quibus ad imaginem summæ vitæ proficit. Primus enim gradus corpore vitae est sensificatio. Secundus, per sensum ingrediens imaginatio. Tertius, per imaginationem conceptorum memoria. Quartus, secundum sensuum passiones quadam sine discretione intelligentie providentia, in qua quidem quasi rationis imago est, et nulla ratio est. In his omnibus corpo rea vita spiritualem vitam imitatur. Primo, in eo quod sentit; secundo, in eo quod sensum concipit; tertio, in eo quod concepta retinet; quarto, in co quod sive in imaginatis, sive in sensibus secundum quamdam rationis similitudinem, sive ad appetenduni, sive ad fugiendum se inflectit. Convenientissima autem media sunt carnis et animæ, sensualitas carnis, que maxime ignis est; et phantasticum spiritus, qui igneus vigor dicitur. Unde et quidam loquens de animabus ait:

Igneus est ollis vigor et colestis origo.

(rirgilius, Æneid. lib. 6, vers. 730.)

Mira societas caruis et animæ, spiritus vitæ et limi terræ. Sic enim scriptum est, Fecit Deus hominem de limo terræ ; et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ (Gen. 11, 7): dans ei sensum et intellectum, ut per sensum lutum sibi sociatum vivificaret, et per intellectum regeret; et ut per intellectum intus ingrederetur ct contemplaretur Dei sapientiam et per sensum foris egrederetur, et contemplaretur opera sapienti:e, intellectu intus illustravit, sensu foris decoravit, ut in utroque refectionem inveniret, intus ad felicitatem, foris ad jucunditatem. Sed quia bona exteriora diu stare non possunt, jussus est homo ab exterioribus ad interiora redire, et ab interioribus ad superiora ascendere. Tantæ siquidem dignitatis est humana conditio, ut nullum bonum præter summum ei sufficere possit. Plenum fuit miraculo, quod tam diversa et tam divisa ab invicem, ad invicem potuerunt conjungi. Nec minus mi

subtrahantur. Hinc etiam nonnunquam subrepunt vi-rabile fuit quod limo nostro Deus se ipsum conjunxit,

tia contraria rationi, dum anima dilecto corpori indulgentius remittendo, locum noscitur præbere peccato. Per sensus quoque progreditur anima ad corpus movendum et vivificandum. Novem namque sunt foramina in humano corpore, quibus secundum naturalem contemperantiam influit et effluit omne quo idem corpus vegetatur et regitur. Sunt etiam utriusque quedam similia, corporis scilicet supremum, et spiritus infirmum, in quibus sine naturarum confusione, personali tamen unione facile connecti possunt. Similia enim similibus gaudent. Itaque anima quæ vere spiritus est, et caro que vere corpus est, in suis extremitatibus facile et convenienter uniantur, id est, in phantastico animæ, quod corpus non rst, sed simile corpori; et sensualitate carnis quæ fere spiritus est', quia sine anima fieri non potest. Sicut enim supremum animæ, id est, intelligentia sive mens imaginem et similitudinem gerit sui superioris, id est Dei, unde et ejus susceptiva esse potuit, et ad unionem personalem etiam, quando ipse voluit, absque ulla demutatione naturæ fuit assumpta :

Duo Mss., quæ spiritus corporeus est.

(a) Cassiod. de Aníma, capp. 4,5; Isaac Stell. de Alcherum; Hugo,lib. 2 Erudit, didasc. cap. 5. id. lib. 1 de Sacram., p.6, capp. 3, 5, 6; id. Miscellan. lib. 1, tit. 122, 120; td. de Vanitate mundi, lib. 2; et de substantia dilect. cap. 6.

ut sibi invicem unirentur Deus et limus, tanta sublimitas, tanta vilitas. Nihil enim est Deo sublimius, et nibil limo vilius. Mirabilis fuit conjunctio prima mirabilis et secunda, nee minus mirabilis erit tertia, cum homo et angelus et Deus, unus erit spiritus. Eodem namque bono bonus est homo, quo bonus est angelus, eodemque bono uterque est beatus, si tamen ambo idipsum eadem voluntate eodemque spiritu cupiunt. Si enim tam disparem carnis et animæ naturam ad unam confœderationem atque amicitiam Deus conjungere potuit, nequaquam erit ei impossibile rationalem spiritum, qui usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, cum eodem corpore glorificato, ut sit ei gloriæ quod fuit ei sarcinæ, ad consortium beatorum spirituum, qui in sua puritate perstiterunt, exaltare et usque ad su gloriæ participationem sublimare. Ad hoc siquidem illum sola charitate, nulla necessitate creavit Altissi mus, ut suæ beatitudinis participem faceret. Si ergo tantum gaudium et tanta lætitia est in vita ista temporali, quæ constat ex præsentia spiritus in corpore corruptibili; quanta lætitia et quantum gaudium erit in vita æterna, que constabit ex præsentia Deitatis in spiritu rationali? Subjiciatur ergo corpus animo, animus Deo; et unus spiritus erit cum eo: ita ta.

* Duo Yss., qui utique non est vitæ corvorcæ.

men si in humilitate permanserit, et gratiam sui Creatoris, per quam exaltandus et glorificandus est agnoverit.

Ex carne et anima constat homo, et utrumque bonum suum habet, in quo gaudet et exsultat. Bonum animæ est Deus, cum affluentia dulcedinis suæ. Bonum carnis est mundus, cum abundantia jucunditatis suæ. Sed mundus iste est exterior. Deus autem interior. Nibil enim eo interius, et nihil eo præsentius. Interior est omni re, quia in ipso sunt omnia exterior est omni re, quia ipse est super omnia. Ab hoc ergo mundo ad Deum revertentes, et quasi ab imo sursum ascendentes per nosmetipsos transire debemus. Ascendere enim ad Deum, est intrare ad se ipsum; et non solum ad se intrare, sed ineffabili quodam modo in intimis, se ipsum transire. Qui enim interius intrans et intrinsecus penetrans se ipsum transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus, et ad interiora gaudia revocemus. Et si cor nostrum semper tenere non possumus, saltem ab illicitis et vanis cogitationibus restringamus, ut aliquando in divine contemplationis lumine figere valeamus. Harc est enim requies cordis nostri, cum in Dei amore per desiderium figitur. Hæc est vita cordis nostri, cum Deum suum contemplatur, et ipsa sua contempla tione suaviter reficitur. Et dulce est illi semper ad considerandum, quod ad amandum et laudandum semper est suave. Nihil enim ad beatam vitam præstantius videtur, quam velut clausis carnalibus sensibus extra carnein mundumque effectum quempiam intra semetipsum converti, alienumque effectum a mortalium cupiditatibus sibi soli et Deo loqui.

CAPUT XV. Corpus qui ab anima regatur. Corporis compositio. Ex ejus temperie vel confusione quid sequatur. (a) Cum anima sit incorporea, per subtiJiorem naturam corporis sui, id est, per ignem et aerem quæ in isto quoque mundo præcellentia sunt corpora, et ideo magis spiritui similiora, corpus administrat. Ista siquidem priora excipiunt nutus animæ vivificantis, eo quod incorporeæ naturæ sunt propinquiora quam humor et terra, ut ad eorum proximnum ministerium tota moles administretur. Nullus sine his duobus vel in corpore sensus est, vel ab anima spontaneus corporis motus. Ignis enim et aer, quæ levia sunt, movent aquam et terram quæ gravia sunt. Quapropter corpora etiam post animæ aliscessum moveri videmus'; quia ignis et aer, quæ duo per animæ præsentiam tenentur in corpore terreno et humido, ut omnium quatuor fiat temperatio, post ejusdem animæ abscessum ad superna evadunt ac sese expediunt. Corporis autem compositio sic fit. Corpus constat ex officialibus membris, officialia ex consimilibus, consimilia ex humoribus, humores ex cibis, cibi ex elementis ; et nihil horum est anima, sed in istis tanquam in organis agit, et per hæc consulit corpori, et huic vitæ in qua factus est homo in auiinam viventem. Quæ cum temperata et ordinata fuerint, congruunt vivificationi, et nunquam recedit aniina. Si vero distemperata et confusa fuerint, invita recedit anima, secum trahens omnia; sensum scilicet, imaginationem, rationein, intellectum, intelligentiam, concupiscibilitatem, et irascibilitatem : et ex his secundum merita afficitur ad delectationem sive ad dolorem. Corpus autem quod prius integrum tanquam organum contemperatum et dispositum erat, ut melos musicum in se contineret et tactum resonaret, tunc confractum et inutile e regione jacet. Anima vero recurrentibus ad regiones suas elementorum partibus, non habens ubi vires suas exerceat, requiescit ab his tantum motibus, quibus corpus per tempus et locum movebat, ipsa per tempus illocaliter mota: quoniam etsi organum periit, sed non melos, nec quod organum movebat. Anima inter

(a) Ex lib. 7 de Genesi ad Litteram, capp. 15, 20; ex lib. de Quantit. Animæ, cap, 31, n. 62, et ex Isaac Stell.

Deum et corpus posita per tempus movetur, vel reminiscendo quod oblita fuerat, vel discendo quod ignorabat, vel volendo quod nolebat: per locum vero non movetur, quia per loci spatia non distenditur. Deus autem corpore non eget ut sit; nec loco, ut alicubi; nec tempore, ut aliquando; nec causa, ut alicunde; nec forma, ut aliquid sit; nec aliquo genere subjecti in quo subsistat, vel cui assistat.

CAPUT XVI. Anima charitate ornatæ præstantia. (a) Habet anima quamdam propriam naturam omnibus his mundana molis elementis excellentiorem, quæ veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per sensus carnis percipimus cogitari; sed mente intelligi, vitaque sentiri. Intelligi potest, sentiri non potest. Non enim est corpus, nec Deus, nec vita sine sensu, qualis est in arboribus; nec vita sine rationali mente, qualis est la animalibus; sed vita et vita perpetua. Nunc quidem minor quam Angelorum est, et futura qualis Angelorum, si ex præcepto sui Creatoris vixerit. Præceptum autem ejus est, ut in dilectione ejus maneamus: Manele, inquit, in dilectione mea (Joan. xv, 9). Per dilectionem namque sibi rationalem creaturam copulavit, ut eum semper haberet, et in ipso maneret, de eo et in eo delectans, gaudens et exsultaus. Per dilectionem Creatori suo et sibi invicem rationalis creatura copulata est. Solum namque dilectionis vinculum est, quod ligat utrosque in idipsum. Per amorem Dei omnes ei adhæremus; per amorem proximi omnes ad invicem unum sumus; ut bonum commune omnium fiat singulorum, et quod quisque in se non habet in altero possideat. Charitas est via Dei ad homines, et via hominum ad Deum. Per charitatem enim venit Deus ad homines, venit in homines, factus est homo. Per charitatem homines diligunt Deum, eligunt Deum, ad Deum currunt, ad Deum perveniunt. Sic etiam familiaris est Deo charitas, ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas non fuerit. Si ergo charitatem habemus, Deum habemus; quia Deus charitas est.

CAPUT XVII. Ad amorem Dei excitatio. (b) Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non eram, et de nihilo me fecit; non lapidem, non arborem, non avem vel aliquod de animalibus aliis, sed hominem me voluit esse: dedit mihi vivere, sentire, discernere. Perieram, et ad mortalem descendit, mortalitatem suscepit, passionem sustinuit, mortem vicit; et sic me restauravit. Perieram, et abieram ; quoniam in peccatis meis eram venumdatus: venit ille post me ut redimeret me; et tantum dilexit me, ut sanguinis sui pretium appenderet pro me, talique pacto et reduxit me de exsilio, et redemit de servitio. Nomine etiam suo vocavit me, ut memoriale suum semper esset apud me. Unxit me oleo lætitiæ quo ipse erat unctus, ut ab uncto essem unctus, et a Christo dicerer christianus. Sie gratia ejus et misericordia semper prævenerunt me. De multis namque periculis sæpe liberavit me liberator meus: quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me; quando tristabar, consolatus est me; quando desperabam, confortavit me; quando cecidi, erexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit; quando veni, suscepit. Hæc et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce erit mihi semper loqui, semper cogitare, semper gratias agere, ut pro omnibus beneficiis suis possim semper cum laudare et amare. Cum enim cunctis sit præsidens, singulos implens, ubique præsens, cunctorum curam agens, et

[blocks in formation]

tam singulis quam omnibus providens, ita eum totum ad custodiam mei occupatum video, ac si ego super custodiam mei starem ; quasi omnium oblitus sit, et mihi soli intendere velit. Semper enim se præsentem exhibet, semper se paratum offert, si me paratum invenerit. Quocumque me vertero, non me deserit, nisi ego prior eum deseram. Ubicumque fuero, non recedit, quoniam ubique est, ut quocumque iero, inveniam eum cum quo possim esse. Quidquid fecero, pariter assistit, utpote perpetuus inspector omnium cogitationum, et intentionum et actionum mearum. Cum harc diligenter considero, timore pariter et ingenti rubore confundor; quod illum ubique mihi præsentem et omnia occulta mea videntem intueor. Multa enim sunt in me, de quibus coram oculis ejus erubesco, et pro quibus ei valde displicere timeo. Nec pro his omnibus quid illi rependam habeo, nisi tantum ut cum diligam. Non enim melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest, quod per dilectionem datum est. Hæc præter rem dixisse videor, sed forte non præter utilitatem mihi, et iis qui mecum sentiunt quod ego sentio.

CAPUT XVIII. Anima vita corporis. Quomodo anima immortalis et mortalis, incorporea el corporea. Qui anima in corpore. (a) Anima præsentia sua corpus vivificat, et sic colligata est ei, ut nec cum velit, se inde segregare possit, nec retinere, cum sui Creatoris jussionem audierit. In vita siquidem animæ consistit vita corporis, et de morte corporis descendit mors animæ. Sicut enim anima vita sua facit carnem viventem, et de fonte naturæ suæ irrigat animando; sic caro per corruptelam materiæ suæ animam, si cup ditatibus illicitis illigaverit, occidit. Et cun altera natura vincatur, altera natura vincat ', transit unaquæque in victricis naturam; id est, ut aut carnem spiritualem anima virtutibus suis præstet, aut animam carnalem caro victrix ejus efficiat. Anima tamen nihil de morte habere potest, nisi per vitia ei propinatum fuerit: nec caro aliquid de vita retinere potest, nisi ab anima fuerit irrigata : nec in alterius naturam altera transire potest, nisi aut illa vitiis infeeta, aut hæc virtutibus deserta fuerit. Ratione insignita est anima, qua artibus docetur egregiis et disciplinis instruitur eximiis, ut divina sapiat, et humana tractel; atque sic cartera animalia decenter excellat, utpote substantia rationalis. Hoc enim proprie est anima, substantia scil cet rationalis, id est, spiritus rationalis. Immortalis est anima, ne a Creaforis sui similitudine discrepare videatur. Non enim poterat esse imago et similitudo Dei, si mortis termino clauderetur. Secundum quemdam itaque modum vitæ, quem nullo modo potest amittere, immortalis est. Secundum vero quamdam mutabilitatem, qua potest melior vel deterior fieri, mortalis est. Et sicut mortalis est cum beate vivere perdit, licet misere vivere amittere non possit, sic respectu incorporei Dei corporea est. Nihil enim invisibile et incorporeum natura credendum est præter solum Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Qui ex eo incorporeus et invisibilis dicitur, quia infinitus et incircumscriptus, simplex et sibi omnibus modis sufficiens, se ipsum sustinet et idipsum. Et cum ubique sit in semetipso invisibilis et incorporeus esse dignoscitur. Omnis vero rationalis creatura corporea est, Angeli et omnes virtutes corporeæ sunt, licet non carne subsistant. Ex co enim intellectuales naturas corporeas esse dicimus, quia loco circumscribuntur, sicut et anima humana quæ carne clauditur, quæ idcirco et esse in loco et localis dici potest: in loco, quia hic aut alicubi præsens est; localis, quia quod alicubi præsens est totum, alibi non est. Non habet tamen corporalem dimensionem, nec corporalem cir1 Sic Ms. Medardensis. Alii, naturæ alterius videatur, transit, etc.

Mss. quatuor, detersa fuerit.

(a) Cassiod. de Anima, cap. 6-8;ex Gennad. de Eccles. Dogmat. capp. 11, 12, et Hg. lib. 1 de sacram. p. 3, cap. 18.

cumscriptionem; quoniam corporalis quantitatis expers est. Sed quia per præsentiam et operationem in loco concluditur, localis et ipsa dicitur ; verumtamen non sicut corpus, cui secundum locum principium, medium ct finis assignatur. Respectu vero naturæ incorporeæ, quæ summe incommutabilis ubique est, corporea est anima; quia tale aliquid non est ipsa : nec tamen per loci spatium ita sistitur vel movetur, ut majori sui parte maforem locum occupel, et breviore breviorem, minorque sit in parte quam in toto. Per omnes siquidem particulas corporis tota simul adest, nec minor in minoribus, nec in majoribus major. Sed alicubi intensius, alicubi remissius, et in omnibus tota et in singulis tota est. Sicut enim Deus ubique est totus in toto mundo, et in omni creatura sua sic anima ubique tota in toto corpore suo, tanquam in quodam mundo suo, intensius tamen in corde et in cerebro, quemadmodum Deus præcipue dicitur esse in cœlo.

CAPUT XIX. Tota agit quod agit. Invisibilis et incorporea est anima: si enim visibilis esset, corporea esset. Et si corporea esset, partibilis essel, et partes haberet, neque tota simul in uno loco esse posst. Nullum enim corpus aut simul tangi totum potest, aut simul tangere totum potest. Anima vero in quibuscumque suis motibus vel actibus tota simul adest. Tota videt, et tota visorum meminit: tota audit, et tota sonorum reminiscitur: tota odorat, et tota odores recolit tota per linguam et palatum sapores sentit et discernit: iota tangit dura vel mollia: tota simul approbat et reprobat. Calida vero vel frigida summo tantum digito tota discernit. Tota est visus, tota est auditus, tota meminit et cum tota meminit, tota est memoria; cum tota vult, tota est voluntas; cum tota cogital, tota est cogitatio ; cum tota diligit, tota est dilectio. Potest namque ex parte cogitare, et ex parte diligere.

CAPUT XX. Animæ vires ad virtutes et contra vitia. Virtutes sacramentales. Quibus Deo inhæreat quibus corpori. Vis animæ naturalis. Habet anima affectiones, quibus exercetur ad virtutes. Dolor namque de peccatis, timor de suppliciis, desiderium de promissis, gaudium de præmiis quadam exercitia sunt virtutum. Habet etiam virtutes, quibus instruitur el armatur contra vitia. A prudentia namque scit quid debeat facere: temperantiam habet contra prospera, fortitudinem contra adversa, justitiam qua scit quid cuique debeat reddere. Prudentia est scire quid possit; fortitudo, facere quod possit; temperantia, non præsumere quod non possit; justitia, non velle plus quam possit. Prudentia est in eligendis; temperantia, in utendis; fortitudo, in tolerandis; justitia, in distribuendis. Prudentiæ est nihil pœnitendum appetere, et nihil præter justum velle facere. Temperantie est nihil nisi turpia timere, et quidquid agimus vel cogitamus ad rationis normam dirigere. Fortitudinis est terrenas cupiditates non solum reprimere, sed penitus oblivisci. Justitiæ est omnem animi cogitationem ad solum Deum dirigere, eumque tanquam nibil aliud sit sola mentis acie intueri. Habet autem anima sacramentales virtutes quibus initiatur, id est, fidem, spem, sacramentum Baptismi, inunctionem, Confirmationem, et cætera quibus Deo consecratur. Habet etiam virtutes, quibus proficit, et quibus Deo conjungitur, ut est humilitas, puritas, charitas. Humilitas eam Deo subjicit, puritas jungit, charitas unit.

Habet quoque anima vires quibus corpori commiscetur: quarum prima est naturalis; secunda, vitalis; tertia, animalis. Et sicut Deus trinus et unus, verus et perfectus omnia tenet, omnia implet, omnia sustinet, omnia superexcedit, omnia circumplectitur: sic anima his tribus viribus per totum corpus diffunditur, non locali distensione, sed vitali intensione. Naturalis namque virtus operatur in hepate sanguinem et alios quosque humores, quos per venas ad omnia corporis membra transmittit, ut inde augeantur et nutriantur. Vis ista quadrifaria est. Dividitur namque in appetitivam. retentivam, expulsivəm et distributivam. Ap

men si in humilitate permanserit, et gratiam sui Creatoris, per quam exaltandus et glorificandus est agnoverit.

Ex carne et anima constat homo, et utrumque bonum suum habet, in quo gaudet et exsultat. Bonum animæ est Deus, cum affluentia dulcedinis suæ. Bonum carnis est mundus, cum abundantia jucunditatis su. Sed mundus iste est exterior. Deus autem interior. Nibil enim eo interius, et nihil eo præsentius. Interior est omni re, quia in ipso sunt omnia: exterior est omni re, quia ipse est super omnia. Ab hoc ergo mundo ad Deum revertentes, et quasi ab imo sursum ascendentes per nosmetipsos transire debemus. Ascendere enim ad Deum, est intrare ad se ipsum; et non solum ad se intrare, sed ineffabili quodam modo in intimis, se ipsum transire. Qui enim interius intrans et intrinsecus penetrans se ipsum transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus, et ad interiora gaudia revocemus. Et si cor nostrum semper tenere non possumus, saltem ab illicitis et vanis cogitationibus restringamus, ut aliquando in divine contemplationis lumine figere valeamus. Harc est enim requies cordis nostri, cum in Dei amore per desiderium figitur. Hæc est vita cordis nostri, cum Deum suum contemplatur, et ipsa sua contempla tione suaviter reficitur. Et dulce est illi semper ad considerandum, quod ad amandum et laudandum semper est suave. Nihil enim ad beatam vitam præstantius videtur, quam velut clausis carnalibus sensibus extra carnein mundumque effectum quempiam intra semetipsum converti, alienumque effectuin a mortalium cupiditatibus sibi soli et Deo loqui.

CAPUT XV. Corpus qui ab anima regatur. Corporis compositio. Ex ejus temperie vel confusione quid sequatur. (a) Cum anima sit incorporea, per subtiliorem naturam corporis sui, id est, per ignem et aerem quæ in isto quoque mundo præcellentia sunt corpora, et ideo magis spiritui similiora, corpus administrat. Ista siquidem priora excipiunt nutus animæ vivificantis, eo quod incorporeæ naturæ sunt propinquiora quam humor et terra, ut ad eorum proximum ministerium tota moles administretur. Nullus sine his duobus vel in corpore sensus est, vel ab anima spontaneus corporis motus. Ignis enim et aer, quæ levia sunt, moveni aquam et terram quæ gravia sunt. Quapropter corpora etiam post animæ abscessum moveri videmus; quia ignis et aer, quæ duo per animæ præsentiam tenentur in corpore terreno et humido, ut omnium quatuor fiat temperatio, post ejusdem animæ abscessum ad superna evadunt ac sese expediunt. Corporis autem compositio sic fit. Corpus constat ex officialibus membris, officialia ex consimiJibus, consimilia ex humoribus, humores ex cibis, cibi ex elementis; et nihil horum est anima, sed in istis tanquam in organis agit, et per hæc consulit corpori, et huic vitæ in qua factus est homo in animam viventem. Quæ cum temperata et ordinata fuerint, congruunt vivificationi, et nunquam recedit anina. Si vero distemperata et confusa fuerint, invita recedit anima, secum trahens omnia; sensum scilicet, imaginationem, rationein, intellectum, ́intelligentiam, concupiscibilitatem, et irascibilitatem : et ex his secundum merita afficitur ad delectationem sive ad dolorem. Corpus autem quod prius integrum tanquam organum contemperatum et dispositum erat, ut melos musicum in se contineret et tactum resonaret, tunc confractum et inutile e regione jacet. Anima vero recurrentibus ad regiones suas elementorum partibus, non habens ubi vires suas exerceat, requiescit ab his tantum motibus, quibus corpus per tempus et locum movebat, ipsa per tempus illocaliter mota: quoniam etsi organum periit, sed non melos, nec quod organum movebat. Anima inter

[ocr errors]

(a) Ex lib. 7 de Genesi ad litteram, capp. 15, 20; ex lib. de Quantit. Anime, cap, 31, u. 62, et ex Isaac Stell.

Deum et corpus posita per tempus moveður, vel reminiscendo quod oblita fuerat, vel discendo quod ignorabat, vel volendo quod nolebat: per locum vero non movetur, quia per loci spatia non distenditur. Deus autem corpore non eget ut sit; nec loco, ut alicubi; nec tempore, ut aliquando; nec causa ut alicunde; nec forma, ut aliquid sit; nec aliquo genere subjecti in quo subsistat, vel cui assistat.

9

[ocr errors]

CAPUT XVI. Anima charitate ornatæ præstantia. (a) Habet anima quamdam propriam naturam omnibus his mundane molis elementis excellentiorem, quæ veraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per sensus carnis percipimus cogitari; sed mente intelligi, vitaque sentiri. Intelligi potest, sentiri non potest. Non enim est corpus, nec Deus, nec vita sine sensu, qualis est in arboribus; nec vita sine rationali mente, qualis est Bu animalibus; sed vita et vita perpetua. Nunc quidem minor quam Angelorum est, et futura qualis Angelorum, si ex præcepto sui Creatoris vixerit. Præceptum autem ejus est, ut in dilectione ejus maneamus: Manete, inquit, in dilectione mea (Joan. xv, 9). Per dilectionem namque sibi rationalem creaturam copulavit, ut eum semper haberet, et in ipso maneret, de eo et in eo delectans, gaudens et exsultans. Per dilectionem Creatori suo et sibi invicem rationalis creatura copulata est. Solum namque dilectionis vinculum est, quod ligat utrosque in idipsum. Per amorem Dei omnes ei adhæremus; per amorem proximi omnes ad invicem unum sumus; ut bonum commune omnium fiat singulorum, et quod quisque in se non habet in altero possideat. Charitas est via Dei ad homines, et via hominum ad Deum. Per charitatem enim venit Deus ad homines, venit in homines, factus est homo. Per charitatem homines diligunt Deum, eligunt Deum, ad Deum currunt, ad Deum perveniunt. Sic etiam familiaris est Deo charitas, ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas non fuerit. Si ergo charitatem habemus, Deum habemus; quia Deus charitas est.

CAPUT XVII. — Ad amorem Dei excitatio. (b) Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non eram, et de nihilo me fecit; non lapidem, non arborem, non avem vel aliquod de animalibus aliis, sed hominem me voluit esse: dedit mihi vivere, sentire, discernere. Perieram, et ad mortalem descendit, mortalitatem suscepit, passionem sustinuit, mortemn vicit; et sic me restauravit. Perieram, et abieram ; quoniam in peccatis meis eram venumdatus: venit ille post me ut redimeret me; et tantum dilexit me, ut sanguinis sui pretium appenderet pro me, talique pacto et reduxit me de exsilio, et redemit de servitio. Nomine etiam suo vocavit me, ut memoriale suum semper esset apud me. Unxit me oleo lætitiæ quo ipse erat unctus, ut ab uncto essem unctus, et a Christo dicerer christianus. Sie gratia ejus et misericordia semper prævenerunt me. De multis namque periculis sæpe liberavit me liberator meus: quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me; quando tristabar, consolatus est me; quando desperabam, confortavit nie; quando cecidi, erexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit; quando veni, suscepit. Hæc et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce erit mihi semper loqui, semper cogitare, semper gratias agere, ut pro ominibus beneficiis suis possim semper eum laudare et amare. Cum enim cunctis sit præsidens, singulos implens, ubique præsens, cunctorum curam agens, et

1 Ms. Medardensis hic addit, sicut anima.

In Ms. Medardensi et apud Hugonem, Nec minor qu dem quam ngelorum (additur apud Hugonem, est futura), si ex præcepto, etc. Vide Alcuinum de Ratione Anima (a) Manuale, cap. 21, et Bugo, Vict. de Laude chari

catis.

(b) Anselmi Medit. cap. 7, n.2, et Hugo de Arrha animæ.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »