ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

Quidquid expedit et quidquid delectat, ibi est; omnes videlicet divitiæ et deliciæ, omnis requies et omne solatium. Ibi est jugis tranquillitas, amuena serenitas, aterna jucunditas, jucunda et decora laudatio, et plena omnium bonorum cognitio. Quid ibi enim deesse potest, ubi Deus est, cui nihil deest? Quotquot ibi sunt, dii sunt nec necesse est ut alter dicat alteri, Cognosce Dominum (Jerem. xxx1, 34). Oinnes enim cognoscunt eum, et vident: omnes laudant et amant. Cognoscunt sine errore, vident sine fine, laudant sine fatigatione, amant sine fastidio. Semper vident, et semper videre desiderant; tam desiderabilis est ad videndum. Semper amant, et semper amare desiderant; tam dulcis est ad amandum. Et quanto amplius amant, tanto magis amare volunt; tam delectabilis est ad fruendum. În hac delectatione requiescunt pleni Deo, pleni omni benedictione et sanctificatione. Adhærentes semper beatitudini, sunt beati; contemplantes semper æternitatem, sunt æterni; juncti verə lumini, facti sunt lux; aspicientes semper incominutabilitatem, mutati sunt in incommutabilitatem. Tanto libentius, quanto dulcius, illum aspiciunt, cujus aspectus pius, facies decora, eloquium dulce. O beata visio videre Regem Angelorum in decore suo (Isai. xxxm, 17), videre Sanctum sanctorum, per quem omnes sunt sancti! Illum videre summa felicitas est, summa jucunditas, vita æterna, et vita beata.

CAPUT LVIII. Gratulatur piis Deo fruentibus. Gaudium suum inexpertis nequeunt enarrare. Gaudete et exsultate, justi; quia videtis quem amastis, babetis quem desiderastis diu, tenetis quem nunquam amittere timetis. Propterea cantate et exsultate ei, quoniam ipse est Dominus Deus vester gloriosus ct speciosus, ipse est salus et vita, honor et gloria, pax et omnia bona. Quanta pax ibi est, ubi nulli vestrum quidquam repugnat vel ab alio vel a se ipso, sed ipse Dominus regit vos, et nihil vobis deerit (Psal. xxII, 1)? Ipse disposuit vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam suam in regno suo (Luc.xxn, 29, et 30). Gustate ergo, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. xxxIII, 9). Suavis est ad videndum, suavis est ad gustandum. Nec dici potest quantam habeat in gustu voluptatem, quantam in sapore jucundita tem, quantam in odore suavitatem. Tante suavitatis magnitudinem, vos qui experti estis, nobis qui nunquam tale quid gustavimus, intimare non potestis. Tanquam si quis mellis dulcedinem ei qui nunquam dulce gustaverit, verbis indicare velit, profecto nec ille saporis illius suavitatem, quam nunquam ore percepit, auribus capiet; nec ille dulcedinem, quam justus voluptate cognovit, verbis poterit indicare.

CAPUT LIX. Miserias suas deplorat. Invocat sanctos. Mentis mutabilitas unde, et quid nos docet. (a) Væ mihi misero, qui nunquam sentio quod sentitis, nec ibi sum ubi vos estis! In loco refrigerii lucis et pacis vos estis, ubi esse vestrum non habebit mortem, nosse vestrum non habebit errorem, amare vestrum non habebit offensionem, gaudium vestrum non habebit mororem ego vero in regione umbræ mortis nescio finem meum, nescio si dignus sim amore vel odio (Eccle. ix, 1), nescio quando de corpore egrediar. Egrediar, sed nescio quando, et fortassis dies iste supremus est: propterea tremens et pavens quotidie mortem exspecto, quæ ubique mihi minatur; diabolum suspectum habeo, qui ubique mihi insidiatur; timeo ct pavesco ultimam discussionem et iram districti judicis, ne pro peccatis meis mittat me in gehennam ignis. Et sicut indicare non potestis mihi gaudium et lætitiam vestram de visione Dei : sic ego sufficienter non possum vobis exponere accessitates et infirmitates quas patior, iniquitates et peccata quæ feci, culpas et infinitas negligentias quas egi, et quo

(a) Hugo, lib. 2 de Sacram. fidei, p. 18, cap. 21. Sic et Medi Bern, qui liber est apud tug. lib. 1 de anima, cap, 10.

821

tidie indesinenter ago corde, ore, opere, et fere om nibus modis quibus humana fragilitas Deum offendere potest. Vos igitur qui meruistis consortes fieri supernorum civium, et perfrui æternæ claritatis gloria, orate pro me ad Dominum, ut educat me de isto carcere, in quo teneor captivus et ligatus (Gen. xL, 14). Mens etenim cæca et vaga est, qualitate earum rerum quas respicit, variatur; et juxta quod aspicit, cogitatio illius sensusque mutatur: cumque stare in semetipsa nititur, a semetipsa aliquo modo etiam nesciendo derivatur; et ab unaquaque re cui intendit, fastidio impellente removetur. Dum enim inhianter cogitanda appetit et repente cogitata fastidit, docetur quod aliunde pendet, ibique posita non requiescit. Ad Deum quippe solum suspensa est, à quo formata est. Sed quia omne quod infra appetit, minus est, jure ei non sufficit quidquid Deus non est. Ilinc est quod huc illuc dispergitur, et per infinita distrahitur, quærens requiem ubi non est. Delectationis videlicet amona quærit, quo pauset. Sed quia unum Deum, quem sufficien ter habere poterat, dereliquit, nunc per multa ducitur; ut quia qualitate reruin satiari non potest, saltem varietate satietur.

CAPUT LX. Mentis ad cœlestia revocandæ necessitas. Aspiratio in id negotii. Cæli gloria. Cœlestium civium gaudia. Propterea necesse est ut mentem nostram per diversa sparsam colligamus, et in uno æternitatis desiderio componamus. In contemplatione namque Creatoris hoc adepturi sumus semper, ut una mentis stabilitate perfruamur; hoc est, cum labore nunc conantes imitemur, quod post in munere gaudentes accipiemus. Annos itaque nostros terrenis subducere curis studeamus, subducere ærumnis, ut in civitate Domini virtutum liceat hora una vel dimidia, cogitatione et aviditate versari. Consideremus, et quantum possumus æstimemus, qualis sit illa gloria, quanta lætitia, quæ solemnitas, quæ veneratio, quod tripudium civium supernorum, qui assidue Dominatori laudem perferunt, honorem deferunt, devotionem offerunt, depromunt canticum novum, canticum lætitiæ, inestimabili quodam clamore, quia ferventisjubilatione, spirituali modulatione. Ipse siquidem est simo amore, ineffabili cantu, mirabili affectu, cœlesti eorum verus cibus, plena satietas, æterna mansio, summa beatitudo æternæ lætitie, salus æterna, indeficiens virtus, et vita immortalis.

sæpius hæc meditor, illue ascendere nitor.
Suspiro, frendo, precibus, votis ibi tendo:
Atque modo miro quæ sint ibi quantaque gyro.
Mens hæret Christo, cor delectatur in isto.
illuc versatur, gaudet, stupet, et veneratur.

jam tanto dulcius, quanto sæpius; aviditate quidem multa, sed satietate nulla: tam rara est hora, et brevis mora O si unquam in pace in idipsum dormiam' el requiescam (Psal. iv, 9), ut inhabitem domo Domini omnibus diebus vite meæ (Psal. xxvi, 4)! Si unquam videre potero illum tam desiderabilem, in quem Angeli prospicere desiderant (1 Petr. 1, 12), ut possim dicere: Ecce quem concupivi video, quem optavi jam teneo! Quando veniam et apparebo ante faciem Domini (Psal. XL1, 3), ad videndum eum in bonitate electorum suorum, ad lætandum in letitia gentis suæ, ut laudetur cum hæreditate sua (Psal. cv, 5)? Quando videbo civitatem illam de qua dictun est. Plateæ tuæ, Jerusalem, sternentur auro mundo, et in te cantabitur canticum lætitiæ, et per omnes vicos tuos ab universis dicetur alleluia (Tob. xı❗ı, 22).

O civitas sancta, civitas speciosa! de longinquo te saluto, ad te clamo, te requiro. Desidero enim videre te, et requiescere in te; sed non sinor carne retentus. O civitas desiderabilis! muri tui lapis unus, custos tuus ipse Deus, cives tui semper læti; semper enim gratulantur in visione Dei. Non est in te corruptela, nec defectus, nec senectus, nec ira: sed pax perennis, gloria solemnis, lætitia sempiterna, solennitas conti

nua; vere tantum gaudium et exsultatio, flos et decus juventutis et perfectæ salutis. Non est in te heri nec husternum, sed est idem hodiernum. I!eri siquidem vestrum cras, et pridem sempiternum et idem. Tibi salus, tibi vita, tibi pax est infinita, tibi Deus omnia. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Sicut enim letantium oninium habitatio est inte (Psal. LXXXVI, 5 el 7). Nullus in te timor, tristitia nulla, desiderium omne transit in gaudium, dum præsto est quidquid optatur, et quidquid desideratur abundat. Omnes cives tui supereffluentem mensuram gaudiorum accipient, ut palam omnes in commune gaudeant, gaudeant in immensum. Latabuntur omnes in unum, cum habitaverint fratres in unum, cum occurrerint omnes in unum. Denique omnes fient unum, sicut orare dignatus est pro familia sua, qui pro reverentia dignus est obtinere: Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, et ipsi in nobis unum sint (Joan.xvu,21), Latabitur itaque universitas illius civitatis, lætabitur unitas, lætabitur civitas, cujus participatio in idipsum. Lætabitur sponsa in osculis et amplexibus sponsi, lætabitur et exsultabit gratulabunda, et laudans eum in sæcula sæculorum. Sic et gaudebit sponsus super sponsam (Isai. LXII, 5), et lætabitur Dominus in omnibus operibus suis (Psal. cn, 51), videns ea que fecit, et quidem valde bona (Gen. 1, 31). Letabitur et Pater, et per Unigenitum multos adoptionis filios · obtinebit. Lartabitur etiam Filius, ut primogenitus in multis fratribus (Rom.vn, 29), quos in communionem paternæ hereditatis dignanter asciverit. Nec minus in illis Spiritui sancto, per quem adoptati fuerint, complacebit. Novis etiam gaudiis et ineffabilibus votis ab illis quoque vicinis potestatibus Angelorum, summo Pastori et summe bono gratulantibus, super inventa et mirabiliter reportata centesima ove canetur (Luc. xv, 5 et 6). In his paterna gloria, in his voluntas Spiritus, exsultat in his Filius, cœlum repletur gaudiis (a). Quod vero ipsi redempti fuerint a Domino, quam devote confitebuntur et dicent: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus (Psal. cvI, 1) Lætitia siquidem sempiterna erit in eis (Isai. LX1,7), et exsultationes Dei in gutture eorum in æternum (Psal. CXLIX, 6), et in sæculum seculi, in perpetuas aternitates (Dan. xn, 3). Beati omnes qui habitant in domo tua, Domine; in sacula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXII, 5). Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tua potabis eos. Quoniam apud te est fons vita, et in lumine tuo videbi mus lumen (Psal. xxxv, 9, 10): cum videbimus te in le, et nos in te, et te in nobis, visione continua et felicitate perpetua.

[ocr errors]

CAPUT LXI. Septem actionis gradus in anima. Veritatis contemplatio. Religio vera. (b) Anima in essentia est simplex, in officiis est multiplex. Habet enim septem actionis gradus, quibus vires suas atque potentiam ostendit. Primus est vivificatio; secundus, sensus; tertius, ars; quartus, correctio; quintus, tranquillitas seu puritas; sextus, contemplatio; septimus, quies. In primo gradu sive actu anima præsentia sua corpus vivificat, colligit in unum, atque in unum tenet. In secundo per sensus ad ista exteriora disponenda se extendit. In tertio diversas artes comprehendit. In quarto, ex quo bonitas incipit atque omnis vera laudatio, se inquinatam mundat, atque ad puritatem præparat. Inde, cum jam fuerit ab omni labe mundata maculisque diluta, puritatem tenet. Aliud est enim puritatem efficere, aliud tenere. Tunc vero ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis, et ille est gradus sextus. Jamvero in illa visione seu contemplatione, quæ est septimus gradus, qui est quies vel potius quadam mansio, manet anima, gaudet et letatur et delectatur. Aliud est enim mentis oculum in id qued videndum est

[blocks in formation]

dirigere, aliud est infixum tenere. Primum gradum communem habemus cum arbustis; secundum, cum be stiis; tertium cum doctis et indoctis. In hoc tertio gradu Deus animam innectit, id est, ducere incipit, purgat in quarto, confirmat in quinto, introducit in sexto, pascit in septimo. In contemplanda autem veritate qua sit voluptas, que solemnitas sine fine visionis Dei, que lætitia sine defectu amoris, ardor nou crucians, sed. delectans, quantum desiderium visionis cum satietate, et quanta satietas cum desiderio, qui fructus veri et summi boni, quæ serenitas, quæ amoenitas, quæ jucunditas, quid ego dicam? Dixerunt magnæ quædam et sancte animæ, quas ista vidisse ac videre credi mus. Nos vero si cursum vitr, quem nobis Deus proposuit, quem tenendum suscepimus, constantis sime tenuerimus, per Dei gratiam ad illud verum et summum bonum perveniemus. Implendis ergo mandatis Dei religiosissime atque constantissime ac vigilantissime operam demus, quoniam non est alia fuga de tantis malis ad tantum honum, Religio siquidem vera est, qua se anima reconciliatione Deo religat, a quo se velut peccato abruperat,

