ภาพหน้าหนังสือ
PDF
ePub

vivificas omnia, qui creasti omma, qui ubique es, et ubique totus, qui sentiri potes, videri non potes; qui nusquam dees, et tamen ab iniquorum cogitationibus longe es; qui nec ibi dees, ubi longe es: quia ubi non es per gratiam, ades per vindictam. Qui omnia tangis, nec tamen omnia æqualiter tangis. Quædam enim tangis ut sint, nec tamen ut vivant et sentiant : quædam vero tangis ut sint et vivant, nec tamen ut sentiant et discernant : quædam vero tangis ut sint, vivant, sentiant, non tamen ut discernant : quædam vero tangis ut sint, vivant, sentiant et discernant. Et cum tibimetipsi nunquam dissimilis sis, dissimiliter tamen tangis dissimilia. Qui ubique presens es, et inveniri vix potes; quem stanteni sequimur, et apprehendere non valemus; qui tenes omnia, imples omni, circumplecteris omnia, superexcedis omnia, susmes omnia. Neque enim ex alia parte sustines, atque ex alia parte superexcedis, neque ex alia parte imples, atque ex alia circumplecteris: sed circumplectendo iniples, et implendo circumplecteris; sustinendo superexcedis, et superexccdendo sustines. Qui doees corda fidelium sine strepitu verborum. Qui attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis omnia suaviter (Sap. vi, 1). Qui locis non distenderis, nec temporibus variaris. Neque habes accessus et recessus, sed habitas lucem inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed nec videre potest (1 Tim. vi, 16). In te manens quietus, ubique circuis lotum. Non enim scindi vel dividi poteris, quia vere unus es: nec in partes efficeris, quia totus totum tenes, totum imples, totum illustras et possides. Hujus videlicet mysterii immensam profunditatem mens humana concipere non potest, nec oratoria lingua enarrare, neque diffusi sermonis bibliothecarum volumina queunt explicare. Si totum mundum libri repleant, tua scientia inenarrabilis non potest enarrari. Quoniam vere indicibilis es, nullo modo scribi poteris, neque concludi, qui es fons lucis divinæ, et sol claritatis æternæ. Magnus enim es sine quantitate, et ideo immensus; bonus es sine qualitate, et ideo vere et summe bonus; et nemo bonus nisi tu solus, cujus voluntas opus est, cui velle posse est; qui omnia quæ ex nihilo creasti, sola voluntate fecisti; qui omnem creaturam tuam absque indigentia aliqua possides, et sine labore gubernas, et absque tardio regis, et nihil est quod perturbet ordinem imperii tui, vel in summis, vel in imis; qui in omnibus locis sine loco haberis, et omnia contines sine ambitu, et ubique præsens es sine situ et motu; qui nec mali auctor es, quodque facere non potes, qui nihil non potes. Neque unquam te quidquam fecisse pœnituit, nec ullius commotionis auimi tempestate turbaris, nec totius terræ particula regnum tuum est. Nulla flagitia vel scelera probas aut imperas. Nunquam mentiris, quia æterna veritas es. Cujus unius boni. tate facti sumus, et justitia pœnas luimus, et clementia liberamur. Nam nihil cœleste, nihil igneum, nihil terrenum, nihilque quod corporis sensus attingit, pro te colendum es. Qui vere es quod es, et non Inutaris. Eui maxime ac specialiter convenit illud quod Græci dicunt, Latiui Est : quia semper idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. c1, 28).

(a) Hæc et alia multa docuit me sancta mater Ecclesia, cujus factus sum membrum per gratiam tuam. Docuit sane te solum et vivum et verum Deum non esse corporcum vel passibilem aut palpabilem: nihilque de substantia tua vel natura ullo modo esse violabile aut commutabile, aut compositum vel fictum 5. Et ideo certum est corporeis oculis te non posse sen

[blocks in formation]

tiri sed nec ab ullo mortalium in propria essentin aliquando potuisse videri. Hinc etenim patenter datur intelligi, quod unde Angeli te intuentur, inde et nos post hanc vitam videbimus. Sed nec ipsi perfecte videre possunt sicuti es: nulli denique alii tota, nisi tibi soli, nota es omnipotens Trinitas.

CAPUT XXX. Di proprietatum proseculio. De personarum unitate et pluralitate in Deo. (a) Tu vero, unitas deitatis, personarum pluralitate multiplex, numerabiliter es innumerabilis; ac idcirco mensurabiliter immensurabilis, et ponderabiliter impondera bilis. Non enim summæ bonitatis, que tu ipse es, profitemur originem, ex qua omnia, per quam omnia, in qua omnia: sed ejus participatione dicimus bona omnia. Nam tua divina substantia semper caruit ac caret materia, licet non careat forina, forma scilicet informata, forma formarum, forma formosissima ; quam dum imprimis quasi sigillum rebus singulis, eas sine tui augmenti aut tui detrimenti mutabilitate procul dubio à te facis differri. Quidquid autem in natura creaturarum est, creatura tua est, o una Trinitas et trina unitas Deus: cujus omnipotentia omnia possidet, regit et implet quæ creavit. Nec ideo te implere omnia dicimus, ut te contineant, sed ut ipsa potius a te contineantur. Nec particulatim imples omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut unaquæquecreatura pro magnitudine portionis suæ capiat te, id est, maxima majus, et minima minus, cum sis po tius ipse in omnibus, sive omnia in te. Cujus omnipotentia concludit universa, nec evadendi potentiam, tuam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non habet placatum, nequaquani evadet iratum, sicut scriplum est: Neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus, quoniam Deus judex est (Psal. LXXIV, 7, 8); et alibi, Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam (Psal. cxxxvin, 7)? Immensitas divine magnitudinis tuæ ista est, ut intelligamus te in tra omnia, sed non inclusum ; extra omnia, sed non exclusum. (b) Et ideo interior es, ut omnia contineas; et ideo exterior es, ut incircumscriptæ magnitudinis tuæ immensitate omnia concludas. Per id ergo quod exterior es, ostenderis esse creator; per id, vero quod interior es, gubernare omnia demon-traris. Ac ne ca que creata sunt sine te essent, tu intra omnia es : verum ne sine te essent, tu exterior es: ut omnia concludantur a te, non locali magnitudine, sed potentiali præsentia, qui ubique præsens es, et omnia. tibi præsentia: quamvis quidam hoc intelligant, quidam vero non intelligant.

Inseparabilis ergo naturæ tuæ unitas separabiles. non potest habere personas: quia sicut trinitas es ir unitate, et unitas in trinitate, sic separationem non. potes habere personarum. Nominantur quidem illæ persona aliquando singulæ : sed ita te voluisti, Deus Trinitas, inseparabilem ostenderc in personis, ut nullum ibi nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam secundum relationis_regulam_non referatur: sicut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, vel Spiritus. sanctus ad Patrem et Filium verissime refertur. Ea vero nomina, que substantiam, vel potentiam, vel essentiam tuam significant, vel quidquid proprie dicitur Deus, omnibus personis æqualiter conveniunt: ut Deus, magnus, omnipotens, æternus, et omnia. quae naturaliter de te Deo dicuntur. Non est ergo aliquod naturæ nomen, quod sic tibi Deo Patri convenire valeat, ut aut Filio tuo aut Spiritui sancto convenire nequeat Dicimus te Patrein naturaliter esse Deum, sed naturaliter est Filius Deus, naturaliter est et Spiritus sanctus Deus: non tamen tres dii, sed unus naturaliter Deus, Pater et Filius et Spiritus san

[merged small][merged small][ocr errors]

ctus. Idcirco inseparabilis es, sancta Trinitas Dens, in personis sensu intelligenda, quamvis voce separabilia habeas nomina, quia pluralem numerum in naturæ nominibus nullatenus recipis; in hoc enim ostenditur personas non posso dividi in sancta Trinitate, quæ unus verus Deus est, quia cujuslibet personæ nomen semper ad alteram respicit personam. Si Patrem dico, Filium ostendo: si Filium nomino, Patrem pravdico: si Spiritum sanctum appello, alicujus esse spiritum necesse est intelligi, id est, Patris et Filii. Hæc est enim fides vera veniens de sana doctrina: hæc certe est fides catholica et orthodoxa, quan me docuit, in sinu matris Ecclesiæ, Deus, gratia tua.

CAPUT XXXI. Invocatio ad sanctam Trinitatem. (a) Invocat itaque te, Domine, fides mea, quam dedisti mihi propter bonitatem tuam ad salvationem meam. Fidelis autem anima ex fide vivit, tenet in spe quod videbit in re. Invocat te, Deus meus, casta conscientia, et suavis amor fidei meæ, quam discussis lenebris ad veritatis intelligentiam perduxisti, et quam tulta seculi amaritudine1, atque adhibita tuæ dulcedinis charitate, jucundam mihi et mellifluam reddidisti. Invocat te, Trinitas beata, vox clara, et sincerus amor fidei meæ; quam ab ispis mihi enutriens cunabulis illuminasti semper per illustrationem gratie tuæ, et quam adaugens confirmasti in me per documen'a matris Ecclesiæ. Te invoco, o beata et benedicta et gloriosa una Trinitas (b), Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus, Dominus, Paracletus; charitas, gratia, communicatio; genitor, genitus, regenerans; verum lumen, verum lumen ex lumine, vera illuminatio; fons, flumen, irrigatio; ab uno omnia, per unum omnia, in uno omnia; a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; vivens vita, vita a vivente, vivificator viventium; unus a se, unus ab uno, unus ab ambobus; & a se, & ab altero, & ab utroque; verax Pater, veritas Filius, veritas Spiritus sanctus. Una ergo Pater, Adyos, Paracletus essentia, una virtus, una bonitas.

CAPUT XXXII. Dei cum laude invocatio. Quod Deum laudare deceat. (c) Deus summa et vera beatitudo, a quo, per quem, et in quo beata sunt omnia quæcumque beata sunt. Deus vera et summa vita, a quo, per quem, et in quo vivunt omnia quæcumque vere et beate vivunt; Deus bonum et pulchrum, a quo, per quem, et in quo bona et pulchra sunt omnia, quæcumque bona, et pulchra sunt; Deus cujus nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit; Deus qui peti te jubes, et inveniri facis, et pulsantibus aperis; Deus a quo averti cadere est, ad quem converti consurgere est, in quo manere consistere est; Deus quem nemo amittit nisi deceptus, nemo quærit nisi admonitus, nemo invenit nisi purgatus; Deus quem nosse Vivere est, cui servire regnare est, quem laudare salus et gaudium animæ est te labiis et corde omnique qua valeo virtute laudo, benedico atque adoro, tu:eque clementiæ et bonitati pro universis beneficiis tuis gratias refero, et hymnum gloriæ tuæ cano, Sanctus, sanctus, sanctus. Te invoco, o beata Trinitas, ut venias in me, et templum me facias dignum gloriæ tur. (d) Rogo Patrem per Filium, rogo Filium per Patrem, rogo Spiritum sanctum per Patrem et Filium, ut et omnia vitia elongentur a me, ct omnes sanctæ virtutes plantentur in me. Deus immense, a quo omnia, per quem omnia, in quo ounsia facta sunt, visibilia et invisibilia ; (e) qui opera

[blocks in formation]

tua extra circumdas, et intra reples, supra tegis, et infra fer custodi me opus manuum tuarum in te sperantem, in tua solummodo misericordia confidentem custodi me, quæso, hic et ubique, nunc et semper, intus et foris, ante et retro, supra et infra, et circumcirca, ita ut nullus in me pateat locus insidiis inimicorum. Tu es Deus omnipotens, custos et protector omnium in te sperantium, sine quo nemo est tutus, nemo de periculis liberatus. Tu es Deus, et non est alius præter te, neque in cœlo sursum, neque in terra deorsum, qui facis magna et mirabilia et inscrutabilia, quoruni non est numerus.

CAPUT XXXIII. Laudandi cupidus petit unde digne laudet. In Deum avolat. Angeli quam præstent nobis in Deo laudando. Precatio ardens in jugem Dei laudem. Te decet laus, te decet hymnus, tibi omnes Angeli, tibi coeli et universa: potes ates hymnos dicunt, et laudes indesinenter concinunt, utpote creatori creature, Domino servi, regi milites: te sanctam et individuam Trinitatem omnis creatura magnificat, omnis spiritus landat. Tibi sancti et humiles corde, tibi spiritus et animæ justorum, tibi omnes superni cives et cuncti beatorum spiritum ordines, gloriam et honorem suppliciter adorantes concinunt sine fine. Laudant te, Domine, illi superni cives magnifice et mirabiliter : (a) laudette homo, magna portio creaturæ tuæ.

di

Sed et ego peccator homuncio, desiderio magno laudare te cupio, amare te opto amore præcipuo. Deus meus, vita mea, fortitudo et laudatio mea, gnare me laudare te. Da mihi lumen in corde, verbum in ore: ut cor meum meditetur gloriam tuam, et lingua mea tota die cantet laudes tuas. Sed quia non est pulchra laus in ore peccatoris (Eccli. xv, 9), et quia vir pollutus labiis ego sum (Isai. vı, 5); munda, obsecro, os meum ab omni inquinamento. Sanctifica me, sanctificator omnipotens, interius et exterius, fac me dignum laudibus tuis. Suscipe benigne et acceptabiliter de manu cordis, de mentis amore suscipe sacrificium labiorum meorum, fiat acceptabile in conspectu tuo, et ascendat ad te in odorem suavitatis. Memoria tua sancta, et dulcedo tua beatissima possideat totam animam meam, atque in invisibilium amorem rapiat eam. Transeat de visibilibus ad invisibilia, de terrenis ad cœlestia, de temporalibus ad æterna : pertranseat, et videat visionem mirabilem.

et

(b) O æterna veritas, et vera charitas, et chara :eternitas, tu es Deus meus: tibi suspiro nocte ac die, tibi inhio, tibi intendo, ad te pervenire desidero. Qui novit te, novit veritatem, novil æternitatem. Tu veritas, super omnia praesides: quem videbimus sicuti es (I Joan. 1, 2), cum pertransierit hæc vita caca et mortalis, in qua dicitur nobis, Ubi est Deus tuus? Et ego dico, Deus meus ubi es'? Respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce ex ultationis et confessionis soni festivitatem celebrantis; et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, vel quin potius sentit se adhuc esse abyssum. Dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos, Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino, lucerna pedibus meis verbum ejus : spera, et persevera, donec transeat nox mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cujus fuimus aliquando filii ; fuimus enim aliquando tenebræ : donec transeant istæ penitus 3, quarum residua adhuc trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies, et removeantur 4 unbra, spera in Domino. Mane anstabo, et contemplabor, semperque confitebor ei. Mane astabo, et videbo (Psal. v, 5) salutare vultus mei, Dcum meum,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

qui vivificabit mortalia corpora nostra propter spiritum qui habitat in nobis (Rom. vi, 11): ut jam simus lux, dun adhuc spe salvi facti sumus, et filii lucis, et filii diei, non noctis neque tenebrarun (1 Thess. v, 5). Fuimus enim aliquando tenebre, hunc autem fux in te, Deus noster (Ephes. v, S): et tamen adhuc per fidem, necdum per speciem. Spes que videtur, non est spes (Rom. VIII, 24).

Laudent te, Domine, illi populi Angelorum tuorum immortales, et glorificent nomen tuum supercœlestes Virtutes, quæ non habent opus legere hanc scripturam nostram, et cognoscere te sanctam et individuam Trinitatem. Vident cnim faciem tuam semper, et ibi legunt sine syllabis temporum quid velit æterna vo luntas tua. Legunt, eligunt, et diligunt. Semper legunt, et nunquam præterit quod legunt. Eligendo et diligendo legunt ipsam incoinmutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex corum, nec plicabitur liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et eris in æternum. O beatae nimium illæ cœlorum Virtutes, que laudare le possunt sancte et purissime cum nimia dulcedine et ineffabili exsultatione! Inde laudant, unde gaudent, quia semper vident unde gaudere valeant et laudare. Nos vero mole carnis pressi, et procul a vultu tuo in hac peregrinatione positi, atque per mundanas varietates distenti, digne laudare nequimus: per fidem enim ambulamus, necdum per speciem illi vero angelici spiritus per speciem, non per fidem. Hec enim causa facit, ut multo aliter laudemus quam illi. Sed licet diversis modis laudes dicamus; lu tamen unus es Deus creator omnium, cui sacrificium laudis in cœlo et in terra offertur. Perventuri tamen sumus misericordia tua ad eorum consortium, cum quibus te semper videbimus, et sine fine laudabimus.

[ocr errors]

Tribae, Domine, ut donec in hoc fragili corpore positus sum, laudet te cor meum, laudet te lingua mea et omnia ossa mea dicant, Domine, quis similis tui? Tu es Deus omnipotens, quem trinum in personis, et unum in substantia deitatis colimus et adoramus, Patrem ingenitum, Filium de Patre unigenitum, de utroque procedentem et in utroque permanentem Spiritum sanctum, sanctam et individuam Trinitatem, unum Deum omni, otentem: (a) qui, cum non es emus, potenter fecisti nos; et cum perditi fuissemus culpa nostra, pietate et bonitate tua mirabiliter recuperasti nos. Ne sinas nos esse, obsecro, ingratos tantis beneficiis, et indignos tam multis miserationibus. Te deprecor, supplico et rogo, auge fidem, auge spen, auge charitatem. Fac nos per gratiam tuam semper et in lide stabiles, et in opere efficaces; ut per fidem rectam et condigna fidei opera ad vitam te miserante perveniamus æternam ut ibi videntes gloriam tua:n sicuti est, adoremus majestatem tuam, et dicamus pariter quos dignos feceris videre immensam pulchritudinem tuam, (b) Gloria Patri qui fecit nos gloria Filio qui redemit nos, gloria Spiritui sancto qui Sanctificavit nos, gloria summæ et individue Trinitati, cujus opera inseparabilia sunt, cujus imperium sine fine manet. Te decet laus, te decet hymnus, tibi debetur omnis gloria, Tibi benedictio et claritas, tibi gratiarum actio, tibi honor, virtus et fortitudo Deo nostro in secula sæculorum. Amen.

CAPUT XXXIV. Humilis confessio peccatoris et indigni landatoris. (c) Ignosce, Domine, ignosce pie, ignosce et miserere: parce ignorantiæ meæ, et multæ imperfectioni me. Noli me tanquam temerarium reprobare, quod audeo servus, utinam vel bonus, et non etiam inutilis et malus, et ideo malus et valde malus, quia te omnipotentem Deum nostrum, terribilem et timis metuendum sine cordis contritione, et lacrymarum fonte, sine debita reverentia et tremore laudo,

Editi, laudamus tamen per fidem non per speciem.

2 Editi, hoc enim caro.

(a) Ex Alcuini Conf., p. 4, n. 11-13.

(b) Sic Apud Anselm. Ör. 1.

Capul istud abest a Ms. Reg., nec est in hoc ordine in

cod. Meil; est vero Anselmi Oratio 5.

923

benedico, atque adoro. Si enim Angeli te adorantes et laudantes, mira exsultatione repleti tremunt; ego peccator, dum tibi assisto, laudes dico, sacrificium offero, cur non corde paveo, vultu palleo, labiis tremo, loto c ›rpore inhorresco, sicque obortis lacrymis coram te indesinenter lugro? Volo, sed non valeo : et quia nequeo quod desidero, mecum vehementer admiror, dum te nimis terribilem oculis fidei cerno, Sed quis hoc sine ope grative tuæ ? Universa enim salus nostra, magna misericordia tua. Miserum me! quomodo sic insensata facta est anima mea, ut non terreatur terrore nimio, dum stat ante Deum, et suas illi laudes. decantat? Miserum me! quomodo sic induruit cor meum, ut oculi mei indesinenter non producant flumina lacrymarum, dum servus sermocinatur coram Domino suo, homo cum Deo, creatura cum creatore, qui factus est ex limo (Gen. 11, 7) cum eo qui omnia fecit ex nihilo? Ecce, Domine, pono me ante te, et quid in secretis de me sentio, paternis auribus non tacco. Tu dives in misericordia, et largus in præmiis, da mihi de bonis tuis, ut ex eis serviam tibi: non enim aliunde possumus ti'i servire neque placere, nisi de tuo munere. Confige, queso, timore Luo carnes meas: 1etetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Utinam sie te timeret peccatrix anima mea quomodo ille vir sanctus, qui dixit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum (Job xxx, 25). Dator omnium bonorum Deus, da mihi interlandes tuas fontem lacrymarum simul cum cordis puritate et mentis jubilatione: ut perfecte te diligens, et digue te laudans, ipso cordis palato sentiam, gustem, et sapiam quam dulcis es, Domine, sicut scriptum est, Gustale et videte quoniam suavis est Domimus, beatus vir qui sperat in eo (Psal. xxxIII, 9). Beatus populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16). Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco quem posuit (Psal. LXXX!, 6, 7). Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXI, 5).

CAPUT XXXV. Preces amore Jesu ferventes. Amorum duorum indoles (a). Jesu nostra redemptio, amor et desiderium, Deus de Deo, adesto mihi famulo tuo. Te invoco ad te clamo clamore mag:9 in toto corde meo. Te invoco, in animam meam; intra in eam, et coapta eam tibi, ut possideas eam sine macula et sine ruga. Mundissimo namque Domino munda debetur habitatio. Sanctifica ergo me vas tuum quod fecisti, de malitia evacua, imple de gratia, et plenum conserva : ita ut dignissimum habitationis tuæ efficiar templum hic et in perpetuum. Dulcissime, benignissime, amantissime, charissime, pretiosissime, desiderantissime, amabilissime 2, pulcherrime : tu melle dulcior, lacte et nive candidior, nectare suavior, gemmnis et auro pretiosior, cunctisque terrarum divitiis et honoribus mihi charior. Quid dico, Deus meus, una spes mea, prægrandis misericordia mea? Quid dico, dulcedo mea non fallax, dulcedo felix et secura? Quid dico dum talia dico? Dico quod valeo, sed non dico quod debeo (b). Utinam possem talia, qualia illi hymnidici Angelorum chori! ( quam libenter me in tuis laudibus totum effunderem! O quam devotissime illa cœlestis melodia cantica ad laudem et gloriam nominis tui in medio Ecclesiæ infatigabilis perorarem! Sed quia talia non possum, numquid tacebo? Væ tacentibus de te qui ora mutorum resolvis, et linguas infantium facis disertas! Væ tacentibus de te, quoniam ipsi loquaces muti sunt, cum tuas dicant laudes!

Quis digne te laudare potest, ineffabilis virtus et sapientia Patris? Et quoniam nulla invenio verba, quibus te sufficienter valeam explicare, cunctipotens

1 Ms. Mett., fraternis.

2 MS. Mett. hic et infra, amabillime.

(a) Joan. Fiscamn., pars 4, et apud Anselm. Or. 17
(b) Ex lib. de Speculo, cap. 33.

[ocr errors]

et omniscium Verbum; dicam interim quod valeo, donec jubeas me venire ad te, ubi possim dicere quod te decet, et me oportet. Et ideo suppliciter rogo, ne respicias tantum ad id quod modo dico, quantum ad id quod dicere opto. Cupio enim desiderio magno de te eloqui quod oportet et decet quia te decet lans, et hymnus. tibique debetur omnis honor. Scis ergo, occultorum cognitor Deus, quod non solum terra et ommibus quæ in ea sunt tu mihi charior es; sed etiam ipso cœlo et omnibus quæ in eo sunt tu mihi acceptior, tu mibi amabilior es: diligo enim te supra cœlum et terram, et cætera omnia quæ in eis sunt, imo nisi amore nominis tui quæ transitoria sunt procul dubio amanda non sunt. Amo te, Deus meus, amore magno, magisque te amare cupio. Da mihi ut amem te semper quan um volo, quantum debeo: ut tu solus sis tota intentio et omnis meditatio mea; te mediter per dies sine cessatione, te sentiam per soporem in nocte, te alloquatur spiritus meus, tecum confabuletur mens mea, lumine sanctæ visionis tuæ illustretur cor meum: ut te rectore, te duce ambulem de virtute, in virtutem, tandemque videam te Deum deorum in Sion (Psal. LXXxm, 8), nunc quidem per speculum et in ænigmate, tunc autem facie ad faciem, ubi co gnoscam te sicut et cognitus sum (1 Cor. xii, 12). Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Beati qui habitant in domo tua, Domine, in scula seculorum laudabunt te (Psal. LXXXII, 5). Rogo itaque te, Domine, per omnes miserationes tuas, quibus de morte æterna liberati sumus (a), mollifica cor meum durum et lapideum, saxeum et ferreum, tua sacratissima et potenti unctione : et fac me per ignem compunctionis coram te omni hora hostiam vivam fieri. Fac me in tuo conspectu cor contritum et humiliatum semper habere, cum lacrymarum abundantia (b). Fac me ex tuo desiderio buic mundo funditus exstingui, et transcuntium rerum oblivisci pre magnitudine timoris et amoris tui; usque adeo ut (c) de temporalibus nec lugeam, nec gaudeam; nec mietnam aliquid temporale, nec diligam; nec blandis corrumpar, nec adversis concutiar. Et quia tua plena valida est ut mors dilectio, absorbeat, quæso, mentem meam ab omnibus quæ sub coelo sunt, ignita et mel'iflua vis amoris tui: ut tibi soli inhæream, solaque tuæ suavitatis memoria pascar. De cendat, Domine, descendat, precor, descendat in cor meum odor tuus suavissimus : ingrediatur amor tuus mellifluus. Veniat mihi tui saporis mira et ineffabilis fragrantia, que sempiternas in me suscitet concupiscentias, et ex corde meo producat venas salientis aquæ in vitam æternam. Immensus es, Domine; et sine inensura debes amari et laudari ab his quos tuo pretioso sanguine redemisti, amator hominum beniguissime.

Clementissime Domine, et æquissime judex, cui omne judicium dedit Pater (Joan. v, 22), sapientissimo aquitatis tue decernis imperio hoc rectum et justum esse, ut filii hujus sæculi, noctis scilicet et tenebrarum, præstantiori desiderio, virtute atque studio diligant et quærant perituras divitias et fugitivos honores, quam nos servi tui diligamus te, Deus noster, per quem facti et redempti sumus. Si enim homo hominem tanta diligit dilectione, ut alter alterum vix patiatur abesse; si sponsa sponso tanto mentis conglutinatur ardore, ut præ magnitudine amoris nulla perfrui valeat requie, chari sui absentiam non sine magno moerore ferens: qua ergo dilectione, quo stu dio, quo fervore anima quam desponsasti tibi in justitia et fide, in misericordia et miserationibus, debet diligere te Deum verum et pulcherrimum sponsum,

Abest vox, nisi, a Mss.
Ms. Mettensis, visitationis.
Alias, judicio discernis.

(a) Alcuin. Conf., part. 2, n. 4.

(b) Alcuin. col. 155, b.

(c) ibid., 131, c., et Conf., art. 2, n. 7

qui nos sic amasti et salvasti, qui pro nobis tanta et talia fecisti?

Quanquam autem hæc infima habeant suas delectationes, suosque amores; non tamen tali modo delectant, sicut tu, Deus noster. In te enim delectatur justus, quia amor tuus suavis est et quietus; nam pectora que possidet, dulcedine et suavitate et tranquillitate replet. E contra amor sæculi et carnis anxius est et perturbatus, animas certe quas ingreditur, quietas esse non patitur; semper enim suspicionibus et perturbationibus variisque timoribus sollicitat eas. Tu itaque es delectatio rectorum, et merito; quies enim valida est apud te et imperturbabilis vita. Qui intrat in te, bone Domine, intrat in gaudium Donini sui et non timebit amplius, sed habebit se optime in optimo, dicens: Hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam (Psal. cxxx1, 44) : et illud, Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuæ ibi me collocavit (Psal. xxi, 1, 2).

Dulcis Christe, bone Jesu, reple, quæso, semper cor meum tua inexstinguibili dilectione, tua contina recordatione: adeo ut sicut flamma urens totus ardeam in tui amoris dulcedine, quem et aquæ multe in me nunquam possint exstinguere. Fac me, dulcissime Domine, amare te 3, et desiderio tuo deponere pondus omnium carnalium desideriorum, et terrenarum concupiscentiarum gravissimam sarcinam, que impugnant et aggravant miseram animam meam*: ut post te expeditus in odore unguentorum tuorum currens, usque ad tuæ pulchritudinis visionem efficaciter satiandus, quantocius te quoque duce merear pervenire. Duo enim amores, alter bonus, alter malus, alter dulcis, alter amarus, non se simul capiunt in uno pectore. Et ideo si quis præter te diligit aliud, non est charitas tua, Deus, in eo. Amor dulcedinis, et dulcedo amoris; amor non crucians, sed delectans, amor sincere et caste, permanens in sæculun sacculi; (a) amor qui semper ardes et nunquam exstingueris, dulcis Christe, bone Jesu, charitas Deus meus, accende me totum igne tuo, amore tuo, suavitate et delectatione tua, jucunditate et exsultatione tua, voluptate et concupiscentia tua, quæ sancta est et bona, casta est et munda, tranquilla est et secura: ut totus dulcedine amoris tui plenus, totus flamma charitatis ture succensus, diligam te Dominum meum ex toto corde meo, totis medullis præcordiorum meorum; habens te in corde et in ore, et præ oculis meis semper et ubique, ita ut nullus in me adulterinis amoribus pateat locus. Audi, Deus meus, audi, lumen oculorum meorum, audi quæ et peto, el da quæ petam ut audias. Pie et exorabilis Domine, ne efficiaris mihi inexorabilis propter peccata mea; sed propter bonitatem tuam suscipe preces servi tui, et da mihi effectum petitionis et desiderii mei, intercedente et orante et impetrante gloriosa genitrice tua, domina mea, cum omnibus sanctis. Amen.

CAPUT XXXVI. Preces ad Christum præ desiderio charitatis et lacrymarum. Lacrymæ amoris indices. Ad lacrymas anima quærens Deum excitatur exemplo Annæ. Excitatur et exemplo Magdalenæ. Lacrymarum jugis gratia exoratur. (b) Christe Domine Verbum Patris, qui venisti in hunc mundum peccatores salvos facere, rogo te per indulgentissima misericordiæ tuæ viscera (c), emenda vitam meam, meliora actus, compone mores, tolle de me quod mihi nocet et tibi displicet da quod nosti tibi placere, et mili prodesse. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nisi tu solus? Tu es Deus omnipotens infinitæ pietatis, qui justificas impios, et vivificas

:

1 Ms. Mett., vanisque.

Editi, optimo loco.

3 Ms. Mett., amatu tuo.

Idem Ms., impediunt mis ras animas.

(a) Ex lib. 10 Coness. August., cap. 29.

(b) Joannis Fiscamn., p. 5, et aj ud Anselm. Or. 16.

(c) Ex Alcuin. Conf. part. 2, n. 4.

oculis videri non potest. Quid faciam miser ego graatus compede mortalitatis meæ, quid faciam? Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. v, 6). Non habernus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. xi, 14): noster autem municipatus in cœlis est. Hei mihi! quia incolatus mens prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea (Psal. cxix, 5, 6). Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7)? Nihil mihi tam dule, quam cum Domino mco esse. Mihi autem adhærere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28).

Da mihi, Domine, donec his fragilibus subsisto membris, tibi adhærere: sicut scriptum est, Qui adhæret Domino, unus spiritus est (I Cor. 1, 17). Prabe mihi, rogo, contemplationis pennas, quibus indutus ad te volitem sursum. Et quia omne sinistrum deorsum jacet, tene mentem meam, ne ad ima tenebrosa vallis corruat; ne interveniente umbra terræ, a te vero justitiæ sole separetur, et obducta tenebris nebule prohibeatur alta respicere. Idcirco sursum tendo ad pacis, gaudii lucisque delectabilem et serenissimum statum. Tene cor meum manu tua; quia sine te ad altiora non rapitur. Illuc festino, ubi summa pax regual, et jugis tranquillitas rutilat. Tene et rege spiritum meum, et assume illum secundum voluntatem tuam; ut te duce ascendat in illam regionem ubertatis, ubi pascis Israel in æternum pabulo veritatis; ut ibi vel rapida cogitatione attingat te summam sapientiam super omnia manentem, cuncta scientem, et omnia gubernantem.

Sed volitanti ad te animæ multa sunt quæ obstrepunt: jussu tuo, Domine, conticescant mihi omnia; ipsa mihi sileat anima; transcat omnia quæ creata sunt; transeat et se, et perveniat ad te, atque in te solo Creatore omnium oculos fidei figat: tibi inhiet, tibi intendat, te meditetur, te contempletur, te sibi ante oculos ponat, te sub corde revolvat summum et verum bonum, et gaudium sine fine mansurum.

(a) Multa deuique sunt contemplationes, quibus anima tibi devota mirabiliter pascitur: sed in nulla earum ita requiescit et delectatur anima mea, sicut quando se solum cogitat et contemplatur. Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine (Psal. xxx, 20), quam mirabiliter inspiras cordibus amatorum tuorum! Quam mira suavitas amoris tui, quo perfruuntur illi qui nihil præter te diligunt, nihil quærunt, nihil etiam cogitare concupiscunt! Felices illi quibus tu solus spes es, et omne opus oratio. Beatus qui sedet solitarius et tacet, et stat super custodiam suam jugiter nocte ac die; ut adhuc in hoc fragili corpusculo positu, prælibare valeat aliquatenus dulcedinem tuam.

Rogo te per illa salutifera vulnera tua, quæ passus es in cruce pro salute nostra, ex quibus emanavit ille pretiosus sanguis quo sumus redempti, vulnera hanc animam peccatricem, pro qua etiam mori dignatus es; vulnera eam igneo et potentissimo telo tux nimize charitatis. Vivus es, sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. iv, 12). Tu sagitta electa, et gladius acutissimus, qui durum scutum humani cordis penetrare tua potentia vales, confige cor meum jaculo tui amoris: ut dicat tibi anima mea, Charitate tua vulnerata sum; ita ut ex ipso vulnere amoris tui uberrime fluant lacrymæ nocte ac die. Percute, Domine, percute, obsecro, hanc durissimam mentem meam prævalida cuspide dilectionis tue, et altius ad intima penetra potenti virtute, et sie da capiti meo aquam immensam, et oculis meis infunde verum fontem lacrymarum jugiter manantem, ex nimio affectu et desiderio visionis pulchritudinis tuæ, ut lugeam nocte ac die, nullam in prævsemi vita recipiens consolationem, donec te in cœlesti thalamo merear videre dilectum et pulcherrimum sponsum meum Deum et Dominum meum, ut ibi videns glorio

Alias, transeuntem.

(a) Ex lib de speculo, cap. 33.

sam et admirabilem et pulcherrimam faciem tuam, omni dulcedine plenam, cum his quos elegisti, majestatem tuam supplex adorem, et illic tan lem cœlesti et ineffabili repletus jubilo æternæ exsultationis, exclamem cum diligentibus te, dicens: Ecce quod concupivi jam video, quod speravi jam teneo, quod desideravi jam habeo: Illi jam in cœlis junctus sum, quem in terris positus tota virtute dilexi, tota charitate amplexus sum. Cui toto amore inhesi, ipsum laudo, benedico atque adoro, qui vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

CAPUT XXXVIII. Precatio in afflictione. (a) Miserere, Domine, miserere, pie, miserere mihi miserrimo peccatori indigna agenti, et digna patienti; assidue peccanti, et tua flagella quotidie sustinenti. Si penso malum quod feci, non est tantum quod patior; gravius est quod commisi, levius quod tolero. Justus es, Domine; et rectum judicium tuum : omnja judicia tua justa et vera sunt. Justus et rectus es tu, Domine Deus noster, et non est ulla iniquitas in te. Non enim injuste neque crudeliter affligis nos peccatores, omnipotens et misericors Domine: (b) qui cum non essemus, potenter fecisti nos, et cum perditi fuissemus culpa nostra, pietate et bonitate tua mirabiliter recuperasti nos. Scio et certus sum, quod vita nostra non temerariis motibus agitur, sed a te Domino Deo disponitur et gubernatur. Unde tibi cura est de omnibus, præcipue de servis tuis, qui totam spem suam posuerunt in sola misericordia tua. Idcirco obsecro et suppliciter rogo, ut non facias mihi secundum peccata mea, quibus iram tuam merui; sed secundum magnam misericordiam tuam, que superat etiam peccata totius mundi. Tu, Domine, qui exterius flagella irrogas, da semper interius indeficientem patientiam ita ut laus tua non recedat ex ore meo. Miserere mei, Domine, miserere mei, et adjuva me sicut tu nosti quod mihi necesse est in corpore et in anima scis omnia, potes omnia, qui vivis in saecula.

CAPUT XXXIX. Precatio ad Deum mixta timore et fiducia. Confessio iniquitatum. Conversio ad Patrem unde indulgeat. Humilis a Filio veniæ postulatio. Judicii horror. Ad misericordiam Dei confugit. Jesu nomen fiduciam præbet. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui expansis in cruce manibus propter mortalium omnium redemptionem hausisti calicem passionis, mihi hodie præbere digneris auxilium.

(c) Ecce pauper venio ad te divitem, miser ad misericordem, ne recedam vacuus vel contemptus. Esuriens incipio te quærere, ne deserar a te jejunus; famelicus accedo, ne recedam impastus. Et si antequam comedam suspiro, da vel post suspiria ut comedam. In prunis, dulcissime Jesu, corain magnificentia tuxe Suavitatis confiteor adversum me injusti.iam meam. Ecce, Domine, in peccatis fui conceptus et natus, et tu me abluisti et sanctificasti, et ego postea me majoribus sordidavi peccatis. (d) Fui enim in necessariis natus, postea in spontaneis volutatus; sed tuæ, Domine, miserationis non immemor, tulisti me de domo patris mei carnalis, et de tabernaculis peccatorum), et inspirasti mihi ut sequerer te cum generatione quarentium faciem tuam, ambulantium semitam reciam, commorantium inter lilia castitatis; et tecum discumbentium in cœ..aculo altissimæ paupertatis: el ego tot beneficiorum ingratus, post religion's ingressumi multa commisi illicita, multa perpetravi nefanda; et ubi peccata emendare debui, peccata peccatis addidi. Hac sunt mala mea, Domine, quibus exhonoravi te, et maculavi me, quem ad imaginem et similitudinem

[blocks in formation]

3

« ก่อนหน้าดำเนินการต่อ
 »