ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

tatis et humanitatis in unitate persone ; ut non alter Deus, alter homo esset, sed unus idemque Deus et homo, homo et Deus. Sed licet mirabili dignatione Verbum caro factum sit, neutra tamen ex duabus naturis in aliam mutata est substantiam. Trinitatis mysterio quarta non est addita persona Unita quippe est, non confusa Verbi Dei hominisque substantia: ut in Deum quod ex nobis susceptum fuerat perveniret, et illud quod nunquam non fuerat, idem quod semper fuerat permaneret. O admirabile mysterium! o inenarrabile commercium! o mira semperque miranda divinæ propitiationis benignitas! Servi digni non fuimus, et ecce filii Dei facti sumus; heredes quidem Dei, cohæredes autem Christi (Rom. vi, 17). Unde hoc nobis, et quid nos ad hæc ?

Sed rogo te, clementissime Pater Deus, per hanc inestimabilem pietatem, bonitatem et charitatem tuam, ut dignos nos facias multis et magnis promissionibus ejusdem Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Manda virtuti tuæ, et confima hoc quod operatus es in nobis (Psal. LXVII, 20). Perfice quod cœpisti, ut ad plenam tuæ pietatis gratiam mereamur pervenire. Fac nos per Spiritum sanctum intelligere, et mereri, et debito semper honore venerari hoc magnum pietatis mysterium, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (1 Tim. m, 16).

CAPUT XVII. Quanta Deo debeamus. Quod de ipso ei serviamus. Ex vi collatorum munerum petitio aliorum. O quantum tibi sumus debitores, Domine Deus noster, tanto redempti pretio, tanto salvati dono, et tam glorioso adjuti beneficio! Quantum a nobis miseris timendus est et amandus, benedicendus et laudandus, honorandus et glorificandus, qui nos sic amasti, sic salvasti, sic sanctificasti, sic sublimasti! Tibi nempe debemus omne quod possumus, omne quod sapimus, omne quod vivimus. Et quis habet quidquam non tuum? Tu, Domine Deus noster, a quo bona cuncia procedunt, propter te et nomen sanctum tuum da nobis de bonis tuis, ut de donis ac datis tuis serviamus tibi, et in veritate placeamus, a'que debitas quotidie laudes rependamus tibi pro tantis beneficiis misericordiæ tuæ non enim aliunde possumus tibi servire neque placere, nisi de tuo munere. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a te Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis ebumbratio (Jacobi 1, 17).

Domine Deus noster, Deus pie, Deus bone, Deus omnipotens, (a) Deus ineffabilis et incircumscriptac naturæ, institutor omnium rerum, et Domini nostri Jesu Christi Pater, qui eumdem dilectum Filium tuum Dominum nostrum dulcissimum misisti de sina tuo ad publicum, nostrum suscipere vitam nostram, ut nobis donaret suam, essetque perfectus Deus ex te Patre, et perfectus homo ex matre, totus Deus et totus homo, unus idemque Christus, æternus et temporalis, immortalis et moriturus, creator et creatus, fortis et infirmus, victor et victus 1, nutritor et nutritus, pastor et ovis, temporaliter mortuus et tecum vivens in æternum suis dilectoribus vitæ municipatum promittens dedit, et nobis dixit, Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. xv, 16). Per ipsum summum sacerdotem et verum pontificem et bonum pastorem, qui se tibi obtulit in sacrificium, ponens animam suam pro grege suo, te rogo per ipsum qui sedet ad dexteram tuam et interpellat pro nobis, Redemptorem et advocatum Bostrum, pietati et bonitati tuæ supplico, clementissime et amantissime et benignissime amator hominum Deus, (b) ut des mihi cum eodem Filio tuo et

Nec Ms. Melt. nec Alcuinus habent, victor et victus. (a) Verba Confess. Alcuin. part. 2, n. 6; et art. 4, n. 12; neenon Aleniai pag. 155, c.

(b) Ex Alcuin. Confess, parte 2, n. 7.

sancto tuo Spiritu te in omnibus benedicere et glori ficare, cum multa cordis contritione et lacrymarum fonte, cum multa reverentia et tremore: quia quorum una est substantia, unum, est et datum. Sed quoniam corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. ix, 15), excita, queso, torporem meum tais stimulis, et fac me strenue perseverare in præceptis et laudibus tuis die ac nocte. Tribue ut concaleat cor meum intra me, et in meditatione mea exardescat ignis (Psal. XXXVIH, 4). (a) Et quia ipse tuus unice natus dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misis me, traxerit eum; et, Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. vi, 44: XIV, 6) obsecro et suppliciter rogo, trahe me tu semper ad ipsum, et ipse me tandem perducat ad te illuc, ubi ille est in dextera tua sedens; ubi sempiterna est vita et sempiterne beata; ubi est amor perfectus, et nullus timor; ubi est dies æternus, et unus omnium spiritus; ubi est summa et certa securitas, et secura tranquillitas, et tranquilla jucunditas, et jucunda felicitas, et felix æternitas, et æterna beatitudo, et beata tui sine fine visio atque laudatio: ubi tu cum illo, et ille tecum in communione sancti Spiritus æternaliter ac sempiternaliter vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

CAPUT XVIII. Precatio ad Christum. Quid ipse sit nobis. Necessitas ei per amorem adhærendi. Amor Christi. domus Dei recordatione accenditur.

sepulcrum,,

(b) Spes mea Christe Deus, hominum tu dulcis amator,
Lux, via, vita, salus, pax et decus omne tuorum,
Omnia pro quorum voluisti ferre salute,
Carnem, vincla,crucem, vulnus, mortemque,
Post tres inde dies devicta morte resurgens,
Discipulis visus, nutantia corda reformans,
Luce quater dena cœlorum summa petisti:
vivis in æternum, nunc et per sæcula regnans.

(c) Tu Deus meus vivus et verus, pater meus sanclus, Dominus meus pius, rcx meus magnus, pastor meus bonus, magister meus unus, abjutor meus opportunus, dilectus meus pulcherrimus, panis meus vivus; sacerdos meus in eternum, dux meus ad patriam, lux mea vera, dulcedo mea sancta, via mea recia, sapientia mea præclara, simplicitas mea pura, concordia mea pacifica, custodia mea tuta, portio mea bona, salus mea sempiterna, misericordia mea magna, patientia mea robustissima, victima mea immaculata, redemptio mea sancta, spes mea futura 1 charitas mea perfecta, resurrectio mea sancta, viia nica æterna, exsultatio et visio mea beatissima sine fine mansura. Te deprecor, supplico et rogo, ut per te ambulern, ad te perveniam, in te requiescam, qui» es via, veritas et vita (Joan. xiv, 6), sine qua nemo venit ad Patrem te enim desidero dulcissimum et pulcherrimum Dominum.

O splendor paternæ gloriæ, qui sedes super Che rubim, et intueris abyssum, lumen veridicum, lumen illuminans, lumen indeficiens, in quod desiderant Angeli prospicere (1 Petr. 1, 12); ecce cor meum coram te, discute tenebras ejus, ut amoris tui claritate plenius perfundatur. (d) Da mihi te, Deus meus, redde mihi te en amo te, et si parum est, amem validius. Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi amo. ris tui ad id quod satis est, ut currat vita mea in amplexus tuos, nec avertatur donec abscondatur in abscondito vultus tui. Hoc tantum scio, quia mala mihi est præter te, Domine, non solum extra me, scd in me ipso, et omnis copia quæ Deus meus non est, egestas mihi est. Bonum namque, quod neque in melius, neque in deterius commutari potest, tu solus es; quia solus simpliciter es: cui non est aliud vivere, et aliud

[blocks in formation]

beate vivere, quia tua beatitudo tu es. Creatura vero tua, cui est aliud vivere, et aliud beate vivere, omne quod vivit, et quod beate vivit, non debet nisi gratiæ tue. Et ideo nos egemus te, non tu nobis: quia si omnino non essemus, nihil tibi deesset ad bonum quod tu es. Tibi itaque Domino nostro semper adhærere necesse habenius, ut per continuum auxilium gratiæ tuæ sancte et pie et recte vivere valeamus. Pondere siquidem fragilitatis nostræ deorsum trahimur; dono autem tuo accendimur, et sursum ferimur; inardescimus, et imus; ascendimus ascensiones in corde, et can:amus canticum graduum. Igne tuo, igue tuo bono inardescimus, et imus. Quo jam sursum imus? Ad pacem Jerusalem: quoniam jucundatus sum in his quæ dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus (Psal. cxx1, 1). Illic collocavit nos voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in

æternum.

Sed quia dum sumus in corpore, peregrinamur a te (II Cor. v, 6), Domine; non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14), noster autem municipatus in cœlis est: ideo duce gratia tua (a) ingredior in cubile cordis mei, et canto tibi amatoria, rex mens et Deus meus, gemens inenarrabiles gemitus in loco peregrinationis mee (Psal. cxvm, 54), ubi cantabiles facte sunt mihi justificationes tua. Et recordans Jerusalem, extento in eam sursum corde, Jerusalem patriam meam, Jerusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, patronum, rectorem, pastorem, castas et fortes delicias, solidum gaudium, ot omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in ejus pacem matris charissima, ubi sunt primitiæ spiritus mei, colligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac, et conformes atque confirmes in æternum, Deus meus misericordia mea.

1

CAPUT XIX. Domus Dei creata sapientia. Ejus ab increata distinctio. In ea quomodo non tempus. Ipsa quomodo cœlum cæli. Dei æternitas. (b) Hæc est domus tua, Deus, non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps æternitatis tuæ, quia sine labe manet in æternum. Statuisti eam in saeculum sæculi, præceptum posuisti, et non præteribit (Psal. CXLVII, 6) Non tamen tibi Deo coæterna, quia non sine initio; facta est enim. Prior quippe omnium creata est sapientia (Eccli. 1, 4); non utique tu illa Sapientia Patri Deo plane coæterna et æqualis, per quam creata sunt omnia, et in quo Principio factum est cœlum et terra (Gen. 1, 1); sed profecto sapientia quæ creata est, spiritualis natura scilicet, quæ contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum distat inter lumen illuminans, et lumen quod illuminatur, tantum differt inter te summam sapientiam quæ creas, et istam quæ creata est; sicut inter justitiam justificantem, quae tu, Deus noster, es, et justitiam quæ justificatione facta est. Nam et nos sumus dieti justitia Dei Patris in te Filio ejus Domino nostro (II Cor. v, 21), testante Apostolo. Ergo quia prior omnium creala est quædam sapientia quæ creata est (Eccli. 1, 4), nens rationalis et intellectualis, castæ civitatis tuæ, matris nostræ, quæ sursum est, et libera est (Galat. Iv, 26) et æterna in cœlis (quibus cœlis, nisi qui te Jaudant coeli cœlorum? quia hoc est et cœlum cœli Domino [Psal. cx, 16]), etsi non invenimus tempus ante illam, quæ creaturam temporis antecedit, quia prior omnium creata est; ante illam tamen es tu Deus æternus, creator omnium, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suæ. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu. Licet nec ante

1 Sic Mss. Forte, ut apud Aug., quoniam sursum.

(a) Augustin. lib. 12 Confess., cap. 16.

(b) Ibid cap. 15, nn. 19-21.

illam, nec in illa inveniamus tempus (est enim ́idonea faciem tuam semper videre, nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit ut nulla mutatione varietur): inest tamen ei ipsa mutabilitas, qua tenebresceret et frige. sceret, nisi amore grandi cohærens tibi tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. Denique tam casto amore cohæret tibi Deo vero et vere æterno, ut quamvis tibi non sit coæterna, in nullius tamen temporis varietates et vicissitudines a te se resolvat et defluat, sed in tui solius verissima contemplatione requiescat. Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum præcipis, ostendis te, et sufficit ei. Unde non declinat a te, nec a se: sed semper in eodem statu manet, te indesinenter videndo, te indeficienter amando, verum lumen et castum amorem.

O beata ista sublimis creatura creaturarum maxima, (a) beata inhærendo semper beatitudini tuæ! Felix hæc et nimium felix te sempiterno inhabitatore atque illustratore suo. Nec invenio quid libentius appellandum existimem, cœlum cœli Domino, quam domum tuam contemplantem delectationem tuam, sine defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam, stabilimentum pacis beatorum spirituum, in cœlestibus super ista cœlestia.

Unde intelligat an'ma cujus peregrinatio longinqua facta est, si jam sitit tibi, si jam facta sunt ei lacryme suæ panis (Psal. XLI, 4), si jam petit unam, et hanc requirit, ut inhabitet in donio tua per omnes dies vitæ suæ (Psal. xxvi, 4). (Et quæ vita ejus nisi tu? et qui dies tui, nisi æternitas tua, sicut anni tui qui non deficiant? [Psal. cr, 28]) ? hinc ergo intelligat anima quæ potest quam longe super omnia tempora sis æternus, quando domus tua, que peregrinata non est, quamvis tibi non sit coæterna, indesinenter la. men et indeficienter cohærendo tibi, nullam temporum patitur varietatem teque semper perseverantissima castitate hauriens, mutabilitatem suam nusquam et nunquam exserit, et te sibi præsente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod exspectet, nec in præteritum trajiciens quod mèminerit, per nullas vices variatur, et in nulla tempora extenditur.

CAPUT XX. Aspiratio ad domum Dei: et ut ipsa oret pro nobis. (b) O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriæ Domini mei fabricatoris et possessoris tui. Tibi suspiret peregrinatio mea, nocte ac die tibi inhiet cor meum, tibi intendat mens mea, ad societatem beatitudinis tuæ pervenire desideret anima mea. Dico ei qui fecit te, ut possideat me in te, quia ipse fecit et me. Imo tu dic, tu roga ut dignum me faciat participatione gloriæ tuæ. Sanctam enim societatem tuam, et mirabilem pulchritudinem tuam non per meritum requiro, sed per sanguinem ejus quo redemptus sum, adipisci non despero: Lantum adjuvent me merita tua, subvenient pravitati meæ sanctæ et piissimæ et purissimæ orationes tue, quae inefficaces apud Deum nullatenus esse possunt. Erravi, fateor, sicut ovis perdita (Psal. cxviii, 176), et incolatus meus prolongatus est (Psal. cxix, 5): atque procul projectus sum a facie Domini Dei mei in hanc exsilii cæcitatem. Ubi expulsus a paradisi gaudiis deploro quotidie mecum super miserias captivitatis meæ lugubre carmen ingentesque lamentationes, dum recordor tui, mater Jerusalem, dum statui pedes meos in atriis tuis, sancta et decora Sion, necdum in interiora tua conspicere in propatulo valens : sed in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi, ut tripudiem in te cum illo inenarrabili gaudio, quo lætantur illi qui tecum sunt coram ipso

Sic August. et Ms. Mett. At editi, super meridiem.

In editis irrepserat glossema, et absque uffectu. Alias, immutabilitatem. Et mox, exierit ex te. Augustin. lib. 12 Confess., cap. 11, no. 12, 13. (b) Ex eod. lib. 12, cap. 15. n. 21.

017

LIBER MEDITATIONUM.

Deo et Salvatore nostro, qui, solvit inimicitias in carne sua, et pacificavit omnia que in cœlis sunt, et que in terra, sanguine suo. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. 11, 14) : qui duos ex adverso venientes conjungens in sc, beatitudinis tue permanentem felicitatem pari modo et eadem mensura se nobis daturam promisit, dicens, Erunt æquales Angelis Dei in cœlis (Matth. xx11, 30).0 Jerusalem domus Dei eterna, post Christi dilectionem tu esto lætitia et consolatio nostra: dulcis memoria tui beati nominis sit relevatio mororis tædiorumque nostrorum.

CAPUT XXI. Vitæ hujus miserie et fastidium. Txdet enim me, Domine, valde vitæ hujus, et istius erunanose peregrin tionis Vita haec vita misera, vita enduca, vita incerta, vita laboriosa, vita iminunda, vita domina malorum, regina superborum, plena miscriis et erroribus, quæ nou est vita dicenda, sed mors, in qua momentis singulis morimur, per varios mutabilitatis defectus diversis generibus mortium. Numquid quod vivimus in hoc mundo, dicere possumus vitam? (a) quam humores tumidant, dolores extenuant, ardores exsiccant, aera morbidant, escæ inflant, jejunia macerant, joci dissolvunt, tristitiæ consumunt, sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitia iuflant, paupertas dejicit, juventus extollit, senectus incurvat, infirmitas frangit, moror deprimit. Et his malis omnibus mors furibunda succedit, simulque cunctis gaudiis istius miserrimæ vitæ ita finem imponit, ut cum esse desierint, non fuisse putentur. Mors ista vitalis, et vita mortalis, licet his aliisque sit respersa amaritudinibus, proh dolor, quamplurimos suis capit illecebris, et quantos suis falsis promissionibus decipit! Et cum ita per se sit falsa et amara, ut eliam suos crcos amatores latere non valeat : tamen inlinitam stultorum multitudinem aurco calice, quem in manu habet, potat et prorsus inebriat. Felices illi, et ipsi rari, qui familiaritatem ejus refugiunt, perfunctoria gaudia spernunt, societatem abjiciunt, ne cum pereunte deceptrice quandoque perire cogantur.

CAPUT XXII. Vitæ æternæ felicitas ejusque desidevita rium. O tu, vita quam præparavit Deus his qui dilivita secura, vita gunt eum, vita vitalis, via beita, tranquilla, vita pulchra, vita munda, vita casta, sancta, vita ignara mortis, nescia tristitiæ, vita sine labe, sine corruptione, sine dolore, sine anxietate, sine perturbatione, sine varietate et mutatione, vita totius elegantiæ et dignitatis plenissima, ubi non est adversarius et impugnans, ubi nulla peccati illerebra, (b) ubi est amor perfectus, et nullus timor, ubi est dies arternus, et unus omnium spiritus, ubi Deus facie ad faciem cernitur, et hoc vite cibo mens sine defectu satiatur! Libet mihi tue intendere clar.tati, delectat me bona tua avido corde, quantum plus valeo mecum considerare. Tuo enim amore languco, Luo vehementer desiderio flagro, tuaque dulci memoria admodum delector. Libet itaqué, libet cordis in te oculos attollere, statum mentis erigere, affectum animi conformare. Libet sane de te loqui, de te audire, de te scribere, de te conferre, de tua beatitudine et gloria quotidie legere, et lecta saepius sub corde revolvere ut vel sic possim ab hujus mortalis et perituræ vitæ ardoribus, periculis et sudoribus sub tuæ vitalis auræ dulcere frigerium transire, et transiens in sinu tuo fessum caput dormiturus vel paululum reclinare. Hujus rei gratia Scripturarum sanctarum amœna prata ingredior, viridissimas sententiarum herbas exarando carpo, legendo comedo, frequentando rumino, atque congregando tandem in alta memorie sede repono: ut tali modo tua dulcedine degustata, minus istius miserrime vitæ amaritudines sentiam. O tu, vita felicissima, o regnum vere beaLum (c), carens morte, vacans fine, cui nulla tempora

I lac, post Christi dilectionem, desunt in Mss.

(a) Ex lib. de speculo, cap. 30.

(b) Alcuinus, pag. 134, d.

Ex lib. de Speculo, cap. 30.

succedunt per ævum; ubi continuus sine nocte dies
nescit habere tempus, ubi victor miles illis hymnidicis
Angelorum sociatus choris, cantat Deo sine cessa-
tione canticum de canticis Sion,

Nobile perpetua caput amplectente corona.

Utinam concessa mihi peccatorum venia, moxque hac carnis sarcina deposita, utinam, utinam in tua gaudia veram requiem habiturus intrarem, et in tuæ civitatis præclara atque spatiosa monia, coronam vitæ de manu Domini accepturus ingrederer: ut (a) illis sanctissimis choris interessem, ut cum beatissimis spiritibus gloriæ Conditoris assisterem, ut præsentem Christi vultum cernerem, ut illud summum et ineffabile et incireumscriptum lumen semper aspiceren, sicque nullo metu mortis affici, sed de incorruptionis perjetnae munere lattari ' possem sine fine !

2

CAPUT XXIII Sanctorum hinc migrantium felicitas. Felix anima quæ terreno resoluta carcere libera cœlum petit! Secura est et tranquilla, non timet hostem neque mortem; habet enim semper praesentem, cernitque indesinenter pulcherrimuin Dominum cui servivit, quem dilexit, et ad quem tandem leta et gloriosa pervenit. Hanc vero tante beatitudinis gloriam nulla dies minuet, nullus improbus poterit auferre. Viderunt eam filie,et beatissiman predicaverunt: redeliciis ginæ et concubinæ laudaverunt eam (Cant. vi, 8), dicentes, Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, affluens, innixa super dilectum suum (ld. vii, 5)? Quæ est ista, quæ progreditur sicut aurora consurgens. pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata (Id. vi, 9)? Quam luta exit, festina currit, cum dilectum suum sibi dicentem attonitis auribus audit: Surge, amica mea3, speciosa mea, veni jam enim hiems transit, imber abiit et recessit fores apparuerunt, tempus putationis advent. Vox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos svos, florentes vineæ dederunt odorem. Surge, propera, amica mea, formosa mea, columba mea in forami nibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem. tuam, sonel vox tua in auribus meis. Voz enim tua dubcis, et facies tua decora (Id. n, 10-14). Veni, electa mea, speciosa mea, columba mea, immaculata mea sponsa mea veni, et ponam in te thronum meumi quia concupivi speciem tuam. Veni ut læteris in conspectu meo cum Angelis meis, quorum societas tibi. a me repromissa est. Veni post multa pericula et labores, intra in gaudium Domini tui, quod nemo tollet

a le.

et

2

[ocr errors]

CAPUT XXIV. Sanctorum invocatio. (b) Felices sancti Dei omnes, qui jam pertransistis hujus mortalitatis pelagus, et porvenire meruistis ad portum perpetue quietis, securitatis et pacis securi et tranquilli, semperque festivi atque gaudentes estis.

Obsecro vos per matrem charitatem, securi estis de vobis, solliciti estote de nobis: securi estis de vestra immarcescibili gloria, solliciti estote de nostra multiplici miseria. Per ipsum vos rogo, qui vos ele git, qui vos tales fecit, de cujus pulchritudine jam satiamini, de cujus inmortalitate immortales facti estis, de cujus beatissima visione semper gaudetis, estote jugiter memores nostri; subvenite nobis miseris, qui adhuc in salo hujus vite circumstantibus agitamur procellis. Vos portæ pulcherrimæ, quæ in magnam surrexistis altitudinem, adjuvate nos vile pavi mentum, longe inferius jacens. Date manum, et erigite jacentes super pedes ut convalescentes de infirmitate, fortes efficiamur in bello. Intercedite atque orate constanter atque indesinenter pro nobis miseris multumque negligentibus peccatoribus, ut per vestras

[blocks in formation]

orationes vectro sancto consortio conjungamur : quia aliter salvi esse non possumus. Sumus namque valde fragiles et nullius virtutis homunciones: animalia ventris et carnis mancipia, in quibus vix aliquod probitatis vestigium apparet. Et tamen sub Christi confessione positi, ligno crucis ferimur, navigantes per hoc mare magnum et spatiosum ubi sunt reptilia quoram non est numerus, ubi sunt animalia pusilla cun magnis (Psal. cv, 25), ubi est draco sævissimus, semper paratus ad devorandum, ubi sunt loca periculosa Scylla et Charibdis, et alia innumerabilia, in quibus naufragantur incauti, et in fide dubii. Orate Deum, orate piissimi, orate, omnia agmina sanctorum et universi coœtus beatorum, ut vestris precibus meritisque adjuti, (a) salva nave et integris mercibus pervenire mercamur að portum perpetuæ quietis, continu pacis, et nunquam finiende securitatis.

1

CAPUT XXV. Cæli ardens desiderium. Cæli gloria et gaudia. Mater Jerusalem, civitas sancta Dei, charissima sponsa Christi, te amat cor meum, pulchritudinem tuam nimium desiderat mens mea. Quam decora, quam gloriosa, quam generosa tu es! Tota pulchra es, et macula non est in te. Exsulta et ltre, formosa principis filia, quia concupivit rex speciem tuam, et amavit decorein tum speciosus forma pre filiis hominum. Sed qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima? Dilectus tuus candidus et rubicundus, electus ex millibus (Cant. v, 9, 10). Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus tuus inter filios. Sub umbra illius quem desideravi, ecce lartus sedeo: et fructus ejus dulcis gutturi meo (Id. 11, 5). Dilectus tuus misit manum per foramen, et venter mous intremuit a tactu ejus (Id. v, 4). In lectulo meo per_noctem quæsivi dilectum tuum 2, quæsivi, et inveni cum (Id., 1): teneo, nec dimittam eum, donec introducat me in domum tuan, et in cubiculum tuum3, gloriosa genitrix mea. Ibi enim dabis mihi dulcissima ubera tua (Id. vi, 12) abundantius et perfectius, et saturabis me satietate mirifica, ita ut nec esuriam, neque sitiam in æternum. Felix anima mea, semperque in sæcula felix, si intueri meruero gloriam tuam, beatitudinem tuam, pulchritudinem tuam, portas et muros tuos, plateas tuas, mansiones tuas multas, nobilissimos cives tuos, et fortissimum regem tuum Dominum nostrum in decore suo.

Muri namque tui ex lapidibus pretiosis, porta tuxe ex margaritis optimis, plate:e tuæ ex auro purissimo, in quibus jucundum alleluia sine intermissione concinitur. Mansiones tue multæ quadris lapidibus fundate, sapphyris constructæ, laterculis aureis coopertæ; in quas nullus ingreditur immundus, nullus habitat inquinatus. Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis, mater Jerusalem. Nihil in te tale, quale hic patimur, qualia in hac misera vita cernimus. Non sunt tenebræ in te, neque nox, aut quælibet diversitas temporum. Non lucet in te lux lucerne, aut splendor lune, vel jubar stellarum ; sed Deus de Deo, lux de luce, sol justitiæ semper illuminat te; Agnus candidus et immaculatus, lucidus et pulcherrimus, est lumen tuum. Sol tuus, claritas tua et omne bonum tuum, hujus pulcherrimi Regis indeficiens contemplatio. Ipse Rex regum in medio tui, et pueri ejus in cir cuitu ejus (b). Ibi hymnidici Angelorum chori, ibi societas supernorum civium. Ibi dulcis solemnitas om-* nium ab hac tristi peregrinatione ad tua gaudia redeuntium. Ibi Prep'etarum providus chorus, ibi judex Apostolorum numerus, ibi innumerabilium

Er. Lugd. Ven. Lov. hic et paulo post, Dilectus meus. M.
Er. Lugd. Ven. Lov., quæsivi quem diligit anima

[blocks in formation]

martyrum victor exercitus, ibi sanctorum Confessorum sacer conventus, ibi veri et perfecti monachi, ib sanctæ mulieres, quæ voluptates sæculi et sexum infirmitatis vicerunt; ibi pucri et puellæ, quæ annos suos moribus transcenderunt. Ibi sunt omnes oves et agni, qui jam hujus voluptatis laqueos evaserunt. Exsultant omnes in propriis mansionibus. Dispar gloria si gulorum, sed communis est laetitia omnium. Plena et perfecta ibi regnat charitas; quia Deus est orenia in omnibus (I Cor. xv, 28), quem sine fine vident, et semper videndo in ejus ardent amore. Amant et laudant, laudant et amant. Omne opus eorum, laus Dei, sine defectione, sine labore.

Felix ego, et vere in perpetuum felix, si post resolutionem hujus corpusculi audire meruero illa cantica cœlestis melodiæ, quæ cantantur ad laudemn Regis æterni ab illis superne patrie civibus, beato. rumque spirituum agminibus. Fortunatus ego ni niumque beatus, si et ego ipse meruero cantare ea, et assistere regi meo, Deo meo, duci meo1, et cernere eum in gloria sua, sicut ipse polliceri dignatus est dicens, Pater, volo ut quos dedisti mihi, sint mecum; ut videant claritatem meam quam habui apud te ante constitutionem mundi ( Joan. xvn, 24 ); et alibi, Qui mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et ma mister mens erit (Id. xn, 26); et iterum, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Id. xiv, 21).

CAPUT XXVI. Rhythmus de gloria paradisi.

(a) Ad perennis vitæ fontem mens sitivit arida, Claustra carnis præsto frangi clausa quærit anima, Gliscit, ambit, eluctatur exsul frui patria,

Dum pressuris ac ærumnis se gemit obnoxiam,
Quam amisit, cum deliquit, contem latur gloriam
Præsens malum auget boni perditi memoriam.

Nam quis promat, summæ pacis quanta sit lætitia?
Ubi vivis margaritis surgunt ædificia,
Auro celsa micant tecta, radiant triclinia,
Solis gemmis pretiosis hæc structura nectitur,
Auro mundo, tanquam vitro urbis via sternitur.
Abest limus, deest fimus, lues nulla cernitur.

2

Hiems horrens, æstas torrens illic nunquar sæviunt.
Flos purpureus rosarum ver agit perpetuum,
Candent lilio, rubescit crocus, sudai balsamum,
Virent prata, vernant sata, rivi mellis influunt,
Figmentorum spirat odor, liquor et aromatum,
Pendent ponia floridorum non lapsura nemorum.
Non alternat luna vices, sol, vel cursus siderum :
Agnus est felicis urbis lumen inocciduum.
Nox et tempus desunt ei, diem fert continuum:
Nam et sancti quique, velut sil præclarus, rutilant,
Fost triumphuni coronati mutuo conjubilant,
Et prostrati pugnas hostis jam securi numeraat.
Omni labe defæcati, carnis bella nesciunt.
Caro facta spiritalis et mens unum sentiunt.
Pace multa perfruentes, scandala non perferunt.
Mutabilibus exuti, repetunt originem,

Et præsentem veritatis coatempLuntur speciem :
Hiac vitalem vivi foutis hauriu.it dulcedinem.

Inde statum semper iidem existendi capiunt,
Clari, vividi, jucundi, nullis | atent casibus.
Absunt morbi semper sanis, senectus juvenibus.
Hinc perenne tenent esse; nam transire transiit.
Inde virent, vigent, fl: rent; corruptela corruit,
Immortalitatis vigor mortis jus absorbuit.

Qui scientem cuncta sciunt, quid nescire nequeunt '.
Nam et pectoris arcana penetrant alterutrum,
Unu volant, unum nolunt, unitas est mentium.
Licet cuique sit diversum pro labore meritum;
Chari'as hæc suum facit, quod amat in altero ".
Proprium sic singulorum, commune fit omnium.
Ubi corpus, illuc jure congregaatur aquilæ.

[blocks in formation]

Quo cum Angelis et sanctæ rccreentur animæ 1,
Uno pane vivunt cives utriusque patriæ.
Avidi, et semper pleni, quod habent, desiderant.
Non satietas fastidit, neque fames crucial;
lubiantes semper edunt, et edentes inhiant.

Novas semper harmonias, vox meloda concrepat.
Et in jubilum prolata mulcent aures organa,

Digna, per quem sunt victores, regi dant præconia.
Felix coeli quæ præsentem regem cernit anima,
Et sub sede spectat alta orbis volvi machinam;
Solem, lunam et globosa cum planetis sidera.

Christe, palma bellatorum, hoc in municipium
Introduc me, post solutum militare cingulum;
Fac consortem donativi beatorum civium;
Præbe vires inexhausto laboranti prælio :
Ut quietem post præcinctum debeas emerito,
Teque merear potiri siae fine præmio. Amen.

CAPUT XXVII. Laudes Dei cum beatis celebrare. Beatorum gloria nobis incomprehensibilis. Animæ stupor el perspicacia. Avolare a rebus creatis in Deum. Lux increata. (a) Benedic, anima mea, Domino, et omnia que intra me sunt, nomini sancto ejus. Benedie, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Benedicite Domino, omnia opera cjus; in omni loco dominationis ejus benedic, anima mea, Domino. Laudemus Dominum, quem laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates: cui Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant, Sanctus, sanctus, sanctus. Jungamus voces nostras vocibus sanctorum Angelorum, et communem Dominum laudemus pro modulo nostro. Illi enim laudant Dominum purissime et incessanter, quia semper inherent contemplationi divine, non per speculum et in enigmate, sed facie ad faciem.

Sed quis dicere vel cogitare sufficiat, (b) qualis sit in conspectu omnipotentis Domini illa beatorum spirituum cœlestiumque Virtutum innumerabilis multitudo, quae sit in eis sine fine festivitas visionis Dei, quæ lætitia sine defectu, quis amoris ardor, non crucians, sed delectans, quod sit in eis desiderium visionis Dei cum satietate, et satietas cum desiderio, in quibus nec desiderium pœnam generat, nec satietas fastidium parit; quomodo inhærendo summa beatitudini sint beati; quomodo conjuncti vero lumini facti sunt lux; quomodo semper aspicientes incommutabilem Trinitatem, mutati sunt in incommutabilitatem?

Sed quando illam angelicæ dignitatis celsitudinem comprehendere poterimus, qui nec ipsius animæ nostræ naturam investigare valemus? (a) Qualis est ista, que carnem vivificare potest; se autem in sanctis cogitationibus, ut volet, constringere non potest? Qualis est ista, tam fortis, tam infirma; tam parva, tam magna, quæ rimatur secreta, et cœlestia contemplatur, atque humanis commodis multarum artium peritian perspicaci ingenio adinvenisse probatur? Qualis ergo ista est, quæ tam multa de cæteris novit, et se qualiter facta sit, prorsus ignorat? Licet enim nonnulla ambigua a quibusdam super ejus origine proferantur, invenimus tamen cam esse quemdam intellectualem spiritum per Creatoris potentiam factum, immortaliter juxta modum suum viventem, mortale corpus quod sustinet vivificantem, mutabilitati subjectum, oblivioni deditum, quem timor sæpe afficit, laetitia extolit. O res mira omnique stupore dignissima! De Deo quidem creatore omnium, qui est incomprehensibilis et ineffabilis, excelsa et mirabilia nimis omni remota ambiguitate legimus, loquimur et scribimus: de angelis autem et animabus quidquid dicimus, non tam evidenter approbare pos

[blocks in formation]

Sed transeat ab his animus, et transcendat omne quod creatum est, currat et ascendat, velitet et pertranseat, et in eum qui creavit omni, quantum potest, oculos fidei dirigat. Faciam gradus ascensions in corde meo, et per ipsam animam meain, ascendam ad Deum meum, qui capiti meo desuper manet. Quidquid visibiliter cernitur, quidquid spiritualiter imaginatur, forti manu ab intuitu mentis procul removeatur : solus intellectus purus et simplex, incedens rapido volatu, ad ipsum perveniat Conditorem angelorum et animarum, et omnium rerum. Mens illa beata, que ima descrit, summa petit : quæ ponit in arduis sedem habitationis su:e, et de summis rupibus contemplatur solem justitiæ aquilinis obtutibus. Nihil enim tam pulchrum atque jucundum, quam ipsum solum mentis intuitu et cordis aviditate contemplari Deum, et miro modo invisibiliter cernere invisibilem; sicque aliam, non istam gustare dulcedinem. et inspicere aliam, non istam lucem. Lux enim ista que loco clauditur, tempore finitur, noctium interruptione variatur, et quam communem cum vermiculis et pecoribus habemus, in comparatione illius sumina fucis non est lux dicenda, sed nox.

CAPUT XXVIII. Hic a nemine conspici valet, et quonam modo cernatur. Excitatio ad laudandum Deum. Quanquam autem illa summa et incommutabilis essentia, lux vera, lux indeficiens, lux Angelorum a nemine conspici valeat in hac vita, quod solum præmium sanctis reservatur in cœlesti gloria; illud tamen credere et intelligere, et sentire et desideranter inhiare, quodammodo illam cernere est atque tenere.

Sonet itaque vox super Angelos, et homo intenta mente contempletur Deum, verbis quibus potest suas illi dicat laudes. Justum namque est ut creatura laudet Creatorem; ipse enim nos fecit ad laudandum se, quamvis nostris non indigeat laudibus. Est autem virtus incomprehensibilis, nullius indigens, ipse sili sufficiens. Magnus Dominus noster, et magna virtus. cjus, et sapientiæ ejus non est numerus (Psal. cxLvi, 5): magnus Dominus, et laudabilis valde(Psal. xcv, 4). Hunc itaque mens diligat, lingua canal, manus scribat, atque in his sanctis studiis fidelis animu se totum exerceat. Hujus videlicet cœlestis theorie suavissimis dapibus vir desideriorum, et cœlestium contemplator assidue reficiatur: ut hoc cœlesti pabule saginatus clamet clamore magno, clamet totis medulli cordis, clamet in jubilo, et ardentissimo mentis desiderio dicat:

CAPUT XXIX. Oratio explicans plurimas Dei per fectiones. (a) Summe, omnipotentissime, miserico dissime et justissime, secretissime et praesentissime pulcherrime et fortissime, stabilis es et incompre hensibilis, invisibilis, videns omnia, (b) immutabilis mutans omnia, immortalis, ilocalis, interminus. incircumscriptus, nusquam finitus, inestimabilis, ineffabilis, inscrutabilis, immotus, tangens omnia, investigabilis, indicibilis, metuendus atque terribiliz, honorandus atque horrendus, venerandus atque reverendus, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos et nesciunt, semper agens, semper quietus, colligens et non egens, omnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione, omnia creans et protegens, nutriens et perficiens, quærens cum nihil desit tibi. Á pas nec æstuas, zelas et securus es, pœnitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas, sed non muLas consilium. Recipis quod invenis, et nunquam amisisti; numquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis; supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Qui solus

Sic Mss. At editi, per ipsos ascendam ad aneṇam meam, el per ipsam mentem meam ascendam ad Dominuan

meum.

(a) Ex libro de Speculo, capp. 5, 5 (b) Id., cap. 4.

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »