ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

bonorumque perceptione sustineant. Ibi ita patebunt singulorum singulis mentes, sicut corporalibus oculis subjacent facies corporales; quia humanorum pectorum tanta erit ibi et tam perfecta munditia, út habeant unde mundatori suo gratias agant, non unde offensi aliquibus sordibus peccatorum erubescant : quia ibi nec ulla peccata, nec peccatores erunt; et ibi qui fuerint, jam peccare non poterunt. Nec latebit jam perfecte beatos aliquid secretorum, qui, quod est præstantius longe, ipsum visuri sunt mundis cordibus Deum quandoquidem humana creatura ita perfecta erit, ut in melius aut in deterius ultra mulari non possit. Cujus humane substantiæ ad Conditoris sui similitudinem sublimatæ, omnia bona quæ naturaliter accepta corruperat peccando, reparabuntur in melius, id est, intellectus sine errore, memoria sine oblivione, cogitatio sine pervagatione, charitas sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte, facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et tota sanitas sine morbo. Quoniam quidquid hic humanis corporibus vitiatis aut ferarum morsus, aut improvisi casus abstulerint, aut malarum valetudinum 1 Sic Mss. At editi, antiquis.

genera diversa decerpserint, aut humana crudelitas amputaverit, aut ignis, aut quælibet alia res aliquid debilitatis intulerit, aut ipsa senectus etiam sanis onerosa negaverit; hæc atque his similia corporum damna una ibi resurrectio reparabit, atque ea corpora membris omnibus instaurata, incorruptibilis Sanitas obtinebit. Propterea quicumque erunt ibi, etsi differentibus meritis ab invicem distabunt, (a) omnes tamen una perfectione beati erunt; quia singulis præmia sua sufficientia erunt. Sicut enim corporalis satietas omnes saturatos æqualiter habet, quamvis singuli cibum non æqualiter, sed pro possibilitate cœperint: ita omnes sancti, etsi fuerint aliqua graduum suorum diversitate distincti, una beatitudine perfecti erunt; quia et una perfectione beati futuri sunt. Cæterum in illa tantæ beatitudinis regione ec majoris meriti sibi aliquid arrogabunt, quia arrogantia ibi nulla erit; nec superioribus inferiores invidebunt, quia ibi invidus esse non poterit: et ideo etsi erit ibi distantia mansionum, summa in illis erit unius perfectionis æqualitas, quibus erit regni cœlestis una felicitas.

(a) Quæ supersunt, ex uno e Mss. Reg. primum da

mus.

ADMONITIO

IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Soliloquia ab Augustino composita memorat Possidius in Indiculo, cap. 6; et ea recenset Augustinus ipse, lib. 1 Retract., cap. 4, sed quæ scribendi methodo et argumenti ratione satis intelliguntur longe diversa esse ab opere subsequente, atque eadem plane ac illa quæ in primo tomo exstant inter primas ipsius lucubrationes. lis enim duos in libros distributis, et dialogi forma conscriptis, cur Soliloquiis nomen fecerit Augustinus, sic in eodem Retractationum capite docet: Scripti, ait, duo volumina...... de his rebus, quas maxime scire cupiebam, me interrogans mihique respondens, tanquam duo essemus, Ratio et ego, cum solus essem; unde hoc opus Soliloquia nominavi. Tum inde, quas in primo libro, quas in secundo quæstiones moverit, queve in iis dicta repererit minus probanda, disertis verbis declarat: eaque omnia in Soliloquiis prædictis primi tomi deprehenduntur, atque iis solis conveniunt. Alterum ex iisdem Soliloquiorum libris citat Florus seu Beda vulgatus ad I Cor. XIII. Cæterum libri subsequentis, cui si non inepte, minime tamen eamdem ob causam inditum Soliloquiorum nomen, nullus veterum ante annos forte quingentos, nedum ipse Augustinus, meminisse usquam potuit. Quippe recentius ab incerto auctore collectus est, non modo ex Augustino, libris præsertim Confessior um ipsius, sed etiam ex Hugone Victorino, libro de Arrha anime, habetque in trigesimo secundo capite insertum caput primum Concilii Lateranensis quarti, circiter an. 1198 habiti, paucis prætermissis verbis (a). Magnam porro consensionem et affinitatem in eo reperics cum plerisque collectaneis opusculis hujusce Appendicis ; scilicet cum libris de Spiritu et Anima, et de Diligendo Deo, cum Manuali, etc. Præ cæteris vero ad excitandum Dei amorem comparatus, ac piis erga ipsum affectibus refertus est. Castigatior hic demum exhibetur iste liber subsidio veterum codicum bibliothecæ Regiæ, Colbertina, cœnobii S. Medardi apud Suessiones, et S. Petri de Cultura apud Cenomanos.

(a) Loca ex S. Doctore vel ex aliis auctoribus desumpta indicavimus notis alhabeticis parenthesi inclusis, ac sub initio loci excerpt positis. M.