Vis animæ nostræ septem sibi vindicat actus :
Vivificat, sentit, varias amplectitur artes,
Corrigit excessus, virtutibus instat, in ipsa.n
Dirigit intuitum deitatem, gaudet in illa.
Seminibus quoque primus est, animalia bruta
Participant aliuin, duo nostræ proprietatis,
Tres sunt et superum : superi tamen anteferuntur.
Ex actu primo vegetantur corpora, crescunt;
Provehit inde vigor, nexus, complexio, motus,
Et status, et species, et convenientia quædam.
Ex alio tangit, videt, audit, gustat, odorat;
Odit, amat; petit apta sibi, contraria vitat;
Solvitur in somnos, in somnia mente vagatur;
Præteriti meminit, venturis instat, agitque
Plurima quæ sensu non et ratione geruntur.
Tertius ingenuas variasque perambulat artes;
Quodque vel ingenium vel disciplina ministrat,
Colligit, et vario profectu mentibus hæret.
Quartus ab illicitis revocat, mentisque reatus
Abjurare docet; et tunc agnoscere sese
Incipit, inque novum discit trausire decorem.
Discimus ex quinto naturæ lege teneri,
Res inconcessas virtutis amore cavere,
Concessis aliqut etiam sine teste carere.
Sextus in aspectum solis lucisque supernæ
Pene parem superis animam rapit inmmaculatam.
Septimus astringit stabilique subarrh it (a) amore,
Collateratque Deo, quam dotem jam speculatur.
Qui thalana, quis cultus eam, quæ festa sereneat?
Quis dicat, Mea sponsa veni? Dixere beate,
Majoresque animæ: nec cis tamen aut ea virtus,
Aut ea lingua fuit, quibus hæc aperire liceret,
Excedit sensus meritumque recondita merces.

CAPUT LXII. Qualis anima esse debeat. (b) Ecce audisti, anima mea, quid sis et quid possis: modo audi qualis sis, et qualis esse debeas. Onerata es peccatis, irretita vitiis, capta illecebris, exsilio captiva, corpore carcerata, hærens luto, infixa limo, alfixa membris, confixa curis, distenta negotiis, contracta timoribus, afflicta doloribus, erroribus vaga, suspicionibus inquieta, sollicitudinibus anxia, advena in terra inimicorum, coinquinata cum mortuis, deputata cum iis qui in inferno sunt. Si sic damnata et desperata vis respirare in spem venie et misericordiæ, et cum Rege Angelorum ducere suave jugum amoris; oportet to esse pudicam, verecundam, veridicam, pavidam, circumspectam, nihil penitus admittentem quod evacuet gloriam conscientiae Lux. In nullo tibi conscientia sit quo erubescas præsentiam veritatis, quo cogaris avertere faciem tuam a lumine Dei. Et ut hic decor divinos oblectet aspectus, prodeat foras, et diffundat se per membra et sensus corporis, quatenus inde reluceat omnis actio, sermo, aspectus, incessus, risus.

[blocks in formation]

Sit tamen risus mixtus gravitate, et plenus honesti'. Motus, actus et usus totius corporis cum apparuerit, sit actus purus, modestus, totius expers insolentia et lascivia, levitatis et ignavia. Sit sermo rarior, vultus hilarior, aspectus verecundior, incessus modestior.Talis animæ pulchritudo et mentis ingenuitas sic sollicita est cum bona conscientia famæ integritatem servare, ut juxta Apostolum provideat bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus ( II Cor. vii, 21). Talis atique decor relictis omnibus votis inheret Deo, vivit Deo, nihil amat præter Deum et quod amandum est propter Deum. Sollicite studet providere Dominum in conspectu suo semper (Psal. xv, 8), cui consentiat ad correptionem, quo illumine- ̧ tur ad cognitionem: cui innitatur ad virtutem, quo reformetur ad sapientiam; cui conformetur ad decorem, quo fruatur ad jucunditatem. Beata anima cui datum est desuper ut bonum velit et noverit et possit, quatenus et voluntas adsit, nec facultas desit. Ve mihi misero, qui ista servo in memoria, et scribo in charta, nec habeo in vita! non quod talis sim, qui ista scripsi, sed quod talis esse vellem, et talem non esse non pudet.

CAPUT LXIII. Quaerere Deum. Deus quid sit. Dei in mente nostra imago. (a) Audisti, anima mea, qualem te esse oporteat. Fuge ergo paululum occupationes tuas, et abscondere modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. Intra cubiculum mentis tuæ, et exclude omnia præter Deum, et qui adjuvent te ad quærendum eum: quem cum inveneris, requiesce aliquantulum in eo. Die ergo, anima mea, Deo; dic, Quis es, Domine, et quen te intelligam? Certe tu solus es quod es, et tu es qui cs: id es quo nihil majus cogitari potest, nec melius, nec jucundius. Vita es, sapientia, lux, veritas, bonitas, æternitas, summum bonum; tu tibi omnia sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint. Invenisti, anima mea, quod quærebas : quærebas enim Deum, et invenisti eum esse quiddamı sunmum omnium, quo nihil majus cogitari potest; et hoc esse vitam, sapientiam, lucem, veritatem, bonitatem, æternam beatitatem, et beatam æternitatem, et omne verum bonum. Hoc bonum es tu, Deus Pater. Hoc bonum est Verbum tuum, id est, Filius tuus; sic es tu simplex, ut de te non possit aliud nasci, quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et communis tibi et Filio tuo, id est, Spiritus sanctus ab utroque procedens. Non enim a summa simplicitate procedere potest aliud, quam quod est a quo procedit. Gratias tibi ago, Domine Dens meus, qui hanc gratiam mihi dedisti, ut te possem quærere, te invenire. In mente siquidem mea, quam ad imaginem et similitudinem tuam bonitate tua creasti, tria invenio, id est, memoriam, intelligentiam, et amorem, quibus tui possim reminisci, te intelligere et amare. In memoria namque mea manes, ex quo cognovi te, et in ea te reperio, cum reminiscor tui, et delector in te. Mane ergo in ea, piissime Deus, ut ibi possim te invenire, et requiescere etiam in te. Haec enim est mea gloria, hæ sunt delicia mex, hæc est fa∙titia cordis mei, cum possum vacare tibi et videre quid sis. Tu es enim summa essentia, summa vita, summa sapientia, summa salus, summa lux, summa veritas, summa bonitas, summa æternitas. summa magnitudo, summa pulchritudo, summa beatitudo, summa immortalitas, summa immutabilitas, summa unitas, summum bonum, in quo est omne bonum, imo quod est omne et unum et totum et solum

bonum.

[blocks in formation]
[ocr errors]

quale et quantum sit Dei bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum, et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt Creator a creatura. Si enim bona vita est creata; quam bona est Vita creatrix? Si ita jucunda est salus facta; quam jucunda est Salus quæ fecit omnem salutem? Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum ; quam amabilis est Sapientia, quae omnia creavit ex nihilo? Denique, si multe et magne delectationes sunt in rebus delectabilibus; qualis et quanta delectatio in illo qui fecit ipsa delectabilia?

[ocr errors]

O qui hoc bono fruetur, quid erit, et quid illi non erit? Certe quidquid volet erit, et quidquid nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animæ, qualia oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor hominis cogitavit (Isai. Lxiv, 4). Cur ergo per multa vagaris homuncio, quærendo bona animæ tuæ et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omine bonum; et satis est. Quid enim amas, caro mea? quid desideras, anima mea? Ibi est quidquid amatis, ibi est quicquid desideratis. Si delectat pulchritudo; Fulgebunt justi sicut sol (Matth. xm, 43). Si velocitas aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit; Erunt similes Angelis Dei (Id. xxu, 30): quia seminatur corpus animale, et surgel corpus spirituale (I Cor. xv, 44), potestate utique, non natura. Si delectat longa et salubris vita; ibi est sana æternitas, et eterna sanitas; quia justi in perpetuum vivent (Sap. v. 16); et salus justorum a Domino (Psal, xxxvi, 39). Si satietas; satiabuntur cum apparuerit gloria Domini (Psal. xvi, 15). Si ebrietas; Inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si melodia; ibi Angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quælibet munda voluptas; torrente voluptatis deitatis suæ potabit eos Dominus (Psal. xxxv, 9). Si sapientia; Omnes erunt docibiles Dei (Joan, vi, 45); quomodo ipsa sapientia ostendet eis se ipsam. Si amicitia; diligent Deum plus quain se ipsos, et invicem tanquam se ipsos; et Deus illos plus quam illi se ipsos: quia illi illum et se et invicem per illum, et ille illos per se ipsum. Si concordia; omnibus illis erit una voluntas: quia illis non crit nisi sola voluntas Dei. Si potestas; introibunt in potentias Domini (Psal. LXX, 16), et omnipotentes erunt sue voluntatis, ut Deus sue. Nam sient poterit Deus quod volet per se ipsum, ita poterunt illi quod volent per illum. Quia sicut illi nou aliud volent quam quod ille, ita quidquid illi volent, ille volet ; et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et diviliæ; Deus suos servos bonos et fideles super multa constituet (Matth. xxv, 23); imo filii Dei et dii vocabuntur, et erunt et ubi erit Filius ejus, ibi erunt et illi (Joan. xvi, 24), hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi (Rom. vin, 17). Si vera securitas; certe ita certi erunt, nunquam ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erupt nec se sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum 1. Goudium vero quale ant quantum, ubi tale ac tantum bouum invenitur? Cor humanum, cor indigens, cor expertum arumnas, imo obrutum ærumnis, quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe si quis alius, quem omaino sicut te ipsum diligeres, eamdem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum; quia non minus gauderes pro eo, quam pro te ipso. Si vero duo vel tres vel multo plures haberent idipsum, tantumdem pro singulis, quantum pro te ipso gauderes, si singulos sicut le ipsum amares. Ergo in illa perfecta charitate in numerabilium beatorum Angelorum et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam se ipsum, erit gau

↑ Adde cx Anselmo : rec aliquid Deo petentius invitos Deum et illos separaturun,

dum innumerabile. Si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum; quomodo capax eril tot et tantorum gaudiorum in illa perfecta felicitate? ubi sicut unusquisque plus amabit sine comparatione Deum, quam se ipsum, et omnes alios secum; ita magis gaudebit absque æstimatione de Dei felicitate, de sua et omnium aliorum secum. Sic Dema quam diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor non sufficiat dilectioni: et sic gaudebunt toto eorde, ut totum cor non sufficiat plenitudini gaudii : Lantum est gaudium. Deus infinite misericordie, fous totius bonitatis et pietatis, fac nos participes tanti gaudii. Tu es enim gaudium plenum, beatitudo summa : tu es id quo nihil melius desiderari potest, nihil beatius vel utilius possideri.

CAPUT LXV. In beatis triplex fruitio Dei. In beatis vis animæ triplex impletur. Corporis gloriosi quatuor dotes. Immortalitas. Impassibilitas. Agilitas. Pulchritudo. In illa æterna beatitudine et perfecta, Deo tripliciter fruemur, videntes eum in omnibus creaturis, et habentes eum in nobis ipsis ; et quod his omnibus ineffabiliter jucundius erit atque beatius, ipsam quoque cognoscentes in semetipsa Trinitatem, et gloriosam illam sine ullo enigmate mundo cordis oculo contemplantes. In hoc enim est vita æterna et perfecta, ut cognoscamus Patrem et Filium (Joan. xvi, 3) cum sancto Spiritu, et videamus Deum sicuti est (1 Joan. m, 2); id est, non eo modo sicuti inest nobis aut creaturis, sed sicut est in semetipso, Veruni quam inagua est beatitudo illa, et quam abscondita ab oculis nostris! Oculus non vidit, auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, quanta charitas, quanta suavitas, quanta jucunditas maneat nos in illa cognitione. Pax Dei est in illa quæ exsuperat omnem sensum et intellectum (Philipp. IV. 7), et quanto magis omnem sermonem nostrum? Quod ergo nulli donatum est experiri, nullus conetur effari. Mensuram, ait Dominus, bonam dabit in sinus vestros, confertam in interiore homine, coagitatam in exteriore, supereffluentem in Deo ipso (Luc. vi, 38). Ibi cumulus felicitatis est, ibi supereminens gloria, ibi supereffluens beatitudo. Nam quomodo videndus sit in creaturis, quomodo in nobis habendus, possumus vel ex parte conjicere, in ipsis nimirum quos accepimus jam primitiis spiritus (Rom. vIII, 23). Cognitio autem in Deo ipso illa adhuc nobis incognita est, mirabilis facta cat, confortata est, ut non possimus ad eam (I'sal. CXXXVII, 6). At vero quemadmodum in creáturis vi dendus sit, aliquatenus possumus intelligere, nimirum cum et modo videatur in ipsis. Unde et apostolo Paulo teste, Per ea quæ facta sunt, Dei invísivilia conspiciuntur (Rom. 1, 20), Unde quantumcuinque proficiat quis intelligendo conspicere quam potentissime, quam benignissime, quam prudentissime najestas æterna omnia fecerit, cuncta regat, ordinet universa ; prorsus inodicin est ab eo quod comprehendat. Veniet autem quando jam visione et contemplatione atque gaudio ineffabili consequemur Agnum quocumque ierit; et in omnibus consequemur creaturis (Apoc. xiv, 4), ut in omnibus gaudeamus: sane in omnibus, sed non aliunde quam de ipso, sicut et ipse aliis non fruitur, sed sc ipso. Jamvero et in nobis quemadmodum habendus sit, in parte possumus cogitare.

Constat enim animarum esse triplicem naturam. Unde et sapientes mundi hujus animam humanam rationalem, concupiscibilem, et irascibilem esse tradiderunt: quam triplicem vim animæ, ipsa quoque natura et quotidiana experimenta nos docent. Porro quemadmodum circa rationale nostrum et scientia et ignorantia constant, tanqnám habitus et privatio : sic et circa concupiscibile, desiderium et contemptus ; et cica id quod dicitur irascibile, lætitia pariter et ira versantur. Implebit ergo Dominus rationale nostrum luce sapientiæ; ita ut penitus nobis nihil desit in ulla scientia (I Cor. 1, 7). Implebit concupiscibile nostrum

Anselmus, pro, erit gaudium innumerabile, habet, non liter gaudebit a isque p. o singulis aliis quam p`o scipso.

fonte justitiæ; ut omnino desideremus eam, et ea ponitus repleamur, sicut scriptam est: Beati qui esuriunt et siliunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). Nulla enim alia res implere potest desi derium animæ, nulla alia præter justitiam beatificare potest animam. Cum ergo repleverit Deus concupiscibile nostrum justitia, quæcumque respuere debet anima, respuet; et quidquid debet concupiscere, concupiscet; et ex omnibus his magis appetet quod magis fuerit appetendum. Merito denique concupiscibili nostro justitiam attribuimus, ex quo nimirum justi aut injusti reputamur. Jamvero quod dicitur in nobis irascibile, cuin repleverit illud Dens, profecto erit in nobis tranquillitas, et in summam lætitiam atque jucunditatem replebimur pace divina. Et vide si non in his tribus perfecta sane, quantum ad animam spectat, beatitudo consistit, quando scientia jam non inflabit propter justitiam, jam non contristabit propter læetitiam; ut cesset jam proverbium illud, Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. 1, 18): quando justitia nec indiscreta erit propter scientiam, nec onerosa propter lætitiam; quando lætitia nec suspecta erit propter scientiam, nec impura propter justitiam.

Sed in his omnibus nihil homo noster exterior açcepit. Ipsi ergo, ut inhabitet gloria etiam in terra nostra (Psal. LXXXIV, 10), et juxta alium prophetam, repleatur majestate Domini omnis terra (Psal. LXXT, 19), quatuor sunt quærenda, quem constat ex quatuor elementis compactum esse. Nec mireris quod pluribus videtur indigere, cui nunc indigentiæ locus est. Unde propheta in Psalmo Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXII, 2). Habebit ergo terra nostra immortalitatem, ne jam timeat denuo se in pulverem redigendam. Resurgens enim corpus nostrum, jam non moritur, mors illi ultra jam non dominabitur (Rom. vi, 9). Sed prodiderit, si forte contingat vivere cum miseriis et ærumnis passibilitatis hujus, qua nimirum incessanter incorruptibile hoe corpus affligitur : etsi non semel, utique semper moritur. Habebit certe omni modo a Deo impassibilitatem. Ab humoribus enim inordinatis causas aiunt pro. cedere passionum. Sed jam desiderat corpus nostrum levitatein, secundum eam nimirum quam habet ex aere portionem, ne ipso onere sit molestum. Tanta itaque futura est credenda corporum levitas et agilitas bonorum, ut possint si velimus, absque omni mora seu diflicultate, ipsam quoque cogitationum nostrarum sequi ad omnia velocitatem. Quid ultra deest ad perfectam corporis beatitudinem? Sola utique pulchritudo. Hanc perfectissimam habituri, nou immerito possimus attribuere ei parti quam habemus ab igne. Salvatorem enim exspectamus, ut ait Apostolus, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum denique corpori claritatis suæ, exhibens quod pollicitus est (Philipp. m, 20 et 21): quoniam fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. xin, 45). Sicut ergo replebit animas nostras Deus, cum fuerit in cis perfecta scientia, perfecta justitia, perfecta laetitia: sic replebitur majestate cjus omnis terra nostra, cum fue. rit corpus immortale, impassibile, agile, contigur..tum denique corpori claritatis sue. Et tunc veraciter dici poterit quod quidam poeta dixit, O terque quaterque beati (Virgil., Æneid. l. 1, vers. 98)! Nemo digue pensare valet quanta erit illa kutitia, quanta gloria, quando Deum videbimus ubique presentem, et universa gubernantem. Ita erit nobis notus atque conspicuns, ut videatur spiritu a singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur iu cœlo novo, et in terra nova (Apoc. xx1, 1), atque in omni quæ mine fuerit creatura. Ab omni malo libe. rati, et omni bono perfecte impleti, vacabimus et vis debimus, quia ipse est Deus (Psal. XLV, 11), que pleni erimus quando erit omnia in omnibus (1 Cor. AV, 28). Ipse nimirum erit finis desideriorum nostro rum, quem sine fine videmus, sine fastidio amabi Forte, psalmum.

1 Forte, Quid proderit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Opusculum est Aelredi Rhievallensis in Anglia Abbatis, dialogi forma conscriptum, et tres in libros ab ipso digestum; quod quidem inter alia ejus opera prelo edita sincerum exhibetur et integrum, bic vero in epitomen contractum est ab homine otioso, qui non modo stilum auctoris ac methodum non servavit, seł ejus quoque sententias mutavit passim et insigniter vitiavit. Nam ea interdum qua Aelredus ex interlocutoris persona quærendo proponit, mox a se vel explicanda vel refellenda; proferuntur hic absolute, el contra ipsius mentem asseruntur. Sic, exempli causa, in fine capitis primi, quod citata Tullii sententia subjicitur, • Quis huic gentili fortem charitatis affectum benevolentiæque operum expressit? › apud Aelredum co pacto positum est, ut interlocutor dicat, Charitatis vel benevolentia nomine quid ethnicus ille significare voluit, < non video; tum Aelredus ipse respondeat, Forte nomine charitatis, mentis affectum; benevolentiæ ‹ vero, operis expressit effectum. › Et in capite quarto illud, ‹ Sed multi abutuntur sapientia, › adeo alienum est ab Aelredi doctrina, ut ipse contra, nullum sapientia abuti, diserte ac præclare probet. Melius Aclredo usus est ipsius prope æqualis Petrus Blesensis, in suo de Amicitia christiana tractatu, qui Cassiodoro adscriptus aliquando fuit. In hunc ille tractatum transtulit ex Aelredi libris non pauca, tacito quidem ipsius nomine, sed tamen luculenta in Prologo admonitione consilium factumque suum professus his verbis: De diversis, ⚫ inquit, scriptoribus quasi flores excipiens, ut mellificarem mihi, plurium tam veterum, quam modernorum sententias de amicitia et dilectione Dei ac proximi in unum compendiose lectionis involucrum coarctavi. › Neque silentio prætereundum est, locum a Petro Blesensi laudato nominatim Augustino citatum in cap. 8, non subsequentis libri de Amicitia, uti ad oram libri in Petri Blesensis postrema editione male notatur, sed esse libri quarti Confessionum, cap. 8. Contulimus singula verba cum genuinis ac sinceris Aelredi libris, et ubi aliquid mutatum aut depravatum, annotare sategimus.

DE AMICITIA
LIBER UNUS.

CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. Cum essem adhuc puer in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, inter mores et vitia quibus illa ætas periclitari solet, tota se mens mea dedit affectui, et devovit amori: ita ut nihil mihi dulcius, nihil jucundius, nihil utilius, quam amari et amare videretur. Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc; et veræ amicitiæ legem ignorans, ejus sæpe similitudine fallebatur. Tandem venit mihi in manus liber quem de Amicitia Tullius scripsit, qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et eloquentiæ suavitate dulcis apparebat. Et licet nec ad illud amicitiæ genus me videbam idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitie formulani reperisse, ad quam animi mei et affectionum valerem revocare discursus. Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe sæculi, ingres. sus sum monasterium et statim legendis sacris Littoris operam dedi, ubi mellifluum Christi nomen meum sibi totum vindicavit affectum (a): ita quod nibil aliud potest mihi sapidum esse vel lucidum.

CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. Constat

Apud Aelredum, amorum meorum.

(a) luc usque ex prologo Acredi; deinceps usque ad cap. 5, es primo ejus libro.

mihi, Tullium veræ amicitiæ ignorasse virtutem, cum ejus principium finemque Christum penitus ignoraverit: qui est alpha et omega, principium et finis omnium bonorum. Quid est amicitia? Tullius ait : Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensus. Quis huic gentili fortem charitatis affectum, benevolentiæque operum expressit? Sed hæc vera amicitia non potest esse inter eos qui sine Christo sunt. Ab amore, ut mihi videtur, amicus dicitur ab amico, amicitia. Est amor quidam animæ rationalis affectus, per quem ipsa aliquid cum desiderio quærit et appetit ad fruendum: per quem et fruitur eo cum quadam suavitate interiori, ampleclitur et conservat adeptum. Porro amicus quasi amoris vel ipsius animi custos dicitur : quoniam ataicum meum amoris mutui, vel ipsius aniini unei opor. tet esse custodem, ut omnia ejus secreta fideli silen tio serve; quidquid in eo vitiosum viderit, pro vi ribus caveat et deleat1; cui et gaudenti congaudeat, et dolenti condoleat, et omnia sua consentiant, qui amici sunt. Amicitia igitur ipsa virtus est, quæ talis dulcedinis ac dilectionis fœdere ipsi amice copulatur, ut unum fiat de pluribus. Unde ipsam amicitiam

Apud Aelrecum, curet et toleret.

Apud Aelredum, et omnia sua ese sentiat quæ. Apud Aelredum, qua ipsi animi copulantur et efficiuntas unum de pluribus.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »