ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub
[ocr errors]

non inter fortuita vel caduca, sed inter ipsas virtutes quæ æternæ sunt, etiam mundi hujus philosophi collocarunt. Unde Salomon in Proverbiis, Omni tenpore diligit qui amicus est (Prov. xvII, 17): manifeste declaraus eam æternam, si vera est. Si autem desicrit, nunquam vera fuit. Hoc volo te scire, nunquam fuisse amicum, qui lesit eum quem in amicitiam semel recepit: nec eum veræ amicitiæ gustasse delicias, qui vel læsus desiit diligere quem semel amavit. Sed si arguatur, si tradatur flammis, si cruci affigatur, omni tempore diligit qui amicus est. Unde dicit Hieronymus: Amicitia quæ desinere potest, nunquam vera fuit, cum amicitiæ deberent esse immortales (Epist. 41, ad Ruffin.). Cum tanta sit in amicitia vera perfectio, non est mirum quod rari fuerint hi, quos veros amicos antiquitas commendavit. Vix enim, ut ait Tuliius, tria vel quatuor amicorum paria in tol retro sæculis fama concelebrat (Lb. de Amic. n.15). Magna res est, ait quidam, et etiam1 ipse conatus magnus est.> Unde virtuosæ mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut adipiscatur optata, vel lucidius intelligat et cognoscat optanda: cum non parum credendus sit profecisse, qui virtutis cognitione didicit quam longe sit a virtute. Nonne Pylades et Orestes parati fuerunt pro invicem mori? Sed majori virtutis amore pollebant de quibus legitur: Multitudinis credentium eral cor unum, et anima una (Act. iv, 32). Et sancti martyres pro fratribus animas posuerunt, non pepercerunt laboribus, non corporis cruciatibus. Sed mirum non est quod multo plures gremio charitatis quam amicitie amplexibus recipiendos divina sanxit auctoritas, quæ non solum amicos, sed etiam inimicos charitatis lege complectitur (Matth. v, 44). Amicos solos illos dicimus, quibus cor nostrum, et quidquid in illo est, committere non formidamus, iHis vicissim nobis cadem fidei lege et securitate constriclis. Falso ergo præclarum nomen amicitiae assumunt, inter quos est convenientia vitiorum : quoniam qui non amat, amicus non est. Non autem amat bominem, qui diligit iniquitatem et hic odit animam suam, et alterius amare non poterit. Cum vero in tali amicitia, quam vel libido commaculat, vel avaritia foedat, vel incestat luxuria, tanta et talis experiatur dulcedo; libet conjicere quantum habeat suavitatis illa, que quanto honestior est, tanto est et securior; quinto castior, tanto jucundior; quanto liberior, tanto et felicior.

CAPUT II. Amicitia triplex : carnalis, mundialis, spiritualis et vera. Amicitia itaque alia carnalis, alia mundialis, alia spiritualis. Carnalem creat vitiorum consensus, mundialem spes quæstus accendit: spiritualem inter bonos vitæ, morum, studiorumque similitudo conglutinat. Exordium carnalis amicitie ab affectione procedit, quæ instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes : per quorum aditus usque ad ipsam mentem pulchroruin corporum vel rerum voluptuosarum infertur imago, quibus ad libitum frui, putat esse beatum; sed sine socio, minus existimat esse jucundum. Tunc motu, nutu, verbis, obsequiis animus ab animo captivatur; et accenditur unus ab altero, et conterminantur in unum, ut inito fœdere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero: nihilque hac amicitia dulcius arbitrantur, vel judicant justius, idem velle ct idem nolle sibi existimantes amicitie legibus imperari. Hæc amicitia nee deliberatione suscipitur, nec judicio probatur, nec regitur ratione; sed secundum impetum affectionis per diversa raptatur : non modum servans, non honesta procurans, non commoda incommodave prospiciens; sed ad omnia inconsiderate, indiscrete, leviter immoderateque progrediens. Idcirco quibus agitata furiis a semetipsa

Aelredus: Magnarum rerum, ait quidam, etiam • Aelredus, confluntur.

consumitur, cadem levitate resolvitur, qua contrahi tur. Amicitia mundialis, que rerum vel bonorum temporalium cupidine parturitur, semper est plena fraudis atque fallacia; nihil in ea certum, nihil constans, nihil securum semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium. Unde Salomon dicit: Est amicus secundum tempus, et non permanebit in tempore tribulationis (Eccli. vi, 8). Tolle spem quaestus, et statim desinet esse amicus. Unde quidam :

Non est persone, sed prosperitatis amicus

Quem fortuna tenet dulcis, acerba fugat.

Amicitia spiritualis, quam veram dicimus, non utilitatis cujusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriæ naturæ dignitate, et humani pectoris sensu desideratur; ita ut fructus ejus præmiumque non sit aliud quam ipsa. Unde Dominus in Evangelio, Posui vos, inquit, ut eatis, et fructum afferatis (Joan. xv, 16); id est, ut invicem diligatis. In ipsa namque vera amicitia itur proficiendo, et fructus capitur perfectionis illius dulcedinem sentiendo. Vera charitas amicitia nuncupatur, ut omne vitium excludatur. Cum benevolentia dicitur, ipse consensus amandi, qui cum quadam dulcedine movetur, interius exprimitur. Ubi talis est amicitia, ibi idem velle, et idem nolle; tanto dulcius, quanto sincerius; tanto suavius, quan'o sacratius; ubi sic amantes nihil possunt velle quod dedeceat, nihil quod expediat nolle. Hanc amicitiam prudentia dirigit, justitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur.

CAPUT IV. Amicitia origo et progressus. Amicitiæ primum, ut mihi videtur, ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit. Deus enim summe potens, et summe bonus, sibi est ipsi sufficiens, qui bonorum nostrorum non eget; voluit ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas. Ita natura memibus humanis ab ipso exordio amicitiæ et charitatis impressit affectum, quem interiorum morum sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit. Manifestum est amicitiam naturalem esse sicut virIntem, sicut sapientiam et ceteras virtutes. Sed multi abutuntur sapientia, qui pro ea aliquid inde suscipiunt, vel qui eam vendunt: sic aliqui male utuntur amicitia, qui pro ea aliquid appetunt, vel cum ea.

CAPUT V. De amicitive fructibus. (a) Quid utilitatis habeat, cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quæratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur? Habet enim fructum vitæ præsentis et future: ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit; adversa temperat, componit prospe ra : ita ut sine amico inter mortales nihil fere possit esse jucundum ; et homo bestiæ comparetur, non habens qui secum collatetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui evaporet, si quid molestum mens conceperit; cui communicet, si quid præter solitum sublime vel livosum accesserit. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se (Eccle. iv, 10). Solus omnino est, qui sine amico est. At quæ felicitas, quæ securitas, quæ jucunditas est, habere cum quo æque andeas loqui, ut tibi; cui confiteri non timeas, si quid deliqueris; cui non erubescas revelare, in spiritualibus si quid profeceris; cui cordis tui omnia secreta committas, et commendes consilia? Quid igitur jucundius, quam ita unire animum * alterius, et umum efficere de duobus, ut nulla jactantia timeatur, nulla formidetur suspicio; nec correptus alter ab altero doleat; nec landantem alter alterum adulationis notet vel arguat? Amicus, ait Sapiens,

1 Aclredus, sensus.

↑ Apud Aelredum, interior mox sensus. Aelredus, luminosum.

Apud Aelredum, animo.

(a) Ex Aelredi libro secundo.

medicamentum est niæ (Eccli. vi, 16). Non enim validior vel efficacior est vulneribus nostris medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans; ut junetis suis humeris, onera sua invicem tolerent, et quod musquisque propriam levius, quam amici portet 1 injuriam. Amicitia ergo secundas res facit splendidiores, adversas partiens communicansque reddit leviores. Nam et philosophis etiam placuit. Non aqua, non sole, non igne pluribus locis utimur, quam amico; in omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto, in publico, in omni consultatione, domi forisque, ubique amicitia grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur.

:

Quocirca amici, ait Tullius, et absentes adsunt sibi, et egentes abundant, et imbecilles valent: et, quod difficilius est dictu, mortui vivunt › (Cicero de Amicitia, 11. 23). Igitur amicitia est divitibus pro eleemosyna', exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, ægrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, rebustis pro pramio. Tantus enim amicos honor, memoria, lans, desideriumque prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa judicetur et quod his omnibus excelsius, quidam gradus est amicitia vicinus perfectioni que in Dei dilectione et cogitatione consistit, nt homo ex mico hominis Dei efficiatur amicus. In Evangelio: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. xv, 45). In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum : et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est; et hoc ipsum charitatis proprium est. Ea amicitia conjunguntur honestas et suavitas, veritas et jucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus. Que omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur. Itaque amicus in spiritu Christi adherens amico, efficitur cum eo cor mum et anima una: et sic per amoris cantica gradu ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo spiritus efficitur in osculo uno. Osculetur me, inquit, osculo oris sui (Cant. 1, 1).

CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. Est osculum corporale, quod impressione fit labiorum, quod non est ostendendum, nisi certis et honestis causis: ut in signum reconciliationis, quando fiunt amici qui fuerunt iniinici; in signum pacis, sicut communicaturi în ecelesia interiorem pacem exteriori osculo demonstrant. In signum dilectionis inter sponsum et sponsam fieri permittitur, vel sicut ab amicis post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur. In signum catholicæ unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur. Sed sicut pleriqne aqua, igne, ferro, cibo et aere, quæ naturaliter bona sunt, in sua crudelitatis vel voluptatis satellitium abutuntur; ita perversi et turpes, et hoc bono sua quodam modo flagitia condire nituntur, ipsum osculum tanta turpitudine fœdantes, ut sic osculari nihil sit aliud quam adulterari. Porro osculum spirituale proprie amicorum est, qui sub una lege amicitiæ tenentur. Non enim fit oris attactu, sed mentis affectu; non conjunctione labiorum, sed commixtione spirituum, castificante omnia Dei spiritu, et ex sui participatione cœlestem immittente saporem. Nam ipse hune sacratissimum inspirat affectum, ut videatur alteri quasi unam animam habere in diversis corporibus. Psalmista: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psat. cxxxii, 1). Anima sic affecta ad osculum intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans, Osculetur me osculo oris sui : vt jam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quæ de mundo sunt cogitationibus desideriisqne sopitis, in solius

[blocks in formation]

Christi delectetur osculo, et quiescat amplexu, exsul tans et dicens, Læva ejus sub capite meo (Cant. n, 6). CAPUT VII. Amicitia quid. Ego amicitian nihil aliud credo (a), quam inter duos lantam voluntatuni societatem, ut nihil velit unus, quod alter nolit; sed tanta sit inter utrosque in bonis malisque consensio, ut non species, non census, non honor, nou quidquani quod alterius sit, alteri denegetur ad fruendum pro voluntate, et ad utendum : ut unusquisque sicut erga se ipsum, sic afficiatur erga proximum, in omui officio ct obsequio quod rependant vicem, et fugiantur horores. Inter bonos oriri potest amicitia, inter melioTes proficere, consummari autem inter perfectos. Quamdiu enim quemquam in 2 studio maluni delectat, et inhonesta honestis præponit, et ei voluptas gratior est puritate, temeritas moderatione, adulatio cotreptione; quomodo ad amicitiam eum fas est aspirare, cum ortus ejus ex virtutis opinione procedit? Foœdus est amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid ab amico exigitur : quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quali bet illicita vel illicitur, vel compellitur. Nulla peccati est excusatio, si amici causa peccaveris. Jonadab quoque amicus Ammon salubrius prohibuisset incestum, quam quod potiretur optato, præbuisset consilium (Reg. x, 5). Nos bonum hominem dicimus, qui sobrie et juste et pic vivit in hoc sæculo, nihil a quolibet inhonestum petit, nec rogatus præstat inter tales oriri potest et conservari amicitia.

CAPUT VIII. Amicitiæ sunt et nævi. An ideo abnuenda. Quidam dicunt cavendam esse amicitiam, rent plenam sollicitudinis atque curarum, nec timoris vacuam, et multis obnoxiam doloribus, nihilque diflicilius quam custodire usque ad extremum diem. Sic judicant cum Tullio amare, ut possint odire cum velint: sic placet amare hodie, ut cras oderint: sic amicus esse, ut nulli sit fidus, nunc laudans, nunč vituperans, nunc blandiens, nunc mordens; hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria. Amor talium levissima recedit offensa. De his Tullius: Solem, inquit, e mundo tollere videntur, qui amicitiam de vita tollunt; qua nihil a Deo melius habemus, nihil jucundíus (De Amicitia, n. 47). Qualis sapientia est amicitiam detestari, ut sollicitudinem caveas, curis careas, exuaris timore? quando virtus nulla sine sollicitudine, aut prudentia contra errores, vel temperantia contra libidines, vel justitia contra malitiam, aut fortitud: contra ignaviam pugnat. Quis ergo hominum, maximè adolescentium, sine dolore aut timore tueri pudicitiam, vel lascivientem refrenare potest affectum? Stultus fuit Panlus, qui noluit siue 3 cura et sollicitudine vivere, sed intuitu charitatis, quam virtutem maxi. mam credidit, infirmabatur cum infirmis, et cum scandalizatis urebatur (I Cor. x1, 28 et 29)? Sed et tristitia řili erat, et continuus dolor cordi ejus pro fratribus suis secundum carnem (Rom. ix, 2). Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint, nulli etiam oneri vel dolori: qui nibil delectationis ex alterius bono coIrcipiant, nihil amaritudinis sua aliis perversitate inferant, amare nullum, amari a nullo curantes.

"CAPUT IX. Amicitia puerilis. Est amicitia puerilis, quam vagus et lasciviens creat affectus, sine ratione, sine pondere, sine mensura, sine alicujus comhinodi vel incommodi consideratione. Hæc ad tempus vehementer afficit et stringit, blandius allicit. Sed affectus sine ratione, motus bestialis est, ad quæque illicita ® pronos. Et licet amicitiam promoveat affectus, nos

[blocks in formation]

est sequendus, nisi cum ratio ducat, et honestas temperet, et regat justitia. In pueris magis regnat talis affectus. Affectus infidus et instabilis et impuris mixtus semper amoribus, ab iis quos spiritualis amor delectat caveatur; nam venenum est.

CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiæ fons. Amoris origo. Primordia amicitiæ spiritualis primum intentionis habeant puritatem, rationis magisterium, temperantiæ frenum et sic suavissimus accedens affectus, ita profecto sentietur dulcis, ut esse nunquam desinat ordinatus. Quid sit vera amicitia, nondum novit, qui aliam vult esse mercedem quam ipsam. Nam cam multas et magnas utilitates pariat amicitia fida bonorum, non illam tamen ab istis, sed ab illa istas procedere non ambigimus. Com in bonis semper præcedat amicitia, sequatur utilitas: profecto non tam 1 parta per amicum, quam amici amor ipse delectat. Nihil est negandum antico; omnia pro co sustinenda sunt et vita corporis ponenda est pro amico, ut sanxit divina auctoritas (Joan. xv, 13).

(a) Fons et origo amicitie amor est: nam amor sine amicitia esse potest, amicitia sine amore nunquam. Amor vero ex natura, aut ex officio, vel ratione sola, vel solo affectu, nonnunquam ex utroque simul procedit. Ex natura, sicut mater diligit filium. Ex officio, quando ex ratione dati et accepti, quodam speciali affectu conjunguntur. Ex sola ratione, sicut inimicos, non ex spontanea mentis inclinatione, sed ex præcepli necessitate diligimus (Matth. v, 44). Ex solo affectu, quando aliquis ob ea sola, quæ corporis sunt, verbi gratia, pulchritudinem, fortitudinem, facundiam, sibi quorumdam inclinat affectum. Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitæ landandæ dulcedine in alterius influit animum : et sic ratio jungitur affectui, ut amor ex ratione castus sit, dulcis ex affectu.

[ocr errors]

CAPUT XI. Amicitiæ fundamentum. Fundamentum amicitiæ, Dei amor est, ad quem omnia, quae vel amor suggerit vel affectus, omnia que vel occulte aliquis spiritus, vel palam quislibet suadet amicus, referenda sunt. Diligenter inspiciendum, ut quidquid astruitur, fundamento conveniat ; et quidquid illud excedere deprehenditur, ad ejus formam revocandum, et secundum ejus qualitatem omnimodam convertendum non dubites.

CAPUT XII. Delectus amici. Nec omnes tamen quos diligimus, in amicitiam sunt recipiendi; quia nec omnes sunt ad hoc idonei. Nam cum amicus tui consors sit animi, cojus spiritui tuum conjungas et applices, et ita misceas, ut unum fieri velis ex duobus, cui te tanquam tibi alteri committas, cui nihil occultes, a quo nihil tiineas; primum certe eligendus est qui ad hæc aptus putetur, deinde probaudus, et sic denium admittendus. Stabilis enim debet esse amicitia, et quamdan æternitatis speciem praeferre, semper perseverans in affectu; non puerili modo amicos niutare aut ledere Nemo autem detestabilior, quam qui amicum keserit; nihilque magis animum torquet, quam vel deseri ab amico vel impugnari3: sed eligendus est, et probandus, et tolerandus. Quatuor sunt gradus, quibus ad amicitie perfectionem conscenditur: quorum primus est electio; secundus, probatio; tertius, admissio; quartus, rerum divinarum et humanarum cum quadam charitate et benevolentia summa consensio. Sunt vitia quædam, quibus si quis fuerit involutus, non diu leges amicitia vel jura servabit. Non enim ad amicitiam sunt idonei nimis irarundi, instabiles, suspiciosi, verbosi : quæ quatuor in electione amici notanda sunt. Difficile est eum quem sarpe iracundiæ furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum. Unde Ecclesiasticus : Est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit ( Eccli. v1, 9).

1 Adde ex Acredo, talis ut.

Adde hic cuin Aelredo, utilitas.
Alias, vel se ab amico impugnari.

(2) Reliqua decerpta sunt ex Aefredi libro tertio.

1

Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso; ne sumas scandalum animæ tuæ (Prov. XXI, 24, 25). Sunt quidam ex naturali consper ione iracundi, qui tamen hanc ita comprimere et temperare solliciti sunt passionem, ut in quinque, quibus teste Scriptura amicitia dissolvitur atque corrumpitur, nunquam prosiliant; quamvis nonnunquam amicum sermone, vel actu, vel zelo nimio offendant. Tales tolerandi sunt: et cum nobis constet de affectu certi→ tudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico indulgendum est; vel certe sine aliquo dolore, jucunde insuper, in quo excesserit commonendus.

CAPUT XIII. De causis dissolvendæ amicitiæ.-Qui conviciatur autem amico, dissolvit amicitiam. Ad amicum si produxerit gladium, non desperes; si protulerit os triste, non timeas. Est enim reversio ad amicum. Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa; in his omnibus effugiet amicus (Eccli. xxII, 25-27). Convicium quippe lædit famam, charitatem exstinguit. Tanta est enim hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico jaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur: multi enim sicut propriis laudibus, ita in aliorum vituperationibus delectantur. Quid scelestins improperio? quod etiam falsa objectione innocentis faciem miserando rubore perfundit. At superbia quid minus ferendum? quæ solum id quod fractæ * amicitir subveniendum fuerat, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad injuriam, tumidum ad correptionem. Secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil exsecrabilius, nihil amoris vel gratiæ relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii, atque doloris felle cuncta aspergens. Salomon: Qui denudat arcana amici, perdit fidem. Quid enim infelicius illo qui perdit fidem, et desperatione languescit? Unde denudare amici arcana, desperatio est animæ infelicis (1d. xxvi, 17, 24). Plaga dolosa est occulta detractio; plaga serpentis est et aspidis mortifera. Salomon: Si mordeal serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit (Eccle. x, 11). Quemcumque in his vitiis assiduum inveneris, cavendus tibi est ille. nec, donec sanetur, eligendus est. Abju remus convicia, quorum ultor est Deus. Semei David conviciis impetens, a Salomone occisus est (III Reg. 1. 44-46). Infelix Nabal carmelus David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit et oecidi (1 Reg. xxv, 58), Vitemus et superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio præveniamus . Ob hane causam populum, et urbes filiorum Ammon. gladius David et ignis consumpsit (11 Reg. x). Amicorum rcvelare secreta, sacrilegium est, quo fides amittitur et anime captivate desperatio importatur: ut patet in Achitophel proditore (Id. xvi, 23). Detrahiere amico, venenum amicitiæ putemus, quod Mariæ sororis Moysi corpus lepra foedavit, et ejecta est extra castra sex diehus (Num. xn).

CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. Cavendi sunt etiam instabiles et suspiciosi; quia cum fructus amicitiæ sit securitas, quomodo te credis et committis amico, quomodo in cjus amore aliqua poterit esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio, cujus affectus molli Inta comparatus, diversas et contrarias tota die pro arbitrio imprimentis suscipit et format imagines? Quid magis competit amicitiæ, quam pax et tranquillitas cordis, cujus semper expers est suspiciosus? Nunquam enim requiescit. Semper cum curiositas comi tatur, quæ continuos stimulos acuens, inquietudinis

!་

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

et perturbationis materias subministrat. Si viderit amicum secretius loquentem cum aliquo, proditionem putabit. Si se benevolum alteri præbuerit vel jucundum, ille se minus diligi proclamabit. Si eum corripuerit, odium interpretabitur. Sed nec verbosum arbitror eligendum; quia vir linguosus non justificabitur. Salomon: Vides hominem promptum ad loquendum, magis illo spem habet stultus (Prov. xxix, 20).

CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. Hic ergo tibi eligendus est in amicum, quein non iracundiæ furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat. Præcipue utile est ut eum eligas, qui tuis conveniat moribus, tuxe congruat qualitati. Nam inter dispares mores firma non potest esse amicitia (a): et ideo sibi convenire debet utriusque gratia. Multi sunt qui his passionibus moventur, sed superiores inveniuntur: quia iracundiam patientia comprimunt, levitatem servata gravitate cohibent, suspiciones dilectionis contemplatione compellunt. Quos in amicitiam quasi extractos assumendos dixerim, qui vitia virtute vincentes, tanto securiuspossidentur, quanto fortius etiam tentantibus vitiisresistere consuerunt. Cavendum est in ipsa electione vel dilectione, ne nimis cito diligamus, maxime indignos. Digni sunt amicitia, quibus inest causa cur diligantur.

1

Sed in his qui probati diguique putantur, erum vul sæpe vitia, tam in ipsos amicos, quam in alienos; quorum cum ad amicos redundat infamia, talibus est adhibenda diligentia, ut sanentur. Et si impossibile est, non statim rumpenda est amicitia, sed dissuen da ut ait quidam, Dissuendæ sunt amicitiae, non rumpendæ omnino (Cicero de Amicitia, n. 76). Amicitia æterna est: unde, Omni tempore diligit, qui amicus est (Prov. xvII, 17). Si te læserit ille quem diligis, tu tamen dilige. Si talis fuerit ut amicitia retrahatur, nunquam tamen subtrahatur dilectio. Consule quantum potes saluti, prospice famæ: nee unquam amicitia ejus prodas secreta, quamvis ipse tua prodiderit.

2

CAPUT XVI. De læsione eorum qui diligendi sunt. Quinque illa que ante scripsimus, convicium, improperium, superbiam, revelationem secretorum, et occultos morsus detractionum 3; his sextum addimus, si eos qui diligendi sunt læserit, et scandali materiam præbuerit, ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia. Non enim amor præponderare debet religioni, non fidei, non charitati multorum, nec saluti. Hoc scitote inter perfectos sapienter electos et caute probatos, quos vera et spiritualis amicitia copulavit, non posse venire dissidium. Cum enim amicitia de duobus fecerit inum, sicut id quod unum est, non potest dividi, sie et amicitia a se non potest separari. Sed virtus in hoc probatur, quod diligit a quo non diligitur; honorat a quo spernitur; benedicit a quo maledicitur; bencfacit ei qui sibi malum machinatur.

CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. Ad amicitiam quatuor pertinere specialiter videntur : scilicet dilectio et affectio, securitas et jucunditas. Ad dilectionem spectat, cum benevolentia beneficiorum exhibitio. Ad affectionem, interior quædam procedens delectatio. Ad securitatem, sine timore et suspicione omnium consiliorum et secretorum revelatio. Ad jucunditatem, de omnibus quæ contingunt, sive lata sint, sive tristia; de omnibus que cogitantur, sive nociva sint, sive utilia; de omnibus quæ docentur vel discuntur, quædam dulcis et amica collatio. Ista perdit qui solvit amicitiam.

CAPUT XVIH. In amico probanda quatuor. Quatuor probanda sunt in amico: lides, intentio, discretio,

Apud Aelredum, exercitatiores

Adde, ejus.

Apud Aelredum interlocutor: Quæ sunt, rogo, illa vitia pro quibus amicitiam paulatim dicis esse solvendam? Cui Aclredus: Quinque illa quæ ante descripsimus, maxime autem revelatio secretorum, et occulti morsus, etc. (a) Ambros. lib. 3 de off, cap. 21.

840 patientia. Fides. ut ei te secure committas. Intentio, ut nihil ex amicitia nisi Deum et naturale cjus bonum exspectes. Discretio, ut quid præstandum amico, quid. ab eo petendum, in quibus contristandum pro eo, in quibus amico congratulandum, pro quibus eum corripiendum, modum, tempus et locum non ignores. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quælibet adversa sustinere non pigeat.

CAPUT XIX. Fides amicitie. Nihil in amicitia fide præstantius, quæ ipsius nutrix videtur et custos. Ipsa se in omnibus adversis et prosperis, lætis et tristibus, jucundis et amaris probei æqualem eodem intuens oculo humilem et sublimem, pauperem et divitem, fortem et debilem. Fidelis proprie amicus nihil in amico, quod extra ejus animum, intuetur: virtutem in propria sede complectens, cætera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec cum absint requirens. Ipsa tamen fides in prosperis latet, sed eminet in adversis. In necessitate probatur amicus. Amici divitis multi (Prov. xiv, 20); sed utrum veri amici sint, interveniens adversitas probat. Salomon: Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur (Id. xvi, 17). Et arguens inddelem, dicit: Dens putridus, et pes lapsus, qui sperat super infideli in die angustiæ (Id. xxv, 19).

CAPUT XX. Intentio. Diximus etiam intentionem esse probandam. Sunt plerique, qui in rebus humanis nihil norunt bonum, nisi quod temporaliter fructuosum sit. Hi amicos sicut boves suos diligunt, ex quibus aliquid boni se sperant capturos : qui profecto germana et spirituali carent amicitia, propter Deum et se expetenda; nec in se ipsis naturale contuentur exemplar, ubi facile deprehenditur vis ejus qualis sit et quanta, secundum formam quam sermo divinus præscripsit, Diliges, inquit, proximum tuum sicui te ipsum (Matth. XXII, 39). Tunc erit ipse quem diligis alter tu, si tuam in ipsum transfuderis charitatem.

Non enim, ut ait Ambrosius, vectigalis est amicitia, sed plena decoris, plena gratiæ› (De Offic. lib. 5, cap. 21). Virtus est, non quæstus: quia pecunia non partoritur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentia. Non debet esse mercenaria, sed gratuita. Certiores sunt amicitiæ inopum, quam divitum, cum spem lucri sic tollit paupertas, ut augeat charitatem. Divitibus plerique assentatorie gratificantur; erga pauperem nemo simulator est : verum est quidquid defertur pauperi; ejus amicitia invidia caret.

CAPUT XXI. Discretio. Quidam perverse et indiscrete talem amicum habere volunt, quales ipsi esse non possunt. Hi sunt qui leves amicorum transgressiones impatienter ferunt, austere corripiant, et carentes discretione magna negligunt, contra quæque minima se erigunt, confundunt omnia, non locum servantes, ubi; non tempus, quando; non personas, quibus quælibet vel publicare conveniat, vel celare. Circa illum quem cligis, probanda est discretio, ne improvidum vel imprudentem tibi sumas, et lites quotidianas et jurgia tibi ipse perquiras. Si quis sine discretione fuerit, sicut navis, absque gubernaculo pro impetu suo instabili motu semper feretur.

CAPUT XXII. Patientia. Quid in amico seligendo curandum. Patientia probanda est, cum necesse erit arguere quem diligis: quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic ejus probetur vel exerceatur tolerantia.

licitum, cum hujus laboris fructus sit vitae medicamen, Non quandoque in amicis eligendis tardeat esse solet immortalitatis fundamentum. Cavendus est quidam impetus amoris, qui præcurrit judicium, et probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis, suscitatum hunc refrenare inipetum, ponere modum benevolentiæ; paulatim procedere in affectum, donec jam probato se totum det et coramittat amico. Hæc est magna felicitas, quam exspectamus Deo operante et infundente, inter se et creaturain suam, inter ipsos

gradus et ordines quos elegit, esse tantam amicitiam et charitatem, ut sic quisque diligat alium sicut se ipsum; et sicut unusquisque de propria, sic de alterius felicitate letetur; et ita singulorum beatitudo, sit omnium, et omnium beatitudinum universitas singuJorum. fhi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Hæc est vera amicitia, que hic inchoatur, ibi perficitur; que hic est paucorum, ibí omnium, ubi omnes boni. Hic est necessaria probatio, ubi est sapientium et stultorum commixtio.

CAPUT XXII. Non pariter admittendi omnes. Plerosque omni affectu amplectimur, quos tamen ad amiciti e secreta non admittimus, nec ad consiliorum revelationem. In Evangelio Christus de discipulis suis, quos de servis amicos fecit, ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. xv, 15). Ambrosius: Dedit formam amicitiæ quam sequamur, ut amici faciamus voluntatem, et aperiamus secreta nostra illi quæcumque in pectore habenius, et illius arcana non ignoremus (De Offic. lib. 3, cap. 21). Nihil enim occultat amicus: si verus est, effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris sui Dominus noster Jesus Christus.

CAPUT XXIV. De cultu amicitiæ. Quemadmodum amicitia sit colenda, videamus. Firmamentum ergo stabilitatis et constantie in amicitia est fides: nihil enim est stabile quod infidum est. Non fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum : neque qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt, stabilis esse possunt amicitie aut fidei. Præ omnibus cayenda est suspicio, quæ est amicitie venenum. Non unquam de amico mala sentiamus, nec mala dicenti credamus. Accedat hine in sermone jucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas. Tristitia namque et severior facies habet quamdam honestam gravitatem: sed ami. citia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior, et dulcior, ad comitatem facilitatemque sine levitate et dissolutione proclivior. Est præterea jus amicitiæ, parem esse inferiori superiorem. Sæpe quidam inferioris gradus et ordinis, dignitatis et scientiæ, ab excellentioribus assumuntur in amicitiam ; ita ut sublimis descendat, humilis ascendat, dives egeat, panper ditescat, et ita unusquisque alteri suam conditionem communicet, ut fiat æqualitas. Unde qui multum habuit, non abundavit ; et qui modicum, non minoruvit (II Cor. vi, 15). Nunquam tuo te præferas amico: sed si forte in iis que diximus superior inveniris, tune te magis amico submitte. Non cuncteris præstare confidentiam, extollere verecundum, et tanto plus ei conferre honoris quanto minus conferendum conditio vel paupertas prescribit. Jonathas enim fœdus iniit cum David, et servulum in amicitiam adæquans domino, fugatum a patre, sic adjudicatum morti, neci destinatum, sibi praetulit, se humilians, et illum exaltans: Tu, inquit, eris rex, el ego ero secundus post te (\ Reg. xx, 47). Si non ut dominum tibi videtur præferre enm quem diligis, vel parem facere eum tibi non negligas. Non enim amicitia recte colitur, a quibus equalitas non servatur. Defer amico ut æquali, nec te pudeat ut prævenias eum officio (a). Amicitia enim nescit superbiam? Fidelis quippe amicus medicamen. tum est vite.

CAPUT XXV. Amicitia lex in petendis et dandis. Haec est Igitur lex in amicitia, ut ab amicis honesta petamus, et pro eis honesta faciamus, nec exspectemus ut rogemur: cunctatio semper absit, studium semper adsit. Perde, inquit Salomon, pecuniam propter amicum (Eccli. xxix, 15). Si enim pecunia perdenda est propter amicuin, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda. Sic igitur des amico, ut non improperes, non mercedem exspectes, non frontem obducas, non vultum avertas, non depo

1 Apud Aelredum: De his verbis, ut sanctus ait Ambrosins, dedit, etc.

Legendum: si durum tibi videtur ut dominum præ

eire.

(a) vid. Ambros. lib. 3 de Offic., cap. 21.

SANCT. AUGUST. VI.

nas oculos; sed serena facic, hilari vultu, scrmone jucundo intercide verba petentis: occurre benevolentia, ut non rogatus videaris præstare quod petitur. Ingenuus animus nihil magis erubescendum æstimat, quam rogare. Cum igitur tibi cum amico tuo esse debeat cor unum et anima una, injuriosum est, si non sit et pecunia una. Sic se sibi suaque impendant, ut qui dat, servet hilaritatem ; qui accipit, non perdat securitatem.

CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. Sunt in amicitia aliqua in quibus sibi adesse possunt amici. Primum ut solliciti sint pro invicem, orent pro invicem, erubescant alter pro altero, alter gaudeat pro altero, alterius lapsum ut suum doleat. (a) [ Suo dilecto snus ille qui diligitur Inter variabiles fortunæ casus et in varietate mutabilium, nihil utique a sapientibus potius, benignius, suavius ac honestius estimatur, quam veram amicitiam invenire. Quod tenere diliginins, id videndi desiderio æstuamus. Ea namque est vis amoris, ut oculus mentis offerat, quod ardentius mens desiderat. Occurrunt enim note tuæ, verba tua melle condita. Occurrit felicium noctium jucunditas, quæ me mihi furantur, et studio, et labori. In media nainque lectione te somnio, in somnis amplector te, in amplexibus te amitto, et te et somnio cum sua fallacia discedente. Medere ergo desideriis. medere absentie; diligentem te dilige, sitque remedium id nostri furoris, ut sciant qui te diligunt me amare. Minus enim amor habet amoris, ubi se sentit qui diligit non amari. Amicorum enim est, invicem sua negotia agnoscere, et suis opportunitatibus mutuam vicissitudinem impendere. Non est amicus, qui amico non subvenit; nec etiam bonus socius, qui socii adversum parum lugeat, alterius profectum non suum estimet.] Quibus modis impendi potest, erigat pusillanimem, suscipiat infirmum, consoletur tristem, iratum sustineat. Sic oculos vereatur amici, ut nihil quod inhonestum sit agere, nihil quod dedeccat loqui præsumat. Nam quidq id ipse deliquerit, in amicum redundat.

1

CAPUT XXVII. Correptio amici. Quidquid suadendum est, ab amico facilius recipitur, et facilius retinetur cujus magna debet esse in suadendo auctoritas, cum nec tides ejus dubia, nec adulatio sit suspecia. Non solum arguendi sunt amici, sed si opus fuerit, objurgandi. Objurgandus est amicus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen appellatur. Sed monitio acerbitate, objurgatio contumelia careat. Ambrosius: Si quid vitii in amico deprehenderis, corripe occulte; si te non audierit, corripe palam (De Off. lib. 5, cap. 21). Sunt enim bonæ correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia: et si lædi se putet amicus, tu tamen corripe. Tolerabiliora enim sunt amici vulnera, quam adulantium oscula (Prov. xxvi, 6). Debet amicus amico compati et condescendere, vitium ejus suum putare, corripere humiliter, compatienter. Corripiat eum vultus tristior, et sermo dejectior. Intercipiant verba lacrymæ, ut non solum videat, sed et sentiat correptionem ex amore, et non ex rancore procedere. Amicus amico se ita conformet, ut ejus congruat qualitati: et cui in exteriori adversitate debet adesse, multo magis spiritui occurrere. Moneri et monere non repugnant (b), non adulatorie, non simulatorie, sed vere. Nam simulator ore decipi amicum suum (Id. 1, 9).

3

CAPUT XXVIII. Epilogus. Præstemus amico quidquid amoris est, quidquid gratie, quidquid dulcedinis, quidquid charitatis. Subtiles honores et onera illis quos prescripserit ratio, imponamus: scientes quia nunquam vere diligit, cui amicus ipse non sufli

Abundat verbum, impendi, nec est in Aelredo. * Aelr., monendi. Aelr., congruit.

Aelr., futiles.

(a) Additamentum collectoris. (b) Locus corruptus.

(Vingt-sept.)

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »