ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

est huc ubi jacebas : et ut tibi juste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit. Descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem. Ecce, auima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum te diligat, qui tanta dignatus est facere propter te. Pulchra facia fueras ejus munere; forda facta es tua iniquitate: sed rursum mundata es et formosa facta es ejus pietate, operante tamen utrobique ejus charitate. Olim eum non esses, dilexit te ut conderet; postea cum forda esses, dilexit ut pulchram faceret : et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte liberare te voluit; ut non impenderet tantum pietatis beneficium, verum etiam charitatis monstraret affectum. Grandi itaque dignatione primo homini spiraculum vite desuper pins formator infudit : sed multo majori charitate pro codem homine non jam sua dedit, sed se ipsum impendit atque tradidit. Magnum quidem est de Deo, quod esse me sentio opus ejus sed multo plus est, quod transisse ipsum video in pretium meum; quoniam tani copioso munere ipsa redemptio agitur, ut homo Deum valere videatur. O felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille char:tate trabitur, ipsa quoque ejus charitas mihi eam desideranti et eam totis præcordiis concupiscenti aperitur! Nunquam tam bene dilectionem ejus agnoscerem, nisi in tantis periculis expertus eam fuissem. O quam feliciter cecidi, qui post lapsum felicius resurrexi! Nulla dilectio major, nullus amor sincerior, nulla charitas sanctior, nullus affectus ardentior. Mortuus est pro me innocens, nihil in me quod amaret inveniens. Quid ergo dilexisti, Domine, in me, et tantum dilexisti, ut morereris pro me? Quid tale in me invenisti, pro quo tanta et tam dura sustinere voluisti?

CAPUT VII. De beneficio vocationis ad fidem. Et quid, si cogitare cœperis, o anima mea, quot et quales in comparatione tui abjecti sint, qui hanc quæ tibi data est gratiam consequi non potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad hanc diem, quam multæ generationes pertransierunt, quæ omnes sine cognitione Dei et pretio suæ redemptionis in interitum sempiternum dilapsæ sunt. Omnibus illis Redemptor tuus te prætulit, quando tibi hanc gratiam largitus est, quam nullus eorum percipere meruit. Tu sola pre omnibus illis assumpta es : et quare hoc in te factum sit, nullam præter solam Salvato: is tui charitatem, invenire poteris causam. Elegit ergo et præelegit te sponsus tuus, amator tuus, Deus tuus, Redemptor tuus: elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et amavit te præ omnibus. Nomine suo vocavit te, ut memoriale ejus semper esset apud te. Voluit te participem esse in nomine, participem in nominis veritate: quoniam unxit te illo, quo et ipse unctus erat, oleo lrtitia: (Ps. XLIV, 8), ut abuncto sis unctus, quia a Christo dicitur christianus. Sed numquid tu fortior, numquid sapientior, numquid nobilior, numquid omnibus illis ditior fuisti, qui hanc præ omnibus illis specialem gratiam sortiri meruisti? Quot fortes, quot sapientes, quot nobiles, quot divites ibi fuerunt; et tamen universi relicti et abjecti perierunt? Multum, fateor, collatum est tibi: nam cum fœda prius fuisses, et polluta, et deformis, et squalida, discissa et dissipata, et omni horrore et enormitate plena; sic Deus Dominus tuus dilexit te, ut te tantis gratiæ suæ muneribus ditaret. Nisi ergo prius multa cura, studio vehementi exculta et ornata decenter fueris, in cœlestis sponsi thalamum introduci digna non eris. Nunc ergo dum tempus est, o anima mea, formam tuam excole, faciem orna, habitum compone, maculas terge, munditiam repara, mores corrige, disciplinam serva, ct omnibus tandem in melius commutaris, dignam sponsam digno sponso omni nisu te redde. Præpara ergo te sicut decet sponsam sponsi immortalis, sponsam regni cœlestis.

CAPUT VIII. De virtutum munere. Dei ordinationi

in omnibus acquiescere. lloc etiam ad dilectionem pertinere scias, quod habes unde te ornare possis : quod utique ex te non haberes, nisi ab illo reciperes. Ab illo autem accepisti, ut vestimenta bonorum operum indui, et fructu eleemosynarum cum jejuniis et orationibus, cum sacris vigiliis aliisque operibus pietatis, quasi quodam vario ornatu possis ornari vel decorari: el quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionem, quidquid ad speciem reparandam, quidquid ad deco rem augendum valere dignoscitur, copiose tribuit. Vide quam copiosa dispensatione tibi ubique occurritur. Non habuisti, et datum est tibi; perdidisti, et rèstauratum est tibi : nunquam derelinqueris, ut scias quantum ille te diligat a quo amaris. Non vult perdere ; et ideo tanta patientia te exspectat: et concedit pie toties negligenter amissa iterum atque iterum si volueris reparare. O quot jam perierunt, qui ista tecum receperunt, sed amissa iterum tecum accipere non meruerunt! Plus omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod illis perditum tam districte negatur. Nunquam tibi gratia bene operandi ipso largiente negata est. Si magna opera facis, misericorditer sublimaris: si non facis magna opera, salubriter humiliaris 1. Melius enim novit ille quid tibi expediat, quam tu; et ob hoc si vis de eo bene sentire, totum quod ab illo tibi fit, bene fieri intellige. Talis est enim amor Dei in nobis, nec quidquam omuino humana infirmitas tolerat, quod ipse quantum in sua bonitate cst, ad bonum nostrum non disponat. Forte gratiam virtutum non habes: sed dum vitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suavius enim redolet Deo humilitas infirma, quam virtus elata. Nihil omnino dispositioni divinæ præjudicare audeas: sed semper cum timore et reverentia ora Deum, ut quemadmodum ipse novit, tibi subveniat: si qua adhuc tamen in te mala remanserint, pie diluat; si qua inchoata sunt bona, benigne perficiat, et ea te, qua voluerit, ad se via perducat.

[ocr errors]

CAPUT IX. De illustratione aliis beneficiis. O animia, quid faciemus Domino Deo, a quo tot bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem, que cæteris, nobis bona tribuere; sed in malis quoque nostris ejus singularem dilectionem cognoscimus, ut eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et præ cæteris multis de tuis secretis revelata intelligam. Alios coetaneos meos in tenebris ignorantiæ dereliquisti, et mihi præ illis sapientia tuæ lumen infudisti. Tu dedisti mihi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, efficaciain in opere, gratiam in conversatione, provectum in studiis, effectum in cœptis, solamen in adversis cautelam in prosperis et quocumque vertebam me, ubique gratia et misericordia tua præcessit. Et sæpe mihi cum consumptus videbar, subito liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuisti me; quando peccavi, corripuisti me; quando tristabar, consolatus es me; quando cecidi, erexis:i me; quando steti, tenuisti me. Tu dedisti mihi verius cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere in te, ardentius sequi te. O Domine Deus meus, dulcedo vitæ meæ, lumen oculorum meorum, quid retribuam tibi, pro omnibus que retribuisti mihi? Vis ut diligam te. Et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum ego, ut diligam te? Et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firman:entum meum, refugium meum et liberator meus, Deus meus, adjutor meus, protector meus, cornu salutis meæ, et susceptor meus. Et quantum adhuc dicam? Tu es, Domine, Deus

meus.

[ocr errors]

CAPUT X. De Dei circa nos sollicitudine. Prasentia ejus quid in auctore efficiat. Multa et innumera

1 Locus restitutus ex lugone et ex Ms. Regio. Alias, gra iæ.

Ahas, profectum in conceplis.

1

bilia bona fecisti mihi, Domine Deus meus, de quibus mihi dulce erit semper cogitare, semper loqui, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis tuis. Ecce habes, anima mea, arrham tuam; et in arrha tua cognoscis sponsum tuum. Serva ergo te illi intactam, serva impollutam, serva incontaminatam, serva integram. Si olim meretrix fuisti, jam virgo facta es quemadmodum amor illius consuevit corruptis integritatem reddere, et integris castitatem servare. Semper cogita quantam tecum misericordiam fecit et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris, quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis. Sic certe mihi videtur, cum ejus miserationes circa me attendo, quod, si fas est dicere, nihil aliud agat Deus, n'si ut mee saluti provideat: et ita totum ad custodiam mei occupatum video, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli vacare velit. Sem. per præsentem mihi se exhibet Deus, semper paratum se offert : quocumque me vertero, me non deserit; ubicumque fuero, non recedit; quidquid egero, pariter assistit, et quod tandem cunctis actionibus meis perpetuus inspector, et quantum ad bonitatem suam pertinet, quasi individuus cooperator assistat, ipso operis sui effectu patenter ostendit. Ex quo constat quod licet facies ejus a nobis adhuc videri non possit, nunquam tamen possit ejus præsentia evitari. Sed quid est illud dulce, quod in ejus recordatione me tangere solet, et tam vehementer atque suaviter afficere: ut jam tota quodam modo a memetipso abalienari, et nescio quo, abstrahi incipiam? Subito tota innovor et tota immutor, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in oblivionem venit omnis præter-· itorum dolorum miseria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria jucundantur. Jamque alibi, nescio ubi, me esse video, et quasi quiddam amplexibus amoris intus tenco, et nescio quid illud sit et tamen illud retinere semper et nunquam perdere toto nisu laboro. Luctatur quodam nodo delectabiliter anima ne recedat ab eo quod semper amplecti desiderat : et quasi in illo omnium desideriorum finem invenerit, summe et ineffabiliter exsultat, nihil amplius quærens, nihil ultra appetens, semper sic esse volens. Numquid ille est dilectus? Vere ille est Dominus meus qui visitat me : sed venit invisibilis, venit occultus, venit incomprehensibilis. Venit ut tangat me, non ut videatur a me; venit ut admoneat me, non ut comprehendatur a me; venit ut non totum infundat se, sed ut gustandum præbeat se; non ut impleat desiderium, non ut plenitudinem exhibeat sue perfecte satietatis. Et hoc est quod maxime pertinet ad arrham desponsationis ejus : quod ille qui ia futuro se tibi videndum et perpetuo possidendum dabit, nunc aliquo modo ut quam dulcis sit aguoscas, se tibi ad gustandum præbet (a).

CAPUT XI. De munere vitæ in ortu servatæ. De indultis sensibilibus oblectationibus. De aliis prærogativis. (b) Multum igitur Deus tuus diligendus est tibi, cui tanta beneficia contulit. Ut autem amoris ejus flamma amplius accendaris; considera diligenter, o anima, si præter illa quæ supra dicta sunt, aliqua tibi contulerit beneficia. Cum ergo quae hic memorata sunt bona tibi vides collata, multum ei a quo tibi hæc collata sunt debes gratiosus et devotus existere, et gratias ageus dicere: Valde mihi diligendus est Deus meus, qui bene utens malo parentum meorum, creavit me de carne illorum, et inspiravit in me spiraculum vita; discernens me ab illis qui vel abortivi projecti sunt ab utero, vel intra materna viscera suffocati, poenæ videntur concepti, non vitæ. Accepi ergo ut sim, accepi ut homo sim, accepi intellectum, quo intersit inter me et pecus. Accepi corporis formam, accepi in corpore distinctionem sensuum; oculos Adde, ila.

(a Hactenus Hugonis verba de Arrha animæ

(v) Ex Anselmi Medit. 16; Hug.Vict., lib.7 Erudit. didasc., Cap. 13.

ad videndum, aures ad audiendum, nares ad od orandum, manus ad contrectandum, palatum að gustandum, pedes ad ambulandum, salutemque ipsam corporis. Magnum fuit et hoc, quod ad eorundem sensuum meorum oblectamenta singula sensibus singulis convenientia creavit Deus, multa pulchre convenientia et lucentia, canore mulcentia, suave olentia, dulce sapientia, tactui placentia. Ob hoc enim providentia Creatoris tam diversas qualitates rebus indidit, ut omnes sensus hominis sua oblectamenta inveniant. Aliud enim percipit visus, aliud odoratus, aliud auditus, aliud olfactus, aliud gustus, alind tactus. Visum pascit pulchritudo colorum, suavitas cantilene demulcet auditum, fragrantia odoris olfactum, dulcedo saporis gustum. Et quis omues delicias sensuum enumerare queat? quæ tam multiplices sunt in singulis, ut si quis quemlibet per se consideret, quemlibet per se singulariter ditatum putet. Quot oblectamenta oculorum in diversitate colorum monstramus, tot oblectamenta aurium in diversitate sonorum audimus; inter que prima sunt dulcia sermonum commercia, quibus homines ad invicem suas voluntates communicant, præterita narrant, præsentia indicant, futura nuntiant, occulta revelant; adeo ut si careat his vita humana, bestiis comparabilis videatur. Quid autem concentus avium, quid humanæ vocis melos jucundum, quid dulces modos sonorum omnium commemorem? quia tam multa sunt harmoniæ genera, ut ea nec cogitatus pereurrere, nec sermo facile explicare possit que tamen cuncta auditui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Sie est de olfactu: habent thymiamata odorem suum et cuncta quæ suavem præstant odorem, et dulces spirant odores, olfactui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Eodem modo gustus et tactus varia habent oblectamenta, quæ ex similitudine priorum satis perpendi possunt. Magnum est certe et hoc, quod sana et integra membra creavit mihi Deus; ne essem meis dolor, opprobrium alienis. Accepi etiam amplius, mentem scilicet, quæ possit intelligere, quæ possit capere veritatem, quæ possit justum ab injusto discernere, quæ possit indagare, desiderare Creatorein, laudare et inhærere illi. Magnum etiam æstimo beneficium, quod eo tempore et inter tales me nasci voluit Deus, per quos ad fidem suam et sacramenta pervenirem. Video innumerabilibus hominibus hoc negatum, quod mihi gratulor esse concessum: cum quibus tamen nobis esset una conditio. Ili derelicti sunt per justitiam, et ego vocatus sum per gratiam. Procedam adhuc, etiam intuens munus ejus fuisse quod educatus fui a parentibus; quod me flamma nou kesit, quod aqua non absorbuit, quod non vexatus a damone, quod a bestiis non percussus, quod non præcipitio necatus, quod usque ad congruam ætatem in fide ejus et bona voluntate sum nutritus.

[ocr errors]

CAPUT XII. De longanimitate Dei. Tribus modis a peccando servamur. De Angelo custode. Peccator omnem in se creaturam commovet. Quam liberaliter ignoscat Deus. (a) Magnam igitur, Domine Deus, erga me ostendisti pietatem. Cum autem in cunctis operibus tuis sis mirabilis, mirabilior tamen crederis esse in visceribus pietatis nullum enim spernis nullum abjicis, neminem perhorrescis, nisi qui forte te amens exhorruerit. Dona igitur tua sunt haec, Domine, mihi a te misericorditer indulta, quod me in periculis sæpe constitutum clementer eripuisti, nec unquam pro peccatis meis quominus miserereris, vinci potuisti; oblitum tui de te admonuisti, aversum a te revocasti, venientem ad te benigne suscepisti, pœnitenti indulsisti non solum ea quæ commisi peccata, sed etiam quæ te protegente non commisi. Quodcumque enim mali protegente te non commisi totum a te dimissum deputandum est. Nam sicut in Apud Anselmum, est.

(a) Ex Medit., cap. 2; ex Aug. Vict., lib. 3 de Modo orandi, cap. 1; Bernard. serm. 3, in Dom. 6 post Pentec. n. 1-4; etex Anselmi Medit. 16.

857

muita peccata cecidi; sic et in multo plura, nisi me
servasses, cecidissem. Tribus autem modis memini
me a peccatis conservatinn, scilicet occasionis subtra-
ctione, resistendi data virtute, affectionis sanitate.
Multa enim in peccata cecidissem, si data esset occa-
sio: sed Dei miseratione non me talis opportunitas
apprehendit. In multa quoque paulo minus cecidissem
graviter impulsus violentia tentationis: sed virtutem
dedisti mihi, Domine, ut sub me esset appetitus meus,
et ei quam sentiebam concupiscentiæ minime consen-
trem. Sed a quibusdam peccatis tam longe me fecit
tua miseratio, Domine, ut penitus abominarer ea, et
ne ulla me quidem eorum tentatio molestaret. Magne
quidem bonitatis est indicium. Domine Deus, et hoc
quod ego infelix te irritavi, ego malum coram te feci,
furorem tuum provocavi, iram promerui; peccavi, et
passus es; deliqui, et adhuc sustines. Si pœniteo,
parcis ; si revertor, me suscipis ; insuper dum differo,
prætolaris. Revocas errantem, invitas' repugnantem,
exspertas torpentem, amplecteris redeuntem, doces
ignorantem, mulces mærentem; a ruina suscitas
post lapsum reparas, petenti larg ris, quærenti inve-
miris, pulsanti aperis; ostend's mibi bene vivendi
viam, das gradiendi scientiam. Magnum est etiam et
hoc, Domine, quod multa mihi antequam petere pos-
sem, vellem aut nessem, bona contulisti. Non solum
autem, Domine, sed et postquam scivi et potui te pe-
tere, te querere, te desiderare, tibi inherere, gra-
tuita bonitate tua non petenti, non quærenti, non de-
sideranti, imo etiam parvipendenti vel etiam conte-
mnenti tua mihi bona largitus es. Maximum æstimo et
illud fuisse beneficium, quod Angelum pacis ab ortu
nativitatis mee ad me custodiendum, usque ad finem
meum mihi dedisti : unde quidam sanctus ait, Magna
est dignitas animarum, ut una quæque habeat ab ortu
nativitatis ad custodiam sui Angelum delegatum (Hieron.
in Matth. XVIII).

Magnæ pietatis fuit et hoe, Domine, quod mira patientia tua meas sustinuit iniquitates. Cui gratias referre debeo, quod non secundum iniquitates meas retribuisti mihi, quod me terra non absorbuit, non me cœlum fulminavit, non me fulgur combussit, non Alumina submerserunt, nec alia pœna vel morte prout dignus eram, multasti. Cum enim peccando a te recederem, non solum iram tuam promerui, sed et omnem creaturam adversum me excitavi. Nam si servus cujusquam a domino suo recederet, non solum dominum ipsum exacerbaret, sed et totam ejus familiam justissime irritaret. Cum ergo te Deum omnium creatorem offendi, omnem creaturam, quantum spectat ad meritum meum, in iram commovi; ita ut merito pro te pugnaret adversum me totus orbis terrarum. Posset enim terra dicere mihi: Non debeo te sustinere, sed potius absorbere; quoniam a Creatore, meo non timuisti peccando recedere, inimico, scilicet diabolo, adhærere. Posset quoque sol dicere: Non debco tibi ad salutem lucere; sed potius ad vindictam Domini mei, qui est lux lucis et fons luminis, penitus tibi radios meos abscondere. Sic etiam cuncta quæque creatura serviret ad ulciscendam tantam injuriam sui Creatoris, nisi impetum ejus cohiberet ipse qui eam condidit, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Oportet ergo me, Domine, tanto magis sub potenti manu tua humiliari, tanto magis tibi gratiosum et devotum et ad serviendum promptiorem existere, quanto me de tantis beneficiis tuis obligatiorem conspicio in reddenda ratione: ne diu dilata vindicta tanto acrius adveniendo mala mea puniat, quasito diutius toleravit quod puniri poterat.

et

Tamdiu igitur exspectata cogita, o anima mea, Dei longanimitatem quam exhibuit, electionem prædestinationis quæ quam impleri voluit, nimiam charitatem qua nos dilexit. Propter hoc enim exspectans exspectavit Dominus et intendit mili: sed avertit oculos

Sic Mss. At editi, vincis

et

suos a peccatis meis, quasi nolens advertere quan-
tum delinquerem. Propter hoc, inquam, dissimula-
bat; ut commendaret patientiam suam, impleret ele-
ctionem suam, confirmaret charita'em suam. Propter
hoc, ut bene memini, concussit cor meum, excitans
illud ut adverteret suorum vulnera peccatorum,
vulnerum sentiret dolorem ; etiam et terruit deducens
ad portas inferi, et præparata iniquis supplicia mon-
strans et ut nil jam noxiae remaneret delectationis1
meliorem mibi consolationem inspirans, spem indul-
gentiæ dedit, deinde et ipsam indulgentiam contulit.
Sic autem ex toto indulsit, et tam liberaliter omnem
donavit injuriam, ut jam non damnet ulciscendo, nec
confundat improperando, nec minus diligat impu-
tando. Sunt enim aliqui sic donantes injuriam, ut
non ulciscantur, sæpius tamen improperent: sunt et
aliqui, qui licet sileant, manet tamen aliquid altamente
repositum, rancoremque tenent in animo; quorum uti-
que neutra plena est indulgentia. Longe ab his beni-
gnissima divinitatis natura, liberaliter agit, ignoscit
plenarie: ita ut propter fiduciam peccatorum, sed
pœnitentium, ubi superabundavit delictum, soleat et
gratia superabundare. Testis est Petrus, cui post tri-
nam negationem totius Ecclesiae pastoralis cura est
commissa: testis est Paulus, qui de Ecclesiæ persccu-
tore effectus est vas electionis et doctor Gentium:
testis est Matthæus, qui de telonio electus est in Apo-
stolum, cui etiam et Novi Testamenti primum scri- .
plorem esse donatum est.

3

CAPUT XIII. De dono continentiæ. Cujus hostis triplex. (a) Post hæc dedit mihi Dominus Deus continentiam. Continentiam autem dico, non a sola luxuria, sed a cæteris quoque, sicut necesse est, vitiis et peccatis. Qui et aliquando vix per triduum continebam, postea Dei auxiliante gratia, per longum tempus poiui continere. Ex hoc invenio unde merito exclamare possim : Quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. 1, 49). Forte parum quid reputat aliquis continentiam : sed ego non ita. Scio enim quos habeat oppugnatores, et quantæ illam necesse sit esse virtutis, ut possit talibus resistere. Primus hostis continentiæ nostræ caro nostra est concupiscens adversus spiritum. Quam domesticus hostis, quam periculosa lucta, quam intestinum bellum! Hostem hunc crudelissimum nec fu gere possumus, o anima mea, nec fugare: sed circumferre illum necesse est, quoniam alligatus est nobis. Quid autem periculosius et miserabilius est, quain quod hostem nostrum cogimur sustentare, perimcre eum non licet? Vides ergo quam sollicite te custodire necesse sit ab ea, quæ dormit in sinu tuo. Verumtamen non est hic solus adversarius mihi; alium adhuc habeo, qui circumcinxit me et obsedit undique. Hostis iste est præsens sæculum nequam, qui per quinque portas, quinque videlicet sensus corporis, fenestras jaculis suis vulnerat me, et mors intrat per meas. Tertius hostis est antiquus humani generis inimicus, antiquus serpens callidior cunctis animantibus iste est hostis quem nec possumus videre, quanto minus cavere? Hic hostis nunc quidem aperte et violenter, nunc occulte et fraudulenter, semper autem malitiose et crudeliter nos impugnat et persequitur. Et ad hæc toleranda, ne dicam superanda quis idoneus? Hæc ideo dixi, ut innotesceret conti. nentiæ difficultas, ut sciamus que a Deo data sunt nobis (1 Cor. 11, 12): ac per hoc amplius diligamus eum qui hanc nobis virtutem tribuit. Omnino enim in Domino facimus hanc virtutem, et ipse ad nihilum deducit omnes tribulantes nos. Ipse est qui non mod › carnem nostram cum vitiis vel concupiscentiis suis. et præsens sæculum nequam cum curiositatibus suis

[blocks in formation]

et vanitatibus snis, sed etiam ipsum cum tentationibus suis conterit satanam sub pedibus nostris. Numquid non merito dixeram, inveniendum in continenla unde clamarem, Quia fecit mihi magna qui po

tens est?

CAPUT XIV. Spes æternæ vitæ stat in tribus. (a) Post hæc dedit mihi Dominus Deus gratiam promerendi bona vitæ æternæ, quam gratiam in tribus maxime store arbitror: in odio scilicet præteritorum malorum, in contemptu bonorum præsentium, in desiderio futurorum. Deinde dedit mihi spem eadem obtinendi, quæ in tribus consistit; tribus, inquam, quæ sic roborant et confirmant cor meum, ut nulla me penuria meritorum, nulla consideratio propriæ vilitatis, nulla æstimatio cœlestis beatitudinis de celsitudine spei dejicere possit in ea firmiter radicatum. Desideras, o anima mea, scire qua sint illa? Tria considero in quibus spes mea tota consistit; scilicet charitatem adoptionis, veritatem promissionis, potestatem redditionis. Murmuret jam quantum voluerit insipiens cogitatio mea, dicens: Quis enim est, aut quanta est illa gloria, quibusve meritis hanc oblinere speras? Et ego fiducia'iter respondebo, Scio qui credidi, et certus sum, quia in charitate nimia adoptavit me Deus, quia verax est in promissione, quia potens est in exhibitione: licet ei facere quodcumque voluerit. Pro his ergo Deus meus merito diligendus est.

CAPUT XV. De beneficiis impertitis. Confitendum Deo et in bonis et in malis. Magnæ autem gratiæ fuit, quod me Deus a se fugientem persecutus est, timenti blanditus; quod erexit me in spem toties desperatum, quod suis obruit beneficiis ingratum, quod gustu interioris dulcedinis immundis assuetum delectationibus attraxit et illexit, quod indissolubilia malæ consuetudinis vincula dissolvit, et abstractum sæculo benigne suscepit. Adhuc, anima mea, illa in quibus tibi sola conscia es, divinæ bonitatis inspice munera quam jucunda facie abrenuntianti sæculo tibi Christus occurrit, quibus esurientem deliciis pavit, quas miserationum suarum divitias ostendit, quos inspiravit affectus, quo te charitatis poculo inebriavit. Magnum fuit et hoc, quod me fugientem servum suum et rebellem, sola sua miseratione vocatum, spiritualium consolationum non reliquit expertem. Si enim tentabar, ille me sustentabat; si periclitabar, ille me erigebat; si contristabar, ille me confortabat ; si fluctuabam, ille solidabat. Quoties præ timore arescebam, ille pius consolator astabat; quoties æstuabam præ timore, ille meis se visceribus infundebat. Perpendo etiam quoties psallentem vel legentem spiritualium me sensuum lumine illustrabat, quoties orantem in quoddam ineffabile desiderium sui rapiebat, quoties mentem meam a terrenis subtractam, ad cœlestes delicias et paradisi amoenitates transportabat. Taceo multa et magna misericordiæ suæ circa me opera; ne aliquid gloriæ, quæ tota ejus est, ad me videatur transire. Ita enim secundum hominum æstimationem sibi cohærent gratia dantis et felicitas re cipientis, ut non laudetur solum qui solus laudandus esset, scilicet ille qui dedit, sed etiam ille qui recepit. Quid enim habet aliquis quod non accepit? aut qui gratis accepit, quare laudatur quasi promeruerit? Tibi ergo laus, Deus meus, et gloria mea, tibi gratiarum actio mihi autem confusio faciei meæ, qui tot mala feci, et tot bona recepi.

Vide ergo, o anima mea, quia multum commendat bonitatem Dei, non solum largitas sua, sed et iniquitas nostra. Si enim magnum est nihil promerentibus impendere multa, quale quantumve erit retribuere bona promerentibus mala? O quanta pietas, quam nulla potest superare impietas! Alia sunt quæ misericorditer Deus ignoscit, alia quæ affluenter tribuit. Ignoscit mala nostra, largitur bōna sua: semper præ

(a) Bernard., Medit. cap. 15, n. 6, et ex Anselmi Me- ́ dil. 16.

[ocr errors]

860

dum: hinc pius, hinc largus; utrobique benignus, sto ad ignoscendum, paratus semper ad largienubique bonus. Confiteamur ergo illi mala nostra confiteamur et bona nostra. Confiteamur a nobis mala nostra esse, ut pie ignoscat: confiteamur ab ipso bona nostra esse, ut conservet et augeat. Hoc igitur incessanter agamus, ne ingrati appareamus, vel de indulta venia, vel de concessa gratia, Hæc, inquam, agat qui se credit vel cupit esse amatorem Dei. Verus enim amor semper confitetur. Quid ergo hæc omnia faciunt diligenter considerata, nisi ut considerantis animum ab omni penitus abstractum amore, ad Deum diligendum qui hæc contulit, mirabiliter rapiant, vehementer afficiant? Si quis autem non hæc omnia bona a Deo sibi videt collata, et ideo illum parum diligere non veretur; sciat pro certo quod nemo est qui non facile, si quærit, inveniat unde plurimum sit obnoxius Deo, unde totis viribus, totis cordis medullis diligere, unde etiam et continuas gratias referre debeat. Ille ergo cui aliqua bona 1saluti necessaria desunt, nec si contra Deum murmuret, nec eum accuset : quia omnia certissima et justissima ratione facit Deus, qui cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. ix, 18), qui et potens est dona sua cum voluerit conferre, et collata cum vo¬ luerit auferre. Doleat ergo qui hæc non habet, et laboret et øret ut habeat : pro acceptis vero bonis Deo gratus existat.

CAPUT XVI. De beneficio redemptionis. Bona terrena et cœlestia. (a) Magna igitur et multa, imo certe innumerabilia sunt, quæ mihi, Domine Deus, contulisti beneficia; pro quibus merito mihi diligendus et semper es laudandus. Quid enim boni habeo vel babui, vel habiturus sum, quod a te summo bono non est, a quo omne quod bonum est, et dicitur, et etiam procedit? Unum autem est quod me plus his omnibus accendit, urget, movet, et promovet ad te diligendum super omuia, inquam, amabilem te mihi reddit, o bone Jesu, ignominiosissima et amara mors quam sustinuisti, opus nostræ redemptionis. Hoc solum omnino totam vitam nostram, totum laboremnostrum, totum obsequium nostrum, amorem denique nostrum facile sibi vindicat totum : hoc, inquam, est quod devotionem nostram et excitat melius, et nutrit suavius, et auget amplius. Multum quippe in hoc opere laboravit auctor mundi, nec in omni fabrica mundi tantam fatigationem sustinuit. De mundo enim et de his quae in mundo sunt, dixit, et fucia sunt; mandavit, et creata sunt ( Psal. xxxu, 9): at vero pro redemptione generis humani magnos et multos et diuturnos labores sustinuit, et dolores. Ecce quomodo nos dilexit, qui nulla sui necessitate, sed sola nostra charitate tam dura et indigua sustinuit. Merito ergo dixerim hoc unum omnibus aliis præstare beneficiis. Quippe cum magnum sit aliquem sua gratis alicui conferre, multo majus certe est semetipsum impendere. Et cum magnæ charitatis sit animam pro amicis dare, multo majoris charitatis indicium est animam pro inimicis ponere, quod Filius Dei pro nobis fecit. Nam cum inimici essernus Deo, reconciliati sumus per mortem Filii ejus. Vix autem pro justo quis moritur, ipse autem pro impiis est mortuus, justus pro injustis, ut nos offerret Deo : exsul a cœlis factus, ut nos reportaret ad cœlos. O quam ineffabilis pietas, quam ineffabilis dulcedo charitatis, quam stupenda dignatio charitatis fuit, Deum pro homine hominem fieri, Deum pro homine carnem indui, mori, tentatum per omnia pro simili udine absque peccato! Ecce cum quanto pretio quantove labore redimebatur homo, qui diabolo jure debebatur: qui si non redimeretur, sine dubio æternaliter cum diabolo damnaretur. Hæc ideo dixi, ut intelligat homo quantum debeat diligere Deum; quantum pa

1 Unus e Mss. Reg., tanta bona.
Unus Ms., cui vult.

(a) Imitatur Bernard. serm. 20 in Cant., n. 2,

tienter, imo libenter, non solum autem hoc, sed etiam ardenter pro illo sustinere labores et dolores, qui pro se tanta ac talia sustinuit. Per multas enimi tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum (Act. xiv, 21). Amplectatur igitur te anima mea, Domine Jesu, crucifixum, sumat tui dulcissimi sanguinis haustum occupet memoriam meam hrc suavis meditatio, ne ex toto cam oblivio obscuret. Judicem me nihil scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum; ne scientiam meam a soliditate fidei vanus error abducat: vindicet sibi totum amorem meum hæc tua mira dilectio; ne illum cupiditas mundialis absorbeat. Mentem enim quam tue, Domine, dulcedo charitatis compleverit, non timor angustat, non libido commaculat, non ira dilaniat, non superbia elevat, non cenodoxia inanis fumus eventilat, non exagitat furor, non stimulus ambitionis eviscerat, non avaritia contrabit, non dejicit tristitia, non invidia tabefacit: nullum denique vitium eam corrumpit, dum in eadem dulcedine immobilis persistit. Qui ergo suis tanta præstat in præsenti, quanta illis servat in futuro? Quæ dat in præsenti, temporalia sunt: quæ autem in futuro saculo se promittit Deus suis daturum, æterna sunt, et bonis temporalibus incomparabiliter meliora. Temporalia enim bona difficile acquiruntur, et acquisita facile dilabuntur : et quæ etiam habita sunt, cum gravi sollicitudine custodiuntur, et cum dolore amitiuntur, et amissa cum gravi labore recuperantur. Futuri autem sæculi bona nunquam amittuntur, nunquam minuuntur, cum gaudio et quiete possidentur, semper habentur, semper desiderantur, et nunquam fastidiuntur. Quae cum semel quis acceperit, ita securus erit ea se nunquam amissurum, sicut certus est vel erit illa se nunquam velle amittere.

CAPUT XVII. Promissa Dei. Ea nimium desiderari non possunt. Valde igitur diligendus est Deus in promissis suis: qui magna nobis dedit, sed majora promisit. Promisit nobis a labore requiem, a servitute libertatem, a timore securitatem, a mœrore consolationem, a morte resurrectionem, et in resurrectione plenum gaudium, summum gaudium et indeficiens. Denique promisit nobis se ipsum, sicut juravit patribus nostris daturum se nobis (Luc. 1, 73). Magnæ sunt igitur promissiones Dei, et ineffabiles; et pro his, et in his vult amari a nobis aliquo modo. Si modum quæras, vehemens desiderium promissionis, modus est amoris. Promissio Dei quantumcumque desideretur, minus desideratur quam debet. Nam quantumcumque profecerit, plus debet. Vehemens itaque desiderium aliquo modo non habet modum, cum non possit esse nimium. Cum in cæteris rebus impatientia soleat culpari, in exspectatione tantæ promissionis laudabilis est vehemens impatientia dilationis. Cum eum qui plus amat, et qui plus desiderat, dilationis impatientia magis cruciat, spes quæ differtur affligit animam, hæc autem omnia bona in cœlesti habentur patria. De illo igitur bono, quod omnium bouorum summum est, quid vel quale sit, primum dicendum est.

CAPUT XVIII. Quale et quantum electorum gaudium. Beatorum mentes invicem patebunt. Corpora erunt integra. (a) Excitemus igitur et erigamus totuin intellectum nostrum, in quantum Deus donaverit, et cogitemus quale et quantum clectorum sit unicum et singulare gaudium istud, scilicet unum et summum bonum, quod et vita, lux, beatitudo, sapientia, æternitas et multa hujusmodi bona; et tamen non est nisi unicum et summum bonum, omnino sibi sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent_ut sint, et bene si..t. lloc bonum est Deus Pater, hoc

singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater et Filius et Spiritus sanctus: quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas, et summe una simplicitas, que nec multiplicari, nec aliud et aliud esse potest. Porro unum est necessarium (Luc. x, 42). Porro hoc est illud unum necessarinm, in quo omne bonum: imo quod et omne, et unum, et totum, et selvm bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita attente quam delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum, et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt Creator a creatura. Si enim est bona vita creata; quam bona est Vita creatrix? Si jucunda est salus facta; quam jucunda est Salus quæ fecit salutem ? Si amabilis est sapientia cum cognitione rerum conditarum ; quam amabilis est Sapientia quæ condidit omnia ex nihilo? Denique si multæ et magnæ deleclationes sunt in rebus delectabilibus; qualis et quanta est delectatio in illo qui fecit omnia delectabilia? O qui hoc bono fruetur, quid illi erit, et quid illi non erit? Certe quidquid volet, erit; et quidquid nolet, non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et anime, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (1 Cor. 1, 9). Cur ergo per multa vagamur quærendo bona corporis et animæ nostræ? Amemus unum bonum, in quo sunt omnia bona; et sufficit. Desideremus simplex bonum, quod est omne bonum; et satis est. Quid enim amas, ი caro? quid desideras, o anima? Ibi est quidquid amas, quidquid desideras. Bona ergo regni cœlestis dicere vel cogitare vel intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora sunt et meliora, quam quæ cogitamus aut intelligimus. Regnum namque Dei omni fama majus est, omni laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria quæ putatur excellentius. Regnum, inquam, Dei plenum est lucis ac pacis, charitatis et sapientiæ, hónestatis et gloriæ, dulcedinis et dilectionis, lætitiæ et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici nec cogitari potest. Nec ideo tamen debeo tacere, sed dicere quantum valeo, quia dicere quantum volo non valeo. Neque enim quia Deum ineffabilem credimus, fari de illo quod possumus non debemus. Ita sane et plus credatur de illa vita, quam scribitur; quia non potest tantum inde proferri sermone, quantum potest mente complecti ; et minus concipit mentis humana quantumlibet profunda complexiò, quam se habeat ipsius rei magnitudo. Ergo futura vita credatur beate sempiterna et sempiterne beata ubi est certa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, felix æternitas, æterna felicitas; ubi amor est perfectus, timor nullus, dies æternus, alacer motus, et unus omnium spiritus, de contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo permansione securus; ubi ipsa civitas, que est Angelorum omnium atque sanctorum congregatione beata, meritis fulgentibus micat; ubi æterna salus exuberat, veritas regnat; ubi nec fallit quisquam, nee fallitur; n de beatus nullus ejicitur; ubi nullus miser admit. titur. Hæc est contemplativa vita beata, ad quam qui bonorum operum consummatione pervenerint, beatis similes erunt, et simul cum Deo sine fine regnabunt. Quod autem hic crediderunt, ibi videbunt : sui Creatoris substantiam mundissimis cordibus contemplantes, æterna exsultatione gaudebunt, divinæ charitatis et mutua dilectionis possessione Deo suo in æternum, et invicem sibi adhærebunt: receptis cum incorruptione atque immortalitate corporibus, municipatum patriæ cœlestis accipient, atque ejus in æternum cives effecti praemia promissa reportabunt. Ibi eis exube

est Verbum, id est, Filius Patris; hoc ipsum estrabit tanta letitia, tanta cœlestium gratia gaudiorum,

amor unus et commuuis Patri et Filio, scilicet Spiritus sanctus ab utroque procedens. Quod autem est

(a) Ex Anselmi roslog. cap. 22-23; ex lib. Medit., ca; p. 17,99.

ut et remuneratori suo pro tantis muneribus gratias agant, et nullum fastidium ex ipsa affluenti gratiarum

1 Apud Anselmum, nec cor hominis cogitavit. Ms. Regius, munus indeficiens.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »