ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

cit, nisi hæc vilia et contemptibilia abjecerit '. Cavendum est ne tenerior affectus majores utilitates impediat, dum eos quos ampliori charitate complectimur, si magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare, volumus, ncc onerare. Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas, attendamus. Qui semetipsum non amat, alium amare non potest. Se autem non diligit, qui turpe aliquid vel inhonestum, vel a se exigit, vel sibi impertit. Primum ergo est, ut semetipsum quisque castificet, nihil sibimet indulgens quod indecens sit, nihil. subtrahens quod utile sit. Sed quia hic amor multos diligit, ex ipsis eligat quem ad amicitia secreta lege familiari admittat, in quem copiose suum_infundat affectum, denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum, medullarum, cogitatuum et intentionum cordis. Non eligatur secundum affectionis, lasciviam, sed secundum perspicaciam rationis similitudinem morum, el contemplationem virtutum. Sic se impendat amico, ut levitas omnis absit, jucunditas adsit, nec ordinata desint benevolentiæ et charitatis obsequia vel officia. Probetur fides ejus, honestas et patientia. Accedat amicorum consiliorum communio, assiduitas

Aelredus, adjecerit. * Alias, colligit.

3

parium studiorum, et quædam conformatio vultuum. Ita electus et probatus nihil velit quod dedeceat, vel petere ab amico, vel præstare rogatus. Amicitiam virtutem putare, non quæstum; adulationem fugere, detestari assentationein; liber in discretione, patiens in correptione, firmus et stabilis in dilectione: utile tunc dolere pro invicem, laborare, onera sua portare, pro altero semetipsum negligere, alterius voluntatem suæ præferre, illius necessitati magis quam suæ occurrere, adversis semetipsum opponere et exponere; dulce ad invicem conferre, studia sua mutuo patefacere. Accedit pro invicem oratio, quæ in amici memoria tanto efficacius, quanto affectuosius admittitur, profluentibus lacrymis, quas vel timor excutit, vel affectus elicit vel dolor educit. Ita pro amico orans Christum, ipsum desiderauter et diligenter intendit : cum subito transiens affectus in affectum, et ipsius Christi dulcedinem tangens, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis. Ita a sancto illo amore, quo amplectitur amicum, ad illum conscendens quo amplectitur Christum, spiritualem amicitiæ fructum capit.

Leg., cum constiterit amicitiam eum virtutem putarė. Adde, inventusque. • Aelr., quam dulce habent.

ADMONITIO

IN LIBRUM DE SUBSTANTIA DILECTIONIS.
1300+

Constat iste libellus opusculis in unum confusis duobis, quæ in scriptis libris non sic loco junguntur, quin a se invicem suo saltem præfixo cuique titulo separentur. Opusculum primum, cui titulus est, De Substantia Dilectionis, desinit ad ultima verba capitis quarti, et Augustini raro admodum, Hugonis autem plerumque nomen in Mss. exemplaribus præfert: et sane exstat inter opera nomine Hugonis vulgata, libro scilicet assutum, qui appellatur, Institutiones catholicæ in Decalogum. Alterum opusculum ab illis verbis capitis quinti incipiens, Vita cordis amor est, etc., titulum sine auctoris nomine bunc vel similem habet : Quod vita cordis sit amor. Iloc etiam cum operibus Hugonis editum est in lib. 1 Miscellaneorum, tit. 170 vel 171 eruditionum theologicarum. Nonnulla in hoc libello carpit Bernardus Vindingus in Critico Augustiniano, sed quæ sane haud aliena sunt al Ilugone Victorino. Illud, exempli gratia, quod censura dignum putat, quia dicitur Deus operatus opera restaurationis humanæ partim per komines, partim per angelos, partim per semetipsum, aliquoties repetit Hugo in libro 4 de Arca morali, capp. 3, 5, 9, et in lib. 2 de Vanitate mundi, etc. Postremo Trithemius abbas inter Hugonis opera censet librum de Substantia Dilectionis.

DE SUBSTANTIA DILECTIONIS

LIBER UNUS.

CAPUT PRIMUM. Amoris duo rivi, charitas et cupiditas. Inde omne bonum vel malum. Amor motus est unus et multiplex. Quotidianum de dilectione sermonem serimus, ne forte scintillet in cordibus nostris et exardescat ignis flammam faciens, aut totum consumens, aut purgans totum. Ex eo namque totum est, quod bonum est: et totum quod malum est, ex eo est. Unus fons dilectionis intus saliens, duos rivos effundit alter est amor mundi, cupiditas; alter est amor Dei, charitas, Medium quippe est cor hominis, unde fons amoris erumpit: et cum per appetitum ad exteriora decurrit, cupiditas dicitur; cui vero desiderium suum ad interiora dirigit, charitas nominatur. Ergo duo sunt rivi, qui de fonte dilectionis emanant, cu

Apud Hug. additur, non animadvertentibus nobis.

piditas et charitas et omnium malorum radix cupiditas, et omnium bonorum radix charitas. Ex eo igi. tur totum est, quod bonum est; et totum quod malua est, ex eo est. Quidquid ergo illud est, magnum est quod in nobis est; el ex eo totum est, quod ex nobis est: hoc autem est amor. Quid est amor, et quantum est amor, aut unde est amor? Et sermo Dei de amore loquitur. Numquid hoc negotium non potius illorum est, qui pudicitiam prostituere consueverunt ! Ecce quam multi qui ejus ministeria volentes suscipiunt et quam pauci qui verba ejus in medium proferre non erubescunt! Quid ergo nos facimus? Forsitan multa improbitate frontem fractam habemus, qui

1 Apud Hug., quod inest nobis.
Ms. Victorinus, et Hugo, mysteria.

non verecundamur amorem indictatum sonare1: quem et impudici aliquando non possunt sine verecundia verbis exprimere. Sed aliud est investigare vitium, ut era dicetur; aliud exhortari ad vitium, ut virtus et veritas non ametur. Nos igitur investigamus et quærimus, ut sciamus, et scientes caveamus, quod illi investigant, ut sciant, sed sciant ut faciant, quid illud in nobis sit, quod desideria nostra sic multifariam dividit, et cor unum in diversa deducit. Invenimus autem hoc aliud non esse præter amorem : qui cum sit motus cordis secundum naturam singularis et unicus, secundum actionem.autem divisus, cum se inordinate movet, id est, ad ea quæ non debet, cupiditas dicitur; cum vero ordinatus est, charitas appellatur. Ipsum igitur hunc cordis motum, quem amorem ap pellamus, qua definitione significare poterimus? Expedit nobis propius intueri eum, ne lateat aliquatenus, et non sciatur; proptereaque nec caveatur cum malus est, nec appetatur aut inveniatur cum bonus; de quo et cum malus est tanta mala veniunt, et cuin bonus est tanta bona procedunt.

CAPUT II Amor quid sit. Malum quid. Ipsum igitur quomodo definimus? Investigemus, consideremus; quia occultum est quod quæritur, quantoque interius collocatum est, tanto magis in utraque parte cordi dominatur. Illud igitur videtur esse amor. Et amor est delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquil, desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, per desiderium currens, requiescens per gau⚫ dium. Hinc bonum est, et hinc malum est cor humanum ; quia nec aliunde bonum es, si bonum es, nec aliunde malum es, si malum es, nisi quod vel bene vel male amas quod bonum est. Nam omne quod est, bonum est: sed cum id quod bonum est male amatur, illud bonum non est, et hoc malum est.. Igitur nec qui amat, malum est ; nec quod amat, malum est; nec amor quo amat, malum est: sed quod male amat, malum est, et hoc omne malum est. Ordinate ergo charitatem, et jam malum nallum est.

CAPUT II. Beatitudinis capaces ex Dei gratia. Per amorem funt participes. Magnam rem commendare volumus, si tamen valemus quod volumus. Omnipotens Deus, qui nullo indiget, quia ipse summum ct verum bonum est; qui nec de alieno accipere potest quo crescat, quoniam ex ipso sunt omnia; nec de suo amittere quo decidat, quoniam in ipso immutabiliter consistunt universa: ipse rationalem spiritum creavit sola charitate, nulla necessitate, ut eum sua beatitudinis participem faceret. Porro ut idem aptus esset tanta beatitudine perfrui, fecit in eo dilectionem spiritualem, palatum cordis quodam modo per hanc sensificans ad gustum dulcedinis internæ quatenus per ipsam videlicet dilectionem. sue felicitatis jucun ditatem saperet, eique infatigabili desiderio inhæreret. Per dilectionem ergo copulavit sibi Deus, crcaturam rationalen, ut ei semper inhærendo ipsum quo beatificanda erat bonum, et ex ipso quòdam modo per affectum sugeret, et de ipso per desiderium biberet, et in ipso per gaudium possideret. Suge, o apicula, suge; suge et bibe, dulcoris tui inenarrabilem suavitatem. Immergere, et replere; quia ille deficere nescit, si tu non incipias fastidire. Adhære ergo et inhære, sume et fruere : si sempiternus gustus fuerit, sempiterna quoque beatitudo erit. Non jam pudeat nos neque pœniteat de amore fecisse verbuin: non pœniteat ubi tanta utilitas, non pudeat ubi talis honestas.

CAPUT IV. De gemino charitatis funiculo. Igitur per amorem sociata est factori suo creatura rationalis, solumque est dilectionis vinculam quod ligat utrosque in idipsum, et tanto felicius, quanto fortius. Propter

Ms. Vict., formare. Apud Hug., dictatum formare. 2 Aud Aug. hic et in ra, dilectio.

Alias, hic bonum est et hic.

Apud Hug. deest, non.

quod etiam ut indivisa societas et concordia utrobique perfecta haberetur, geminatus est nexus, in charitate Dei et proximi : ut per charitatem Dei omnes uni cohærerent, per charitatem proximi omnes ad invicem unum fierent; ut quod de illo uno, cui omnes inhæ-' rebant, quisque in semetipso non caperet, plenius atque perfectius per charitatem proximi in altero possideret, et bonum omnium fieret totum singulorum. Ordinate ergo charitatem. Quid est, ordinate charitatem? Si desiderium est amor, bene currat; si gandium est, bene requiescat. Est enim amor, sicut dictum est, delectatio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid, desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, per desiderium currens, et requiescens per gaudium, currens ad illud, et requiescens in illo. Ad quid, aut in quo?

CAPUT V. Ordinata charitas : respectu Dei, respectu proximi, respectu mundi. Audite, si forte explicare possimus quo currere debeat amor noster, aut in quo requiescere. Tria quaedam sunt quæ amari bene aut male possunt; id est, Deus, proximus, et mundus. Deus supra nos est, proximus juxta nos est, mundus subtus nos est. Ordinate ergo charitatem. Si currit, bene currat; si requiescit, bene requiescat. Desiderium currit, gaudium requiescit. Propter quod gaudim uniforme est, quia semper in uno est, nec vicissitudine variari potest : desiderium autem motus mutabilitatem suscipit, et idcirco non se continet in uno, sed varias species repræsentat. Omnis namque cursus aut de illo est, aut cum illo, aut in illo ad quod est. Quomodo ergo currere debet desiderium nostrum? Tria sunt, Deus, proximus, mundus. Tria Deus, duo proximus, unum mundus habeat in cursu desiderii nostri; et est in desiderio ordinata charitas. Amor namque per desiderium et de Deo, et cum Deo, et in Deum ordinate currere potest. De Deo currit, quando de ipso accipit unde eum diligit. Cum Deo currit, quando ejus voluntati in nullo contradicit. In Deum currit, quando in ipso requiescere appetit. Hæc sunt tria quæ ad Deum pertinent. Duo autem sunt proximi. Potest enim desiderium de proximo et cum proximo currere, sed in proximum non potest. De proximo, ut de ejus salute gaudeat et profectu. Cum proximo, ut eum in via Dei comitem itineris et sociuni perventionis habere concupiscat. Sed in proximum non potest, ut scilicet in homine spem et fiduciam suam constituat. Haec sunt duo quæ ad proximum pertinent; id est, de ipso, et cum ipso, et non in ipsum. Unum est mundi, de ipso currere; non cum ipso, aut in ipsum. De mundo enim desiderium currit, quando inspecto foris Dei opere, per admirationem et laudem ardentius intus ad ipsum se convertit. Cum mundo curreret, si se pro mutabilitate temporalium, sive dejiciendo in adversis, sive elevando in prosperis, huic conformaret. In mundum curreret, si in ejus delectationibus semper requiescere vellet. Ordinate ergo charitatem, ut per desiderium currat de Deo. cum Deo, et in Deum de proximo, cum proximo, et non in proximum de mundo, nec cum mundo, nec in mundum, ut in solo Deo requiescat per gaudium. Hæc est ordinata charitas, et præter ipsam omne quod agitur, non ordinata charitas est, sed inordinata cupiditas.

CAPUT VI. Amor nunquam vacat. Cordis vera requies. An hic perfecta. Vita cordis amor est, et idcirco omnino impossibile est ut sine amore sit cor quod vivere cupit. Quid hinc sequatur, considera. Si enim humana mens sine amore esse non potest, aut se ipsam, aut certe aliud aliquid a se diligat necesse est. Quia vero in se ipsa perfectum bonum non invenit, si se solam diligeret, felix amor non esset. Oportet ergo, si feliciter amare desiderat, aliud aliquid præter se quod amet inquirat. Si autem imperfectum aliquid extra se amare cœperit, amorem quidem suum irritat,

[merged small][ocr errors][merged small]

sed mi eriam non excludit. Feliciter ergo non diligit, donec ad verum et summum bonum per amoris desiderium se convertit. Quia vero summum et verum bonum Deus est solus, ille feliciter amat, qui Deum amat, et tanto felicius quanto amplius. Hæc igitur est vera cordis nostri requies, cum in amore Dei per desiderium figitur, nec ultra quidquam appetit, sed in eò quod tenet, quadam felici securitate delectatur. Quia enim illud nec appetitus ultra protrahit, nec timor repellit, quodam modo in idipsum jucunditatis. sine vexatione requiescit. Sed quia humanæ mentis infirmitas, ut non dicam semper, sed vix aliquando in illam divinæ contemplationis dulcedinem figi potest, quodam interim studio ad illam, ad quam necdum pertingere sufficit, stabilitatem assuefacienda est : id est, si Deum semper cogitare non possumus, saltem cor nostrum ab illicitis et vanis cogitationibus restringendo, in consideratione operum Dei et mirabilium ejus illud teneamus; ut dum semper minus instabiles esse satagimus, tandem aliquando donante Deo vere stabiles fieri valeamus.

CAPUT VII. Quomodo comparanda. Fides navis in hujus mundi fluctibus. Unde ædificanda. Ut autem promotionis hujus aliquod tibi exemplum subjiciam, universus iste inundus quasi quoddam diluvium est, eo quod omnia que in hoc mundo sunt, ad similitudinem aquæ incertis eventibus fluctuando decurrant, Vera autem fides, quæ non transitoria, sed æterna promittit, quasi a quibusdam fluctibus, sic a mundi hujus cupiditate in superna animum attollit et portari quidem ab aquis potest, sed mergi omnino non potest; quia ad necessitatem hoc mundo utitur, sed ejus desideriis per affectum non implicatur. Quisquis ergo æterna non credens, sola quæ transeunt appetit,

hunc quasi sine navi laborantem in fluctibus, impetus aqua decurrentis secum trahit. Qui vero æterna eredens, transitoria diligit, hic juxta navem naufragium facit. Qui autem æterna bona et credit, et diligit, hie in navi positus, fluctuantis maris undas securus pertransit et quia per desiderium fidei navem non transgreditur, jam`quodam modo in fluctibus terræ stabilitatem imitatur. Primum ergo, si hoc mare magnum illæsi pertransire volumus, fabricemus navem, ut fidem integram habeamus; deinde navem fidei inhabitemus per charitatem, ut et credamus quod diligere debemus, et diligamus quod credimus : sicque et lex Dei in corde nostro sit per recte fidei cognitionem, et cor nostrum in lege Dei sit per dilectionem.

Sed ut facilius cognoscas quomodo vel unde hane, quam dixi, navem vel arcam in corde tuo ædificare debeas, per quam hujus diluvii naufragio eductus, ad por um quietis pervenias; duo opera Dei considera, videlicet opus conditionis, et opus restaurationis. Opus autem conditionis est creatio cœli et terræ, et ominium quæ in eis continentur, que sex diebus facta sunt. Opus vero restaura ionis, incarnatio Verbi, et omnia quæ a principio mundi usque ad finem, vel ad eam prænuntiandam præcesserunt, vel ad ipsam confirmandam secutura sunt: quæ omnia sex ætatibus fiunt. Sed opera restaurationis magis pertinent ad fidem catholicam, quæ idcirco sancti amplius diligunt, quia in eis suæ salutis remedia agnoscunt. Hæe autem partim per homines, partim per Angelos. partim per semetipsum operatus est Deus: ut in arca spirituali prima sit mansio opera hominum, secunda opera Angelorum, tertia opera Dei, supremus cubitus, auctor universorum Deus.

ADMONITIO

IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Liber de Diligendo Deo pius est, judicio Erasmi ac Theologorum Lovaniensium, nec ineruditus: sed subdititius tamen, vel ipsa ex phrasi plurimum discrepante ab Augustiniana, merito iisdem visus. Auctor certe se ipse ætatis recentioris esse satis eo prodit, quod Hieronymi dictum ex lib. 5 in Matth. xv citat in hunc modum Unde quidam sanctus ait, Magna dignitas animarum, etc. Contulit huc sententias ad inflammandam dilectionem Dei, variis ex libris, Hugonis Victorini in primis, Bernardi et Anselmi. Et quidem a capite 4 ad 11, nihil nobis legendum aliud præbet, quam quod verbis iisdem ac fere totidem scripsit Hugo in Soliloquio de Arrha animæ. Alia itidem sunt ex aliis flugonis opusculis excerpta loca, plura etiam ex diversis Bernardi Concionibus, et quædam ex Meditatione apud Anselmum postremæ editionis decima sexta, quæ nos passim positis notis e regione monstramus (a). Ad extremum, capite 18 exhibetur insignis locus Anselmi ex ipsius Proslogio. Sapit hoc opus eumdem auctorem ac liber de Spiritu et Anima. Nec forte alteri melius adscripseris Manuale, et alia quædam opuscula que hic postea repræsentantur, itemque libros apud Hugonem de Anima primum et tertium, qui apud Bernardum Meditationes et de Conscientia nuncupantur. Cæterum Vincentius Bellovacensis, lib. 23 Speculi naturalis, cap. 1, nonnihil quod legere est cap. 3 hujus libri, citat nomine Petri Comestoris. Librum contulimus cum Mss. Regiis duobus in quibus Augustini nomine falso prænotatur. (a) Ante ipsa capitula notis alphabeticis indicavimus libros ex quibus varia loca passim excerpuntur. M.

DE DILIGENDO DEO
LIBER UNUS.

CAPUT PRIMUM. Via ad vitam charitas. Modus diligendi Deum et proximum. Vigili cura, mente sollicita, summo conatu, et sollicitudine continua decet nos inquirere et addiscere quomodo et qua via possimus infernale supplicium vitare, et coleste gaudium acquirere; cum nec illud supplicium vitari, nec illud gaudium acquiri possit, nisi via cognita qua est illud

vitandum, et illud acquirendum. Audiamus ergo libentius, inspiciamus diligentius verba Apostoli, quibus ipse duo ostendit, scilicet quod cœlestis gloriæ vita ineffabilis est, et quæ sit via quæ ducit ad vitam : ait enim, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. 11, 9). Ecce per hoc quod dicit Deum præ

parasse bona diligentibus se, ostendit quia dilectio via est qua ad illa bona pervenitur. Sed dilectio Dei sine dilectione proximi haberi non potest, testante beato Joanne, qui ait : Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo diligere potest? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui dili git Deum, diligat et proximum suum (Joan. iv, 20, 21). Ecce in hac gemina dilectione consistit vera charitas, de qua Apostolus loquens ait: Excellentiorem viam vobis adhuc demonstro(1 Cor. xn, 31). Ecce charitas excellentissima via est quæ ducit ad cœle. stem patriam, et sine qua illuc nemo pervenire potest. Sed quis in hac via est? quis novit eam? Qui diligit Deum et proximum.

Quomodo diligendus est Deus, et quomodo proximus? Deum debemus diligere plus quam nos, sed proximum sicut nos. Deum diligimus plus quam nos, si præcepta ejus voluntati nostræ in omnibus præponimus proximum autem non jubemur diligere quantum nos; sed sicut nos, id est, velle et optare omne bonum, quod debemus velle et optare nobis, et maxime æternam beatitudinem; et ad illam obtinendam ei succurrere, et in corporalibus bonis, et in spiritualibus, prout ratio exigit, et facultas permittit. Unde Dominus in Evangelio ait, Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12); el Joannes apostolus ait, Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. m, 18). Sed qui sunt proximi, quos debemus sic diligere? Certe omnes homines, Christiani, Judæi, Pagani, amici et inimici.

CAPUT II. Quare et qualiter diligendus Deus. Amor Dei excitatur ex intuitu creationis. Creatura rationalis duplex. Ad quid facta. (a) Cum ergo tota salus nostra in dilectione consistat, quare et qualiter Dominus noster a nobis diligendus sit, diligenter considerandum est. Ad Dei igitur dilectionem in nobis excitandam, nutriendam et augendam nihil ita valet, sicut beneficiorum ejus frequens et diligens consideratio. Tanta enim nobis tribuit, tantaque retribuit, quod deficit anima nostra, deficit prorsus in consideratione tantorum beneficiorum ejus. Et licet non pos simus ei tantum et tantas, ut decet, amorem et obsequium et gratiarum actiones persolvere, tamen quantum et quantas possumus rependere debemus. Ecce quare, id est, pro beneficiis suis, quæ sua magna pietate, sua gratuita bonitate, nullis nostris meritis exigentibus nobis contulit Dominus, a nobis quoque multum diligendus est. Qualiter autem a nobis diligendus est Deus, illud ejus mandatum manifestat, quod nimis mandavit, et nimis custodiri voluit (Psal. CXVIII, 4). Audi igitur, o homo, illud omnium `niandatorum et maximum et primum mandatum : audi, inquam, illud diligenter, retine memoriter, meditare jugiter, et pro viribus tuis imple instanter, assidue et perseveranter. Hoc autem est illud mandatum, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est, ex toto intellectu; et ex tota anima tua, id est, ex tota volunLate tua; et ex tota mente (Deut. vi, 5, et Matth. xxII, 37), id est, ex tota memoria: ut omnes cogitationes tuas, omnemque vitam tuam, et omnem intellectum tuum in illum conserves. Sed quia parum te forte a Deo diligi æstimas, illum quoque parum diligere non vereris. Scrutare ergo et revolve in animo tuo quæ tibi contulit dona et beneficia, quæve promisit: el te vehementer illum debere diligere convinceris.

Ut autem amor Dei in te amplius excitetur et crescat, considera diligenter, a quo, quare, vel ad quid creatus sit homo, quæve Deus propter hominem creavit. Sciendum est ergo rerum creatarum, cœlestium et terrestrium, visibilium et invisibilium causam non esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et verus cujus est tanta bonitas, quod alios suæ bea

[blocks in formation]

titudinis qua æternaliter beatus est, velit esse participes, quam vidit communicari posse, minui omnino non posse. Illud igitur bonum, quod ipse erat et quo ipse erat beatus, sola bonitate, non necessitate aliis communi care voluit: quia summi boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi nocere non posse. Et quia non valet cjus beatitudinis particeps existere aliquis, nisi per intelligentiam, quæ quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur; fecit Deus rationalem creaturam, quæ summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, et possidendo frueretur: eamque hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret, nec corpori uniretur, scilicet angelus; pars corpori jungeretur, scilicet anima. Distincta est igitur rationalis creatura in incorpoream et corpoream. Incorporea, angelus; corporea vero, homo vocatur, ex anima rationali et carne subsistens. Conditio igitur rationalis creaturæ primam causam habuit, Dei bonita ́em. Creatus est igitur homo vel 1angelus propter bonitatem Dei. Nam quia bonus est Deus, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Ad quid autem creata est rationalis creatura? Ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo: in quibus ipsa proficit, non Deus. Deus enim perfectus et summa boni. tate plenus, nec augeri potest nec minui. Quod ergo creatura rationalis facta est a Deo, referendum est ad Creatoris bonitatem, et ad creaturæ utilitatem. Cum igitur quæritur, quare vel ad quid facta sit rationa'is creatura; respondendum est, Propter Dei bonitatem, et creaturæ utilitatem : utile nempe est ei servire Deo et frui eo.

CAPUT III. Hominis sunt omnia. (a) Factus ergo angelus, sive homo propter Deum dicitur esse, non quia Deus creator et summe beatus alterutrius indigeret officio, quia bonorum nostrorum non eget; sed ut serviret ei et frueretur eo, cui servire regnare est. In hoc enim proficit serviens, non ille cui servitur.

Et sicut factus est homo propter Deum, id est, ut ei serviret; sic factus est mundus propter hominem, scilicet ut ei serviret. Positus est ergo homo in medio, ut ei serviretur, et ut ipse serviret ut acciperct utrumque, et reflueret totum ad bonum hominis, et quod accepit obsequium, et quod impendit. Ita enim voluit Deus sibi ab homine serviri, ut ea servitute non Deus, sed homo 2 juvaretur: sed voluit ut mundus serviret homini, ut exinde similiter juvaretur homo. Totum igitur bonum hominis erat, et quod faclum est propter ipsum, et propter quod factus est ipse. Omnia enim, ait Apostolus, nostra sunt (I Cor. u, 22); superiora scilicet, æqualia et inferiora. Superiora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus creator Trinitas. Æqualia nostra sunt ad convivendum, scilicet Angeli, qui etsi modo sunt superiores nobis, in futuro erunt æquales (Matth. xx11, 30). Et inferiora nostra sunt, quæ ad usum nobis sunt, sicut res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio 3, sed quia sunt ad usum eorum. Ipsique Angeli in quibusdam Scripturæ locis nobis servire dicuntur, dum propter nos in ministerium mittuntur : unde Apostolus ait, Quoniam omnes administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui hæreditaten capiunt salutis (Hebr. 1, 14). Neque id incredibile cuiquam videatur; quandoquidem et ipse Creator et Rex Angelorum venit, non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam pro multis (Matth. xx, 28). Dicuntur enim Angeli orationes et vota nostra offerre Deo : non quia Deum doceant, qui omnia antequam fiant, sicut et postea facta sunt novit ; sed quia ejus

[blocks in formation]

voluntatem super his consulunt, et quod Deo jubente completum esse cognoverint, hoc nobis evidenter vel latenter reportent. Unde angelus hominibus ait : Cum orastis, orationem vestram obtuli Deo (Tob. xII, 12). Similiter et nos cum oramus, non Deum docemus quasi nesciat quid velimus, et quo indigeamus: sed necesse habet rationalis creatura temporales causas ad æternam veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat. De excelso igitur cœlorum habitaculo ad consolandos, ad visi-. tandos et ad adjuvandos nos attrahit supereminens charitas Angelos, propter Deum, propter nos, propter se ipsos. Propter Deum utique, cujus tanta erga nos pietatis viscera ipsi quoque, ut dignum est, imitantur : propter nos, quibus nimirum proj ter propriam similitudinem miserantur: propter se ipsos, quorum ordines instaurandos ex nobis toto desiderio præstolantur.

ex

CAPUT IV. Animæ dignitas. Ex Dei in eam umore dignoscitur. Cui ex Dei dono cuncta famulantur.Creata quomodo diligenda, quomodo Creator. (a) Primum ergo necesse est ut quisque se ipsum consideret, et eum cognoverit dignitatem suam, ne injuriam faciat Creatori suo, abjectiora se non amet. Nam et ea que per se considerata pulchra sunt, pulchrioribus comparata vilescunt; et sicut ineptum est deformia pulchris conjungere, sic omnino indecens est ea que non habent nisi infimam quamdam et imaginariam pulchritudinem pulcherrimis coæquare. Tuam ergo, anima, attende pulchritudinem; et intellige qualem pulchritudinem debeas diligere. Quod si forte interna visio tua per negligentiam tuam obscurata est, et temetipsam, ut decet et expedit, contemplari non sufficis; cur saltem quod de te existimare debeas, judicio alieno non perpendis? Sponsum habes; sed nescis. Pulcherrimus est omnium; et faciem ejus non vidisti. Ille te vidit : quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc se ipsum præsentare tibi; sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem ejus videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres : scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu captus non esset, si non eum singularis decor et ultra cæteros admirandus traheret. Quid igitur ages? Nunc videre illum non potes, quia absens est: et ideo non times nec erubescis illi injuriam facere, quia singularem ejus amorem contemnis, teque alienæ libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes qualis ille sit qui te diligit, considera saltem arrham quam dedit tibi: fortassis in ipso munere ejus quod penes te est, poteris agnoscere quo affectu ilJum diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conservare. Insignis est arrha ejus, nobile donum: quia nec magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo magna sapiens dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit; sed majus est quod in te diligit. Magnum est ergo quod tibi dedit.

Quid tibi dedit, o anima, sponsus tuus? Respice universum mundum istum, et considera si in eo aliquid sit quod tibi non serviat. Omnis natura ad hunc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur, et utilitati deserviat, tuisque oblectamentis pariter et necessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurrat : hoc cœlum, hoc terra, hoc aer, hoc maria cum eis quæ in ipsis sunt universis, explere non cessant; hoc circuitus temporum annuis innovationibus et redivivis partubus antiqua innovans, dil 1psa reformans, consumpta instaurans pastu perpetuo Subministrat. Quis ergo, putas, hoc instituit? Quis istud naturæ præcepit, ut sic uno consensu tibi serviat? Beneficium accipis, et auctorem ejus non agnoscis; donum in manifesto est, largitor occultus; et tamen ipsa ratio tua te dubitare non sinit, hoc tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicum

[blocks in formation]

2

que ergo ille est, multum nobis contulit: et qui tantum dare voluit, multum dilexit. Tantum ergo dili. gens, et tam diligendus dono suo demonstratur. Et quam stultum est amorem tam potentis non ultro concupiscere! quam impium, quam perversum est lam diligentem non amare!

Si autem ista diligis, ut subjecta dilige, ut famulantia dilige, ut arrham sponsi, ut munera amici, et beneficia domini: sic tamen, ut memineris semper quid illi debeas; nec ista propter se, sed ista pro illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum, et supra ista illum diligas (a).

CAPUT V. Beneficia Dei recensentur. Cave, o anima, ne, quod absit, meretrix dicaris; si munera dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non impendis. Aut dona illius, si potes, respue; vel si dona illius respuere non potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum propter se, dilige te propter illum: dilige illum, ut fruaris illo, dilige te, ut diligaris ab illo . Dilige in donis illius quæ data sunt ab illo. Illum tibi, et le illi dilige. Hrc pura et casta dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium.

Considera ergo, o anima mea, quæ communia cum omnibus, quæ specialia cum aliquibus, quæ singularia sola acceperis. In omnibus his te dilexit, quæ vel communiter tecum omnibus, vel specialiter cum quibusdam, vel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni sui sociavit. Præ omnibus iis te dilexit, quibus te singularis dono gratiæ prætulit. In omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, præ omnibus malis dilecta es : et ne parum hoc tibi videatur, quod præ omnibus malis dilecta es; quanti boni sunt qui minus te acceperunt?

4

CAPUT VI. Beneficium creationis. Beneficium reparationis. Hominis valor. Primum cogita, o anima, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc Dei dono acceperis. Donum ergo cjus erat ut fieres. Sed numquid ei aliquid dederas priusquam fieres, quod tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nil tu dederas, nil tu dedisse poteras priusquam fieres. Qui utique si nil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nune autem amplius dedit, quia dedit non solum esse, sed et pulchrum esse, et formosum esse. Sed nec hie terminari potuit munificentia largitoris optimi : adhuc aliquid plus dedit, et magis nos ad s militudinem suam traxit. Voluit ad se trahere per similitudinem, quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis esse, et pulchros esse, dedit et vivere: ut præcella mus his quæ non sunt per essentiam, et his quæ inordinata sunt, aut incompleta aut incomposita per formam, aut inanimata per vitam. Magno debito obligata es, anima mea. Multum accepisti, et nihil a te habuisti; et pro omnibus his non habes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem da tum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest; accepisti autem hoc per dilectionem.

Jam nunc tibi narrare incipiam quantum iste spon sus tuus, qui tam excellens apparuit cum te conderet. humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam sublimis, bic tam humilis : non tamen hic, quam illic, minus amabilis; quia nec hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim relevaret te illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus

[blocks in formation]
« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »