ÀҾ˹éÒ˹ѧÊ×Í
PDF
ePub

tuam creasti (Gen. 1, 27), superbia, vana gloria, (a) et cacterà multă alia, quibus vexatur et affligitur, laceratur et destruitur infelix anima mea. Ecce, Domine, iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me (Psal. xxxvII, 5); et nisi tu, cui proprium est misereri semper et parcere, dexteram tux majestatis supponas, mergi cogor miserabiliter in profundum.

Attende, Domine Deus, et vide, quoniam sanctus: et ecce insultat adversum me inimicus meus, dicens, Deus dereliquit eum, persequar et comprehendam cum, quia non est qui eripiat (Psal. Lxx, 11 ). Et tu, Domine, usquequo? Convertere et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam (Psal. vi, 5). Miserere filio tuo, quem dolore non modico peperisti et noli attendere malum meum, ut obliviscaris bonum tuum. Quis est pater, qui filium non liberct? Aut quis filius, quem pater pietatis baculo non corripiat? Ergo, Pater et Domine, licet peccator sim, non possum non esse filius tuus, quia tu me fecisti et refecisti. Sicut peccavi, emenda me, et prius flagello me emendatum trade me Filio tuo. Numquid oblivisci potest mater infantem uteri sui? Et certe si illa oblita fuerit, tu, Pater, promisisti te non oblivisci (Isai. XLIX, 15). Ecce clamo, et non exaudis me; dolore crucior, et non consolaris me. Quid dicam vel quid faciam miserrimus? Ego tanto destitutus solatio, projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. Xxx, 23). Heu me! de quanto bono in quantum malum cecidi! Quo tendebam, et quo deveni? Ubi sum, et ubi non sum? Ad quem aspiravi, et nunc in quibus suspiro? Quæsivi bona, et ecce turbatio. Ecce jam morior, et Jesus non est mecum. Et certe melius est mihi non esse, quam sine Jesu esse; melius est non vivere, quam vivere sine vita.

Et tu, Domine Jesu, ubi sunt misericordiae tur antique (Psal. LXXXVII, 50)? Numquid irasceris mihi in finem (Psal. LXXXIV, 6)? Placare, obsecro, et miserere mei, et non avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9), qui pro me redimendo non avertisti faciem inam ab increpantibus et conspuentibus in te. (b) Fateor quia peccavi, et conscientia mea meretur damnationem, et pœnitentia non suflicit ad satisfactionem: sed creditum est quod misericordia tua superat omnem offensionem. Noli, qurso, piissime Domine, scribere adversum me amaritudines meas (Job. xi, 26), ut intres in judicium cum servo tuo (Psal. CLXII, 2): sed secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L, 3). Væ mihi misero cum venerit dies judicii, et aperti fuerint libri conscientiarum; cum dicetur de me, Ecce homo et opera ejus. Quid faciam tunc, Domine Deus meus, cum cœli revelabunt iniquitatem nicam, et adversum me terra consurget? Ecce nihil respondere potero; sed demisso capite præ confusione coram te stabo trepidus et confusus. Heu me miserum! quid dicam? Clamabo ad te, Domine Deus meus. Quare tacens consumor? Verumtamen si locutus fuero, non requiescit dolor meus et si tacuero, amarissima amaritudine crucior interius. Plange, anima mea, sicut vidua super virum pubertatis tua: ulula, misera, et plora; quoniam dimisit te sponsus tuus, id est, Chri

[blocks in formation]

forum mortem occidit. Et si ipsi te moriente vixerunt, obsecro, Domine, ut ego te vivente non moriar. Mitte manum tuam de alto, et libera me de manu inimicorum meorum: ne supergaudeant mihi et dicant, Devoravimus eum (Psal. xxxiv, 25). Quis unquam, bone Jesu, de tua misericordia diffidat? qui cum inimici tui essemus, redemisti nos in sanguine tuo, et reconciliasti nos Deo (Rom. v, 10). Ecce sub tuæ misericordiæ umbra proiectus ad thronum gloriæ veniam postulans curro, clamans et pulsans donec mise rearis mihi. Si enim ad veniam nos vocasti, veniam non quærentes; quanto magis veniam impetrabimus postulantes?

(a) Ne memineris, dulcissime Jesu, tuxe justitie adversus peccatorem tuum; sed esto memor benigni tatis tuæ adversus creaturam tuam. Ne memineris ire adversus reum; sed memor esto miserationis tua adversus miserum. (b) Obliviscere superbum provocantem, et respice miserum invocantem. Quid enim est Jesus, nisi Salvator? Ergo, Jesu, per temetipsum exsurge in adjutorium mihi: et dic animæ meæ, Salus tua ego sum (Psal. xxxiv, 3). Multum, Domine, de tua bonitate præsumo, quoniam tu ipse doces petere, quærere et pulsare (Matth. vu, 7): et ideo iua oratione admonitus (c) peto, quæro et pulso. Et tu, Domine, qui jubes petere, fac accipere; consulis quæ rere, da ct invenire; doces pulsare, aperi pulsanti. Confirma me infirmum, restaura me perditum, suscita me mortuum: et omnes sensus meos, cogitatus et actus dirigere et gubernare digneris in beneplacit tuo, ut de cetero tibi serviam, libi vivam, tibique me, tradam. Scio, Domine mi, quia ex hoc quod me fecisti, debeo tibi me ipsum; et quia me redemisti, et pro, me homo factus es, deberem tibi plus quam me, si haberem, quanto tu major es, pro quo dedisti te ipsum. Ecce nec plus habeo, nec quod habeo, dare' tibi possum sine te; sed accipe me tu, et trahe me ad te, ut tuus sim imitatione et dilectione, sicut tuus sum conditione, qui vivis et regnas in sæcula.

CAPUT XL. Deo omnia sua commendat. Orat avo cari vitia, virtutes concedi. Sanctos interpellat. Pro universis supplicat. Rursum pro se aliisque precatur. Domine Deus omnipotens, qui es trinus et unus, qui es semper in omnibus, et eras ante omnia, et eris semper in omnibus Deus benedictus in sæcula : tibi commendo hodic et omni tempore animam meam, corpus meum, visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, omnes cogitationes meas, afflictiones, locu-' tiones, actiones, omnia exteriora et interiora,, sensum, et intellectum, memoriam meam, fidem et credulitatem meam, et perseverantiam meam, in manus potentia: tu; ut custodias eas diebus ct noctibus, horis atque momentis.

Exaudi me, Trinitas sancta, et conserva me ab omni malo, ab omni scandalo, et ab omni mortali peccato, ab omnibus insidiis et infestationibus dæn:onum, et inimicorum visibilium et invisibilium, per orationes Patriarcharum, per merita Prophetarum, per suffragia Apostolorum, per constantiam martyrum, per fidem confessorum, per castitatem virginum, et per intercessionem omnium sanctorum qui tibi placuerunt ab initio mundi. Expelle a ne jactantiam inentis, et auge compunctionem cordis; minue superbiam meam, et perfice in me humilitatem veram, suscita in ne fletum, (d) mollifica cor meum durum et lapideum. Libera me, Domine, et animam meani ab omnibus insidiis inimici, et conserva me in tua voluntate. Doce me, Domine, voluntatem tuam facere, quia Deus meus es tu (Psal. CXLI, 10). (e) Da mihi, Domine, sensum perfectum et intellectum, ut suscipere valeam profundam benignitatem tuam. Illud

Anselmus in fine Med. 3.

Jam ex tine Med. 2.

Ex Ansetino, in fine Medit. 11. (d) vid. supra, cap. 33.

(e) Ex Alcuino, lib. de Sacrament., cap. 1.

(Trente.)

da mili petere, quod te audire delectet et mihi expediat. Da mihi lacrymas ex toto affectu, quæ peccatorum meorum possint dissolvere vincula. Audi, Donine meus et Deus meus, audi quæ peto, et da quæ petam ut audias. Si despicis, pereo; si respicis, vivo; si justitiam meam requiris, mortuus feteo; si cum misericordia respexeris, fetentem resuscitas de sepulcro. Quod odis in me, longe fac a me', et castitatis ac continentia, spiritum insere in me; ut quodcumque petiero, in ipsa petitione te non offendam. Tolle a me quod nocet, et præbe quod juvet. Præsta mihi, Domine, medicinam, unde mea possint curari vulnera. Da mihi, Domine, timorem tuum, cordis compunctionem, mentis humilitatem, et conscientiam puram. (a) Præsta mihi, Domine, ut fraternam semper tenere valeam charitatem; et mala mea non obliviscar, aliena non requiram. (b) Parce anime mee, parce malis meis, parce peccatis meis, parce criminibus mcis. Visita me infirmum, cura me agrun, sana nie languentem, et suscita me mortuum. (c) Da mihi, Domine, cor quod te timeat, mentem que te diligat, sensan qui te intelligat, aures quæ te audiant, oculos qui te videant. Miserere mei, Deus, miserere mei, et respice me de sede sancta majestatis tuæ, et tenebras cordis mei radio splendoris tui illumina. Da mihi, Domine, discretionem discernendi inter bonum et maJum, et concede ut sensum habeam vigilem. Peto a te, Domine, remissionem omnium peccatorum meorum, a quo et per quem mihi hat propitiatio in tenpore necessitatis et angustice mea.

Sancta et immaculata virgo Pei genitrix Maria, et mater Domini nostri Jesu Christi, intervenire pro me digneris apud illum cujus meruisti effici templum. Sancte Michael, sancte Gabriel, sancte Raphael, sancti chori Angelorum atque Archangelorum, Patriarcharum atque Prophetarum, Apostolorum, Evangelistarum, martyrum, confessorum, sacerdotum, levitarum, monachorum, virginum, omniumque justorum, per illum qui vos elegit, et de cujus contemplatione gaudetis, vos rogare præsumo, ut pro me culpabili ipsi Deo supplicare dignemini, quatenus de faucibus diaboli, et de morte perpetua merear liberari. Largiri mihi digneris, Domine, perpetuam vitam, secundum clementiam ac benignissimam misericordiam

Luam.

Da, Domine, Jesu Christe sacerdotibus concor diam, regibus, episcopis, et principibus juste judicantibus tranquillitatem et pacem. Oro, Domine, pro universa sancia Ecclesia catholica, pro viris et feminis, pro religiosis et sæcularibus, pro omnibus rectoribus Christianorum, cunctisque in te credentibus qui pro tuo amore sancto laborant, ut perseverantiẩm boni operis obtineant. Præsta, Domine rex aterne, virginibus ca titatem, Deo dicatis continentiam, conjugatis sanctimoniam, poenitentibus indulgentiam, viduis et orphanis sustentationem, pauperibus protectionem, peregrinantibus reditum, lugentibus consolationem, defunctis fidelibus requiem sempiternam, navigantibus in portum venire salutis; (d) optimis, ut in bonitate scmper consistant; bonis et mediocribus, ut meliores fiant; práve agentibus et delinquentibus, ut cito se corrigant.

O dulcissime et misericordissime Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, Redemptor mundi, inter omnes et per omliia me miserum peccatorem confiteor: sed ntur, clementissiine Pater el sunme, qui omnium misereris, non me patiaris a tua misericordia fieri alicum. Et tu, Domine Rex regum, qui inducias vivendi præstas, corrigendi milii devotionem tribue; excita in me mentem que te requirat, te desideret, et te, qui es ubique Lotus trinus et unus, semper præ omnibus amet, te timeat, tuamque voluntatem faciat. Præci

1 Adde ex Alcuino, hostem libidinis repelle a me.
Alcuin. col. 293, e, nomine Hieron.
Alcuin. col. 289, b, nomine Augustini.
Iterum col. 232, a.

sic Anselni Oral. 1.

pue cro te, Domine sancte Pater; deprecor, qui es benedictus et gloriosus per omnia sæeula, ut omnes qui mei memoriam faciunt in suis orationibus, et qui indignis orationibus meis se commendaverunt, et qui mihi aliquod charitatis officium et pictatis studium impenderunt, seu et illos qui consanguinitate ac cognationis affectu sunt mihi propinqui, tam et illos qui nunc consistunt in corpore, quam et illos qui teguntur funere, misericorditer gubernare digneris ne pereant. Omnibus etiam Christianis vivis adjutorium præstare digneris, et defunctis fidelibus absolutionem et requiem sempiternam per æterna sæcula, Nec non et illud magnopere supplico, Domine, qui es « El w, ut cum extrema dies mca finisque vitæ meæ advenerit, tu ipse mihi sis misericors judex contra malignuma accusatorem diabolum, et sis mihi perpetuus defensor adversus insidias hostis antiqui, et in societatem Angelorum omniumque sanctorum in sancto paradiso tuo perseverare facias, qui es benedictus in sacula sæCHlorum. Amen.

CAPUT XLI. Gratiarum actio et amoris desiderium, Beneficia Dei ad hoc recolit, ut amorem excitet. Passionis et resurrectionis Christi meditatio. Ardens Dei sitis. (a) Domine Jesu Christe, redemptio mea, misericordia mea, salus mea, te laudo, tibi gratias ago. Quamvis valde impares tuis beneficiis, quamvis multum expertes digne devotionis, quamvis nimis macras a desiderata pinguedine dulcissimi tui affectus, tamen qualescumque laudes, qualescumque gratias, non quales scio me debere, sed sicut potest conari, tibi persolvit anima mea. Spes cordis mei, virtus anime mea, auxilium infirmitatis meæ, compleat tua potentissima benignitas, quod conatur mea tepidissima imbecillitas. Vita mea, finis intentionis mer, etsi nondum merui te tantum, quantum debitor sum, amare: utique saltem desidero te tantum quantum debeo, amare. Illuminatio mea, tu vides conscientiam meam, quia, Dominc, ante te omne desiderium meum (Psal. xxxvi, 10), et tu donas si quid bene vult conscientia mea. Si bonum est, Domine, quod inspiras, imo quia bonum est ut te velim amare; da quod me facis velle, da ut quantum jubes, tantum te merear amare. Laudes et gratias tibi ago pro desiderio quod inspirasti. Laudes et preces offero, ne sit mihi donum tuum infructuosum, quod tua sponte dedisti. Perfice quod incepisti, dona quod me benigne præveniendo desiderare fecisti. Converte, misericordissime, meum teporem in ferventissimum tui amorem.

Ad hoc, clementissime, tendit hæc oratio mea, hæc memoria et beneficiorum tuorum meditatio, ut accendam in me tuum amorem. Tua me, Domine, bonitas creavit, tua misericordia creatum ab originali peccato mundavit, tua patientia post illam emundationem Baptismi in aliis peccatorum sordibus volutatum hactenus toleravit, nutrivit, exspectavit. Exspectas tu, bone Domine, correctionem; exspectat anima mea ad sufficienter pœnitendum, ad bene vivendum, tuxe gratiæ inspirationem. Deus meus, creator meus, tolerator meus et nutritor meus, esto adjutor meus. Te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco: et sicut pupillus benignissimi patris orbatus præsentia, flens et ejulans incessanter ejus dilectam faciem toto corde amplectitur; sic et ego, non quantum debeo, sed quantuin queo, memor passionis tuæ, memor alaparum tuarum, memor dagellorum, memor crucis, memor vulnerum tuoruin, memor qualiter pro me occisus es, qualiter conditus, qualiter sepultus, simul memor gloriosa ture resurrectionis et admirabilis ascensionis, hæc indubitata fide teneo, exsilii mei ærumnas defleo, spero tui adventus solam consolationem, ardenter desidero tui vultus gloriosam contemplationem.

Heu mihi, qui videre non potui Dominum Angelorum, humiliatum ad conversationem hominum, ut 1 MSS., consolationem ardeo tui, cuc.

(a) Anselmi Orat. 20.

homines exaltaret ad conversationem Angelorum, cum Deus offensus moriebatur, ut peccator viveret ! lleu qui tam admirabili, tam inestimabili pietate præsens obstupescere non merui! Cur, o anima mea, te præsentem non transfixit gladius acutissimi doloris, cum ferre non posses vulnerari lancea latus tui Salvatoris, cum videre nequires violari clavis minus et pedes tui Plasmatoris, cum horreres effundi sanguinem tui Redemptoris? Cur non es inebriata lacrymarum amaritudine, cum ille potaretur amaritudine fellis? Cur non es compassa castissimæ Virgini, dignissimæ matri ejus, benignissimæ dominæ tuæ? Domina mea misericordissima, quos fontes dicam erupisse de pudicissimis oculis, cum attenderes unicum filium tuum innocentem coram te ligari, flagellari, mactari? Quos fletus credam perfudisse piissimum vultum, cum suspiceres eumdem et Deum et Dominum tuum in cruce sine culpa extendi, et carnem de carne tua ab impiis crudeliter dissecari? Quibus singultibus aestimabo purissimum pectus vexatum esse, cum tu audires: Mulier, ecce filius tuus; et discipulus, Ecce mater tua (Joan. xix, 26 et 27): cum acciperes discipulum pro Magistro, servum pro Domino? Utinam cum felice Joseph Dominum meuin de cruce deposuissem, aromatibus condiissem, in sepulcro collocassem, aut saltem prosecutus vel consecutus essem, ut tanto funeri non deesset aliquid mei obsequii ! Utinam cum beatis mulieribus corusca visione Angelorum essem perterritus, et audissem nuntium dominicæ resurreclionis, nuntium mea consolationis, nuntium tam exspectatum, nuntium tam desideratum ! Utinam, inquam, audissem ex ore Angeli, Nolite timere vos: Jesum quæritis crucifixum; surrexit, non est hic (Marc. XVI, 6)! Benignissime, suavissime, screnissimne, quando restaurabis mihi, quia non vidi illam beatam tue carnis incorruptionem, quia non fui deosculatus loca vulnerum, fixuras clavorum, quia non respersi lacrymis gaudii cicatrices testes veri corporisAdmirabilis, inestimabilis, incomparabilis, quando consolaberis me et compesces a dolore meo? Non enim capit in me dolor meus quamdiu peregrinus sum a Domino meo. Heu mihi, Domine, heu anim

Ms. Mettensis, cur. • Ms. Mettensis, fluctus.

mem; recessisti, consolator vitæ meæ, nec vale dixisti mihi! Ingrediens vias tuas benedixisti tuis, nec adfui; elevatis manibus a nube susceptus es in cœlum (Luc. xxiv, 50 et 51), nec vidi; Angeli promiserunt te rediturum, nec audivi.

Quid dicam? quid faciam ? quo vadam? ubi eum quæram? ubi vel quando inveniam? Quem rogabo? Quis nuntiabit dilecto, quia amore languco? Defecit gaudium cordis mei, versus est in luctum risus meus: defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum. Renuit consolari anima inea, nisi de te, dulcedo mea. Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram? Te volo, te spero, te quæro : tibi dixit cor meum, Quæsivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram, ne avertas faciem tuam a me. Amator hominum benignissime, tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. Mi advocate tutis-ime, miserere orphani derelicti pupillus factus sum absque patre; anima mea quasi vidua. Respice orbitatis et viduitatis mo lacrymas, quas tibi offero donec redeas. Age jam." Donine, appare mihi, et consolatus ero; ostende faciem tuam, et salvus ero; exhibe præsentiam tuam, et consecutus ero desiderium meum; revela gloriam tuam, et erit perfectum gaudium meum. Sitivit în te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea (Psal. LXI, 2). Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei (Psal. XLI, 3)? Quando venies, consolator meus, quem exspecto? O si quando videbo gaudium meum quod desidero! o si satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. xvi, 15), quam esurio! O si inebriabor ab ubertate domus tuæ, ad quam suspiro; si potabis me torrente voluptatis tux (Psal. xxxv, 9), quam sitio! Sint mihi Domine interim lacrymæ meæ panes die ac nocte, donec dicatur mihi, Ecce Deus tuus (Psal. XLI, 4); donec audiam, Anima, ecce sponsus tuus. Pasce me interim singultibus meis, pota me interini fletibus meis, refocilla ne doloribus meis: venict interca fortasse Redemptor meus, quia bonus est; nec tardabit, quia pius est. Ipsi gloria in sæcula sæculorum Amen.

Alias: Eia jam, Domine, eia.

[ocr errors]

ADMONITIO

IN LIBRUM DE CONTRITIONE CORDIS.

Exploratis codicibus manuscriptis, invenimus loco hujus libelli opus aliquanto prolixius, quod in illis inscribitur, falso quidem, Meditationes beati Augustini incipiens in hæc verba, Eia, homuncio, fuge paululum occupationes terrenas; et continens triginta novem capitula, omnia ex Anselmi sive certis, sive dubiis opusculis decerpta. In eo Meditationum opere libellus iste, quem Editiones Augustini priores appellant de Contritione cordis, sic includitur, ut incipiat a capitulo Meditationum earumdem octavo, et in vigesimo nono desinat, praetermissis videlicet septem primis ac postremis decem capitulis. Excerpta capitula hæc ex Anselmi opusculis sive certis dicimus, sive dubiis. Nam illud quidem opusculum, unde sumptum comperimus prædictum Meditationum capitulum octavum, id est Meditatio Anselmi nunc ordine septima, quam sub ipsius nomine primus vulgavit Theophilus Raynaudus, haudquaquam Anselmo satis veterum codicum auctoritate asseritur, et continet dicta Ilugonis Victorini quædam ex libris de Modo orandi et de Arrha animæ. Cætera autem ex Anselmi Proslogio, atque ex illis deprompta sunt ejus opusculis, in quibus emicat character ille praecipuus, unde scripta Anselmi commendantur a Durando Case -Dei abbate, in epistola inter Anselmianas, lib. 1, 61, quod nimirum sint de Contrito spiritu et de pictate contriti cordis edita, sive profecta. His vero ipsis Durandi verbis, aptius Contriti cordis, quam de Contritione cordis appellaveris libellum subse quentem: quem hic a mendis innumeris purgatum habes subsidio manuscriptorum bibliothecæ Regiæ, Vietorinæ, et collegii Bernardinorum Parisiensium.

LIBER UNUS.

801008

CAPUT PRIMUM. Quod ex consideratione compunetio. Beneficiorum Dei consideratio. De vocatione ad christianam fidem. (a) Nihil morte certius, nihil incertius hora mortis. Cogitemus ergo quam brevis sit vita nostra, quam via lubrica, quam mors certa et hora mortis incerta. Cogitemus quantis amaritudinibus admixtum sit, si quid dulce aut jucundum in via hujus vite occursu suo nobis alludit; quam fallax et suspeclum, quam instabile et transitorium est, quidquid hujus mundi amor parturit, quidquid species aut pulchritudo temporalis promittit. Consideremus etiam que sit patriae coelestis suavitas aut dulcedo; et attendamus et perpendamus unde cecidimus, et ubi jaecmus, quid perdidimus, et quid invenimus: ut ex utroque intelligamus quantum nobis in hoc exsilo Jugendum sit. Hinc enim Salomon ait, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. 1, 18): "quía quanto magis homo intelligit mala sua, tanto amplius suspirat et gemit. Meditatio siquidem parit scientiam, scientia compunctionem, compunetio devotionem, de votio commendat orationem. Meditatione assidua homo ad cognitionem sui illuminatur, in compunetione ex consideratione malorum suorum, cor interno dolore tangitur.

(b) Miser ego quantum deberem diligere Deum meum, qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram? Non eram, et de nihilo me fecit, non arborem, non avem, non aliquod de animalibus; sed hominem me voluit esse, dedit mihi vivere, sentire, discernere. Perieram, et ad mortalém descendit immortalis ; suseepit passionem, suscepit mortem et vicit, et sic me restauravit sic gratia ejus, et misericordia ejus semper prævenerunt me. De multis etiam periculis saepe liberavit me liberator meus. Quando errabam, reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando peccabam, corripuit me; quando contristabar, consoatus est me; quando desperabam, confortavit me; quando cecidi, erexit me; quando steti, tenuit me; quando ivi, duxit me; quando veni, suscepit me. Hæc et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce mihi erit semper loqui, semper cogitare, semper gratias agere: ut pro omnibus beneficiis suis possim cum laudare et amare. Pro his enim omnibus quæ illi rependam non habeo, uisi tantum ut diligam: non enim melius nec decentius, quam per dilectionem, rependi potest, quod per dilectionem datum

est.

(c) Considera, o homo, quid tibi erat, et quid tibi factum sit et pensa qui tibi hæc fecit, quanto amore dignus sit. Intuere necessitatem tuam, et bonitatem ejus et vide quas gratias reddas, et quantum debeas honori ejus. In tenebris, in lubrico, in descensu super irremeabile chaos inferui, immensum et quasi plumbeum pondus pendens a collo tuo deorsuin te trahebat, et onus importabile desuper te premebat. Hostes invisibiles toto conatu te impellebant. Sic eras sine omni auxilio; et nesciebas quia sic conceptus et natus eras. In tenebris cram; quia nihil, nec me ipsum sciebam; in lubrico, quia imbecillis ad lapsum peccati eram. In descensu eram; quia super chaos inferni pondus originalis peccati deorsum me preme

1 Alias, amori.

(a) Ex Medit. apud Anselm. 7, n. 1; lib. de Spiritu et Anima, cap. 50; post Hugon. Vict. lib. de modo orandi, cap 1.

(b) Sic cit. Anselm. Medit. n. 2; lib. de Spiritu et Anima, eap. 17; post Hug. lib. de Arrha Animæ. (c) Ex Anselni Medit. 11.

bat, et inimici mei dæmones, ut me aliis precatis damnabiliorem facerent, vehementer insistebant. Sic omni auxilio destituto illuxisti mihi, Deus meus; ostendisti plumbum trahens et onus gravans, et ho-' stes impellentes rejecisti: quia peccatum, in quo natus et conceptus eram, et damnationem amovisti; et malignos spiritus, ne vim animæ meæ facerent, prohibuisti. Christianum me vocari fecisti de nomine tuo, per quod et ego confiteor, et tu me cognoscis inter redemptos tuos. Erexisti et levasti me ad notitiam et amorem tuum; fecisti me confidere de saJute animæ meæ, pro qua dedisti animam tuam, mihi, si te sequerer, promisisti gloriam tuam. Et ecco cum nondum te sequar, sicut consuluisti, sed insuper multa peccata fecerim quæ probibuisti; adhuc exspe clas ut sequar, et dones quod promisisti.

et

CAPUT II. Quod nos Deo tolos et amplius debeamus. Amoris petitio. (a) Considera, anima mea, intendite omnia intima nica, quantum illi debeat tota substantia mea. Certe, Domine, quia me fecisti, debeo aniori tuo me ipsum totum: imo debeo amori tuo plus quam me, quantum tu es major me, pro quo dedisti te ipsum, promisisti te ipsuin. Fac me, precor te, Domine, gustare per amorem, quod gusto per agnitionem; sentiam per affectum, quod sentio per inte!lectum. Plus tibi debeo quam me ipsum totum; s d nee plus habeo, nec hoc ipsum quod habeo, per me totum reddere possum. Trabe me, Domine, in amorem tuum et hoc ipsum totum quod sum, tuum est conditione, fac tuum dilectione. Ecee, Domine, eoram te est cor meum, conatur accedere ad te, sed per se non potest; fac tu quod ipsum non potest. Admitte me intra cubiculum amoris tui, peto, quæro, pulso. Qui me facis petere, fac accipere; das quærere, da invenire; doces pulsare, aperi pulsanti. Cui das, si negas petenti? Quis invenit, si quærens, frustratur? Cui aperis, si pulsanti claud's? Quid das non oranti, si amorem tuum negas oranti? A te habeo impetrare, adhærere animam meam volo ad te. Boue Domine, fame amoris tui languet anima mea, refocilla illam sanet eam dilectio tua, impinguet cam affectus tuus, impleat cam amor tuus, occupet me totum et possideat totum. (b) Scio, Domine, scio et fateor, quod non sum dignus ut me diligas: sed certe non es indignus servitio creaturæ tuæ. Da igitur mihi, Domine, unde tu es dignus; et ego ero dignus unde sum indignus. Fac me quomodo vis, a peccatis cessare, ut quomodo debeo, possim tibi servire. Concede mihi sic custodire, et regere et finire vitam meam, ut in pace dormiam, et requiescam in te. Præsta mihi in fine, ut me accipiat somnus cum requie, requies cum securitate, sceuritas cum æternitate. Anien.

CAPUT III. Desiderium Dei. (c) Domine Jesu Christe, redemptor meus, misericordia mea, salus mea, le laudo, tibi gratias ago. Tua me, Domine, bonitas creavit, tua misericordia n.e ab originali peccato mundavit, tua patientia post illam emundationem in aliis peccatorum sordibus volutatum hactenus tole

[blocks in formation]

ravit, nutrivit, et exspectavit Domine Deus meus, creator meus, adjutor meus, te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco. Benignissime, suavissime, serenissime, te volo, te quæro, te spero. Renuit consolari anima mea, nisi de te, dulcedo mea. Age jam, Domine, appare mihi, et consolatus ero; ostende mihi faciem tuam, et salvus ero: exhibe præsentiam tuam, et implebitur desiderium meum; rcvela gloriam tuam, et perfectum erit gaudium meum. Siuvit in te anima mea, quam multipliciter tibi. caro ma (Psal. LXII, 2). Quando venies, consolator meus, quem ego exspecto? O si quando videbo gaudium meum, quod desidero! O si satiabor cum apparuerit gloria ejus (Psal. xvi, 15), quam esurio! O si inebriabor ab ubertate domus tuæ, ad quam suspiro! O si potabis me torrente voluptatis tuv (Psal. xxxv, 9), quam sitio! Da mihi, Domine, in hoc exsilio panem doloris et lacrymarum, quem esurio super omnem copiam deliciarum. Sint mihi, Domine, interim lacryme me panes die ac nocte, donec dicatur mihi, Ecce Deus tuus (Psal. XLI, 4): donec audiam, Ecce sponsus tuus, pasce me, Domine, interim singaltibus meis, refocilla me doloribus meis.

CAPUT IV. Conscientiæ prave miseria. Confessio humilis. Peccati fœditas et fructus (a) Deus meus, qualem me feci? Qualis eram? Deus, qualem me fecisti, et qualem iterum me feci? In peccatis enim conceptus et natus sum, et abluisti me; santificasti me, et ego pejoribus sordidavi me peccatis. In necessariis cram tunc natus, nunc sum in spontaneis volutatus. Ieu me miserum et nimis miscrum! nimis enim mi'serum, quem torquet conscientia sua, quam fugere non potest! nimis enim miscrum, quem exspectat damnatio sua, quam vitare non potest! Nimis est infelix, qui sibi ipsi est horribilis; nimis infelicior, cui mors æterna erit sensibilis. Nimis ærumnosus, quem terrent continui de sua infelicitate horrores; nimis ærumnosior, quem torquebunt æterni pro sua iniquitate dolores. Malum hoc, et malum hoc; sed nimis hoc, et nimis hoc . Peccare quam amara res est et mala! Peccata, quam faciles aditus, quam difficiles exitus habetis! Dum suadetis, inungitis; postquam persuaseritis, usque ad mortem animæ pungitis peccatores quos inducitis, in quos quasi utres usque includitis *? Intelligite, quia malum et amarum est relinquere Deum, qui peccatis; redite, et peccare nolite; nolite, inquam, nolite. Vere malum et amarum est expertus sum, in hoc ipso sum. Aut enim continui dolores cruciabunt pœnitentem vitam meam, aut æterai cruciatus vexabunt puniendam animam meam. Utique malum et amarum est utrumque; libera me ab utroque.

Anima mea, ante omnia et sicut matrem virtutum monco, cavcas, ne in recordationibus malorum tuorum alicujus diaboli laqueos incurras, quos multi incauti incurrunt, qui dum mala sua quasi pro eis plorantes ante mentis oculum reducunt, per easdem recordationes in ipsas malorum- delectationes insipienter incidunt. (b) Sæpius etiam cum sine causa alicujus utilitatis cum aliquo loqui incipio, statim in detractionem incurro, vel pro aliqua re imprudenter juro, vel vitio curiositatis inepta succumbo, vel malarum cogitationum turpitudines, motus illicitos et impudicos in ipsis interioribus meis sustineo. Heu

Anselmus, fœditate.

Alias, minus hoc et majus hoc,

[ocr errors]

Anselmus: Peccatores, quo vos inducitis? Intra quos rectes vos includitis? — Er. Lugd. Ven. Lov. sic legunt lunc locum: O peccata, quam faciles aditus habetis dum suadelis, et quam difficiles exitus habebitis ! Dum suadetis, inungitis; sed postquam suaseritis, usque ad mortem animæ pangitis. Falores quos induci.is, usque in iniquos utres includitis. M.

Ms. Regius, introitum tuum monco.
Anselmus omittit, sine.

(a) Ex Anselmi Orat. 62, 72.

Anselmus, Orat. 13, 4.

[ocr errors]

tanta infelicitati, tantæ perditioni! Dum enim que retro sunt obliviscens, ad ea que ante sunt me exten dere volo, subita nescio qua miseria me relabi ad inania et noxia conspicio: et tanquam mors subita interveniens, vel quemadmodum canis rabidus, qui nec percussus a laceratione hominis se temperat, carnalis delectatio perforat mentem meam : et pro suavi odore virtutum sentio intolerabilem ac teterrimum fétorem interiorum vitiorum. Fateor, dulcissime Domine Jesu, et expando coram te omnes iniquitates meas quas intus sustineo in anima mea; sunt autem haec mala mea undecim, scilicet ira, impatien tia, inimica Deo et omnibus sanctis odiosa discordia, indignatio, rancor animi, tedium mentis, voracitas gulæ, murmuratio, desiderium voluptatis, delectatio carnis, tempestas libidinis; et multa his similia, quibus vexatur et afficitur, laceratur et discerpitur infelix anima mea. (a) O quam tolerabilius canis putridus fetet hominibus, quam anima peccatrix Deo! quam infelicius ista Deo, quam ille hominibus! Anima mea, arbor infructuosa, ubi sunt fructus tui? Talis autem arbor digna est securi et igne, digna succidi et incendi (Matth. 1, 10). Qui sunt fructus tui? Utiqu spinæ pungentes et amará peccata: quæ utinam st te pœnitendo pungerent, ut confoderent; sic ama rescerent, ut evanescerent. Forsitan parvum quid putas aliquod peccatum. Sed heu! nonne omne peccatum per prævaricationem Deum exhonorat? Quod ergo Deum exhonorat, quam pravum est? Audebit ergo peccator aliquod peccatum parvum æstimare? Jesu bone Domine, cur de cœlo venisti? quid mundo fecisti? ad quid te morti dedisti? nisi ut peccatores salvares, quorum maximus ego sum.

CAPUT V. Misericordiæ divinæ imploratio. Inimici hominis. (b) Respira ergo, o peccator, respira, ne desperes spera in eo quem times, affuge ad cum a quo aufugisti, invoca importune quem superbe provocasti. Jesu, propter nomen tuum fac mihi secundum nomen tuum. Jesu, obliviscere superbum provocantem, respice miserum invocantem nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans peccatorem, et nomen beatæ spei. Quid est enim Jesus, nisi Salvator? Ergo propter temetipsum esto mihi Jesus, esto mihi salvator benignus. Noli, Domine, noli attendere sic malum meum, ut obliviscaris bonum Luum, o bone Domine: et si ego admisi unde me damnare potes, tune amisisti unde salvare soles ? Si enim castitatem meam mihi ademi, numquid misericordiam tuam peremi? Verum est, conscientia mea meretur damnationem, et pœnitentia mea non sufficit ad satisfactionem; sed certum est quod misericordia tua superat omnem offensionem. Parce ergo tu, Domine, qui es salus; et qui non vis mortem peccatoris, miserere peccatrici animæ meæ, solve vincula ejus, sana vulnera ejus. Ecce, misericors Domine, coram te exhibeo animam meam, virtutum nervis dissolutam, catenis vitiorum ligatam, pondere peccatorum gravatam, delictorum sordibus fœdatam, discissam vulneribus daemonum, putridam et fetidam ulceribus criminum: his et aliis gravibus malis, quæ melius me vides, obrutam, oppressam, circumdatam, obvolutam, bonorum omnium relevamine destitutam. Ecce quanta coarctat me miseria: subveni succurre, o universa misericordia !

(c) Heu miser, heu miser, semper et ubique miser, quanta captivitas miseri hominis! Si male vivit homo, aperta est damnatio; si recte quidem vivere videtur, sed incaute se custodiens inde gloriatur, iterum est misero certa mors et æterna damnatio. Isti sunt inimici miseri hominis, superbia, invidia, imanis gloria, quæ infelicem contaminant et infestant;

Anselinus, confringerentur. At Mss., confitentibus sic.
Anselmi Medit. 2, et Orat. 72.

Rursum ex Medit. 2, 3, et Crat. €5.
Ex Oral. 3, 70.

« ¡è͹˹éÒ´Óà¹Ô¹¡ÒõèÍ
 »