SOLILOQUIORUM
ANIMÆ AD DEUM
LIBER UNUS.

80006

CAPUT PRIMUM. Aspiratio ad cognitionem et amorem Dei. Visionis Dei desiderium. Amoris Dei defectus causa. Hominis a Deo discrepantiæ. Agnoscam te, Domine cognitor meus; cognoscam te, virtus animæ meæ. Ostende te mihi, consolator meus;

videam te, lumen oculorum meorum. Veni, gaudium spiritus mei; videam te, Letitia cordis mei; diligam të, vita animæ meæ. Appare mihi; delectatio mea magna, solatium meum dulce, Domine Deus meus, vita et gloria tota animæ meæ. Inveniam te, deside

rium cordis mei; tencam te, amor anime meæ. Amplectar te, sponse coelestis, exsultatio mea summa intus et extra. Possideam te, beatitudo sempiterna; possideam te in medio cordis mei, vita beata, dulcedo summa animæ meæ. Diligam te, Domine fortitudo mea; Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus (Psal. xvii, 2, 3). Amem te, Deus meus, adjutor meus, turris fortitudinis mihi, et spes mea dulcis in omni tribulatione mea. Amplectar te, bonum, sine quo nihil bonum: fruar te, optime', sine quo nihil optimum. Aperi penetralia aurium mearum, Verbum penetrabilius omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12), ut audiam vocem tuam. Intona, Domine, desuper voce grandi et forti, Tonet mare et plenitudo ejus, commoveatur terra et omnia quæ in cis sunt ( Psal. xcv, 11, 12). Illustra oculos meos, lux incomprehensibilis, fulgura coruscationem, et dis-ipa eos ( Psal. cxLIII, 6) ut non videant vanitatem. Fulmina multiplica, et conturba eos, ut appareant fontes aquarum et revelentur fundamenta orbis terrarum ( Psal. xvi, 16). Tribue visum, lux invisibilis, qui te videat. Crea novum olfactum, odor vitæ, qui post te currat in odorem unguentorum tuorum (Cant. 1, 3). Gustum sana, qui sapiat, et cognoscat, et discernat quam magna multitudo dulcedinis tu, Domine, quam abscondisti his qui pleni sunt charitatis tuæ ( Psal. xxx, 20 ). Da cor quod te cogitet, animum qui te diligat, mentem que te recolat, intellectum qui te intelligat, ratio nem quæ tibi semper, summum dulce, fortiter adhæreat; te sapienter, amor sapiens, diligat.

O vita, cui omnia vivunt; vita, quæ das mihi vitam; vita, quæ es mea vita; vita, per quam vivo, sine qua morior; vita, per quam resuscitor, sine qua pereo; vita per quam gaudeo, sine qua tribulor: (a) vita vitalis, dulcis et amabilis, semperque memòražis. Ubi, quaeso, es? ubi te inveniam, ut in me deficiam et in te subsistam? Prope esto mibi in animo, prope in corde, prope in ore, prope in auxilio: quia amore linguco, quia sine te morior, quia te recolens suscitor. Odor tuus me recreat, memoria tua me sanat: sed satiabor cum apparuerit gloria tua, vita animæ meæ. Concupiscit ei deficit anima mea de memoria tua, quando veniam et apparebo tibi, lætitia mea? Quare faciem tuam avertis, gaudium per quod gaudeo? Ubi es absconditus, pulcher quem desidero? Odorem tuum haurio; vivo et gaudeo te autem non video. Vocem tuam audio, et revivisco. Sed cur faciem tuam abscondis? Forte dicis, Non videbit me homo, et vivet (Exod. xxxm, 20). Eia, Domine, moriar ut te videam; videam, ut hic moriar. Nolo vivere, volo mori; dissolvi cupio, et esse cum Christo ( Philipp. 1, 23). Mori desidero, ut videam Christum; vivere renuo, ut vivam cum Christo. O Domine Jesu, accipe spiritum meum. Vita mea, suscipe animam meam. Gaudium meum, attrahe cor meum; dulcis cibus meus, comedam te. Caput meurn, dirige me lumen oculorum meorum, illumina me melos meum, tempera me: odor meus, vivifica me verbum Dei, recrea me. Laus mea, ketifica animam servi tui. Intra in eam, verum gaudium, ut in te gaudeat intra in eam, dulcedo summa, ut dulcia sapiat: lumen æternum, illus ra super cam, ut te intelligat, cognoscat et diligat.

Ob hoc enim non te diligit, Domine, si non diligit, quia non te cognoscit: et ideo non cognoscit, quia non intelligit et idcirco non intelligit, quia lumen tuum non comprehendit : et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. 1, 5). 0 lux mentis, o lucens veritas, o vera claritas, que illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum venientem quidem, sed non diligentem ; quia qui diligit mundum, inimicus Dei constituitur

[blocks in formation]

[Jacobi iv, 4], expelle tenebras desuper faciem abyssi mentis mex; ut videat te intelligendo, ul cognoscat te comprehendendo, ut diligat te cognoscendo. Quisquis enim cognoscit te, diligit te; obliviscitur se, amat te plus quam se; relinquit se, el venit ad te, ut gaudeat de te. Hinc est ergo, Domine, quod non tantum diligo quantum debeo, quia non plene cognosco te. Sed quia parum cognosco, parum diligo, et quia parum diligo, parum in te gaudeo; sed a te vero gaudio interiori per exteriora recedens, dum te solo careo, adulterinas amicitias in his exterioribus quæro, Et sic miser ego cor meum, quod tibi soli debui toto amore toto que affectu impendere, vanis dedi; et vanus effectus sum, dum vanitatem dilexi.

CAPUT II. Dei ad hominem variæ habitudines. linc etiam est, Domine, quod in te non gaudeo, et tibi non adhæreo: quia ego in exterioribus, tu in interioribus; ego in carnalibus, tu in spiritualibus; ego in transitoriis animo diffundor, cogitatione versor, locutione implicor, et tu, Domine, in æternis habitas æternitatein. Tu in cœlo, ego in terra; tu diligis alta, ego infima; tu cœlestia, ego terrestria, Et quando poterunt hæc contraria convenire? Miser ego! quando poterit obliquitas mea tue rectitudini adequari? Tu, Domine, diligis solitudinem, ego multitudinem; tu silentium, ego clamorem; tu veritatem, ego vanitatem; tu munditiam, ego immunditiam sequor. Quid plura, Domine? Tu vere bonus, ego malus; tu pius, ego impius; tu sanctus, ego miser; tu justus, ego injustus; tu lux, ego cæcus; tu vita, ego mortuus; tu medicina, ego æger; tu gaudium, ego tristitia; tu summa veritas, ego universa vanitas, ut omnis homo viveus (Psal. xxxvIII, 6).

Heu! Quid igitur, o Creator, dicam? Audi, o Creator. Creatura tua sum, jam perii; creatura tua sum, jam morior; factura tua sum, jam ad nihilum redigor. Plasma tuum sum: manus tuae, Domine, fecerunt me; et plasmaverunt me ( Psal. cxvm, 73 ); manus, inquam, illæ quæ clavis affixæ sunt pro me; opus manuum tuarum, Domine, ne despicias; vulnera manuum tuarum precor ut aspicias. Ecce in manibus tuis descripsisti me ; lege ipsam scripturam, et salva me. En ad te suspiro creatura tua; Creator es, recrea me. En ad te clamo factura tua; vita es, refice me. En ad te respicio tuum plasma; plasmator es, restaura me. Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei (Job vi, 16). Quid est homo, ut possit alloqui Deum factorem suum? Parce mihi colloquenti tibi, ignosce servo qui praesumit loqui Domino. Legem non habet necessitas. Dolor me compellit dicere, et calamitas quam patior, cogit me exclamare. Ægrotus sum, ad medicum clamo ; cecus sum, ad lucein propero; mortuus sum, ad vitam suspiro. Tu es medicus, tu lux, tu vita. Jesu Nazarene, miserere mei; fili David, miserere mei (Matth, xx, 30): fons misericordiæ, audi qui ad te clamat infirmum. Lux que transis, exspecta cæcum : præbe manum, ut ad te veniat, et in lumine tuo Lumen videat (Psal. xxxv, 10). Vita vivens, revoca

mortuum.

1

Quid sum ego, qui loquor tecum? Væ mihi, Domine, parce mihi: ego cadaver putridum, esea vermium, vas fetidum, cibus ignium. Quid sum ego qui loquor tecum? Væ mihi, Domine, parce mihi: infelix ego homo; homo, inquam, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletus multis miseriis (Job xiv, 1); homo, inquam, vanitati similis factus (Psal. cxLIII, 4), comparatus jumentis insipientibus, et jam similis illis factus (Psal XLVIII, 13). Quid iterum ego? Abyssus tenebrosa, terra miseria, filius iræ, vas aptum ad contumeliam, genitus per immunditiam, vivens in miseria, moriturus in angustia. Ileu miser quid sum? beu quid futurus sum? Et quid sum? Vas sterquilinii,

1 Mss., qui.

T

Concha putredinis, plenus fetore et horrore: cæcus pauper, nudus, pluriinis necessitatibus subditus, ignorans introitum et exitum meum. Miser et mortalis cujus dies sicut umbra prætereunt, cujus vita sient umbra lunaria evanescit; sicut flos in arbore crescit, et statim marcescit; nunc floret, et stalim aret (Psal. CI, 12). Vita, inquam, mea, vita fragilis, vita caduca, vita quæ quanto magis crescit, tanto magis decrescit; quanto magis procedit, tanto magis ad mortem accedit vita fallax et umbratica, plena laqueis mortis. Nunc gaudeo, statim contristor; nunc vigeo, jam infirmor; nunc vivo, statim morior; nunc felix appareo, el semper miser; nunc rideo, et statim fleo: sicque omnia mutabilitati subjacent, ut mihi vix una hora in uno statu permaneat. Hinc timor, hinc tremor, hinc fames, bine sitis, hinc calor, hine frigus, hinc fanguor, inde dolor exuberat. Subsequitur his importuna mors, quæ mille modis quotidie miseros homines rapit. Hunc namque febribus, illum doloribus opprimit; hune consumit fames, illum sitis exstinguit : illum vero suffocat aquis, hunc interimit laqueo, illum perimit flaminis, aliun dentibus bestiarum ferocium vorat, hunc trucidat ferro, illum veneno corrumpit, alterum tantum repentino terrore miseram vitam finire compellit. Et nunc super hæc omnia magna miseria, quia cum nihil sit certius morte, ignorat tamen homo finem suum; et cum stare putat, tollitur et perit spes ejus. Nescit enim homo quando vel ubi vel quomodo morietur : et tamen certus est quod eum mori oportet. Ecce, Domine, quam magna miseria hominis in qua sum, nec timeo; quam grandis calamilas quam patior, nec doleo, et ad te non clamo. Clamabo, Domine, antequam transcam ; si forte non transeam, sed in te mancam. Dicam ergo, dicam miseriam meam : confitear, nec erubescam ante te, vilitatem meam. Adjuva me, fortitudo mea per quam sublevor; succurre, virtus per quam sustentor; veni, lux per quam video; appare, gloria per quam gaudeo. Appare, inquam, et vivam.

CAPUT I. Hominis miseriet fragilitas. (a) O lux quam videbat Tobias, quando oculis clausis docebat filium viam vitæ (Tob. iv, 2-20); lux quam videbat Isaac interius, quando caligantibus oculis exterius filio futura narrabat (Gen. xxvii, 28); Inx, inquam invisibilis, cui omnis abyssus humani cordis est visibilis; lux quam Jacob videbat, quando, sicut tu intus docebas, filiis exterius ventura pra-dicebat (Id. XLIX, 1-28); ecce tenebræ sunt super faciem abyssi mentis mea, tu es lumen; ecce caligo tenebrosa super aquas cordis mei, tu es veritas. O Verbum per quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil; Verbum quod es ante omnia, antè quod nihil; Verbum creans oninia, sine quo nihil omnia (Joan. 1, 3); Verbum regens omnia, sine quo non sunt omnia; Verbum quod dixisti in principio, Fiat lux, et facta est lux (Gen. 1, 3), dic etiam nunc, Fiat lux, et facta sit lux et videam lumen, et cognoscam quidquid non est lumen; quia sine te mihi tenebræ lumen, et lumen tenebræ ponuntur. Et sic sine tua luce non est veritas, adest error; adest vanitas, non est veritas; non est discretio, adest confusio; adest ignorantia, non est scientia; adest cæcitas, non est visio; adest invium, non est via; adest mors, non est vita.

CAPUT IV. Luminis Dei necessitas et imploratio. Ecce, Domine, quia nou est lux, est mors: imo non est mors, quia nihil est mors; uam per ipsam ad nihilum tendimus, dum nos nihil facere per peccatum non formidamus. Et juste quidem hoc, Domine; uam digna factis recipimus, dum ad nihilum devenimus sicut aqua decurrens : quia sine te factum est nihil, et nos faciendo nihil, facti sumus nibil: quia sine te sumus, per quein facta sunt omnia et sine quo factum est nihil. O Domine Verbum, o Deus Verbum, per quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil

In solis editis hic additur, nihil. (a) Ex lib. 10 Con essionum, ca. 31.

268

(Joan. 1, 3); væ mihi misero toties obcæcato, quia tu lux, et ego sine te; toties vulnerato, quia tu salus, et ego sine le; toties infatuato, quia tu es veritas, et ego sine te; toties oberrato, quia tu via, et ego sine te; toties mortuo, quia tu vita, et ego sine te; toties annihilato, quia tu Verbum per quod facta sunt omnia, et ego sine te, sine quo factum est nihil. O Domine Verbum, o Deus Verbum, qui es lux per quam facta est lux; qui es via, veritas et vita ( Id. xiv, 6); in quo non sunt tenebræ, error, vanitas, neque mors; lux sine qua tenebræ, via sine qua error, veritas sine qua vanitas, vita sine qua mors; dic verbum, dic, Domine, Fiat lux, ut videam lucem, et vitem tenebras; videam viam, et vitem invium ; videam veritatem, et vitem vanitatem; videam vitam, et vitem mortem. filuminare, Domine lux mea, illuminatio mea, et salus mea, quem timebo, Dominus meus quem laudabo, Deus meus quem honorificabo, pater meus quem amabo, sponsus meus cui me servabo. Iluminare, inquam, illuminare, lux, huic cæco tuo qui in tenebris et in umbra mortis sedet, et dirige pedes ejus in viam pacis, per quam ingrediar in locum Labernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsnltationis et confessionis. Vere confessio est via per quam ingrediar ad te, via per quam egrediar ab invio, et redeam ad te viam, quia tu es vera via vit:e.

per

CAPUT V. Miseria nostra a peccato. Quod peccatum nihil sit. Quod peccans nihil fiat. Confitear ergo, confitear tibi, Domine Pater, rex cœli et terr:c, miseriam meam, ut me venire liceat ad misericordiam tuam. Miser quippe factus sum, et ad nihilum redactus sum, et nescivi; quia tu es veritas, et ego non eram tecum. Vulneraverunt me iniquitates meæ, et non dolui; quia tu es vita, et ego non eram tecum. Ad nihilum deduxerunt me; quia tu es Verbum, et ego non eram tecum, per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil: et ideo sine te factus sum nihil, quia est nihil quod ad nihilum ducit. Omnia per Verbum facta sunt, quacumque facta sunt. Et qualia facti sunt? Vidit Deus cuncta quæ fecerat, el erant valde bona (Gen. 1, 31). Omnia quæcunque sunt, Verbum facta sunt: et quæcumque per Verbum facia sunt, valde bona sunt. Quare hona sunt? Quia per Verbum facta sunt. Et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3); quia nihil bonum sine sunimo bono, sed malum est ubi non est bonum, quod' utique nibil est ; quia nihil aliud est malum, quam privatio boni; sicut nihil aliud est carcitas, quam privatio luminis. Malum igitur nihil est; quia utique sine Verbo factum est, sine quo factum est nihil. Illud autem malum est, quod privat illo bono per quod facta sunt omnia bona, scilicet Verbo per quod facta sunt omnia quæcumque sunt. At quæ non sunt, per ipsum facta non sunt, et ideo nihil sunt. Et ideo mala sunt, que facta non sunt; quia omnia quæcumque sunt, per Verbum facta sunt, et omnia per Verbum bona facta sunt. Cum igitur omnia per Verbum facta sunt, mala per ipsum non sunt: restat igitur, quod omnia quæcumque facta non sunt, bona non sunt; quia omnia que facta sunt, bona sunt. Et ideo mala non sunt, quia facta non sunt '; et ideo nihil sunt, quia sine Verbo factum est nihi' Malum igitur nihil est; quia factum non est. Sed qualiter malum est, si factum non est ? Quia malum privatio Verbi est, per quod bonum factum est. Esse ergo sine Verbo malum est; quod esse non est, quia sine ipso nihil est. Sed quid est separari a Verbo? Si hoc velis scire, audi quid sit Verbum. Verbum Dei dicit, Ego sum via, veritus et vita (Id. xiv, 6). Separari ergo a Verbo, est esse sine via, sine veritate, sine vita; et ideo sine ipso nihil, et ideo malum ; quia separari a

3

[blocks in formation]

bono, per quod facta sunt omnia bona valde. Separari autem a Verbo, per quod omnia fieta sunt, nihil aliud est quam deficere, et a facto transire in defeclum : quia sine ipso est nihil. Quoties ergo a bono devias, a Verbo te separas, quia ipsum est bonum; et ideo nihil efficeris, quia sine Verbo es, sine quo faCtum est nihil.

Nunc, Domine, illuminasti me, ut viderem te vidi te, et cognovi me, quia toties nihil faetus sum, quoties a te separatus sum; quia bonum quod tu es, oblitus sum, et ideo malus effectus sum. Væ mihi misero! nt quid hoc non cognoscebam, quia te deserens nibil fiebam? Sed quid hoc quæero? Si uibil eram, quomodo cognoscere volebam? Scimus quia nihil nilil est ; et quod nihil est, non est; et quod non est, bonum non est, quia nihil est. Si ergo nihil fui, cum sine le fui, quasi nihil fui, et velut idolum quod nihil est : quod quidem aures habet, et non audit; nares habet, et non odorat; oculos habet, et non videt; os habet, et non loquitur; manus habet, et non palpat; pedes habet, et non ambulat; et omnia lineamenta membrorum sine sensu eorum.

CAPUT VI. Peccatoris miseria. Sine Verbo nihil est, nihil conservatur. Cum igitur fui sine te, non fui; quia nihil fui. Et ideo cacus eram, surdus et insensibilis; quia nec bonum discernebam, nec malum fugiebam, nec dolorem vulnerum meorum sentiebam, nec tenebras meas videbam ; quia eram sine te vera luce, quæ illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Væ mihi! vulneraverunt we, et non dolui; traxerunt me, et non sensi : quia nibil eram, quia sine vita eram, quæ est Verbum per quod facta sunt omnia. Ideo, Domine lux mea, inimici mei de me fecerunt quæcumque voluerunt, percusserunt, nudaverunt, polluerunt, corruperunt, vulneraverunt et occiderunt me: quia recessi a te, et factus sum nihil sine te. Hen, Domine, vita mea qui fecisti me, lux mea qui direxisti 1 me. Defensor vitæ mee, miserere mei et resuscita me3. Domine Deus mens, spes mea, virtus mea, fortitudo mea, consolatio mea in die tribulatiouis mer, respice inimicos meos, et eripe me: fugiant a facie tua qui oderunt te, et ego vivam in te per te. Ipsi enim, Domine, consideraverunt me, et videntes ine sine te, despexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta virtutum quibus ornaveras me (Psal. xxi, 18, 19), fecerunt sibi viam per me, sub pedibus suis conculcaverunt me: fæcibus peccatorum polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt me desolatum et mœrore confectum. Ibam post eos cæcus et nudus, et illaqueatus funibus peccatorum. Trahebant me post se in circuitu de vitio in vitium, et de luto in lutum ; et ibam absque fortitudine ante faciem subsequentis. Servus eram, servitutem amabam. Cecus eram, cæcitatem desiderabam. Vinctus eram, vincula non horrebam, Amarum dulce, et dulce amarum credebam. Miser eram, non cognoscebam ; et hoe quia sine te Verbo eram, sine factum est quo nihil, per quod omnia conservantur, sine quo omnia annihilantur. Sicut enim omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; sic per ipsum omnia conservantur quacumque sunt, sive in cœlo, sive in terra, sive in mari, et in omnibus abys is. Nec pars parti in lapide adhæret, nec in aliquo creatorum ; nisi quia per Verbum conservantur, per quod omnia facta sunt. Adhæcream ergo tibi, Verbum, ut conserves me; quia ubi a te recessi, perii in me: nisi quia tu qui feceras, refecisti me. Ego peccavi, tu me visitasti; ego cecidi, tu me erexisti; ego ignoravi, tu me docuisti; ego non vidi, tu me illuminasti.

CAPUT VII. Amor Dei beneficiorum intuitu excitatur. Creationis beneficium. Homo quatenus angelis inferior. Miser ego, Deus meus, quantum teneor diligere te,

[blocks in formation]

ostende mihi; quantum debeo laudare te, demonstra mihi; quantum debeo placere tibi, innotesce mihi. Intona, Domine, voce grandi et forti in interiorem anrem cordis mei: doce me et salva me, et collaudabo te; qui creasti me, cum nihil essem; qui illuminasti me, cum in tenebris essem; qui resuscitasti me, cum mortuus essem; qui pavisti me a juventute mea omnibus bonis tuis. Hunc inutilem vermem, fœtentem peccatis, nutris omnibus optimis donis tuis. Aperi mihi, o clavis David, qui aperis, et nemo claudit illi cui tu aperis; claudis, et nemo aperit illi cui tut claudis aperi mihi ostium luminis tui, ut ingrediar, et videam, et cognoscam, et confitear tibi in tota corde meo, quia misericordia tua magna est super me, et eruisii animam meam ex inferno inferiori. Domine Deus meus, quam admirabile, quam landabile est nomen tuum in universa terra! Et quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum (Psal. vin, 2, 5)? Domine spes sanctorum, et turris fortitudinis eorum; vita anim e meæ, per quam vivo, sine qua morior; lumen oculorum meorum, per quod video, sine quo orber: gaudium cordis mei, et lætitia spiritus mei, diligam le toto corde meo, tota anima mea, totis medullis et visceribus meis, quia tu prior dilexisti me (I Joan. IV, 10). Et unde hoc mihi, o creator cœli et teriæ et abyssi, qui bonorum meorum non indiges; unde hoc mihi, quia dilexisti me? O sapientia que aperis os mutorum, o Verbum per quod facta sunt omnia, aperi os meum, da mihi vocem laudis, ut enarrem oninia beneficia tua, quæ mihi, Domine, a principio contulisti. Ecce enim sum, quia tu creasti me: et quod me creares, et in numero creaturarum tuarum numerares, ab æterno tu præordinasti. Antequam quidquam faceres a principio, antequam extenderes cœlos; necdum erant abyssi, adbuc terram non feceras, nec montes fundaveras, necdum fontes eruperant (Prov. VIII. 22-27), antequam hæc omnia quæ fecisti, per Verbum fac res, me creaturam tuam fore, certissima veritatis tuæ providentia prævidisti, et esse me creaturam tuam voluisti. Et hoc unde mihi, Domine benignissime, Deus altissime, pater misericordissime, creator potentissime et semper mitissime? Que mea merita, que mea gratia, ut complaceret ante conspectum Luæ magnificæ majestatis creare me? (a) Non eram, et creasti me; nihil fuoram, et de nihilo me aliquid esse fecisti? Quale autem aliquid? Non stellami, non ignem, non avem vel piscem, non serpentem vel aliquid ex brutis animalibus, nou lapidem ́vel lignum; non ex eorum genere; quæ tantum habent esse; vel ex eorum, quæ tantum esse possunt et crescere; non ex eorum genere, quæ tantum esse et crescere et sentire possunt: sed super omnia hre voluisti me esse ex his quæ habent esse, quia sum; et ex his quæ habent esse et crescere, quia sum et cresco; el ex his que habent esse,crescere et sentire, quia sum, cresco et sentio,

CAPUT VIII. Quando æqualis. Quatenus creatura dignissima. Quale beneficium posse filium Dei fieri, Hæc nobis capacitas ex mera gratia. Et paulo miiuus me parem creasti Augelis, quia rationem te cognoscendi cum ipsis a te communem accepi. Sed p:u'o minus utique dixi; nam illi tuam felicem notitiam jam habent per speciem, ego vero per spem; illi facie ad faciem, ego per speculum in ænigmate; ili plene, ego autem ex parte. Sed cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, quando jam revelata facie tuam faciem videbimus. Quid jam prohibebit nos non esse minores paulo minus ab An gelis, quos tu, Domine, corona spei, quæ ornata est gloria, gloria et honore coronaveris; quos tu nimis quasi amicos tuos honorificaveris, imo per omnia pares et æquales Angelis feceris? Nempe et hoc veritas tua dicit: æquales enim sunt Angelis, et filii Dei sunt (Luc. xx, 36). Quidni filii Dei sunt, si pares erunt Angelis? Vere quidem erunt filii Dei, quia fi(a) Vid. librum de Spiritu et Anima, cap. 17.

lius hominis tactus est Filius Dei. Hoc itaque consideranti mihi fiducia est dicere, Non homo minor paulo minus est ab Angelis, non utique tantum aqualis Angelis; sed superior Angelis: quia homo Deus, et Deus homo, non angelus. Et dicam propter hoc hominem esse creaturam dignissimam, quia Verbum quod erat in principio Deus apud Deum; Verbum per quod Deus dixit, Fiat lux, et facta est lux (Gen. 1, 3), angelica scilicet natura, Verbum per quod Deus creavit omnia in principio, idem Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus (Joan. 1, 1, 14). Ecce gloria per quam glorior, quando sanum glorior. Ecce gaudium per quod gaudeo, quando sanum gaudeo, Domine Deus meus, vita et gloria tota anime meæ.

Confiteor ergo, Domine Deus meus, cum me creasti rationis capacem, Angelis quodam modo parem creasti: quia perfici possum per Verbum tuum, ut veniam ad æqualitatem Angelorum, ut habeam adoptionem filiorum per unigenitum Verbum tuum, Domine, per Filium tuum dilectum, in quo tibi bene complacuit, per virum cohærentem et consubstantialem tibi et coæternum Jesum Christum, unicum Dominum et redemptorem nostrum, illuminatorem et consolatorem nostrum, advocatum nostrum apud te, et lumen oculorum nostrorum, qui est vita et salvator noster, et spes unica nostra; qui nos dilexit magis quam se, per quem habemus fiduciam repositam et firmam spem apud te, et accessum veniendi ad te; quoniam dedit potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Ibid., 12). Laudem tribuam nomini tuo, Domine, qui me ad imaginem et similitudinem tuam creando (Gen. 1, 27), tantæ gloriæ fecisti me fore susceptibilem, ut possim filius Dei fieri. Hoc utique non possunt arbores, non possunt lapides, non generaliter omnia quæ moventur, vel crescunt in aere, vel in mari, vel in terra: quia non dedit eis potestatem Verbum tuum filios Dei fieri, quia rationem non habent; nam et hæc potestas_in ratione consistit, per quam cognoscimus Deum. Dedit autem hanc hominibus, quos creavit rationabiles ad imaginem et similitudinem suam. Et ego utique, Domine, per tuam gratiam, homo sum: et filius tuus esse possum per gratiam, quod illi non possunt.

Unde hoc inihi, Domine, veritas summa, veraque summitas, et principium omnium creaturarum ; unde hoc mihi, Domine, ut possim filius tuus fieri, quod illi non possunt? Tu enim manens in æternum omnia creasti simul. Simul creasti homines et jumenta, lapides et virentia terræ. Non præcesserunt merita, nulla eorum antecessit gratia : quia omnia tua tantum bonitate creasti, et pares omnes creature fucre in meritis, quia omnium nulla fuere merita. Et unde ergo magis tua bonitas in hac tua creatura, quam fecisti rationalem, quam in omnibus aliis quæ sunt sine ratione, apparuit ? Quare non ego sicut omnes illæ, aut cur non omnes illa sicut ego, aut ego solus sicut et illa? Quæ mea merita, quæ mea gratia, ut me filium Dei posse fieri susceptibilem creares quod illis omnibus denegares? Absit, Domine, ut hoc sentiam. Tua tantur: gratia, tua tantum bonitas hoc fecit, ut essem particeps dulcedinis ejus. Illa igitur gratia qua me de nihilo creasti, illam, quæso, Domine, da mihi gratiam, ut tibi de hoc referam gratias.

[ocr errors]

CAPUT IX. De omnipotentia Dei. Cur nos non lapis, arbor, etc., facti. Omnipotens manus tua semper una et eadem, creavit in cœlo Angelos, in terra vermiculos: non superior in illis, non inferior in istis. Sicut enim nulla manus Angelum, ita nulla posset creare vermiculum: sicut nulla cœlum, ita nulla posset creare minimum arboris folium: sicut nulla corpus, ita nulla unum capillum album posset facere aut nigrum; sed omnipotens manus tua, cui omnia pari modo sunt possibilia. Nec enim possibilius est 1 Ms. Reg., perficere.

Ita Mss. At editi, per unicum cohæredem. 'Ms. Reg., filii.

ei creare vermiculum, quam angelum; nec inpossibilius extendere cœlum, quam folium; nec levius formare capillum, quam corpus; nec difficilius fundare terram super aquas, quam aquas fundare super terram; sed on n'a quæcumque voluit fecit, in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, et me inter omnia, sicut voluit, potuit et scivit. Potuit quidem manus tua, Domine, me lapidem, vel avem, vel serpentem vel belluam aliquam creare, et scivit : sed noluit propter suam bonitatem. Quare ego non lapis, vel arbor, vel aliqua bellua? Quia sic ordinavit bonitas tua. Et ut hoc ordinarel, non præcesserunt merita mea.

[ocr errors]

CAPUT X. Homo insufficiens ad laudandum Deum, Quis Deum laudet. Laus hominis vera. Rursum de insufficientia ad laudem Dei. Unde suppleatur. Unde hoc mihi, Domine? unde mibi laudes ad laudandum te? Sicut fecisti me sine me, sicut placuit ante le; ita laus tibi est sine me, sicut complacet ante te. Laus tua, Domine, tu ipse es. Laudent te opera tua secundum multitudinem magnitudinis tuæ. Laus tua, Domine, incomprehensibilis est; corde non comprehenditur, ore non mensuratur, aure non percipitur : quia ista transeunt, et laus tua manet in æternum. Cogitatio incipit, cogitatio finitur; vox sonat et transit; auris audit, et auditus desinit; laus vero tua in æternum stat. Quis ergo est qui te landet? Quis homo annuntiet laudem tuam ? Laus tua perpetua est, transitoria non est. Hic te laudat, qui te ipsum laudem unam credit. Ilic te laudat, qui se ipsum no cit in tuam laudem non posse pertingere. Laus perpetua, quæ nunquam transis, in te est laus nostra, in te laudabitur anima mea. Non nos laudamus te: sed tu te et per te, et in te; et nobis etiam laus est in te. Tunc veram habemus laudem, quando a te habemus laudem, quando lux approbat lucem; quia tu vera laus veram tribuis laudem. Quoties ab alio quam a te quærimus laudem, toties tuam amittimus laudem : quia illa transitoria est, sed tua æterna. Si tran-itoriam quærimus, æternam amittimus. Si æternam volumus, transitoriam non amemus. Laus æterna, Domine Deus meus, a quo omnis laus, sine quo nulla est laus, non valeo laudare te sine te habeam te laudabo te. Quis enim ego sum, Domine, per me qui Jaudem te? Pulvis et cinis ego sum, canis mortuus et fetens ego sum, vermis et putredo ego sum. Quis ego sum, ut laudem te, Domine Deus, fortissime spirituum universæ carnis, qui habitas æternitatem? Numquid tenebræ laudabunt lucem, aut mors vitam? Tu lux, ego tenebræ; tu vila, ego mors. Numquid vanitas veritatem laudabit? Tu es veritas, ego homo vanitati similis factus. Quid ergo, Domine, laudabit le? Numquid miseria mea laudabit te? Numquid fetor laudabit odorem? Numquid mortalitas hominis, quæ hodie est et cras tollitur, laudabit te? Numquid laudabit te putredo, et filius hominis vermis? Numquid laudabit ie, Domine, qui in peccatis genitus est el natus? Laudet te, Domine Deus meus, omnipotens potentia tua, incircumscriptibilis sapientia tua, ineffabilis bonitas tua. Laudet te superemineus clementia tua, superabundans misericordia tua, sempiterna quoque virtus et divinitas tua. Laudet te omnipotentissima fortitudo tua, summa quoque benignitas et charitas tua, propter quam creasti nos, Domine Deus vita animæ meæ.

CAPUT XI. Spes salutis nititur bonitate quæ creavit. Ego autem creatura tua, sub umbra alarum tuarum sperabo in bonitate tua, qua creasti me. Adjuva creaturam tuam, quam creavit benignitas tua : non pereat in malitia mea, quod operata est bonitas tua; non pereat in miseria mea, quod fecit summa clementia tua. Quæ est enim utilitas in creatione tua. si descendam in corruptionem meam? Numquid enin Er. Lugd. Ven. et Lov. sic exhibent hunc locum : Nec difficilius fundare terram super aquus, quam aquas super

[merged small][ocr errors][merged small]
« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »